Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

iu LIB. L CAP. IX. DE ACTIO N. MORA L. IMPUTAT.

nes bonas, & malas, quamdiu tales sunt, seu quamdiu legibus praecipiuntur, aut interdicuntur, non potest non sequi imputatio simplex. Abolita autem lege, ist- haec quoque imputatio circa candem actionem locum non amplius habet. Acti nis indebitae imputationem ille tantum remittere potest, cuius interest essectus actionis ipso actu exstitere. Vnde si quis operam praeititit, imputationem remiserit, merces non amplius peti potest. Quam remulionem facere non est in arbitrio eius, cui opera est exhibitae Creditoris quippe est debitum condonare, non debitori R. Sic etiam actionis malae imputationem efficacem tollere penes eos est, quOrum interest, eos effectus actu exsistere, id est, eius, qui laetus fuit, & legumlat ris, atque custodis; non autem eius, qui malam actionem perpetrauit. Qui i ra ciuilia tractant, quinque potissimum modos faciunt, quibus crimen extinguitur in foro humano. Primo ubi poena legibus definita fuerit exsoluta. Nam propter idem delictum bis, & quidem poena adaequata nemo punitur. Etsi mulintae poenae velut lituram post te relinquunt. Vid. S v E T O N I v s Claudio c. I6. Saepe etiam exhausta poena corporali ', moralispoena siue infamia, eiusque signa perdurant. Deinde quem iudices absoluerunt,in foro Ciuili pro innocente habetur. Tertio ' , si reus moriatur. Etsi ad terrorem caeterorum in atrocissimis delictis aliquando etiam in defunctorum cadauera, bona, ac memoriam saeuiri soleat. Quarto, lapsu temporis quoque crimina tolluntur hactenus, ut postea propter ista in iudicium delinquens non vocetur. S E N E c A Oedipo: Latere semper Parere, i Od latuit diu. Et si diuturnitate temporis crimen deleri neget Lusi As orat. XII. t denique si criminis venia ab eo, qui summum in ciuitate imperium habet, fuerit impetrata. De quibus vid. proli κe Ant. MATTHAEus de criminibus ad L. M. D. tit. s. Caeterum uti velut sopiti latent essectus actionis malae, quamdiu illa ignoratur, aut penitus dissimulatur, aut velut in antecesium condonatur: ita ubi

semel isti effectus velut in publicum eruperunt, deleri quidem potest, quod in illis est morale, non autem, si quid circa eosdein physici intercurrit. Quod enim semel factum, id physice infectum fieri nequit; vi tamen idem invita communi nullos amplius habeat effectus morales, effici potest. Sic qui propter delictum sustig

tus suit, verbera quidem, quae semel tergo excepit, retinet '; infamia tamen decreto imperantium extingui potest. Sublata autem omni penitus imputatione,moraliter actio pro non lacta habetur. Ex hisce explicandum est illud o v 1 D i 1 de

Ponto L. I. El. I. 6sque pata poenam, quam meruisse, minus. Poena PMes domi, cul

pa Perennis erit. Μors faciet certe, ue . cum venerit exul: Ne non Peccarim, mors quo

que non faciet. Id duntaxat adhuc monendum; grauiter illos hallucinari, qui, ut

reatus actionis malae tollatur, praeter non-imputationem, seu condonationem requirunt infusionem qualitatis alicuius contrariae, seu habitus iustit tae. Quemadmodum maculas parietis delemus superindlicto tectorio; aut foetorem accenso thure dissipamus. In quem errorem istos introduxit ignorantia rerum moralium,& quod crederent, qualitates morales eodem modo produci aut deleri, quo physmeae solent. Id quod quam absurdum sit, ex superioribus facile potuit colligi.

184쪽

CONGRUERE, UT VIVAT EX LEX.

I. an lex in hominem radat dubita. tur PII. Libertas in genere quid ΤIII. Liberias in Deo qualis δIV. Libertas brutorum qualis 'U. mee ne homini induleretur, obstabat ubisi dignitas.

VI. Pravitas. VII. Varietas ingeniorem. VIII. B imbecillitas ae naturalis incul M.

cios T QUAM priori libro res morales in genere, ac se quentissimi vius vocabula sunt eκplicata, quae sparsim imserta compagem huius disciplinae erant interruptura; iam ad destinata nostra propius est accedendum, ac ante Omnia inquirendum 3 an conueniens lacrit, hominem sine omni lege viatam liancce transire. Ex quo ipso perspicuum euadet, quare Creator Optimus maximus homini non indulserit ciusmodi libertatem, ut omnia pro nudo lubitu, aut ex vago quodam impetu ageret nulli iuri, regulae, aut neces- stati obnoxius. Sane cnim cum Deus homini dederit voluntatem, id est, s Cultatem ex intrinseco velut impulsu sese conuertendi ad eas res, quae ipsi

Congruae videntur, & auertendi sese ab illis, quae displicent, & quidem ut illa voluntas cogi sit nescia; dubitare quis possit, annon nitatem ipsius decuerit, ut pateretur hominem illa voluntatis flexibilitate illibata, & citra impedimentum vij. Quid enim flexilem voluntatem Deus dederat, si illa dein-eeps ad certas sese regulas debebat adplicare λ Et sicuti mohilitatem artuum vindula Se compedes reddunt inutilem; sic incassum recidere videtur voluntatis libertas, si multa positimus velle , quae necessario intermittenda, natata nolle, quae necessario suscipienda sunt φ.

I. i) Quale hominis monstrinu erat Cyclops ille apini H O M E R υ ra, diem:

185쪽

l et

LIB. II. CAP. I. HOMINIS NATURAE

f. II. UT IGITUR paulo altius rem repetamus, ante omnia osten dendum videtur, omnimodam libertatem humanae naturae esse inutilem ae

perniciosam; adeoque ad salutem ipsius conducere, ut legibus ista constringatur. Ex quo ipso simul patebit, quousque illi iraena recte potuerint laκari. Heio igitur sciendum est, libertatem in genere concipi per facultatem intrinsecam agendi aut omittendi, quod quis ipse iudicauerit. Dum Focultatem dicimus, eo ipso innuimus illi, cui libertas tribuitur, inesse vires ad aliquid agendum, ac vim mouendi non solum seipsum, sed & aliis motum imprimendi , aut eadem ceno modo assiciendi. intriveram dicimus, ut intelligatur, motum & vim illam oriri ex principio intrinseco, non autem ex impulsione violenta & extrinseca; quomodo lignum quoque interdum alienis neruis mobile exsistit. Additur denique, quoa quis hye mutouerit. Vt innuatur, non temere, & cocco quodam impetu motum excitari, sed praesupponi agentem rem obiectam, sa: tem utcunque cognouitie, ac post qualemcunque deliberationem demum aὸ agendum sese determinasse, adeoque immediatam agendi rationem fuisse, quia ipsi sic visunt sueriti Sed & illud simul intelligitur, alia impedimenta ', quae motum inhibere, aut in diuersum detorquere possint, hinc abesse debere, ubi illibatae libertati locus statuitur. f. III. His post TIs adparet, si quis rerum uniuersitatem perlustret, multa occurrere, quibus nulla omnino competit libertas; uti sunt omnia inanimata, & quibus vita duntaxat citra sensum et t. Alia libertate gaudent, sed secundum diuersos gradus. Omnimoda libertas, & Omnis impedimenti, aut desectus nescia in solum Deum optimum maximum cadit, quae tanquam nobilissimum attributum persectissimae ipsius cssentiae concipitur. Quae & ipsa nullam circumscriptionem admittit, & cum omnipotentia est coniuncta. Vnde quod Deus quaedam non agit , aut non omnia semper agit ', illud non est ex desectu libertatis, sed ex proprio beneplacito. Psalm CXV, 3. Ephes. I, ii. ' Quod autem idem quaedam non posse agere dicitur, id non prouenit ex aliquo impedimento extrinsecus accestente, naturali aut morali, sed ex proprio placito ' , quod mortales ad magnitudinem & praestantiam ipsus attem peratum concipimus. In quem sensum interpretandum est illud tritum: Deus sibi ipse est leκ Hinc & quando Deo tribuitur iustitia, non illa est intelligenda respicere aliquam obligationem, aut ius in altero, sicut iustitiae humanae natura id infert. Sed quia talem agendi modum perfectissimae suae naturae congruere ipse operibus, & per reuelationes ostendit; inde eidem momtales id vorabulum adplicamus, quo, quae recte a nobis aduersus alios aguntur, exprimimus. Sic quod Dei promissa non fallunt, id non inde est, quod eius libemas fuerit circumscripta per obligationem ex promisso ortam I sed quia

prae- , II. i) Quae hie sumitur pro potestate agenis di, seseue mouendi. a) Quorum alia PHsua sunt, ut vinculum, fer

rum, careeri alia ut obligatio. lex. imis perium , alictoritas. Vid. Auctor. Eleinent. Iuri pr. uniuers. p. M.

β. III. 13 D, verbi gratia, non plures lima

terrae et rcrimponit, ut plures lunas e mimposuit

Ioui de saturno 1 Apo LOG Α Pusendor . I. I. a Quod, verbi gratia, fieret, si quotidie erea.

ret i sua corpora animata. vel inanimata.

186쪽

NON CONGRUERE, UT VIVA Τ ΕXL EX.

praestantiae diuinae conuenit essicere, ne frustra quis expectauerit, quod ab ipso expectare est iussus: aut quia promissa fallere imperfectionem aliquam inuoluit, quae a Deo quam longissime abest. Qua de causa etiam mortales promissa diuina non velut iure nostro postulamus, sed tanquam eκ liberrimo profecta arbitrio beneficia venerabundi acceptamus. Neque enim hete, quod

in promissis humanis, obtinet; solve quod debes; promissum cadit indebitum; quod ab initio erat libertatis, id postea fit necessitatis. Sed non minus promissa Dei, quam quae citra promissum ab ipso praestantur, illibatam benesciorum naturam retinent. Ad hunc fere modum homines de libertate , quae in Deum cadit, utcunque balbutire possumus. Etsi illud manifestum sit, libe tatem isthanc diuinam infinitis modis conditionem mortalium excedere. Add. Rich. CUMBE AND de Leg. nat. C. T. f. 6. f. IV. ANIMANTI A bruta, quae infra nostram conditionem p sita sunt, libertate quoaue intra certum gradum Videmus gaudere. Quae e tenus quidem valde est ignobilis, quod exiguis limitibus ipsomin vires sint circumscriptae, & hebetudo sensuum, ac abiectio adpetitus neque circa multa obiecta, idque sat superfunctorie versetur, & non nisi ab iis, quae ventri inseruiunt, crassis sere, & ubique obuiis excitetur. De caetero nullus illis mos, nulla lex, nullum ius, quo aut inter se, aut aduersus homines debeant uti. Apud pauca aliqua matrimonii rudimenta, sed quod nuda corporum coniunctione, & nonnulla beneuolentiae si cie, non fidei religione contineatur. Plerisque ubi Venerem expleuere, nullum amoris vestigium superest, nec ulla pudoris aut sanguinis cura. Multis ardentissimus quidem sobolis amor; sed quimusque durat, quoad alere seipsam illa queat. Ulterius neque genitoribus eniti cura, & amor obliuione penitus deletur. Neque istis gratiae reponenae, velut ex debito, aut ullius ossici, solicitudo. Sic quae carnibus aluntur

bruta, citra religionem lacerant ac deuorant, quaecunque palato arriserint; nec pauca eκ ira in mutuam perniciem esserantur. Iam cum illa leges dominuignorent, ubi sanies subegerit, saepe acriter super illis, quae in medio exposuta sunt, certatur; & quae iam ab aliis congesta in suos vlus sunt, rapere nullus pudor. Quin & nulla inter ipsa existimatio, nullus honos, nullum imp rium, nulla praerogatiua, nisi quam sola virium eminentia tribuit Equidem apud quaedam bruta instar aliquod amicitiae & societatis paritas generis conciliare solet. Inde non pauca gregatim vivere amant, & quae prae cael ris seritate sunt praedita, in diuersa potius genera, quam in proprium saeuiunt.

m -- - ω Pareis

Og Iis maculis fera : quando leoni.

Fortior

Fufius hoe di quae s inmtur exsequitur A v C Υ Ο R infra e. F. s. 2 6. AEC Exempla eorum, quae a Deo absolute fieri

nequeunt, mendaeium, verbi gratia, si ira, ct perifidia. Sed eum Deus, tanquam eris liberrimum,

oblisationis de impedimenti omnis expers sta, imis potentia . quae hae parte Deo erIbitatur, non aliis unde originem habet, quam ex infinita perfectione ipsius. Vid. infra c. 3. . s. ot 6. . IV. 0 Et alia simulacra virtutum vid. intra .. 3. 3. R. H.

187쪽

LIB. II. CAP. L HOMINIS NATURAE

Fortior eripuit vitam leo ρ quo nemore unquam Expirauiι oper maioris dentibus apri'Lodica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam; saevis inter se convenit ursis.

Verum praeterquam quod non citra figuram poeticam isthaec dicuntur, illa quasi cognatio male firmum vinculum est diuturnae pacis; quippe quae statim, ubi ventris respectus interuenerit, abrumpitur. Blande inter sese tulitant e telli ; sed ossam in medium proiice, & mox iras inter ipsos surgere videbis. Quod autem nonnulla aduertiis homines obsequii, amoris, fidei, grati nidinis simulacra cxcreent, id ex mera adsuetudine, aut illecebra pabuli ejL Qui-hus remotis, ubi vires tulerint, aut in homine sit, quod ipsorum adpetitum irritare possit, ne huic quidem parcitur. Ergo brutorum libertatem intrinsecum hi morale vinculum hautqui I lilain imminuit. Sed exterior motus per hominum violentiam saepissime merectur. Quod si quis quaerat, quare ist- haec exlex libertas brutis competat, simplicillima cist responsio , quia Deus

illis non dedit animum iuris intelligentem. Inde non videbatur tanta solicitudine sotienda & circumscribenda sucuritas animantium, in quae maximo numero producenda non solum foecundissima, & parum laboriosa eli natura; sed & quae anima immortali destituuntur, & quorum vita ex subtili partiet larum dispositione, & motu unice prouenit. Quibus producendis ac deliruendis Creator potentiam suam ostendere gaudet. Sed uec ideo bruta magnopere legum coercitione opus habebant, quod adpetitus eorundem non nili fame, siti Venere stimuletur, cui sedandae istis paratam fere, & copiosam materiam natura procurauit. Nam ne hominibus istorum velut licentia nimia nocere posset ', abunde ipsis virium ac solertiae competit. Add. Cu a RON dela Sagesse, L. I. c. 3 . n. II. V. ENIM MERO quare Creator eiust nodi exlcgcm licentiam hominibus noluerit concedere, & quare eadem istis nullo modo conueniat, plures rationes adparent, ex conditione naturae humanae, primigenia ' aut post superueniente, resultantes. Requirebat humanae naturae digitatas, iapraestar

V. H. G R o T a V s L. IV. de verit. Relig. Christian. s. s. de in notis. H. f. V. i) Quo nomine hie venit eonditio, in

itia humo nascitur, quando e manibus quasi creatoris sui in liuius luminis auras mittitur, cons- curatisi pure ae simpliciter, ut homo, antequamvis iura saeuitatum tuarum usum secerit r quum

contra sumtientem dicatur, in qua, praecipue postquam nouitatibus suis uti coepit, sibi relietiis versatur. De illa hoc parasrapho agitur, de hae

tribus tequentibu . a) Quod exemplo animalium quorundam, lon- saeuorima, veluti certii , tuan etiam arborum quarundarn, veluti quercus, inanifestum, ut potequae, etsi intellectu, imo arbores etiam sensi sere careant, tamen dii it illime viuunt. 3b Nam, qliae alimenta, quae remedia, quae exercitia eoruori nostro quam maxime eonueniant,

vitamque nostram omnium diuti rine producant, pleris irae parum exploratum est, imo id saepe vel sagaetissimos philos hos expertissimo. medicos sugit. ) Vid. infra c. a. f. et . not. a. η Quod Cicvno obseruauit, enumera eommoda, quibus homo bestiis praestat. De Off.

188쪽

NON CONGRUERE, UT VIVAT EX LEX. i*s

praestantia, qua caeteras animantes eminet, ut certam ad norinam ipsius acti nes exigerentur; quippe citra quam ordo, decor, aut pulcritudo intelligi nequit. Maxima inde nomini dignatio, quod animam obtinet immortalem, lumine intellectus, facultate res diiudicandi & eligendi praeditam, & in plurimas artes solertim m. ob quam ille audit sinctius reliquis animal, memi

qtie capacis3 altae , es quod dominari in caetera posset. SOLI NVs c. 3. homunem vorat animal, quia rerum natura sensit iudicio. N rationis eapaeitate pras

fuit omnibus. Animam porro ad longe nobiliorem finem destinatam esse a Creatore, quam ut corpusculo huic pro sale sit, vel inde colligitur, quod eiusmodi praecipue lacultatibus exselendescat, quae ad conseruationem corporis parum aut nihil videntur conferre, sic ut isthoc longe minore velut adiaparatu incolume esse potuerit . Sane enim animae humanae vis circa illa sese quam maxime exserit ', quae ad cultum Numinis ' , vitamque soci lem ac ciuilem spectant. Quo cum primu lacit, quod ex notioribus ignotiora queat colligere si , & quid sibi congruat, vel non congruat, iudicare; notiones uniuersales a singularibus, abstractas formare; signa, per quae notiones in animo haerentes aliis communicari queant, Comminisci, numerum, pondera, aet mensuram intelligere, atque ista inter se comparare ; ordinem eiusque vim intelligere, & obseruare; affectus Vltro excitare, sistere, ac moderari ; plurimas res memoria comprehendere, & pro re nata sub praesentem velut obtutum reuocare ; in seipsam aciem suam reflectere , ac sua dietamina recolligere, & cum actionibus componere, eX quo conscientiae Vis promanat. Quorum omnium exiguus Usus , aut nullus in Vita ex lege, hrutali, ac insociabili intelligitur. Add. Rich. CUMBER LAND de Leg. nai. c. 2. f. 4. Qui & ex structura corporis humani praeclara adsert, d. l. , 33. seqq. Iam quo splendidiori hus donis Creator hominem instruκerat, quo plura ipsius ii genium capiebat; eo foedius erat illa incultu obsolescere, aut une ordine, sine decore temere velut effundi, & consumi. Neque vero frustra Deus homini dederat mentem decori ordinis intelligentem, Utque eidem sese posset attem perare ; sed par omnino erat concessis ipsum facultatibus ita uti, ut exinde Creatoris gloria exsplendesceret, ipsique homini amplior selicitas proueniret.

Via. infra e. 3. .i . l . s. di CICERO is. qui appellatur vulti t. qui mEgo in animante de Nat. Deor. L. II. e. sy. esse, praeter homrnem , pons, en Leat mores r ius vim Graeci norunt. nomon omnino non habent. et regius quoque CICERONIS I. de M. Omitto opportunitater habilitaresque reliqui eo e. s. locus est. Ipsum autem. inquit, hominem poris . moderationem vocis . oratιonis vim, quae eadem natura non solum celeritate mentis ornauit. eonciliatrix es manae maxime Deietatis. Ne- sed etiam sensus, ranquam satellites attribuit. M que enim omnia flent hi ius si, utat ovis ae tem nuntios r rerum plurimarum obseuras ct ne se ris r o hune Deum satis. mihi videtur. ausarias intelligentias enudauit , quasi fundamenta iis libris, quos legistis. repressa Scipio. Nune quaedam mentia. : figuram ua eorporis habilem, quoniam hominem quod principium reliqu rum reis aptam ingemo humano dedit. Nam cum eam rum esse voluit, generami. Θ ornauit Deus, perintreas animant eis abiecisset ad pa n. solum ho- hienum sit imia ne omnia disserant O 'fam parminem erexιt, ad eopseque quasi cognationis domi- se naturam longius progredae quae etiam nullo δε- eiliique prisius eo pectim excitauit: Tum ste- cente profecta ab iis, quorum. G.prima is inchoa. eiem ita formauit oris, ut in ea penitur reeom ra intestigensis, genera eoosuit, confirmat ipsa per duos mores e raret. Nam ct oculi nimis Aetini. se rationem. Ur ρι scit. Cons. E V N D E M Lib. II. quemadmodum animo assem simus. Druuntur: is de natura Deor. e. 34. ct seq. H.

189쪽

- - quis dubitet hominem coniungere coelo Eximiam natura dedit linguamque capaxquσIngenium, volucremque animum, quem aenique in unum

Defendis Deus, atque habitat, seque irae requirit. VI. SEDET quare consultum non esset, eandem homini cum brutis concedere Iiaentiam, es sciebat ' ipsius prae hisce prauitas. Quam homini attribui nemo mirabitur, qui mortalium ingenia atque studia penitius fuerit rimatus. Quod hruta solicitat, venter est, & Venus; haec quidem non nisi certis temporibus stimulat, & non ob superfluain titillationem, sed excitandae soboli exercetur. Quo fine obtento, vitro velut sopita quiescit. O p- Nus Cyneg. l. 3.

'Oυ γαρ τοι Θηρεσσι νομος, γατηρ ἔτε πλήθει, 'Eις λέπις χη-ρις τελε- φιλοτησιον εργον. Non enim feris es consuetudo, venter cum plenus est, cubile ineuntibus perficere venereum opu . Ast hominis libido hautquidquam certis temporum articulis duntaxat exardescit, & longe frequentius vellicat, quam quantum conseruandae speciei necessarium videbatur. Sic brutorum venter sacillime placatur per ci-hum a natura passim expolitum, & qui nullo praeterea adparatu nullisue condimentis indigeat. Hic si ouiescat, nihil insuper curarum negotium lacessit. Nec in iras ', & ad laedengum alium temere eκardescunt bruta, same ac Venere vacua, nisi lacessantur. Ast hominis venter non satiari duntaxat, sed &titillari vult '. Vesti hus ne indigerent bruta, natura dedit. Ast homo nuditatis suae teneritatem in occasionem ostentandae vanitatis & superbiae arripit. Magna porro arietuum & cupidinum, brutis ignotorum, colluvie turgeth mo. Superflua habendi libido ' ambitio, gloriaeque & alios eminendi cupiditas , inuidia, aemulatio, ingeniorumque contentio, superstitio, cura rerum suturarum, curiositas, mortales subinde agitat: quorum omnium sensu bruta hautquidquam tanguntur. MANILIVS Astron. L. IV. N. 4. & seqq.J- - - Nullo votorum sine beati Victuros agimur semper, nec vivimus unquam, Pauperiorque bonis quisque es, quo plura requirit: Nec quod habet, numerar, tantum quod non habet Flar. quumque flui paruos usus natura reposcat, Materiam fruimus magna per vota ruinae, taxuriamque lucrit emimus, luxuque rapinas, S summum census pretium es essundere censum. LI B A-

190쪽

NON CONGRUERE, UT VIVAT EX LEX. 10

animal verborum tenus homo est: Sed rebus i r agrese raene ' Nam quaenam leonum adversus leoner expeditio P quod bellam inter eiusdem generis belluar ' quod apud illas est preiurium ' quae pactorum violatior quae perfidia tanta es auaritia ρ quod ames

illos aurum N 'euniarum amor ' quas commel tiones aut crapulas; quae norunt

adulteria ' Hinc si quis consideret, quicquid contentionum, & bellorum qu tidie inter .homines agitatur, deprehendet pleraque ob desideria brutis ignorata suscipi. Add. CHARRON dela Sagesse L. I. c. 34. n. II. & C. 39. n. II. In isthae ergo humanorum a flectuum serozia, & varietate, qualis sutura erat homunum vita, si nullum ius eosdem componeret 8 Luporum. leonum, canum i ter se decertantium turbam videres. Imo quilibet alteri leo, lupus, canis suturus erat, & his omnibus infestius quid ; quippe cum nullum sit animans, quod homini plus, quam homo, nocere possit & velit. Et cum tot mala homi nes nunc inuigem inserant, quando lex-poena imminet; quid laturum s rei, si omnia impune fierent, si hominis desideria nullum intus fraenum compesceret 8 Add. ARIsTOTELES Problem. stet. 29. quaest. 7. PLINIVS

H. N. L. XVIII. Prooemio. IAM ROCII vs Protrept. C. sto. H homines inter si vivant familiariter, finivitque eontra legum praescriptum, id fieri nulla modo potest. Eo enim pacto matur ius dammm inferretur, quam A quisque sigillatim vitam inst. tueret. Itaque Propter hasce necessitates tam lex, quam iustula regis loco inter homi ner fiunt, neque ullo modo illa abesse ab iis, vel remoueri possint. MANIL Ius

Astron. L. II. p. 47. Editi Meeleri v. 33. & seqq. f. VII. AccEDIT, quod in homine longe maior sit ingenii diue sitas, & varietas, quam in ullo genere brutorum. Singula brutorum genera consimiles sere inclinationes habent, parique adlami & adpetitu ducuntur. Vnum si quis norit, omnia norit. Ast intes homines quot capita, tot sensus; & suum cuique pulcrum. HORATI vSII. Sat. I. Uers. 27. 22.3

- - siuot capitum vivunt, retiacm stadiorum milia. ' ροPur L E M o N apud Stobaeum Serm. 2. τρισμυρξας Ἀλωπεκούς τις συναγάγοι, μἰαν φυσιν 'Λοταξα πασιν τροπον δ' exoc. 'Hμῶν δ' eσοι τά σώματαπον πρέμον Καλνος, τοσουτους ἐςὶ κω τροπους ιδειν. Si triginta millia Vulpitim quireongreget . unam naturam omnibus cerner inesse, modumque vitae is tenorem parem. Nostrum autem ροοι cor ra numero, totidem est vitae rationes eernere. PLINIUS

Paneg. c. 76. n. q. M. Cellarii.J Nulla magis omnibur Hsplicent, quam quaesita fiunt, tanquam omnibus placeam. Nec simplici aut uniformi omnes cupidine agitantur, sed multiplici, & varie mixta. Imo idem homo saepe sibi dissimilis, dc quod hoc tempore concupiuit, ab eodem alio tempore summopere abhorret.

SEARCH

MENU NAVIGATION