Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8s LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONVM

quid ipsi adhibendum, quibus abstinendum: sed dum ostendit, quid huic sa

lutare fit, quid exitiabile, aegrotus illud amplecti, hoc fugere tenetur , non ex iure, quod in ipsum Medicus habet, sed ex lege naturae, quae Unicuique curam vitae & incolumitatis suae imperat. Lex vero licet & ipsa suis non debeat carere rationibus, hae tamen proprie causa non sunt, quare ipsi obsequium praestetur, sed potestas praecipientis, qui ubi voluntatis suae decretum significauit, obligationem subdito adfert, omnino iuxta praescripturn suum faciendi; etsi sors ipsi rationes praecepti haut ita liquido adpareant. Huc sere redeunt, quae traduntur Hos BES Io de Cive c. I . f. i. Consilium espraeceptum, in quo ratio quare pareamus, sumitur ab ima re, quae praecipitur. Leri autem seu mandatum es praeceptum, in quo parcndi ratio desumitur a voluntate praecipientis. Proprie enim non dicitur, Ac dolo, sic iubeo, nisi sti pro ratione voluntas.

Adeoque legibus obeditur non principaliter propter rem ipsam, sed propter

voluntatem praecipientis. Inde quoque lex es eius, qui potesatem habeι in eos, quibus pra cepit; consilium eius, qui potesatem non habet. Facere id quod lege praecipitur, officii, quod coninio, arbitrii es. Consilium dirigit Vr ad suem eius , cui praecipitur, eumque finem hic ipse aestimare, & probare potest. Lex autem. Qui saepe quoque habeat finem ad cos tendentem, quibus praecipitur; horum tamen non ost finem aestimare aut reprobare, sed eundem determinat, qui

praecipit. Consilium nis volentibus non datur; lex etiam nolentibus frIur. Deniaque itis consiliarii tollitur arbitrio eius, cui consilium datur et ius legislatoris non tolli. tur arbBrio eius, cui imonitur sex. Add. L. a. g. g. D. mandati.

f. II. NEqv E vero sat accurate illi antiquorum, qui Ioges κοινὰς

συι Θ ας & -ωλeγAee communet conuentiones subinde vocant. Sicut apud I so- CRATEM aduersus Callimachum leκ de amnellia τῆς πολεως exin Θρκη Vocatur:& ARIs To TELEM Rheti ad Alexandrum c. I. 2.3. & passim apud Gra

cos. Apud Dionysium HALICARNASSEUM L. X. p. 629. Eὸ. Sylburg.

cap. 4. Ed. ΟXOn. J dicitur, c νθήκας ι,:αι κοινας ποδεεων τους νομους , Lyes Usceommune civitatis conueutum. Praeterquam enim quod nec diuinae positivae, nec naturales leges a conuentione hominum ortae sint, adeoque ad ciuilegduntaxat leges ea adpellatio pertinere possit; ne hae quidem proprie pacta aut conuentiones sunt, licet in constituenda potestate ciuili legislatoria paeta interuenerint. Equidem satis adparet, Graecos, uti in aliis dogmatibus politicis , ita & heic democraticas suas ciuitates ob oculos habuisse : in quibus quia leges rogante magistratu, & sciscente ac iubente populo, adeoque velut per modum stipulationis serebantur, conuentionis vocabulum illis luit tributum. Quanquam ne hanc quidem ob causam, quod maior pars populi debeat consentire, leges deinocriaticae pacta proprie voeari possunt '. Nam consensus iste duntaxat cit modus, quo vis summi imperii, quod penes coetum uniue

forum

II. - Lex autem fit vi sumnine potestatis, de variis iuris naturalis permisimi appellationibus etiam in statu populari, dum populus, quod vult, dicemus ad L. II. e. 3. 24. H. per suffragia declar.it. H. . h. IV. IJ Plane vi CHALCinius ad Ti III. .) Et uulgo ius naturale permissiliuni mamam: Bud est lex nisi insum. sciscons ιι es dieitur, nec id male , s voeabulum legis in signi- ρνos b.ns conoana. H. ida tu laxiori aeeipiamus. Vid. inti. I. II. Et quae a Quae

132쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENERE. .

sorum est, sese explicat; dum illud pro voluntate & decreto uniuersorum hahetur, in quod maior pars consensit. Sic ut longe alia sit ustieacia suffragii, quod circa decretum aliquod conficiendum singuli ex concilio serunt; & coim

sensus, quem quis circa pactum ineundum declarat. Nam lacio qui non cor senserit, non tenetur, neque aliter pactum coire potest: illic autem etiam non consentiens per suffragia plurium obstringitur. De caetero, quae inter pactum& legem disserentia sit, in aprico est. Paetum enim es promissum ; lex niaud tum. In pactis dicitur , laciam: in legitur, sec. In Pactu, cum cadem in origine sua a nostro arbitrio dependeant, prius determinatur, quid faciendum sit. q mad faetendum obligamur: in lege autem , quae potestatem alterius in nos supponit, ante siligamur ad faciendum : quid vero facie udum sit, post deiermietatur. Adeoque pacto non tenetur, nisii qui suo consensu sese obstrinxerit; lege autem obligamur, quia antea eiusdem autori obsequium debebamus. Vid. H o g-AE si v s d. l. f. 2. Add. quoque notata GROTIO ad Matth. in ripi.

. III. DENI Q v E iuris voeabulum uti cum lege saepe idem significat, ubi eum primis pro complexu legum ponitur; ita cauendum, ne pro Iege id accipiamus, quando potestatein aliquid agendi, legibus concessam aut relictam, notat, verbi gratia : Ne quando hoc vel illud lege diuina faciendi ius esse diei tur , putemus, idem lege diuina praeceptum; adeoque recte a nobis fieri posse, etiam si legibus humanis interdicatur. Cum enim homo illa omnia potestate1n agendi habeat, quae a viribus suis naturalibus proficisci possunt, niti quae per legem prohibetur '; inde usus loquendi seri, ut quae legis alicuius specie non interdicuntur, ex rilla lege eadem agendi ius esse dicatur, igitur in hoc quidem significatu ius ad libertatem pertinet: lex vero vinculum aliquod notat, quo

libertas naturalis constringitur. f. IV. IN GENERE autem y lex commodissime x idetur definiri per decretum, quo superior sibi subiectum obligat, ut ad istius praescriptum acti nes suas componat '. Decretum dicimus, non quod intra mentem & volui talem decernentis subsistit, sed quod subiecto est insinuatum tali modo, ut ne- cellitatem ad idem se componen si intelligat: coque id iusso nobis heic aequia pollet. Vbi etiam parum putamus interesse, legem quis decretum vocet an orationem; modo non credatur, ad legem esse nocessarium, ut viva voee, aut verbis in scriptum relatis promulgetur: cum sussiciat, si qualicunque in do voluntas legislatoris lubiectis innotuerit, etiam per intrinseram congeniti luminis suggestionem. Inde inutilem arbitramur subtilitatem Hos assii de Cive c. 3. 3. vlti dum leges naturae eatenus duntaxat legum vim obtinere tradit, quatenus in scripturis sacris orationσ Dei sunt promulgatae; n n autem quat

nur1 Quae desinitio legis solis legibus obligato- permisonem eomplectatur, agendi aut nori agendiri is, quae ad ius praeceI tiuum pertinent, conum secundum arbitrium nostrum. nit, id est, iis, quibus aliquid tacere, aut non sa- Ut ARIsTOTELEs X. Eth. s. Scere iubemur, quum idea legis generalis etiam alibi. H.

133쪽

LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONUM

nus sunt conclusiones quaedam ratione intellectae de alendis es omittendis. Sane enim ex dictamine rationis non intelligitur solum, legum naturalium obseruantiam

istarum normain actiones suas dirigant. Id quod ad essentiam legis susscit. Quanquam & hoc reponi possit, leges naturales, etiam ut sunt di elamina rationis, non posse aliter quam per modum orationis concipi. M. Circa Grotianam δefinitionem L. I. c. i. 3. 9. dum legem dicit obligare ad id, quod rectumes, notandum est ; ipsum supponere, dari aliquod iustum & rectutia ante legem& normam ; adeoque legem naturae rectum non sacere, sed iam antea eκ istens

duntaxat significare. De qua hypothesi quid sentiendum ', supra a nobis fuit expositum. De caetero illud planurn est, sub legibus comprehendi non solum, quae ad iustitiam proprie dietam pertinent, quae eκ obligatione perfecta aliis exhi henda dirigit; sed & quae ad alias virtutes spectant 7, &in ipso agente

terminantur. Qua ratione leges contra ebrietatem, & alias intemperantiae

species, quae ipsi patranti plurimum obsunt, serri possunt & solent. Huc pertinet leκ Zaleuci; Si quis Locrensium aegratam vinum merum bibisset, nisi iubente Medico, etiamsi ad pristinam valetudinem rediisset, mort T IV Dium erar constitv- tum, qtioniam non iussus biberat '. Apud AELIA NUM V. H. L. II. c. 3τ. quae poena tamen sit ne dubio nimis est rigida. Huc spectant quoque leges sumtu riae ', quae modum praescribunt expensis in victum, velles, aedificia, aliumque adparatum. In quas si quis peccauerit, nemini facit iniuriam, cum eos

sumtus de suo faciat. Neque tamen dubium, quin ciuis ad parsimoniam, quae cuique maxime prodest, per leges adstringi queat. I. V. CAETERvM cum in definitione legum dictum sit, illas a superiore proficisci, & in se habere vim obligandi ; necessarium videtur hoc loco ostendere, quid obligatio sit, & unde oriatur, nec non quis Obligationem recipere, & uti quis alterum obligare queat; seu quod eodem redit, unde sit, quod quis alteri pro imperio quid iniungere possit. Obligationem igitur supra denni utinus , per qualitatem moralem Operativam, qUaquis praestare aut pati quid tenetur quando nempe obligationem consideramus, prout haeret in eo, qui obligatur. Secus atque Richard. CvλiΗΕR- ND de Leg. nati c. s. 3. 27. qui obligationem definit, prout est actus legislatoris, quo actiones legi suae consorines eis , quibus leκ fertur i necessaria esse indicat. ICti Romani vocarunt vinculum iuris, quo necessitate adstringimur alicuius rei praestandae. Iniicitur enim per cantsem velut fraenum aliquod morale nostrae agendi libertati, ut in diuersam, quam quo illa ducit, partem tendere recte non possimus. Etsi per eam voluntas hautquidquain

ita stringi queat, ut saltem de saeto & suo periculo in diuersa abire non detur. Quo

Velle enim Deum, ut ius naturae obserue m is, ex constitutione naturae humanae colligi poleti; aqua seria Dei voluntate prona illatio ad praeceptum, eum Deus, quiequid vult ; illud etiam praecipere intelligatur.3 Potest tamen ea defendi. si lex consderetur .l eonstituta. H.

M C. a. q. s. II.

134쪽

MORALIVM, SEU DE LEGE IN GENERE.

Quo sensu verum est illud ARRIANIua Epicteto L. IV. c. Ist.

α λοτρίας ει ις κυριος. Alienae voluntati nemo dominatur. Porro licet multa alia voluntati, ut in alterutram partem vergat, momentum adferant; hoc tamen

obligatio prae istis habet peculiare, quod ea velut naturali aliquo pondere voluntatem premant, quo remoto haec ad indisserentiam suam ultro redeat: obligatio vero moraliter voluntatem iniciat, & peculiari quasi sensu eandem intrinsece imbuat, ut in suas actiones ipsa censuram exercere Cogatur, ac malo se ipsam dignam iudicare, ni praescriptae sese normae reddiderit consormem. Quo ipso etiam susticiens momentum obligationi inesse intelligitur ad flectendam voluntatem; quippe cum nihil sit, quod necessitatem quippiam agendi aut omittendi menti humanae de suturo deliberanti asserre queat, praeter Cogit tiones boni & mali, aliis aut nobis ex iis quae facimus prouenturi; siquidem sua voluntati libertas Constare debet, ac tales edendae sunt actiones , quae agenti 1 ecte imputari possunt . Et in hoc praecipue obligatio differt a coaetione, quo i licet utraque ultimo metum aliquem ostentet; haec tamen eκ- trinsecus tantum voluntatem concutiat, & in electionem rei ingratae per solum sensum imminentis mali impellat: obligatio autem insuper efiiciat, ut quis ipse adigatur aguescere, sibi non immerito accidere malum , quod a pro stata regula deuianti est propositum, cum ultro eandem sequenti istud declinare licuerit. f. VI. Quon igitur homo aptus sit ad recipiendam obligationem, Una quidem causa est, quia voluntatem habet, quae in utramque partem sese flectere , adeoque ad normam aliquam moralem se componere potest ; secus a que illa entia, quae ad uniformem agendi modum intrinsece sunt determinata. Ex quo consequitUr, Ut quatenus nulla ab extrinseco principio necessitas a cessit, homo intelligatur liber, & habere potestatem agendi omnia , quae per vires naturales ab ipso possunt estici. Quin & ubi sese ad aliquid semel dete minauit, seu ubi quid elegit, ac secum constituit; in eo tamen decreto, quatenus consideratur ut ab ipsius voluntate profectum , hautquidquam tanta vis est, quin idem recte , quando lubitum fuit, mutare, aut tollere ipse queat; nisi eκtrinsecus accedat aliquid, quod voluntatem semel determinatam ac declaratam mutari prohibeat. Nam tunc homo, significato voluntatis suae decreto occasionem praebere potest, ut ab illo deinceps discedere fas ipsi non sit. Intelligitur autem mutatio in voluntate lacta, non solum quando quis expresse

significat, sibi prius placita iam displicere; sed etiam cum quid secit, quod

cum priori voluntatis decreto stare non potest. Ex quo sundamento quoque deducenda sunt, quae ab ICtis super mentientia traduntur. Si enim ultima &generalis causa quaeratur, quare in quibusdam actibus poenitentia sit licita in

M a aliis

8 Legra, quae Zalmeo tribuuntur. ad. Uriam omnes sippolitae sunt. Vid. BENTI. Lius in Differtat. Anglica, in Phalaridem, p. 33s. seqq. Ed. 2699. 9 De quibus plenius dicetur infra I .. VIII. o. ij. 3. Exstat de iis Auctoris disquisitio inter dissertationes eius Aeademicas, iunctim excusa Lundini 16 s. S iterim Anistelaedami, sub titulo, Maleelorum Politieorum r698. f. V. Cuius obseritationis usuς est inti. gnis contra Hobhesum , aequisitionern imperii etiam per vim fieri posse, contendentem. I evi 'th. e. zo. Cons. AUCTOR L. VII e. . . 3. , . H.

135쪽

92 LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONUM

aliis minus, nulla reperitur alia, quam quia in quibusdam extrinsecus accessit vinculum, quod voluntatem semel declaratam prohibeat mutari; in reliquis autem voluntas intrinsecae suae libertati fuit relidia. Prius autem utplurimum fieri sueuit, quando alter ex ista voluntatis mutatione insigniter esset laedendus; adeoque inde oecatio foret oritura socialitatem & amicitiam inter homines abrumpendi. Ex quali voluntatis significatione alteri ius quaesitum esse

dicitur, Der quod iam habeat facultatem taliquid ab altero eκigendi, ut si id tanon praestetur, etiam vim adhibere possit, abs se aut superiore prosectam,

prout in naturali libertate; aut in ciuitate quis degit. Igitur quando ex declarata mea voluntate alteri ius non eli quaesitum ' , ibi poenitere mihi prolubitu licet. Tune autem ius nondum est quaesitui , quando a superiore, cui in nos imperium competit, alteri non est concessa facultas exigenti id, Aquod ab altero suit significatum. Vnde & hoc patet, quare leges positiuae ab illo, qui tulit, iterum abrogari possint: quia scilicet nemini ex illis tale estius quaesitum, cuius vi cxigere is pollit, ut illae leges perpetuo maneant. Et si non paucae ciuitates per iusiurannum in leges conseptum earundem mUt hilitatem tollere instituerint: Iino sit vel maxime talis clausula y sit addita, posterius decretum isti repugnans initum fore , mutari nihilominus poterit, modo per eam clausulam nemini sit ius quaesitum. Absurdum enim est, per statutum praecedens statutum sutumni velle Histrari. Absoluta quippe potestas seinsiam constringere nequit, neque quod natura est reuocabile figi potest. Vid. Cic Esto ad Atticum III. ep. z3. Apud T D v C Y D I Di ML. II. D. et . p. 98.4 Athenienses mille talenta in arce reponunt, capitis poena indicta, sit quis suaderet aut decerneret, ut in alios usus ea pecunia con- Uerteretur, nili hostes classe urbem aggrederentur. Et tamen iidem ex desectione Clatorum metu perterriti eam legem deinceps antiquant, apud Eum

DEM L. VIII. C. is. pag. 4 6. Edit. ΟκGn. J Quando autem Principes constitutionibus quibusdam expresse addunt; licet peculiari rescripto quid illis aduersum iusserint, ei tamen a magistratibus aut iudicibus non esse parendum: id non eum habet effectum, quasi litas abrogare ipsi nequeant; sed potius significant, posteriora rescripta non esse seria, aut sibi per rimprudentiam eκcidisse. Quandoque etiam subtili hae arte procacium petitorum importunitatem amoliuntur, quibus aperte negare non sustinebant. Add. L. λ. I a. C. si nuptiae ex rescripto petantur. Accurate tamen distinguendum inter

ipsam legem positivam, & ius illud, quod occasione cius legis est quaesitum.

Illa abrogari a legislatore iterum potest, manente tamen iure, quod occasione

legis, quamdiu illa durauit, fuit partum. Nam simul cum lege omnes eius effectus

. VI. i Vid. Α V C T O R in . L. m. e. s. se . H. M Hune loeum illustraui Dissert. de lege elau fila, ne abrogari posmi, munita. H. q) Distinguit ibi Hertius inter iusiurandum ad Deum, Et ad homines directum, illud iura

tum censens, eum hae sormula e eeptum suerit, Ninuus ιιιι Deus, quo eam lea saerata mutari

nequeat, propter ius Deo quaesitum. Sed praessat, legem Tam tam promiscue aestimari inter ria utilitate, ita, ut quandoquidem religione di. uini Numinis munita est, temere quidem mutari non pollit, emerum taeita ei inesse elausula videa. tur, quoad olutaris videbitur, ita, ut si rei pii-hlieae perniciosa esse incipiat, adhue mutari ponsit. Agnouit id Tiberius Graeelius apud PLVTΛRCHucii in eius vita p. 33l. ct seq. ut potequa

136쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENERE. 93

sectus antegressos tollere, iniquissimum foret. Verbi gratia, Si in ciuitate lex sit; uti paterfamilias super re sua legusit, ita huem; sane licebit legislatori eam testandi licentiam circumscribere, & constituere, ut deinceps omnes hereditates ex intestato deserantur. Iniquum tamen foret, bona per testamentum adquisita illis adimere, qui hereditates crcucrant, priori lege adhuc subsistente. Huc pertinet etiam, quod Bonifacius VIII. Papa in odium Philippi Pulcri Regis Galliae omnes indulgentias Gallis per suos antecessores concessas annullauit: quod facium merito irridet Henric. STEPHANus Apol. pro Herodoto c. o. Sed & ' separandi sunt a legibus alii actus, quia summis imperantibus suscipiuntur, ne quis credat, omnes eorum legitimas donationes, alienationes, & conuentiones posse ab ipsis, aut eorundem successoribus retractari. Nam per tales actus aliis ius quaelitum est, quod inuitis eripi non debet. Inde adparet, quando quis suo iuri renunciat: non cessarium esse expresse addi; nihil ab ipso aut heredibus contra illam cessionum tentatum iri, aut si quid tentatum fuerit, id pro irrito & nullo esse habendum. Nam cum eiusmodi cessione iuri quis suo in rem aliquam sese penitus abdicet, idque in alium translatum profiteatur, etiam citra illam clausulam intelligebatur , illum nullo cum effectu deinceps circa illam rem disponere, in quam eidem nihil iuris amplius competit. Eκ eadem ratione, quia vivo testatore eκ testimento nemini adhue ius est quaesitum , testamentum licet mutare, etiam ubi talis clausula sit addita; ne posterius testamentum valeat. Nam haec illud quidemessicit, ut posterius non scri a voluntate prosectum praesumatur: si tamen illa clausula posteriori tes amento reuocata sit, prius utique nullum erit. Sic ®ulariter , si inter instrumenta dispositionum D conuentionum supex eadem re pugna deprehendatur, posterius priori derogabit. f. VII. EX DIcTIs quoque colligi potest, quare quis sibi ipsi nequeat obligari, seu quare quis secum conuentionem inire, aut sibi quid promittere nequeat, quod non nisi seipsum spectat. Scilicet cui per obligationem ius quaeritur, hoc ipsi remittere est integrum,ubi in fraudem tertii id non cedit. In hoc autem casu idem est obligans & obligatus, seu cui ius quaesitum est, &qui obligatur. Ergo si vel maxime quis seipsum sibi obligare destinaret, Du-Hra tamen id est, cum liberare se arbitrio suo citra praestationem alicuius rei possit. Id quod qui potest, iam actu ipso liber est. Adde, quod nulla eiu modi obligationis est sutura utilitas , cum nec praestando quid alicui accedat, nee intermittendo decedat, quando quis sibi ipsi dat aut denegat '. Add. SENECA de Beneficiis L. V. c. 7. seqq. Quando autem dicitur, verbi gratia, M 3 quem-

qui, eum Octauio Tribunatum, lege saerata fr- VII. Vbi e. s. ali r me et Hlum debere

matum abrogaret, Dilunasiam potes aram sanis non habet nisi iniὸν Δω Iotum. Mox r Cecidit Ermonsam qu/dem a populo halere iuxit. sed Σon ser miri artim eiam quo agas non hisset. Apud adtiostis popntam. Et flex alias sacrata acei pe- PII AEDRυ Μ caluiis , cum mistam abacturus retur, interdum ad ea, quae moraliter impossi. alapam sibi graueis duceret, derisus a musca

t ilia sunt, obligaret. aiebati De quibus ex prosesiis agit H. GRO TIv s M erim Deile νed o in gratiam. II. ue I. B. ct P. e. H. H. atita non Disse mensem laedendi scio. H.

137쪽

LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONUM

lius homini inhaerentis eκercitium in ipso homine terminari. Quae tamen ad Deum legis naturalis auctorem resertur, tanquam illum, cui eius obligationis exercitium exigendi, eiusdemque neglectum vindicandi ius sit. Adeoque hactenus homo seipsunt conseruare tenetur, quatenus Dei seruus, & societatis

humanae pars est, cui sese utilem iussit Dei praestare debet. Sicuti & dominus seruum, & ciuitas ciuem recte plectere potest, si se ipsum ad labores de-hita munia ineptum roddiderit φ. Atque hoc, quod nemo seipsum sibi possit obligare, procedit non solum in personis singularibus , sed & in integris cocti-hus atque societatibus. Quod autem aliqui tiadunt, interdum hominem

sibi ipsi iurare, puta, quod hoc vel illud sit omissurus, in quod ipsum prauus

adpetitus rapit, id aliquatenus rationem Voti habet, cuius exaetio penes Deum est. Cons. FELDENus ad Groti L. II. C. I3. I. I. f. VIII. ALTER A autem causa, quare voluntati hominis, ad nommam sese componere idoneae, eadem praescribi possit cum hoc ei laetu, ut eam sequi utique teneatur, est, quod is a potestate superioris non sit Immunis. Haec duo faciunt, ut homo sit capax obligationis, ex principio extrinseco accedentis. Nam ubi alicuius agentis vires per naturam ad uniforment agendi modum sunt alligatae, ita in motu intrinseco in diuersu in nequeant discedere, actio physica , non moralis producitur, quae ex necessitate potius, quam eκ obligatione prouenire dicitur. Ubi vero quis neminem agnoscit superiorem,

nullum adest validius principium extrinsecum, quod interiori libertati fraenum rostit jniicere, Et si maxime is in agendo certum modum Obsemet, & a quiusdam aetionibus constanter abstineat; id non eκ obligatione aliqua, sed proprio eκ heneplacito facere intelligitur. Sequitur ergo, ut ille obligationis sit capax, qui & superiorem habet, &J normam praescriptam potest cognoscere, & voluntatem habet intrinsece liberam, & in diuersa flexilem; quae tamen, ubi norma per superiorem fuerit imposita, sentiat ab eadem sibi non esse discedendum. Quali natura hominem esse praeditum patet. f. IX. INTRODUCITVR autem obligatio in animum hominis proprie a superiore, id est tali, cui non solum sint vires malum aliquod repraesentandi contranitentibus ; sed & cui iustae sint causae, quare postulare queat, eκ suo arbitrio voluntatis nostrae libertatem circumscribi. Talia enim ubi in aliquo fuerint, postquam quid velit, simulque quid voluntati ipsius parentes boni,

renitentes mali maneat, significauit, necessum est in facultate rationis com-tote oriri metum reuerentia temperamini illum quidem ex ipsius potentia,

ane autem eκ consideratione Caularum, quae etiam remoto metu, & per in

dum consilii sussicere debebant ad ipsius voluntatem amplectendam. Vnde ambitramur ius iniungendi alteri obligationem, seu, quod eodem recidit, ius alis teri imperandi, legesque praescribendi non oriri a solis viribus , neque etiam ab υπιροχῆ aut praestantia naturae. Equidem solae vires contra inclinationem

meami Quales erant illi pollice trunci, qui sibi pollices amputauerant. vi armis tractandis imparea

erit.

138쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENERE. ss

meam eo me possimi permovere, ut malim alterius voluntati tantisper parere, quam eiusdem vim experiri. Isthoe tamen metu remoto nihil obstat, quominus meo potius, quam ipsius arbitrio agam. Et vhi quis nil nisi vim potest allegare, quare ego ad ipsius arbitrium me debeam componere; nihil prohibet, ubi rationibus id meis conducere iudicauero, omnem viam tentare, excussa

Malo eoaetus qui suum incium facit, Dum id resitum iri eredit, tantisper cauet; Si sperat fore clam, rursu ad ingenium redit. g. X. Q v o Loco expendi merentur, quae tradit HORA Esrus de Cive c. Is f. s. In regno Dei naturali iue regnandi, o puniendi eos, qui legersuas violant, esse asola potentia irresistibili. Idque hoc modo probare satagit. Ius

omne in alior vel es a natura, vel a pacto. A natura id ius deriuatur, eo qse quod per naturam non es suolatum. Cum enim per naturam ius es et omnibus in omnia, unicuique rus erat in omnes regnandi ipsi naturae eoaeuum. Id tamen inter homunes abolitum ob mutuum metum ex aequalitate virium resultantem, quae hellum erat paritura generi humano exitiosum. Ouod si quis caeteror potentia in tantum anteisset, ut resipere ei ne omnes quidem coniunctis viribus potui ent, ratio quare de iure a natura Abi concesso decederet, nulla omnino fuisset. Mansisset igituri ius domini in caeteros omnes propter potentiae excessum, qua σ se illor conseruare potuisset. Iis igitur, quorum potentiae resisti non potes, per consequens Deo omnipotenti, ius dominandi ab ias potentia derivatur. Enimuero in his non unum est, quod censuram mereatur. Nam primo nescio an satis cohaereantillae Iocutiones ; ius imperandi ex solis viribus est a natura concessum; & idem ius a natura derivatur, eo irao quod a natura non sit sublatum. Alias enim non statim,

quod a me non est sublatum, illud a me est concessum. Et cum non fitillatum& concessum esse unum & idem non sit, videri possit ab alio principio, quam a natura, ius illud esse concessum. Deinde id principium, natura dedit ius omnibus in omnia, dextre est explicandum. Ius ipsi est libertas, quam quisque habet facultatibus naturalibus utendi secundum rectam rationem. Senius igitur sanus dicti principii hic erit. Per naturam, id est remota omni lege, Curuque licet viribus suis naturalibus uti,' contra quemcunque sua cuique ratio easdem adhibendas dictitat, & quidem ad sui conseruationem. Atqui eκ hoo non consequitur; per solas vires naturales posse alteri obligationem proprie dictam iniungi Diuersa quippe sunt cogere, & obligare. Illud solis viribus naturalibus potest essici; hoc vero nequaquam. Nam eκ mente HOEBES II in statu naturali uti ius est alios cogendi; ita alii cogentibus iure resistunt. Atqui cum iure resistendi obligatio simul stare non potest. Obligatio enim praesupponit tales causas, quae intrinsece hominis conscientiam ita assiciant, et ex propriae rationis dictamine iudicet non recte, adeoque non iure sese re sistere. Et quanquam contra rationem sit, incassum contra vires superioris

tendere,

139쪽

96 LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONVM

Corra simulum calcitrare es lubrica via: Remanet tamen ius omnes vias tentandi, si qua etiam per vim alterius vis ponsit excuti, aut subterfugio cludi. Id quod itidem cum obligatione proprie dicta, & quae a GRorio passim extrinsecae opponitur, nequit Consistere. Adeoque per nudam vim non ipsum ius resistendi, sed tantum eiusdem exe citium extinguitur. Declarari potest res exemplo brutorum, quibuscum ii m nes in statu ex lege vivimus. Quae laque eorum viribus superare possumus, subiugamus, &seruitio nostro admoueinus. Ast si qua vim nostram effugere potuerint, nemo iniuriam sibi ab ipsis factam queritur. Nec est, quod quis regerat, bruta Obligationis non essu capacia, adeoque non nisi sola vi posse stringi. Nam & ipse H o B B E s I v s de Cive c. 8. 3. 2. agnoscit, bello captum, obligationis utique capacem, quousque solis vinculis naturalibus coe cetur , nulla obligatione contineri, priusquam pactum & fides intercesserit; adeoque talem sese captori per sugam subtrahere, aut etiam vi in eundem ii

surgere poste, quamprimum commodam occasionem nactus fuerit. SENE c Ade Ira L. II. c. ir. Ita natura remitti et, ut quod alieno metu magnum est, suo non

vacet. Ne nunc dicam, quod illud axioma Hobbesianum Natura dedit ius in omnia, absurde & nullo sensu ad Deum adplicetur. Quomodo enim Deo natura aliquid dedisse potuit, cum natura sit vel ipse Deus, vel opus Dei λ Ex hisce igitur rationibus, & quia non satis dignum id bonitate diuina videtur, hautquidquam ius dominandi, seu imperium Dei, quatenus notat vim imprimendi obligationem animis hominum , ex sola & nuda ipsius omnipotentia derivandum arbitramur. Quae porro ab Ipso ex Sacris Litoris proferuntur, isthanc thel in non adstruunt. Quando Deus ad potentiam suam prouocat, circa calamitates Iobo immissas, ex eo non consequitur, Deo nullum ius in creaturas competere, nisi ex nuda ipsius potentia. Quin ipse Iobus initio recte agnoscebat, quo iure Deus ipsum bonis, atque liberis spoliasset. Domi-mιs dedit, inquit Dominus abstulit; quasi diceret: Quare suum pro arbitrio non repeteret, qui tu precario duntaxat concessit λ Add. SENE ch ad Polybium, c. 29. Verum Vbi superante aegritudine cum Deo expostulare institueret, recte Deus retundendae contumaci querelae potentiam suam allegat, postquam iste alias imperil diuini rationes aestimare neglexerat. Quemadmodum me teris contumacibus subditis facere solemus, ut quando rationes audire dere ctant, vim ipsis Ostcntemus I ut videant, stultos se quoque, non malos dumtaxat esse, qui nobis comua obvertere audeanti Sic si quis queratur, quod bonis mala, malis bona euentam 3 ubi genuinas eius rei causas agnoscere deintrectat,

β. X. Eius generis diei, alia vid. apud H. G R O TIV N prolog. de I. B. ct P. F. 3. S. L. α

140쪽

MORALIVM, SEU DE LEGE IN GENERE. 9

trectat, ei demum ultimo loco potentia diuina occinitur; quasi diceremus, quia tibi utique credis iniuriam fieri, abi, & pugna contra Deum. Eκ iisdem qu que adparet, male Hos BESIVM inferre, obligationem ad praestandam Deo obedientiam incumbere hominibus propter imbecillitatem. Nam haec sola facere potest, ut quis stultum iudicet, obsequio grauius malum non redimerer non autem per candem adimitur ius, quo minus quis & desiderare, & omnem mouere lapidem possit; ut alterius Vim liceat effugere. Quod ius tamen vera obligatio omnino excludit. Neque sequitur, duorum Omnipotentium neuteriotest alteri obligari, ergo ideo tantum mortales Deo obligantur, quia nonant omnipotentes; si vel maxime antecedens extra dubitationem positum esset. Ne nunc dicam, duos omnipotentes citra contradictionem poni non posse. Neque hoc solo argumento ius suurn aduersus Saulum assertum ibat Saluator noster, quod durum ipsi foret contra stimulum calcitrare, Actor. IX, s. sed insana duntaxat ausa ipsius arguebat. Neque enim hac una ratione Ananias sub signa Christi vocabat Paulum, quod supra vires ipsius esset positum eam religionem subuertere. Eo diligentius auicni illud dogma consutandum fuit, quo periculosius feroces homines eodem abuti possunt . Apud Tnv-CYDIDEM L. V. se. Ios. pag. 3ψ . Edit. Oxon. J lcgatus Atheniensium:

ingenio utimur omnium hominum, ut quibus praeualeant, eis imperent. Eam legem neque nos primi tulimus, neque lata primi in flumus : sed iam ante Him acre mus . utimurque ea in perpetuum ycrmansura. Dionysius HALICARNAsias A v s L. I. L c. s. pag. s. Ed. OXOn. J Φυσεως γαρ δη νομος απασι κρινος , ιν Ωἀς καταλυσει χρονος, ἀει των Vrτο ν τους κρείττονας. Sempiterna σcommuni omnibur lege receptum es, inferiores parere praestantioribus. Apud P L v-

ma lex Brenno Vocatur, ις τῶ κρειττονι τα των ἡττονων δίδωσιν, αρχόμενος απο τοῦ οεῖ, κ, τελευταν εἰς τἀ Θωια -- γαρ τουτοις ἐκ φύσεως λεροιν, τὸ D-τειν πλέον εχων τα VeisHνα των υπρόεετέρων. quae fortibus res largitur ignouorum, durita a Deo , G ad bruta usique terminans. Nam o his natura comparatum est, is praeferri imbecillioribus velint straestantiora. Apud LIVIvM L. V. c. 36.hreuius : Omnia fortium virorum esse. Gemina sunt, quae disserit Callicles apud PLATONEM Gorgia, pag. 329. Ed. Francos. Eicini, pag. 483. A. B. M. Steph. T. I. J Vbi praesupponit, plerumque contraria inter se esse, naturam atque legem. Nam verbi gratia natura turpius esse iniuriam accipere, utpote στοάΘημα ἡκ ἀνδρος αλ' ἀνδραπeδου, pausionem non τiri , I d mancipit; titamen lege turpius esse iniuriam inferre. Idque segislatores, quippe multitudine ' viribus inseriores, constituisse, & laudes ac vituperationes ita disposuisse, ne potentiores qua in re excedere eos possint; ἡ δε τε Guαι ἐυσις

ἀυτη ἀποφαίνοι αν. σι δἰκπιον ἐτι τον ἀμείνω τῶ χειρονος πλεον Inso, κ, τόν δυνατωτενον τῖ ἀδυνατωτερου. Natura vero lsa, veluti puto. demonserar acquum esse, ut Praestantiorer Potentioresque omnia caeteris habeant superis . Inde quod Xerxes

a verbis Platonis eo enienti AUCTOR haee ita extulisset: Idque inhouores ramruam potentioribus perinie - multitudo viribus inferiores eonstitiissse.

SEARCH

MENU NAVIGATION