Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

eadem animo impressa sit. Sicut quae Ier. XVII, r. tabuli1 cordium ius pro ducuntur peccata, actualia Vtique, hautquidquam ab ipse flati in natiuitate erant cognita. Add. Luc. II, r. Proin VII, 3. Sic quod etiam in pueris, & rudi vulgo magna deprehenditur facilitas aequum ab iniquo discernendi, id ex adsuetudine prouenit: dum a teneris annis, & statim atque vim aliquem rationis exserunt, vident bona probari, mala improbari, & illa laudem, haec poenam sequi. Quorum quotidianum eXercitiam, & totius vitae communis compages ad istum modum digesta, ita animos disponit, ut paucis dubitare succurrat, an aliter illa fieri possint. Verum sit quis aecuratius ista coeperit expendere, deprehendet, multarum rerum rationes reddere oppido quam dissicile csse, quae a vulgo tamen expedite, & citra haesitationem obeuntur. Exempli loco A v c T O de Princi p. iusti& decori affert: Siquii piam in furto deprehensus sit, omnis

multitudo animo G viribur amisitur furem compreh.ndere: si aurem quispiam trapen incitus homicidium perpetraueris, omnes eius libertatem optant, nullus haltem operam

suam libenter ad illam eapiendum commodat. Rationem Vulgus ignorat; quae haec est, quia plus periculi cuiuis ex fare, qui cuiustiis fortunas rapere intendit, quam arati homicida, qui in ictum tantum excavduit, a quo lacusitus fuerat. Igitur hoc

sensu leκ naturalis nobis dictamen rectae rationis asseritur, quod intellectui humano ca sit facultas, ut ex contemplatione conditionis humanae liquido perspicere possit, ad normam cius legis sibi necessario vivendum : funulque imVestigare principium, cx quo eiusdem praecepta solide & plane demonstrariqucant. Add. Rich. CUMBER LAND de Leg. Nati C. 4. q. 3. Neque obstat, quod qua ratione praecepta legis Daturalis artificiose domonstrentur, a plurimis ignoretur, aut non capiatur; ac plerique ex adsuetudine, aut vitae communis tenore legem naturae addiscere & obseruare soleant. Nam & ab artifici bus quotidie multa exerceri videmus eκ imitatione, eut phr instrumentorum compendia, quorum demonstrationem ipsi quidem ignorant, neque minus tamen ista mathematica inuenta vocari queunt, solidillima ratione subniκa. Ex hisce etiam liquet, unde rectitudo rationis circa eruendum ius naturae sit metia cnda; seu unde constet, an dictamen aliquod rectae, an vero prauae rationis sit. Nimirum rectae rationis dictamina sunt vera principia, quae cum rerum n, tura probe obseruata & examinata conueniunt, &quae ex primis & vcris princia piis per honam consequentiam deducuntur. Contra prauae rationis dictamen

est, ubi quis vel salsa principia ponit, vel per ασυλοιτίαν salsas conclusiones sommat. Eo ipso enim quo lex naturalis a rerum natura imprimi dicitur, veram ear

dem esse insinuatur; quia illa non indicat, nisi quod exsistit, eiusque causa est, in quo nihil unquam est falsi; quippe cum falsum oriatur eX errore hominum, notiones natura cohaerentes disiungentium, aut natura disiunctas conium gentium. Add. Rich. CvMBER LAND c. s. f. r. Quo obseruato non est amplius metus, nequis cerebri sui male purgati deliria, aut in omnos tam animi cupidinem pro lege naturali vcnditare possit. Nam nequidquam aurationem prouocat, qui asserta sua ex legitimis principiis naturaeque rerum congruentibus demonstrare nequit: quippe cum utique Veritas & rectitudo in conuenientia conceptuum& propolitionum cum rebus ipsis, quae per istas exprimendae sunt, consistat.

242쪽

NAΤvRALI IN GENERE.

39 Qui autem per ingenii hebetudinem demonstrationes nectere ignorat, valde imia pudens est, si sui cerebri dictatis, quatenus a receptis sententiis abeunt, aliquid tribuendum postulauerit. Sed & indolem demonurationum intelligentibus f cile patet, principia non solum necessario vera, & prima esse, dehere, sed etiam propria, & velut domestica huic disciplinae, de qua anquiritur, & ita perspicua, ut animus, pereepta ex illis assertionis causa, placide adquiescar, nec ulterioribus probationibus immineat. Contra quam legem genuina ructae rationis dictamina cliciendi impegerunt non solum illi, quorum fundamenta iuris naturalis hactenus discussimus; sed & qui credunt, sussiciens se legis naturalis fundamentum constituisse, si dicant: Hosatem naturalem eo spere in

concordia rationis, o adpetitus, cuius honestatis norma sit excellentia π dignitas humanae naturae, ET Anis ille nobilissimus. propter quem videmur a natura in uniuersi

humi possessionem inimi . Nam si vel maxime sic argumenter : haec actio cor gruit cum excellentia & dignitate hominis, ergo est honesta, & ideo facienda, nondum adeptus suin liquidam & distinctam scientiam. Cui mens mea firmiter ueat adquiesccre; sed in obscuro adhue est, in quonam illa eκcellentia cor stat, & quae causa sit, cur ea homini competat. Sicuti si quis sacerdoti dicat : non decet te in ganeis & popinis Volutari, quia hoc repugnat dignitati sacerdotis; verum quidem dicit, sed non ideo vltimam rationem, & post quam dubio non amplius locus sit, cκpressit. Cons. RACHEL Ivs Pro legona. ad ostic. Ciceri β. 38. seqq. Caeterum quanquam non cuiuSuis sit, legem naturalem artificiosa deductione ex principio suo eruere; Vt tamen omnibus homunibus, usu rationis gaudentibus, illa cognita dici postit, suiscit, quod saltem mediocria ingenia eam demonstrationem sibi ab aliis propositam capere, &eiusdem veritatem, collata naturae suae conditione, liquido perspicere queant . Vulgo autem , quod legem naturae eX populari informatione, VIuque publico haurire solet, ad eiusdem certitudinem satis csie debet auctoritas superiorum, qui illud in ciuitatibus exerceri purant; & quod ipsi rationes probabiles destiar, quibus eiusdem veritas labefactari, aut conuelli possit; & quod praesentem ipsius utilitatem quotidie deprehendit. Quo ipso etiam lex naturalis sussiciei ter promulgata intelligitur, ita ut nemo adultus & mentis compos inuincibialem eius ignorantiam obtendere postit. Pro sacili quoque cognitione eius, quod ius naturale dictitat, Hosa Esius de Cive c. 3. f. 25. & Leviath. c. is.

hancce regulam commendat, ut cum quis dubitet, id quoa facturus in alierum sit, iure naturali facturus sit, nee ne, putet se esse in illius alterius loco. Hoc modo enim ubi amor proprius, & perturbationes, quae Unam lancis partem Vehementer premebant, Vclut in alteram lancem translatae fuerint, quo ratio vergat

sacile appariturum. Quae regula ab ipso Saluatore nostro confirmatur Matth. VII, ia. Mosciivs Idyli V. si s vers. vlt. J

D mi lociis Mos hi sire damno lectoria ab ligere debemus, qui no et odio proseqliuntur. idem auctore omitti potuerat, quum loripe sanetura sit que religione tringimine superet illud monitum Saluatoris praeceptum, utpote, quo etiam eos di- sapietiuiae p. aliae. τι amarar a latis effra.

243쪽

LIB. II. CAp. III. DE LEGE

Add. SgLDENVS de I. N. & G. L. VII. c. ret. Aristoteles apud Diogenem L A E R T I V Μ , rogatus, erga amicos quales esse debeamus, dixit: 'sau α,

ἐυφάιμεθα αυτους προσφέρεθαι. Vt atra eos erga nos esse optamus. L ι. ET L. est. D. quod quis iuris in alterum. SENECA de Ira L. III. c. I2. J Eo loco nos constituamus, quo ure es, cui irascimur : nunc faciι iracundos iniqua nostri asiniatio, squae facere vellemus, pati nolumus. Consueti dimi in est apud MART1Nivia Hist. Sin. L. IV. c. 2 . Ni facias vili, quod pati nolis. Idem inculcabatur ciuibus, quos ad cultiorem vitam adducere instituebat, ab Vnca Manco Capac, imperii

Peruantiandatore, apud GARCI LASSUM Comment. Reg. L. I. c. v I. Eam tamen regulam S HAR Rox de ossiciis sec. Ius Naturae c. 2. n. II. eo nomine

uniuersalem non censet, quod alias iudici de latronilius calculum laturo, illi sint absoluendi, quod sine dubio ille horum loco positus vitam sibi donari sit optaturus; aut quod cuiuis indigenti, quantum petierit, dandum sit, quia ipse indigens ho2 velim ; aut quod seruo meo calceos purgare debeam, quia hoc, ut mihi faciat, ab ipso postulare soleo. Enim vero facile sibi constabit isthaec regula, si observetur, non unam duntaxat, sed utramque simul lancem esse considerandam; seu non id solum expendendum, quid mihi placeat, sed etiam quae alteri obligatio aut necessitas incumbat, & quid ego; s aluo utrinque

ossicio, ab altero postulare queam 7. Fatemur tamen, id praeceptum prosundamentali axiomate legis naturalis haberi non posse; cum sit consectarium illius legis de aequaliter habendis nobis cum aliis hominibus, adeoque a priori demonstrari queat. f. XIV. Nollis nulla via propior videtur, & magis adposita, ad inuestigandum ius naturale, qUam ipsam hominis naturam, Coim ditionemque, & inclinationes accuratius contemplari: etsi in ea consideratione necessario etiam ad alia , quae extra hominem sunt, reflexio sit facienda, ac inprimis ad ea, quae ad commodum aut incommodum aliquod eidem conciliandum apta sunt. Sive enim ad promouendam ipsius selicitatem, siue ad coercendam eiusdem malitiam, in proprium exitium erupturam, lex illa homini est imposita; non felicius eadem addiscetur, quam perspecto , qua ipse subsidio, qua fraeno opes habeat. Id igitur primo homo habet commune cum omnibus animantibus, queis sensus sui inest, ut seipsum quam maXime amet, si ipsum studeat omnibus modis conseruare, quae hona sibi videntur nitatur a. quirere, mala repellere. CICERO de Fin. L. III. c. s. J Simul atque natum est animal, inum Abi conciliatur commendatur ad se conseruandum, G ad Atium flatum, I ad ea, quae conseruantia fiunt eius flatus, diligenda : alienati r autem ab interitu, isque rebus, quae interitum videantur offerre. Valerius F L A c c v s

Es amor, ta rerum cunctis tutela Larum.

Atqui. aequalitas Illa potius est limothess, quain principium in hae disciplina. v. instafiv TDR L. III. e. 2. f. t. in fine I . r. H Xi V. i) M E N A N D v R apud Stobaeum:

244쪽

NATURALI IN GENERE.

Add. Diogenes LA E R T I v s L. VII. I. 8s.3 in Zenone. Marcus ANTONINus L. XI. f. 8. EP I CT ET I Ench. c. 38. n. 2. Et iste quidem cuiuslibet erga seipsum amor regulariter tam validus est, ut quaevis inclinatio erga quemvis alium hominem ipsi cedat. Equidem videntur quandoque aliqui teneriore adsectu alios amplecti, quam seipsos: ac ni is illorum bonis. quam propriis gaudere, magisque eorundem malis, quam luis indolescere. Sicuti CARTE fius de Passionibus c. 82. ait: Amor, quo fertur bonur parens in fluos liberor, adro purus est, ut nihil ab i s consequi cupiat, nec eos aliter po dere velit, quam iam habit; vel illis iungi arctius, quam iam es; sed eos considerans tanquam auos seipsos, quaerit eorum bonum ut suum proprium; quin etiam maiori cum cura, utpote cum concipiat se s illos unum totum eo iuuere, cuius melior pars irae non sit, saepe eorum utilitatem fluae praefert, nec metuit se perdere, ut eos seruet. Vid. 2 Samuel. XVIII, 33. Eu stip1D E s Alcesti de v. seqq. ad U. 7oc Eni inuem praeterquam quod hoc non sit perpetuum, etiam idco saepe mala liberorum in se translata vellent parentes, quod credunt, sese melius ea sustinere, quam istos poste; aut quod illorum actas vita sit dignior. Sic & bonis liberorum tantopere asticiuntur parentes quod gloriae sibi esse iudicent, tales genuisse. Vid. Luc. XI, 27. qui tamitatem genuere parentes. VI R G I L I V S Aen. I. vers. 6os. J Sicut vice versa Epaminandos eorum, quae ipsi evenissent bona atque commoda, omnium hoc tibi aiebat accidisse iucundissimum, quod viroque parente viticiate, Lacedaemonios ad Leuctra vicisset. PLUTARCHus Apophth. L. II. p. 193. Ed. chel. J Sed Se multos pro aliis sat aequo animo mortem oppetiiste constat, quos peculiari affectu prosequuti sunt, aut quibus sese penitus deuouerunt. Quibuscum ita sese iunctos atque unitos intelligunt, tanquam minorem partem totius, coque se malunt perdere, Vt alterum tanquam maiorem partem conse uent. Vid. CARTE fius d. l. c. 83. De Sol iuriis C A E s a R de bello Gaiulico L. III. f c. 22. J P Roco P Ius de bello Persico L. I. c. 3. Apud Hunnor

hi balitas opulentiores quique amicos Abi adiungunt visenos, aut si fors tulerit etiam plures, quos semper habenι conuiuar, omniumque facultatum Iaarum participes, dato Angulis communi quodam in eos iure. At ubi iam concessit, qui issos sibi ale, adflnuerat. utinuit consuetudo, ut Usi adhuc vitae pleni in tumulum cum mortuo inferantur.

Quales deuotiones adhue apud Iaponenses frequentari testatur Franc. CARRONin descripti Iaponiae cap. 7. De Aethiopibus vid. Diodorus SIC VLus L. III. c. r. ' Verum talibus iactantia fidei & assectus, atque inde orta gloria ante omnia habetur, quaeque adeo ipsa vita bene emi iudicatur. Nonnulli quoque per impatientiam vitam proiiciunt, tanquam sibi deinceps acerbiissimam sui ram, extincto eo, in quo omnem suam spem collocarant. Sane quicquid pro aliis homo facit, sui nunquam obliuiscitur '; & communem hominum ais elum bene expressit Satanas apud Iobum II, . Praeter hunc amorem sui, st diuinqueste ct Pyladem, uter pro altero mori possit, apud EvRipii EM Iphigenia in Tauris, ach. g. Et Graeei pariter ac Romani persuasi erant, vitae suae ius este penes quemque. V. H. GROTivm .. II. de I. B. ct P. c. 2 . l . 3) E U R ipi D E s Oreite: H.

245쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

diumque seipsum omnibus modis conseruandi, deprehenditur quoque in homune summa imbecillitas, atque naturalis indigentia, ut si homo solus absque ullo auxilio, per alios homines accedente, in hoc octe destitutus concipiatur, Vita ipsi in poenam data videri possit. Manifestum quoque est, post diuinum Numen homini non plus subsulti atque solatii posse accedere, quam ab aliis hominibus '. Quanquam cnim singulorum vires ad seipsos conservandos adeo tenues deprehendantur, ut multarum rerum & hominum opera ad bene &commode vivendum indigeant, cum ad pleraque hominibus utilissina & summe necessaria et scienda fulgulos & vires & tempus desecturum sit, ni plures hominum operas coniunxerint: tamen vicissim singuli in aliorum usus multa possunt praestare, quibus ipsi non egent, & quae adeo ipfis nulli erant sutura ui, nisi in alios dispensarentur homines. SENECA Ge tia L. I. c. s. Homo

in adiutorium mutuum generatus est. Marcus ANTONINUS L. I l. c. I. Γεγοναμεν Στρος συνεργίαν, ad mutuas operas nati humus, quomodo pedes, manus, palpebrae, dentium fluperiorum inferiorumque ordines. Idem tamen homines non minus inuicem nocumenti & molestiae inserre possitant, & saepe volunt, vel instigante praua libidine, vel subigente necessitate seipsos contra aliorum noxas defendendi. Quae omnia quotidie in oculos nostros incurrunt. & supra cap. I. L. II. latius sunt deducta. Add. CvM3ERLAND de Leg. Nat. C. I. g. I l8. QUO loco tamen & illud monendum, nos in eruenda hominis conditione amori pro-rio priorem locum aflignasse, non quod quilibet seipsum solum rcliquis omnius vhique praeserre debeat, aut Omnia propria Vtilitate metiri, eamque, quatenus ab aliorum commodo separata cit, luminum sibi scopuin proponere. Sed quia amorem proprium naturaliter homo prius sentit, quam aliorum curam, eo ipso, quod naturaliter prius est sentire sui, quam aliorum exsistentiam. Deinde quia, ut ego mei ipsius curam habeam, ad neminem propius, quam ad me ipsum spectat. Licet enim scopum nobis praefigamus bonum commune, tamen cum ego quoque generis humani pars sina, cuius saluti aliqua etiam cura debetur,

nemo sane est, cui distincta magis & specialis mei cura incumbere possit, quam mihimet ipsi. f. XV. Ex ut scp positis facile est fundamentum legis naturalis

inuenire. Scilicet manifesto auparci, hominem esse animal sui conseruandi studio

q. late ρrobat, nihil esse, unde ulus boni ma liue hominibus immineat, quam ab aliis homini.

X v. i) usod minus prona cousequentia Hiei contendit Ti Tavs Obi. N. Sed hie saltitur vir aliquando nimium aeuius. Deriuat enim socialitatem noster ex omnibus his qualitatibus hominis coniunctim sumtis, non ex stipulis sepa. ratini. Quod stipereii amor nostri ipiliis utiquetion uniciuu est fundamentum issicialitatis, quum I dures dentur occasiones, in quibus nostram n utem alienae postponere debeamus, quae proinde socialitatis ess2citis, non autem eatilla sunt. Vid. n. g. ad h. de nuae ab ipso aueiore dieuntur initio X l. Praeterea δε meia erga Deum denos ipsos pleraque locum habent, et si homo vel maxime solos de extra Omnem societatem huma. nam vitiat. Quae socialitas earum imprimis obli- lationum sons est, quibus aliis Obstringimur, ve

titi, ut neminem contemnamus, neminem laeda inus, damnum datum reparemus de benesciis M. neseia rependamus.

13 Testatum reliquit Auctor noster, initio sequentis de Specimiuis controuers e. s. f. 23. via Spi.

246쪽

NATURALI IN GENERE.

studiosissimum, per se egenum, sine sui silmilium auxilio seruari ineptum, ad

mutua commoda promouenda maxime idoneum idem tamen saepe maliti

sum, petulans, & sacile irritabile' ac ad noxam inserendam promtum, ac V lidum. Eiusmodi animali, ut saluum sit, honisque fruatur, quae in ipsius conditionem heic cadunt, necessarium est, ut sit sociabile, id cit, ut conium gi cum sui similibus velit, & aduersus illos ita se gerat, ut ne isti ansam acci piant eum laedendi, sed potius rationem habeant citisὸem commoda seruandi, aut promouendi. CICERO deLL. L. I. s c. s. J Non opinione, sed natura com

εια διαιτης. n hominet simul, j tamen ne lege vivant, fieri non potes. ει enim pacto maius i in damnum inferetur, quam A quisque Agillatim vitam insilueret. Indelandamentalis lex naturae isthaec crit: Cuilibet homini, quantum in se , colendam G confriιandam esse paciscam aduersus alios socialitarem, indolimsiops generis hum ni tu uniuersum congruentem. Neque enim per socialitatem huic intelligimus

praecise procliuitatem ad iungendas societates particulares, quae etiam malo sine & modo iniri possunt, uti est coniumstio latronum ; quasi sussceret qualicunque intentione sese cum altero coniunxisse. Sed per socialitatem innuimus eiusmodi dispositionem hominis erga quemvis hominem , per quam ipsi beneuolentia, pace & caritate, mutuaque adeo obligatione coniunctus intelligitur. Vt adeo salsissimum fit, cam, quam nos insinuamus socialitatem indisserenter se ad bonam & malam societatem habere. Diximus autem, cuilibet homini socialitatem colendam, & actu exercendam quantum in se. Quia cum penes nos non sit praestare, ut alii omnes sese erga nos, prout par erat, gerant: igiatur ossicio nostro satisfecimus, si nihil comm , quae in nostra erant facultate omisimus, quod istos, ut vicissim erga nos sociabiles cssent, petanotare pos

set. Ex quo conssequitur, quia qui obligat ad finem, simul obligare intelligitur ad media, sine quibus sinis non potest obtineri; omnia, quae au istam socialit

tem necessario faciunt, iure naturali praecepta, quae eandem turbant aut abrumpunt,

vetita intem ei. Isthanc viam cruendo iuri naturali non planissimam solum esse patet; sed & eandem maxime genuinam, & propriam plerique sapientum m

gno consensu agnoscunt . Multa testi inonia accumulare opus non est. In-

de spicilegii Controuersarum e. i. 6. hoe shi

praecipite constitutum esse, ut ostieta hominum mutua, sue erga alios explicet. ossicia erga Deum, ex ipsus sententia pars the logiae naturalis sint, cui in Aoeirina luris naturae non alia contemplatione locus est, quam qua numinis culistus firmita Innim societatis eludis vinelatum est. Oissicia hominis erga se ipsum partim e Religione, partim e studio societatis manant, ita, ut, si h m a non penderet a Deo, de extra meietatem aliis oriam viueret, nulli obligationi erga se ipsum adstriclus esse iiitelli i posset. sed etini necessitas

ossietorum erga Deum et nosmetipsos non mimis ex recta ratione perspici possit, quam ea OD seiorum erga alios. ct praeterea dentur omela erga nosmetipsos 3.sne eontemptatione meietatis. imo etiam 2. in Meletate , quando omela erga alios de nosmetipsos eolliduntur. satius sane feci cset auctor, si hiae quoque animum aduertisset. Rem omnem M. regulis tomplectimur. Igitur. I. cultum supremo numini dehemus, tanquam entipe sectistimo, a quo omnia nostra prosecta sistit. δ: a quo toti pendemus. II. Post Deum, a nos ut anim NMs, necesse est, nostraeqtie conseruationi stud

amus, s vera felicitate potiri sat agamus. III. Cum homo homini natura aequalis sit. R sne homine vix salinis esse possit. homini ab homine praestanda sunt ossieta socialitatis. IV. Ostietis erga Deum

cedunt

247쪽

LIB. Ιl. C Ap. III. DE LEGE

alio tuti sumus, quam quod mutuis iurιamur ossi itis hoc uno instructior vita. contraque indusiones Abitas munitior est, bcuscioruui coramercis. Fac nos singulos: quid sumus t praeda animalium G victimae, ae imbecilli simus es facillimus sanguis. Hominem imbellia cingit: indum N insemum scietas mussit. Duas res dedit . quae illum obnoxium validi Uinium facerent, ratiouom G secietatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Socictas illi dominium omnium animalium dedit. IIaee morbarum impetus arcuit,senectuti adminieula prosi xit, futia contra dolores dedit. Hane tolle; N et nitatem generis humani, qua vita susinetur, situ res. γαρι di . κα- πιλος σω&s Στολιν. νιπτει, δακτυλρς τε δακτυδερν. Vir virum. s urbs servat urbem. Asanus manum lauat digitur digitum. Salus omnis

in folii. PLINIvs N. H. L. IX. c. ψ6. Add. Marcus AN Τo Ni Nus L. IV. f. q. qui & L. V. f. i6. To ἀγαθὸν τοῦ λογικὴ κοινωνίαν, bonum animalis rationalii societatem Vocat; & L. V. 3. 29. ac passini hominem κατά φυ σιν Geν κοινωνικον. animal ad Iocictarem natum pronunciat. Add. IDEM L. VII. f. s. L1s Nivs Declam. I9. Φυ- ανθρωπον ἀν οἴ- συνεπάτην ειιαι καδ βίου κοιιω- ,e, ἀπέδειξε , Natura hominem homini adiutorcm G frium vitae lecti. Quanquam S aliae accedant causae, licet minus principales, aut argumenta socialis in homine naturae; puta, quod nihil perpetua solitudine homini 1it tristius; Cicillo de Fin. L. III. c. 2C. J Nemo tu solitudine vitam agere velit, ne cum i sita quidem voluptatum abundantia. Vnde facile intelligitur , vos ad coniunctionem congregationemque bonituum , ad naturalem communitatem esse nares.ὼ quod timutilis alias soret lingua, nobilissimum instruinentum , per quam solus homo prae caeteris animantibus animi sensa articulato sono potest exprimere ; vid. v INTILIANVS Instit. Orat. L. II. c. I6. quod optimus quisque praeclare agendo inter alios sese ostentare quam maxime gaudeat. Sicuti & inter sectantiarias duntaxat rationes socialitatis habendum est, quod tradit CicERo c. L. I. c. 44.3 M si omnia vobis. quae ad victum cultramque perIιnent, qua si virgula diuina, τι aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingento, neg iiis omnibus omissis, totum se in cognitione sciemia collocaret. Non est ita. Nams solitudinem fugcret, socium sudis quaerereι, tum docere . rvm disere vesici, tum audire, tum dicere. Eodem pertinet, quod IDEM Osso. L. III. c. s. Jdicit: Magis es secundum vaturum, pro omnibus gentibus, si seri possit, conservandisatir iuuandis maa imos labores molestiasque susipere, imitantem Herculem illum, quem hominum fama bineficiorum memor in concilio coelestium cosiocavit, quam viuere in s ktudine nun modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus aptindantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulcritudine I viribus. 2uocirca optimo quisque σsplendidissimo ingenis longe illam vitam huic anteponit. . Illud autem EI v s D E M in

Laelio sc. LJ ad peculiarem amicitiam magis, quam communem illam socialitatemeet init omnia reliqua ossieta. V. Quando omei. Diri ergo nosmctipsos committitur eum ossicio socialitatis, ordinata caritas, recte incipit a seipso. Ita panis frustulum nemo alteri dare obstringitur. si ivii fame alia, pereundum si . uti & aD ,sto. Ius probat a cor. Via, I, ct SENE cri ac Be nisie. II. 3ς. Dato orenti, sed ut asse non egeam 'securram terituro, sed ir jse non peream. COR HERT ius de Collisione Legum, de No DTComm. ad Pand. P. 3 IDEM ep. io3. Ab homine homini quotidi

anum

248쪽

NAT VR ALI IN GENERE.

2 statem spectat : A natura potius, quam ab imbecillitate orta amicitia es, societas. ad iratioue nivit animi, quam cogitatione, quamum illa res viilitatis esset habitura

Caeterum a nostra lege fundamentali non abit illa Rich. Cubis Est L AND de Leg. Nat. cap. I. 3. 4. de studio communis boni, & exhibenda erga omnes beneuolentia quantum fieri potest maxima. Nam & nos dum sociabilem esse debere hominem tradimus, ei non suum honum, ab aliis distinctum, pro scopo habendum, sed & caeterorum innuimus, nec ulli commodum suum cum Oppressione aut neglectu reliquorum qWrendum, nec cuiquam suam felicitatem sperandam, si alios negligat, aut ii iis lacessat. Eκ socialitate porro hominis , & quod quisque non sibi soli, sed generi humano natus sit, egregia quaedam consectaria deducit Baco de V E R v L A M i o de Auginent. Scient. L. VII. c. I. puta, quod vita activa sit praeferenda contemplativae, quod felicitas hominis in virtute, non in voluptate quaerenda sit; quod propter casus improuisos rebus gerendis subtrahere nos non debeamus, aut a consortio aliorum nos remouere; denique quod propter teneritatem quandam animi, & ineptitudinem ad morigerandum a rebus ciuilibus subducere nos non debeamus. Quo loco & ilud monet; nullam omnibus seculis repertam philosophiam, religionem, legem, disciplinam, quae tantum bonum communionis exaltavit, bonum vero indiuiduale depressit, quantum fides Christiana. . XVI. CON SIDEREM Vs iam, an cum hisce pugnent, quae tra duntur ab Hos B Es Io de Cive c. i. g. 2. Cuius quidem mens a quibuSdam eruditis nimis quam sinistre suit accepta, quasi is doceret: Natura inter homine

non securarem, sed discordiam institutam esse: ex quo consequi credunt, ut omnis secietcs humana contra naturae fueris institutum. Cons. CONRINGIus de Ciuili Prudentia C. I . in fine. Quod perinde est . ac si dicerem: nulli homini

per naturam actu soauela connascitur, ergo omnis loquela, quae addiscitur, est contra naturae institutum. Aut, omnes homines per naturam paruuli in lucem producuntur, ergo ut illi adolescant contra naturam est. Aut, homines natura sunt obnoxii morbis , ergo contra naniram est, diaeta & medicamentis morbos anteuertere aut depellere. Equidem prima fronte Hobhesii do-etrina satis paradoxa videtur, praesertim ubi quis ambiguitatem vocabuli Naturae non accurate attenderit. Ne quis tamen per eandem in errorem duc tur, primo obseruandum suerit: amorem proprium, ei socialitatem hautquidquam sibi inuicem opponi debere; sed potius ita temperandas eas inclinationes, ut ne per illum haec perturbetur aut euertatur. A R st 1 Α N i Epictetus L. I.

C. I9. 'O-ετι οἰκοινωνητον πιετα . το πάντα ἀυτῖενκκα ποιῶν. Privatae Prilitati Irudium a communitate non excluditur. Istud temperamentum ubi per enormem libidinem suerit abruptum, & quisque suum commodum quaerere instituat cum laesione aliorum, enascitur quicquid est turbarum, quo genus mortalium in

C c 3 uicem

J Vt scias, perse expetendam esse mari Mimia ecfιonem, per se fugιexda res es ingratum esse.

qnoniam niail astque eoneordiam stimani generis dissociat ae diseris ι, quam Metiritim. Parallo ante. s) Nee eteram es, quod dicitur a quastis iam, ρropter noeelsi Iem τιrae, Dad ea, qtiae narura desiderares, eons qui sine altis . atque queere non possemus. ideirea initam ess cum homιntias commmnιιarem. o, seaetatem. Paullo ante.

249쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

cosilicem colliditur. Quae ut declinentur , ipsa salutis propriae cura iubet soci litatis leges obseruari, quippe cum illa citra hane firma subsistere nequeat. Quod autem ex sola propriae salutis cura Hohbesius leges naturales sat argute deduxit; circa eam demonstrationem initio est notandum; id quidem liquido ex illa constare, saluti hominum expedire, ut ab hominibus iuxta ista rationis dictamina vita agatur. Non tamen statim ita concludi posse; ius cit homini ista media ad sui conseruationem adhibere; ergo & ad eadem obseruanda veluteκ lege aliqua tenetur. Inde ut illa rationis dictamina vim Iegum accipiant, omnino ex alio principio est deducenduia Deinde id quoque cauendum vehementer cli, ne quis inde concludat; ubi quis salutem suam in tuto collocasse sibi visus fuerit, non esse quo l aliorum rationem habeat; aut illi pro lubitu posse insultari, qui ad salutem mcasn nihil conseri, vel cidem laedendae non satis habet virium. Nam etiam ideo animal sociabile hominem diximus, quod homines mutua commoda, magis quam ullum aliorum animantium, promouere idonei sint; sicuti & contra nullum animal plus damni ah homine experiri potest, quam ipse homo. Imo eo magis cuiusuis hominis praestantia & perfostio exsplendescit, quo plura ab eodem in caeterorum Commodum proficiscuntur, eaque ipsa opera nobilissima habentur, summamque sapientiam postulantia: Cum contra aliis negotium sacessere & nocere etiam nauci& stolidus homo possit. Accedit, quod si propria cuique utilitas unicus scopus recte haberetur, ubi plures cadem in re summam suam utilitatem versari iudicent, necessiun erit, Ut aut plurium seopi contradictionem inuoluentes simul cum recta ratione congruere dicantur, quod est absurdum; aut cum nullus praetendere possit, suum scopum alterius scopo praeferendum, necessario fuerit admittendum, non debere hominem ita suam sibi utilitatem pro scopo proponere, quin aliorum quoque rationem habeat. Quin omnia ad suam tantum utilitatem neglectis caeteris trahere aggrediens,& incassum laborabit, cum

impossibile sit, ros omnes & personas secundum voluntates singulorum hominum contraria volentium disponi; & alios in sui pernicient attrahet. Praete ea si illud tantum cuique bonum est, quod ipsius solius utilitati inseruit, sequitur, caeteris iidem malum csse, quia ipsoruin utilitati inseruire nequit. Atqui sic idem ab uno adpetetur, abs reliquis oppugnabitur; id quod non potest non collisionibus inter homines ansam praebere. Vid. late Rich. CVMBER LANDde Leg. Nat. C. si Argute quoque B A C o Sermon. fidei. c. 23. Ceutrum plane ignobile es actionum hominis cuiuspiam, Commodum proprium. Denique si vel maxime ab aliquo neque boni quid, neque mali in me proficisci possiit, nihilque in se is habeat, quod vel metuam, vel desiderem; tamen & hunc tanquam

dum sustulit O. B A R B E IR A C M s in nota a. quiequam recedit a tuente Clamberlaiulii. ad h. I. 3) Nimirum indipentia, infirmitaς perietilumere aliis hominibus 1 alia, eatis e quidem esse pocM Mainiit. Cl. 8 A R B LIR A C V s in nota a. sunt, quae homines impellant ad colenddm Mei.

Mi ρωνει ιn rebus oppositis: hoe sibi velle pu- alitatem, verum non solae, nec praecipuae, ut Avistans auctoris ratioeinium, at Cumberlandium de CTOR in a ostendit .eto. Qitaliquant,vivere Ob- l .egibus Naturae C. V. I6. quem, haee scribens seruallit H. G n o T v s Prolepom. de I. B. AE P. ante oculos habuerit Pus dortius: sed recepta ra. Nam os ram validia raditias, quae non

250쪽

NAΤVRALI IN GENERE.

cognatum & aequalem haberi natura vult y. Quae etiam sola ratio, si caeterae deficerent, ad amicam societatem colendam humano generi sufficit. Vnde si foret populus aliquis, internam inter se pacem & iustitiam colens, tantisque pollens viribus, ut reliquis omnibus queat esse sormidabilis; adeoque ab aliis laedendis hautquidquam isto metu reprimatur, ne sors sua in ipsum exempla recidant: & is tamen populos in alios imbecilliores pro lubitu grassaretur, ageret, raperet, occideret, in seruitutem abstraheret alios, prout sibi eκ- pedire iudicaret, utique ab hoc directe ius naturae violari dicemus. Et poterat tamen ille, quod supponimus, conseruare, etiamsi nullum sors ius aduersus alios adhiberet. CI custo de Fin. L. III. fc. 19.J Non naviis visum an dus es proditor patriae, quam communis utilitatis aut Ialmici desertor propter Dam vibtitatem aut salutem. Sicuti nemo latronum vitam ideo probauerit ', quod pamticulam aliquam iustitiae inter se exerceant, & quasdam leges observent: quodque ipsorum Princeps aequaliter praedam distribuat, &qui eorum cuiquam, qui una latrocinantur, suratur aliquid, aut clam eripit, sibi ne in latrocinio quidem relinquat locum. Vid. Cic Esto Oisc. L. II. m. ii.J Atque hoc eo diligentius obseruandum est, quo liquidius adparet, ad violandum ius naturae potentissimum quemque induci illa persuasione; ipsum sibi sufficere , saluti tuae iam abunde prospectum ; non esse quod aduersus reliquos pacificum amicum sese exhibeat. De caetero uti cura propriae salutis curam socialitatis non excludit, ita illam cum hac optime stare pos1e vel ex Saluatoris nostri dicto adparet, Vbi iubet, nos proximum diligere, sicut nos i or. Chrysippus apud CicERONEM OK. L. III. c. Io.3 siui stadium currit, eniti due contendere deser,

quam maxime posse, ut vincat; supplantare eum, qui cum certet, aut manu depellere nulla modo debet. Sic invita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum es: alteri surripere ius non es. Quin & hoc ratio satis dictitat, quod cui salus &conseritatio sua cordi est, aliorum curam abdicare non possit. Cum enim nostra incolumitas & felicitas magnam partem a beneuolentia & auxilio aliorum dependeat, & vero ea sit hominum natura, ut pro bene factis paria sibi reponi velint, ubi id non sit, animum benefaciendi exuant: utique nemo sanus sui consem uationem ita sibi pro scopo proponere potest, ut aliorum omnium respectum exuat. Sed potius quo magis se cum ratione amat, eo magis ossiciis suis ut alii ipsum ament, curabit. Postqualia nemo cum ratione sperare potest, homines iis heandis libenter operam impendere velle, quos norunt in se esse malevolos, pe fidos, ingratos, inhumanos: sed credendum potius sit, alios homines ad istos coercendos & extirpandos esse incubituros.

. XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION