Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

LIB. I. CAP. VI. DE NORMA ACTIONVM

Xerxes contra Graecos, Darius contra Scythas ex eo praetexto copias dux rint, hoc ipsos secisse κατα νομον τον τῆς φυσεως, iuxta legem naturae. Reprehendit quoque generosorum adolescentum spiritus ea doctrina de iusto opprimi: contra si quis ista leguin vincula abrumpat, in eo ἰάλαμπειν το της φυσεως δίκαιον, exsplendescere ius illud naturale. Sic Herculem neque emptos, neque donatos Geryonis boues abegisse , ως τουτου οντος του δικαιου cpinus, M. βους κοήτ' ακχ.α κτήματα ειναι παιτα του βελτίονος τε κm κέειττονος τα των χειρονων τεκέ ηττονα v. Vtpote naturali ino iure dictante, es boues, ta caetera omnia, quae

ab hominibus ' dentur, illitis qui praesamior sit atque valentior. esse debere. Sci- Iicet hoc Ithacus velit, & magno mercentur Atridae. Faciliori cum temperamento admitti potest illud P Lu TARCHI Pelopida. p. et . I 'Ο πήτος

γ' κυριωτατος νομος, τω σωζεβρου δεομενω, τον σώζων δυναμενον, ἄρχοντα καταφυσιν αποδδωσι. Prima N antiquissima lex naturae ei, cui salute opus est, imper rorem sitam, qui valet conseruare, praesicit.

f. XI. SuNT ALII ', qui originem imperii, seu potestatis obligationem alteri iniungendi deducunt eκ δετεροχη seu cminentia naturae , quam solam ad istam actu generandam sufficere tradunt. Argumentum I etunt eκ ipsa hominis natura, in qua penes mentem tanquam partem praestantissimam est το ηγεμοHκον, siue Uis directrix. Quam in rem allegatur locus Cic ERONI sTuscul. L. III. C. s.J Itaque nihil melius, quam quod es in con erudine sermonit Latini, cum exisse de pote ιe dicimus eos, qui effrenati feruntur, aut libidine, aut iracundia. ARIs TOTELEs quoque adducitur, qui iudicat, si quis reperiatur Omnibus virtutibus antecellens, eum regem esse constituendum. Dei aUtem naturam eminentissiniam mereri Venerationem, si vel maxime mumdum ille non condidisset. Imo istam naturae eminentiam insuper Volunt tribuere αιυχτευΘ- sera, eamque ob causam, si homo brutis, quibus eκcellit, secus

quam decet utatur, impune id ipsi esse, nec illa super dura tradiatione posse queri. Qui enim iure cum altero contendit, illum sese eatenus cum eo comparare, & velle eadem lege censeri. Id quod non licet naturis adeo dignitate disserentibus, ut altera alterius causa saeta dici possit; Deumque ob illam naturae praestantiam ius hominis in bruta declarane. Vnde si quis pecude sua abutens a magistratu coerceatur, id non fieri in latiorem bruti, sed ob alios ciues, quonam saepe interest, ne quis re sua male utatur. Si e corpus non posse queri, si mentis imperio laboribus atteratur, quippe cum mens prae Corpore excellat. Enimuero eκ sola naturae ius iniungendi obligationem alteri , qui principium gubernandi seipsum in se habet, oriri, nobis nondum persuadetur. Nam neque semper naturae praestantia inuoluit aptitudinem gubernandi alium inferiori natura praeditum: neque diuersi gradus perinsectionem in substantiis naturalibus statim subordinationem, & dependentiam unius ab altera habent coniunctam. Cum enim is, cui obligatio est imponem

f. XI. inlibus in Deille ridetur. qui μιρεκα ct eminentia essentiali, resutatus ab Vl- .riginem obligationis, qua diuinae legi homia rieo Hus O Parti u Digress . L. I. e. c. obstringitur, arcessivit a sumitia Dei maicitate, β. 3. seqq. H.

142쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENE RE. D

da, in seipso habeat principium regendi suas actiones, quod ipse sibi susse

re iudicare potest; non adparet ratio, quare statim propriae conscientiae di Elamine conuictus debeat intelligi, ii suo potius , quam alterius, cui natura praestantior, arhitrio agat. Inde etsi impia sit Epicureorum opinio, quod traderent, Deos selicitate sua summa cum pace frui, longe semotos ab omni cura rerum humanarum I quique nec bene promeritis hominum capiantur, nec oh praua ab iisdem acta ira tangantur: recte tamen istis positis inferebant, inanem sore omnem religionem ac metum deorum. Cur enim quis illum colat, qui ipsi nec prodesse potest D vult, nec obesse λ Nam admirationem quidem tam nobilis essentiae contemplatio eκcitare potest, obligationem non potest. Christiani genios natura humana nobiliores dari Credimus; quorum tamen imperium in homines nulli aginoscimus; Apoe. XXII, 9. Marc. ANTONINus

L. VI. g. 44. Si Dii de nulla prorsus re consilia incunt, quia tameu impium est credere, quorsum Iunc immolemus , si plicemur , it trem , alia faciamus singuli, tan-ςm si Deor praesentes T conuersanter hisiscum habeamus. cIc Esto de Natura orum L. I. c. 2.3 Fuerunt, qui omnino nullam habere censerens humanarum rorum procurationem Deor. quorum p vera sententia est, quae potes esse pietas ' quae sanctitar P quae religio P Hare enim omnia pure ae easte tribuencia Deorum numini ita sunt, A animaduertuntur ab iis, si es aliquid a Diis immortalibus hominum gen

ri tributum. Sin autem Dii neque possum nos iuuare, nec volum, uec curant omnino, nee quid agamur animadueraunt, nec est . quod ab his ad hominum vitam permanare

possit: quid est, quod ussu Diis immortalibus cultus, honoret, preces adhibeamus t In specie autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes, ita pietas inesse non potest, cum qua simul s sanctitatem o religionem tolli necesse es: quibus sublatis, perturbatio v rae sequitur s magna confusio. Item: se. I. J quae pietas ei debetur, a quo nihilaecep is r aut quid omnino, eluius nullum meritum fit. ei deberi potes ρ IDEM LII. de Nat. Deorum c. as. J Iupiter dicitur a maioribus nostris Optimus Maximus redi quidem ante optimus, id es, beneficentissimus, quam maximus ; quia maius es, rem reque gratius prodesse, quam opes magnas habere. OvID Ius de Ponto L. IL

Nam quid erit, quare selito dignemur honore Numina, si demas velle iuuare Deos PQuod de brutis adfertur, ad rem nihil facit. Illa enim non obligatione tene tur, sed sola vi, aut pabuli illecebra. Neque vero aliquid naturae contrarium essent factura, siquidem hominum iugum excussum irent. Animam corpori imperare non citra figuram dicitur. Nam imperium proprie in diuersa supposita intelligitur; & propter physicam combinationem, non vinculo aliquo morali, corpus animae est obnoxium. Denique si rex per liberam electionem sit constituendus, praestantissimo utique diadema suerit imponendum.

Quo sensu recte se habet illud Cyri apud PLvTA Rc HvM in Apolith. s pag.

372. M. V echel. J-μηδενὶ προσηκειν , ος ου ώττων εH των ἀρχομένω . Imperare neminem decere, qui non praestantior fit subiectis. Et ita quoque capienda sunt, quae Socrates disputat apud XENO pHONTEM Memorab. L. III. N a P. m.

143쪽

i. m. 489. Verum imperium iste habebit non iure ex sola praestantia enato,ed quod consensu eligentium fuit collatum g. XII. Q v A E C V M ita sint, omnino agnoscendum est, non solas

uires suiscere, ut mihi ex alterius voluntate obligatio nascatur; sed accedere insuper oportere , ut aut ab isto insignia ' quaedam bona fuit in me prosecta, aut ut ipse ultro in eiusdem directionem consenserim. PLINI Us Paneg. cap. 38. Edit. Cellarii. J Non uti inter pecudes; se lex narurae potestatem I imperium valensiororis dedit. Nam uti naturaliter non potest non illi quis conciliari, abs quo multa bona accepit; ita si constiterit eundem & bene mihi

velle, & rectitis, quam ipse valeam , mihi prospicere posse , simulque idem actu mei directionem sibi vindicet, nil adparet rationis, quare imperium istius detrectare velim. Idque eo magis, si etiain id ipsum , quod csse potuerim, eidem in acceptis reseram Actor. XVII, 2 . seqq. Et qui homini dedit, ut

libere posset agere, quare non is iure suo aliquam eius libertatis particulam circumscribere queat ξ Qui vero ultro in alterius imperium consentit, is proprio declarat facto placitum sibi suum esse sequendum. Et si ut ex consen- tu nascariae imperium legitimum, necessusnsit, ut ne per notiam illam subie- ..ctionein praeiudicetur iuri tertii alicuius, rite fundato, & ut uni fas sit talem habere subiecthim, & alteri talem habere imperantem. Ex hisce duobus fomtibus manare artan amur vim Obligationum, quae intrinsecuin velut vinculum. voluntatis nostrae libertati iniicere intelliguntur. Euinulero quia naturalis humanae voluntatis libertas nullo morali vinCuIO extinguitur, ea quoque in plurimis mortalium est animi leuitas aut malitia, ut istas imperii rationes insuper lubeant: igitur aliud accedere oportet, quod validiore momento enormes

libidines, quam pudoris & decori sensus, premat Idque eo magis est necensarium , quod pleraque hominum malitia aliis damno versit Nam alias facilius tibi quisque poterat relinqui, si nemo peccando, nisi sibi noceret. Istum

porro essectum nihil habere deprehendimus, praeter inetum mali alicuius, obviolatam obligationem infligendi ab aliquo valentiore , cuius intererat ab ista non suisse cilicesium. Sic vi demum ultima velut firmitas obligationibus accedat a vi, utque qui earundem Obseruationem procurare velit, tanta sit potemtia instructus, domestica, aut ab aliis collata, ut graue aliquod malum detrectantibus inserre possit. Inter prauos quippe precario imperat, qui impune potest contemni. Illius contra hominis imperium firmo stat talo, qui iustum illius gerit titulum, & tantum semper Virium adparatum eX suo nutu pende tem habet, quo quoSuis immorigeros coercere possit. Sopuo LEs Aiace

eagellisero. t p. 61. Ed. H. Steph. J

- οὐκ MI. i) Haec ratio sussicere non videtur. redigi iure Potest. Vti vero ab hae ΑvCTORIA Beneficentia enim nomiisi imperfectim iiis tri- sententia abiit etiam Viricus HvBERus Paet Ii. huit: neque quiemiam eausiae est . quamobrem Disressuri. L. I. e. s. ita uescio, an eidem assen. propter eam homo alterius, licet praemantioris, tirἱ debeatn, fundamentum oblinationis coli obse pilum invitus sibi re debeat. Plane ut nee canti in Dei dominio herili. Verior est ratio Iab inimi eo oppressiis, a liberatore Rio, quia vi- planior: Deum, eum produxerit hominem, potviu ei debet, quamuis infirmior, sub imperium luiue eundem, velut opificium suum, pro ium.

144쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENERE

'Ουκ αν πραυσγe σωφρωνος ἄρχοιτ' ετ6Mῶν pocis προγημα μετ' ἀιθους ε χα;ν. Non enim vestiann in ciuitate leges bem Se habebunt, si absis metus ;Neque exercitus moderato imperio regi poterit, Si nullam metus aut pudoris munimentum habeat. Arriani E P I e T E T v s L. I. C. 29. Ἀνθρα mos ανΘρύπτου κυριος λι λι, ἀλα Θα νατος κομ Δ ἡ, mi ηδονὴ, κ,i πονος. επω χωρὶς τουτων, αγαγε μοι τον κάιταζαν κα Oxνει πως ευταθῶ. Homo hominis dominus non es, sed mors ta vita . voluptas Ndolor. Non absque his adduc mihi Caesarem, videbis, quam fim constans. Ex dictis temperari debet, quod quidam nimis crude protulerunt, ius esse id, quod validiori placuit. Scilicet finem suum externum vix assequuntur leges, ni Viribus sint succinctae , quae inuitis quoque fibulam iniicere possint. Sicut Solon, uti ipse praedicabat, res consecit maκimas, οριῶ βίην τε κή δἰκην συναρμοσας , simul vim, ta ius copulans. PLvΥΑ Rc Hvs Solone. p. 86. M we

chel.J Et nihil efficacius in rebus humanis, quam quod Scylla de Minoe d cebat apud Ovio Iubi Metam. L. VIII. LV. s9. 2

In causaque Dalet causamque iuuantibus armis.

Nam quod de laetitia conscientiae ex impletione ossicii, D tormentis ae Uellicationibus internis, quae scelera consequuntur, pii agnoscimus, id ipsum eX viribus Dei omnipotentis prouenit, cui facillimum per semctipsos plectere, qui aliorum hominum potentiam contemnunt. IvvENALis Sat. XIII. verc

- Cur tamen hos m.

Eua e pures, quos diri conscia furitὰ

Mens habet attonuos coeco Derbere caedit, in hum quatiente animo tortore sagellum 'Poena autem vehemens O mtilio Devior illis,suar aut Caeditius gratiis iuuenis , aut Rhadamanthv

Nocte dieque suum gestare in pectore restem. Et sane totius generis humani quam maxime interest, alis nemine in dubium vocari; tribuitii diuinum, corruptioni impenetrabile; subcundum esse etiam illis, qui iiducia virium, astutiaeque, aut corruptelarum ossicii negligentes fuerunt. Quo spectat illud apud P Luxa Rciives aduersus Colotem. P. II a. 3.

Facilius urbem conat fine Ato pos puto, quam opinione de His multus Iublata crutristem

coire aut consare '. Hisce igitur fundamentis nititur potestas eorum, qui aliis efficaciter leges sunt praescripturi.

ma sua sapientia fingere di ego ere et mi pro. inde . ceu omnipotcnti, obsequium hominis responὸere debet. H. Σὶ Instria it S exornauit Cl: BAR REYRA.c v s hanc natani Hertii in sita versione, standa mentum obligationis erga Deum, quod res est, quaerens iri dependentia naturali 'hominis asuramo Numine, a in omnipotentia Dei, qua

malos punire, bonos praemita adscere facile possit: contemplatione vero obli*ationis erga principem agnostem sententiam aucioris, qua ea ex pacto deri latur, quod seriari debere, volui tali diuinae conueniensem g) Quam porro civitatibus necessaria sit reli. gio, plenius exponit AvCTOR MOstie. honi. a Ciu. L. I. c. 4. 9

145쪽

f. XIII. CAETARvM H lex vim suam directivam in animis homunum queat eκserere, in eo, cui illa sertur, requiritur cognitio tum legislat ris, tum ipsius legis. Quomodo enim obedientiam praestare quis possit, si neque cui parere debeat, neque ad quid teneatur, nouerit. Vbi tamen susλciet semel id cognouisse. Nam si quis semel cognitum obliuioni tradat, ideo obligatione hautquidquam soluitur; cum bene posset meminisse, si, quod deinbehat, parendi studiuin habuisset. Et legislatoris quidem cognitio neminem

iacile sugere potest. Legum namque naturalium eundem esse allistorem, qui totius uniuersi, nemo ignorabit, qui ratione uti nouerit. Multo minus legum ciuilium lator ciui obscurus esse potest; quippe cum ille vel expresso cuuium consensu constituatur, vel tacito, dum eidem quoque modo se subiticiunt. Porro lex naturae quomodo eκ contemplatione humanae conditionis cognoscatur, alibi exponetur. Civiles autem leges per promulgationem, factam publice ac perspicue, subiectis innotescunt. In qua de duobus constare debet, tum quod leges procedant ab eo, qui summum in ciuitate habet imperium; tum quae fit legis sententia. Prius cognoscitur, quando ipse, qui summo gaudet imperio, legem vel meo sua promulgat, Uel per eos, qui sunt ab ipso delegati. Hi quin auctoritate summi imperantis leges promulgent, dubitandi nulla est causa, si constat, eos communiter ab imperante ad declaramdam ipsius voluntatem adhiberi , si in usum iudiciorum istae leges deducantur; sique nihil contineant, quod summae istius potestati deroget. Neque enim credibile est, ministrum quempiam pro decreto principis diu duraturo venditaturum, quod tale non est , aut eiusmodi munus ultro sibi arrogaturum; cum eiusmodi conanti nulla sit spes latendi, aut poenas tam protervi ausu effugiendi. Vt autem sententia legis recte percipiatur, promulgantibus incumbit, quanta scri potest perspicuitate uti. Secus ac Caligula minutis literis ex edito loco leges conlcriptas proponebat. Dio C Assius L. LIX. in excerptis Petrescianis. Si quid in legibus obscurum videatur, eius declar tio petenda erit a legislatore, aut illis, qui ad ius secundum illas dicendum publice sunt constituti. Horum enim est, leges ad singulos casus , obseruata recta interpretatione adplicare, seu factis lingularibus propositis declarare, quidnam circa illas legislator disposuerit. ConL HOBBEs Ius de Ciue C. I . g. II. Iet. 13. & Leviath. c. 26. Caeterum hoc loco & illud monendum y. qui contendunt, ad hoc ut leges subditos in conscientia obligent, requiri conaensum populi, id neque de Iegibus naturalibus verum esse, neque de ciuilibus monarcharum aut optimatium, nisi ubi in pacto inter imperantes & ciues ita conuentum est; nec nisi de consensu implicito, quatenus qui in alicuius imperium consensit, eo ipso in omnes actus istius imperii consensisse intelligitur. Etsi hoc sane utilissimum sit ad subditorum ultroneum obsequium eliciendum, si consentientibus & adprobantibus ipsis leges serantur, eiusmodi cumprimis, quae in mores eorundem abire

debeant.

XIII. t Distinctius rem AUCTOR signi- uisaee remne, esse coniunctum.- Os regri L ficat. de osse. hora. Et Ciu. L. I. e. a. β. s. νεν ad idem adhiberi. stuorum auctoritas. inquit, seu a in talitim vocatur. s consu. ώσι cum mtinere. Mod in si- De qua interpretatione passim agunt Icti. V. STRV.

146쪽

MORALIVM, SEU DE LEGE IN GENERE. 1oa

debeant. Et huc pertinet illud Periclis apud XENOPHONTEM Apomnem.

quispiam non per suasum quempiam siue in scriptis, siue non scriptis impellat agere potius vis mihi esse videtur, quam lex. COiss. SANDE R so Nus de Obligat. conscienti praetere p. f. 22. seqq. f. XIV. PORRO uti in eo, qui alterius actiones per leges est directurus, duo requiruntur; tum ut ipse intelligat, quid alteri praetcribi conueniat; tum ut vires habeat malum aliquod repraesentandi, si ad praescriptum is sese Componere neglexerit; ponimus in eo, cui leκ sertur, esse facultatem& libidinem mandato contrauentcndi: ita quaelibet lex ex duabus partibus constare intelligitur. Per unam definitur, quid faciendum, quidue omittendum; per alteram significatur, quodnam malum praeceptum intermittenti,& interdictum facienti sit propositum: eaque pars solet vocari Sanctio. De qua ut paulo latius disquiramus, ansam praebet Rich. CuM aERLAND de Legib. nat. prolegom. y. I . & e. s. g. 4o. dum praeter communem I Ctorum sententiam non poenis solum, sed & praemiis leges, & quidem magis principaliter quam poenis sanciri tradit. Imo de sanctione legis naturalis ait; impossibile esse, vilis signis naturalibus hominibus apertius & essicacius suadere,

ut quicquam agantJ aut cum auctoritate indicare hoc a rectore uniuersi imperari , quam sit perpetuis & naturalibus praemiis tales actus ab eodem decorei tur. Licet enim in sanctione legum ab hominibus usurpentur Conceptus negativi, ac Uerba eos reserentia: tamen in natura rerum quod eos ad agendum impellit esse bonum illud positiuum, cuius adquisiitio aut retentio eri amoll-tione causarum illi contrariarum speratur. Privationes & negationes Voluntatem humanam non mouere; nec alia ratione fugam mali illius esse obiectum, quam quatenus conseruationem alicuius honi connotat. Quicquid virium tribui s let poenis malisve naturalibus ad eκcitandos homines in eorum fugam, id totum resoluendum esse in vim impulsivam aut attractivam illorum bonorum, quibus a poenis aut malis priuarentur. Ea omnia, quae ob mortis aut egestatis fugam fieri dicuntur, magis proprie eκ amore vitae & opum fieri dicenda esse. Nullum esse morti locum, nisii vita praecessisset, nec posse illam metui, nisi haec prius expeteretur. Naturam rerum magis mouere assectus honi praesentis amore, aut suturi spe, quam mali odio, metuue ; ac bona adpeti non propter oppositam eis priuationem, sed propter intrinsecam eorum conuenientiam Cum natura nostra. Leges ciuiles magis stabiliri a fine carum, qui est bonum publicum, cuius pars aliqua singulis honis ciuibus communicatur; quam Per poenas, quas minantur, quarum metu tantum mouentur pauci pessimique. Hactenus G MEE AN D. Circa quae illud primo obseruandum

est;

. V. STRVVIVI TM. 2. Synt. iitri cluit. β. I. R. CA L. II. de eoneord. regni S saeees t. c. 36. ZIEGLER Dieastie. concl. 36. H. I. a. ct seq. Quibus ex AUCTORE Occurri 3ν Non tantum Moralistae, sedd. Icia quidam. potest. Unde sequitur. fundantem se in lege V. MAVRITI vlli de libris iuris eommvn. ε. 2 . non habere opus, τι probet, legem in usu ubi ita sentientes plures profert. Petr. DE ΜΔR- esse. Η.

147쪽

; si sub sanctionis vocabulo etiam bona & praemia legis Ohsemantiam sequentia comprehendere velimus, requiri ut ista hona ex obseruantia legis promanent, & hac Velut redimantur. Iam autem adparet, non omnia quae obtinemus hona per obseruantiam legum nobis conciliari, eoque isthaec in rationem praemiorum Vcnire non posse. Sic vitam nostram & nosmetipsos una cum omnibus facultatibus naturalibus, quas postidemus, non obtinemus

tanquam praemium seruatae legis ; sed diuina bonitas ista nobis velut gratis contulit, antequam de lege implenda cogitare possiemus. Quarum duratio eκ intrinsecis substantiae viribus proueniens, itidem ex Oblemantia legis non derivatur, sed beneficium creatoris est; qui Mem suum oriri facit seper bonos smissos, is pluuium cadere paruur figer iustos N iniustos. Sic & quae labore & i

dustria propria quis adquirit, directe & principaliter non legis obseruantiae, sed Creatori, qui vires largitus est, & sibimetipsi in acceptis resere. Ast hic per leges effectus obtineri potest, ut & tuta nobis praestentur, quae liberali

velut donatione Creatoris nabemus, aut propria industria adquisiuimus, aduersus incursum aliarum Creaturarum, quae illa laedere aut perdere polient;& ut bona nostra multis modis augeantur. Haec ergo sola, in quantum penes legislatorem est ea . praestare, rationem praemiorum possunt habere ; quae

etiam 1et efficaciam haheant animos ad obsequium legum disponendi, a legislatore significandum est, illum essectum eκ ea causa secuturum. Deinde Ahoc obseruandum, etsi voluntas ad agendum moueri possit, ostentato honoex actione prouentum; id tamen non statim necessitatem adfert faciendi, niroenae comminatio adiecta sit, quae non-agentem mansura sit. Adeoque quod onus cflectus ex actione aliqua naturali consecutionc prouenit, id quidem indicium effusissimae in Creatorc honitatis est, lubenter illud honi in nos conferre volentiis. & ad illud amplectendum blande inuitantis, & velut suadentis. Non tamen statim hoc necessarium cst argumentum, cundem imperare, ut omnino id bonum, praestita actione, nobis adquiramus ; cum ipsi stillicere pollit benignitatis si,ae fluendae occalionem obtulisse. Ast si ob omissionem quoque maluin intentetur, tunc demum dubium non superest, quin ea actio utique imperetur. Ac dit quoque , quod utique validius animi hominum per inflictionein mali, quam per possestionern boni moueantur '. Equidem& emeaces stimulos habet adquisitio boni, inprirnis recentis , aut quod cum liberatione a praesenti aliquo malo sit coniunctum. Sensus tamen iucundit iis ipso tractu possessionis velut hebescit, ae absumto isto motu animi, quem absentia honi, aut recens eiusdem parta fruitio generabat, vix aliud quam tranquilla quaedam adquiescentia superest. Unde & multi tunc demum bona sua

. XIV. x Sententia contraria, homines sci- thesn hie eollocatam exemplo Cl. BARBRYO r. licet miltione boni praesentis mastis, quam metu transtulisti ut ad finem Perioli, suo eam simuImali siti iri moueri, est inter paradoxa Raetiaria, nexu soluentes. ouam late tractat hie philosophus dans ses Pens s 33 Inter Principum Constitutiones legis imperse sui la comete p. 338. Solide eum resinat cl. ctae exemplum N DODTID Tom. I l. p. hs Edit. BAR aE YRACUs in nota demque Plane Lugdun. Batav. l724. Dcturrere videtur in L. Maureola. ad h. o. C. Pe patr. por. qui, quod superest, leges omnesa Tollendae eons soni, quae in sequentibiis hodie esse persectas ex Constitiitione Theodosi regnabat, in anterioribus editionibus, paren- de Valentiniani L. f. C. Aia Legibus Obseruat p. 13. . Quae

148쪽

MORALI UM, SEU DE LEGE IN GENERE.

sua aestimare incipiunt, quando illa amiserunt, aut quando amittendi peric tum ingruit. Ait dolor, in quem demum omnia mala & honorum priuationes resoluuntur, non est nuda priuatio, sed aliquid quam maxime positiuum, ac tantas vires habens, ut sensum & aestimationem omnium honorum extinguere possit, sic ut in ipsius remedium aliquando & mors optetur. Vnde satis puto ratio constat legislatoribus ciuilibus, quod leges suas per poenas potius, quam praemia sancire soleant '. Nam ostentatione poenarum excutiendus erat torpor ille, qui in plurimis deprehenditur; & quia plerumque violatio legum cum noxa aliorum coniuncta est, & cum aliquo imaginario bono peccantis. Obseruantia tamen humanarum legum sat fructuosa est ob retentionem & fruitionem bonorum, quae vitam ciuilem comitantur; & si ordinariarum virtutum exercitium singularibus semper praemiis sanciendum foret, nulla materia in haecce suffectura erat. Igitur illecebrae ad peccandum per contrarii doloris imaginem commodii si me videbantur reprimi pol se. Atque inde est, quod ciuiles leges poenam in violatores semper habent coniunctam, dum vel expresse designant genus multae aut supplicii; vel eo non desinito idem arbitrio iudicis, legumque exsecutoris relictum innuunt. Equidem ICti Romani quasdam leges faciunt imperfectas ', quibus nempe sanctio poenalis deest '. Qualis memoratur lex Cincia cui nulla alia fertur adiecta claus Ia quam haec : qui secus fecerit, improbe fecisse vidcbitur. Verum putauerim, in ista lege vel infamiam suisse poenae loco, vel penes Censores suisse, violationis manifestos aliqua nota inurere. Quanquam transgre res eius legis non ab omni poena immunes fuisse eκ TACITI Mn. XIII. c. 2. colligi videtur. C i c g it o de LL. L. II. C. 9. J Periurii mena diuina exitium, humaua aedecus. Extat tamen aliud exemplum legis imperfectae apud LIVIUM L. X. c. v. Valeria lex, quum eum, qui prouocasset, virgis caedi securique necari vetuisset, si quis aduersut ea fecisset, nihil ultra, quam improbe factum , adiecit. Id qui tum pudor hominum erat, 2 visum, credo. vinculum satis validum legis, nune vix sterio ita minetur quisquam. Ad eandem classem possis reserre legem Zaleuci: Ne qui ciuium implacabili inimicum odio persquatur ; sed ita inimicitias cum illo se piactauquam brevi ingratiam cum eodem , O amicitiam rediturus. Si quis autem scurfecerit, ut pro immitis ferocisque ingenii homine censeatur. Diodorus SI c v L v sL. XII. c. sto. Nisi infamiam in poenae locum subire dixeris. Sicuti in hisce eiusdem legibus apud EUNDEM d. l. C. 23. Mulier ingenua , n forte ebria fit,

non fit una ancilla comitaιior. Extra urbem noctu pedem non esserto : nisi cum mo chum forte accedit. Aureum ornatum, o intertextas auro vestes ne circumdaro, ni mereιricem agere velit. Vir annulum Aubaureum, aut Psem Milesiae parem ne gesa-Quae sententia non penitus probatur SC H VIATi NGIo ad Vlpiani in Tit. I. β. I. Ceterum legem Papiam Pappaeani quoque imperfectam suisse, monet H E I N E C C i v s ad hane legem L. II. e. z. . s. 4ὶ De qua V I. P I A N V s sit. r. ab initio in Dagriment. Δ yRUMΜERVs petia commenta ad hane legem. H.

ue Lata a M. Cincio Alimento, Tribuno plebis, A. V. DXI.IX. Cornelio & Sempronio Cosa .

quam erildito eommentario illustrauit Friderietis BRVMMER 's, Lipsieritis edito Lutetiae Pari. 1iorum 166s. ct recisio Lipsae irret quem in quibusdam aberrantem in viam reduxit HEI NEC C iv s Antiquit. 1 Um. Ι. P. 4SI.

, . Digiliaco by Cooste

149쪽

LIB. L CAP. VI. DE NORMA ACTIONVM

io, nisi qui floreatisne vel adulterio se contaminat. Proinde foedis poenarum exceptis-nibus, seu probros conditionibus poenae annexis, a noxio ciues luxu N intemperantiae

sudio facillime auertit. Nemo enim tam turpis probri confessione se ludibrio civium exponi sustinebat. Add. L. t 4. I. ι . D. de relig. L. g. q. D. de sepulcro violaro.

Sic igitur legis duae sunt partes ', altera definitiva, alicra vindicativa, sime sanctio poenalis; duae partes , inquam, eiusdem legis, non duae species le

gum. Nam uti superuacuum est dicere, hoe fac, si praetcrea nihil sequatur; ita absurdum est dicere, poenas dabit, ni causa, quae poenam mereatur, suerit significata. Probe autem obseruanduin, quod omnis vis legis proprie com

sistat in significando eo , quid superior a nobis fieri, vel non fieri velit, &

quae poena violatores legis maneat. Ex quo etiam intelligitur, quo sensu legi vis obligandi tribuatur. Nam proprie vis obligandi, id est facultas necessitatem intrinseram asserendi ad quid praestandum, cst in eo, qui habet imperium. Leκ autem huius duntaxat est instrumentum, per quod subiecto voluntas imperantis innotescit; qua cognita per vim imperii obligatio in isto producitur. Vnde & hoc adparet, minus recte vulgo vim legis distingui in directivam, & coactivam, ni per vim coactium intelligas clausulam poenalem. Nam cssicacia legis in dirigendo consistit, quatenus voluntatem imperantis,& minas subiectis repracsentat. Vis autem coactiva, id est, potestas exigendia subiectis consorinationem actionum ad norinam ipsis praescriptam , poenasque intentandi, & actu easdem infligendi, proprie penes legumlatorem auteκsecutorem est. LIBANI vs Orat. V. Vsi cerae legibus optir es iudieibus,

qui quae leges dicunt, exequantur. Non enim sane manus nee pedes legibus ad me: neque s quis eas advocet . vocantem auscultabunt, neque ad Auccurrendum accedent rduntaxat per eos, qui iudicant, adiuuant. Etsi frequens valde sit apud scriptores,

ut per figuram effectus summi imperii proprius legibus attribuatur. Quale est illud ApvLΕ11 de Mundo p. 7 V.J: si uia es kx in urbe . dux in exercitu, id

es in mundo Deus. Quod autem apud LI v I V M L.. II. c. I. 7 imperia lectim 'te riora, quam hominim. dicuntur, id hactenus in democratiis duntaxat verum est,

quod magistratui a legibus praescriptis discedere non liceat. Caeterum cogere dicuntur legislatores. Vt tales, moraliter, non quod per violentiam alia quam naturalem ita constringant hominem, ut diuersum nullo modo sacere queat; sed quod intentata, & repraesentata peccantibus poena ciliciant, ut ne-C Vbi obseruandum, leges vindieare non viis modor vel Oim actima in irritum dedi cuni ;vel puniunt tantum, quod factum est non rescin dentes. CDitismodi leges manus quam perfectas dixit idem vipianus, loco iam ad illicto. Adde H. l, R OTI υ M II. de I. B. a P. c. ,. β. is. δin not. Sane iure naturae aestit irritus dici non potest . eo quod vitiosus est, nisi accedat potesta tis defectus, aut aesiis turpitudo permanens. Cae. tertim sum leges quaedam, latae propterea, ut ad virtutum studia homines exciterat, quales mem tantur ab A RisTOTELE vll. Fol. a. Quibus ii vim tantum directivam tribuas, sorte non erraueriti in et) Et apud HERODOTVM Demaratus Laeo moin Oratione ad Xerxe n dixit i sparsaris 3ratis

tico resimi De Himtur legum publiearum ei stodia maximi est momenti. V. elegans oratio Baptistae N Axi L. VII. Histor. Venet. ad A. Ioas. H. XV. r) Quod non videtur admittendum, quum eertissiinima sit, praeter leges praeceptiuas. quibus ad faciendum. ct prohibititias, quibus ad omittendum obligam r. dari leges peram illitias, quibus ius nobis, seu facultas, aliqua conceditur, pro arbitrio nostro re aliqua utendi a in cuius exercitici nemini nos turbare integrum est. Quum enini hae posteriore parte aliortim oblitatio

iuri nostio rc spondeat, maxime interest, sc una

150쪽

MORALIUM, SEU DE LEGE IN GENERE. io

mo facile velle possit contra legem facere, eo quod propter imminentem poenam legi parere, quam candem violare praestabilius sit. g. m. Eo ipso autem dum legibus tribuitur vis obligandi, ex numero legum proprie dictarum permissiones exclusae intelliguntur . Vtut

Monas rivus L. 7. D. de L L. tradat: Legis viritu haec est, imperare, Petare,

permittere. punire. Nam permissio proprie non est actio legis, sed adtionis negatio. Quae lex permittit, illa neque praecipit, neque vetat; adeoque ci ca eadem nihil agit. Quippe cum alias, quae neque vetantur , neque praecipiuntur , in cuiusuis arbitrio polita intelligantur, & sic permissa ac licita sint,etii lex nullam corum mentionem fecisset. Aliqui tamen hactenus in permisisione obligationem statuunt, non quidem quae ipsum, cui quid permistum dicitur, afficiat; sed quae tertium quemvis stringat, ne impedimentum alteri ponat, si, quod lege permissum est, velit eκercere. Etsi & hoc aliqui duntaxat ad illa pertinere volunt, quae plene & persecte permittuntur; non si quid impersecte, & per modum conniventiae indulgeatur. Vti verbi gratia leges

ciuiles marito permittunt caedem uxoris in adulterio deprehensae; neque tamen Uetant, quo minus alius eam caedem impediat. Enimuero si accurate ve

limus loqui, neque ille effectus proprie m permissione legis resultat sed ex

propria cuiusque libertate. Circa quae enim lex mihi impedimentum non ponit, circa eadem libertate gaudeo; cuius hic praecipue est essectus, ut nequis mihi innoxium eiusdem exercitium turhet. Sic vi cxpresse in legibus aliqua permittere , quorum licentia cκ absentia interdicti satis colligitur, ac de qua non temere dubium oriri queat, superuacuum sere videatur. Sicuti & non semper necessariuin est, ut quando lex aliqua vetans abrogatur , actus haetenus vetitus expressa lege permissus deincees declaretur; cum remoto impedimento naturalis libertas ultro velut reuiui cre censeatur. In duobus tamen casibus potissimum expressa perintllione solent uti legislatores ciuiles; vel quam do aetui alicui non nisi intra certam mensuram lieentia aut impunitas indulgetur, vel quando illa onere aliquo est redimenda. Prioris exemplum aliqui aia serunt, quod plurimorum populorum leges Vsuras intra certum duntaxat modum permittunt: poiterioris ' , quod alicubi licentia corpore quaestum s clendi tributo redimitur; quod tamen quam recte fiat, non disputo. Vid. Ο Δ E U A-

ρεν missiuam a praeo Ais de ρνobili La separari. 23 Atqui libertas haeere a Deo ita homini est eo quoa obligatio de ius se distant, quod hiate re- eonees , ut ab alio laedi aut auferri eitra iustam nunciari posui, quum illi usquequaque adstri- eaussam halitquaquam possit. vi sane libertatis, cti sinus. Me uni tuis ius est, ducendi maxime in naturali statu. homo saeit, utiae non

uxorem, ita tamen, ut abstinere iterat matrimo- sunt vetita, licite non pauca habet A posuit alios nio. Sie SCtum inredonianum permittit, uti hine Oecupat res, paelicitur, eontrahit, de rebus meeptione eius, sic tamen, ut non intereedat, Mo suis disponit. unde eomplura iura oriuntur. . minus imituum, a filio familias contrarium, a V. anfra L. II. e. s. F. r . Mihi videtur nomen patre exsoluatur. Prius iam CICERO agnouit te is esse ex eorum κenere, quae Aristoteli diis L. II. de inuent. e. 49. Vnde se retamine habet euntur Ala, ct praeeipue pertitam Modestini partitio in L. r. D. d. Mibas ct ipsus re ad legem, quae naturalem libertatem con-

Auctoris nostri utpote hae parte sumiantis, Phlia stringit, A neeustam voeatur infra e. I. 3 3. losophiam huc redire videas, p. oll. lin. . in veri Adde supra I. 3. H. bis: πιι ma mi Me licerest . . inimi. inare perperam Fufendorsi errorem adoptauit G v N D. 33 De quo multa lectu digna habet Nicol. H ELINGIVs Iur. Nati C. I. I. M. NE LIVs inii uratisiau. e. so. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION