Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

. XVII. DEINDE non sequitur; singuli homines, quando certis

cum hominilius in particularem societatem aut coetum coeunt, peculiare aliquod commodum spectant, quod cxinde sit in ipsos redundaturum ; igitur natura humana in uniuersum non est destinata ad socialitatem; aut aduersus illum socialis esse non teneor, ex quo singulare aliquod emolumentum mihi non prospicio. Nam hoc sane in aperto est, quod certi homines in certam societatis speciein coalescant, id prouenire vel ex peculiari ingeniorum, aut aliarum qualitatum congruentia, vcl quod finem aliquem singularem magis apud hos, quam illos obtinere se posse putent. Praeterquam tamen quod regulariter nulli homini conueniat, ut in nulla particulari societate vivat inter eos quiniue, qui non alio quam humanitatis vinculo connectuntur, communis illa socialitas, & pax comiter colenda; quae in eo sere consistit, ut laesionibus iniustis abstineatur, & quantum per arctiores licet obligationes, commoda &bona inuicem promoueantur, & communicentur.

f. XVIII. V N D E facile adparet, quid respondendum si ad istam obie

ctionem : Si honis amaret hominem naIuraliter, id es, ut hominem, nuda ratio reddi

posset, quare unusquisque vu-mquemque non aeque amaret, ut aeque hominem; aut cureos frequentaret portis, in quorum scietate sibi prae eaeteris honor defertur . aut utilitas . Scilicet confunditur heic communis illa socialitas cum peculiaribus &arctioribus societatibus; communis amor cum illo, qui ex peculiaribus caulis prouenit. Nam reuera ad communem istum amorem nulla alia requiritur ratio, quam quod quis homo sit. Natura quippe ob causas supra dictas reuera generalem aliquam amicitiam inter omnes homines constituit, abs qua nemo est excludendus, nisi per immania scelera sese eadem indignum reddiderit. Qtian- quain autem per Creatoris sapientiam lex naturalis ita humanae naturae fit ad plata , ut eius obseruatio semper cum utilitate & commodo hominum sit coniuncta, eoque & communis ille amor hominibus maκimo hono csdat; tamen in assignanda huius ratione non ad commodum inde proueniens, sed ad communem naturam solet prouocari, verbi gratia, si ratio reddenda iit, quare homo homini nocere non debeat, non solet dici, quia id utile est, etsi reuera id sit quam utilissimum; sed quia & alter homo, id est, a natura cognatum antia

mal est, cui nocere nefas. L V C I A N V s in Amoribus: T. I. p. 89ῖ. Edit.

nonnulla regerit Α V C T O R Medit. Polit. c. 4. . 4. negat enim. hominem qua talem amari ab homi. ne, nisi resperuis eommodorum aecedat. Cui reis ponimus, negantem hoc opus habere, ut dei ruat argumenta, quibus socialitatem probauit iloster. H. α) L. VII. e. . H. XIX. i custodite hele loquitiar A UCTOR. Nam Deum venerari ct colere eique parere. haud dubie ex socialitate non sinit: imo hane illius consequet s este, liquet ex hoe . S infra c. 4. f. 3. α L. III. c. . .ψ. Et quod homo eonscritationi

252쪽

NATVRALI IN GENERE.

quod omnes homines congreget, velisque inter se esse amitas, nullum atilem vi ius h sem aut inimicum ; φενιον autem, quod ne hospites quidem Oporteat uegligere, μη δε

Enimuero ad communem illam amicitiam complura accedunt, ob quae maiori quis amoris gradu hunc, quam illum prosequitur; puta, quod maior sit ingeniorum inter ipsos circa peculiares inclinationes congruentia; quod hic magis idoneus sit, quam alter, aut Drocliuis ad commoda eius promouenda; aut quod propius ipsorum origines distent. Caeterum ideo libentius eos frequentat limmo, in quorum societate ipsi potius, quam alteri desertur honor & utilitas; quod quisque commoda sua naturaliter non possit non amare, siquidem ea r ete aestimare norit. Id quod hautquaquam naturae hominum sociabili repugnat, modo harmonia societatis per istum amorem non turbetur. Neque enim ideo sociabiles nos esse natura iussit, ut nostri curam negligeremus. Quin ideo sociabilitas hominibus colitur, ut per mutuam auxilii atque bonorum inter plures communicationem nostris bonis eo commodius possemus prospicere.

Ac licet quis, dum societati alicui peculiari sese adiungit, primario suum, secundario sociorum commodum, quatenus illud citra hos obtineri nequit, ob oculos habeat: id tamen non obstat, quominus teneatur ita studere proprio commodo, ne commodum societatis laedatur, singillisue membris iniuria inser tur; aut interdum, posthabito proprio commodo, bonum societatis curare. Et nihil ad rem facit, quod adsertur, originem magnarum & diuturnarum societatum; id est, ciuitatuin non a mutua hominum beneuolentia, sed a mutuo metu extitisse; vocabulo hoc pro quolibet prospectu ac praecautione suturi mali sumto. Nam praeterquam quod non de origine ciuilis societatis, sed de communi socialitate agatur, etiam illud vel maXime naturae humanae conditioni congruit, ut cum singuli aut pauci iniuriis suturi utant obnoxii eorum, qui citra alium quemcunque respectum commodis suis imminent, plures inter se uniti aduersus ista mala se munirent. Nee id requiritur ad hoc, ut societas aliqua naturae congrua dicatur, cκ sola heneuolentia mutua coaluisse. Quae tamen neque in ciuitatibus constituendis penitus abest; quippe cum illi saltem, qui prima velut fundamenta illarum ponunt, plerique mutua beneuolentia inuicem iungantur, etsi sors alii deinceps ex metu his lese associare pompellantur. V rum de metu, ciuitatum velut coagulo , nec non de ista disceptatione, an homo natura sit ζῶον πολιτικο , insta fusius agetur, quando de origine eiu tatum erit inquirendum.

f. XIX. CAETER v M isthoe principium deducendi iuris naturalis non genuinum solum & manifestum ', sed & sulficiens ' atque adaequatum esse

tioni sui studere debeat, seque possit aduersus &prima: & qiii aliter existimant, vel eoi sun. alios defendere, non nisi per indirectum ex socia- dimi hypotheses enm principiis. Ad hypothesin

litate deducitur, ut euincinit satis, quae Απ- sane pertinet, fi liis dicat, va tatem cy iressum c Tost ipse habet supra i . ct infra c. 4. is. Crear oris esse αγνι eum o .r 'nu tram rurisis. de e. s. I ria ergo sunt principia miluerialia principium. Nam licet hoe verum sit. sne voltitia

253쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

esse arbitramur hactenus, ut non sit ullum praeceptum iuris naturalis, alios homines spectans, cuius ratio non ultimo exinde petatur. Etsi , quod mox ottendemus, ut ista rationis dictamina obtineant vim legum, necessum sit praesupponere, Deum esse, & per ipsius prouidentiam tum omnia, tum in primis genus humanum gubernari. Neque enim adstipulari possumus Grotio, qui in

Prol egomenis autumat, iura naturalia loeum aliquem habitura, etiamsi claremur, quod sine solamo scelere dari nequit, non esse Deum, aut non curari ab eo negotia humana

Nam si vel maxime quis impiam istam, & absurdam hypothesin fingeret, ae

genus humanum eκ te scilicet ortum conciperet; ista tamen rationis dictata tunc nullo modo possent habere vim legis, quippei quae necessario superiorem ponit '. Recte CacERodc Natura Deor. L. I. C. 2.3 Atque haut sis, an pietate aduersus deos sinata, fides etiam, G societas humani generis, ta v=ur excellentissima iusitia tollatur. LIBANI vs Declam. 3. Γ pag. 2 o. C. Edit. Paris. JIη εις Θεους ολιγωρία πλις ήχ επετ . Numinis deisectionem nulla fides sequitur. Eisi fortasse possent obseruari intuitu utilitatis, sicuti quae a Medicis regendae valetudini praescribuntur '. Videtur autem Grotii sententia expressa ex illo M. ANTONINI L. VI. g. 4 . Si de nulla re nostra consilia Dii ineunt, quod

tamen impium es credere I quidni egomet mihi consulam Τ Mihi autem deliberatio competit de eo, quod conducal mihi. Conducit vero unicuique, quod est edinsitutioni Gnaturae Usus consentaneum. Porro natura mea rationalis G civilis est, ciuitas N patria, qua Antoninus, Roma ς qua homo , mundus p hisce ciuitatibus quae utilia, smihi simi bono. Quod autem quidam eruditus vir credidit, ex nostro principio non posse dernoni trari saltem virtutem sortitudinis, nisi fundamenti loco subste natur simul immortalitas animae; cum alias praemium non possit cadere in eum, qui pro bona causa vitam profundit; id parum habet dissicultatis. Quanquam enim alias illam negare, aut in dubium reuocare impiim sit; tamen etialia citra eandem demonstrare licet, militi posse iniungi, ut pro patria ad necem usque pugnet. Praeterquam enim quod nondum liquido fit probatum, ruodlibet recte laetum necessario aliquo praemio velut extrinseco est e mactanum; id sane in consesso est, penes suntinum imperium esse, ciues armare, &in hostem educere pro securitate ciuitatis , ae, ubi ratio belli postulauerit, sub poena capitis edicere, ne quis assignatam stationem per fugam deserat. Iam vero ex duobus malis non potest non minus eligere homo. Est vero minus

malum,

tale sit ni rerum opifiei; in homine non esse velit testisi posse iiis naturae: tamen vi scias, quid tu i naturae congruat, nee ne, aliis propositionibus est opus. Sie si quis qMaerat, cur, iniuriarualteri sacere, iure naturae si vetitum, frustra reis sponderes: quia Deus uoluit; id enim est in quaestione. Ne lain dicam, multa Deum utiluisse, ct velle posse, miae iuri naturae adscribi neque utit; vel talia substituunt, quae non nisi verborum sono ab iis diserepant. Caeteritin qui foetalita. tem inter principia non serunt , utpluriamini Lane I sotietate particulares commiscent; cluae iamen diuersa esse. satis innuit definitio foeta lita tis sui ra I. 3;. proposita. Videantur, si libet, quae dixi fusius dissertati otia de Iecmhiare primo D Hs naturalis priseisio. Quod vero nonnemo so-eialitatem propterea negat esse principium, quo- nitrii ea, ut medium ad consertiationem sui. st data homini; id nostram potius firmat sententiam. Etenim si omnes I singuli homines ita sentiunt, non potest non Qeiulitas principium esse ossiciorum omnium, quae ad alios homines peritinent. Quanquam re et ius dicatur, 1beialem vitam euique ob conseritationem sui ct humani generis a Deo imperatam esse. Illud AvCTOR ipse fassus est L. VI. e. r. 32. prohibitionis matri

monii inter personas, proxima necessitudine tot iunctas, alias. quam ea fisci alitate, rationes qua rendas este. H.

254쪽

NATUR ALI IN GENERE.

malum, pugnare cum periculo, & ad extremum usque spiritum, quam certam subire mortem. Igitur stultissimus iuxta & ignauissimus foret miles, qui non mallet hostis dextra cadere, antecipata sui ultione, quam carnifici cum ignominia iugulum praebere. Quo adplicari potest illud I Ma freni in

μὸνωσι. Metu plurium malorum Iustumi, qui ex illis fortes sint, mortem, quando eunque fustinent. Susticere autem Videtur, Vt quocunque intuitu aliquis acriter& connixus omnibus viribus pugnet; neque ad conseruationem ciuitatum, aut societatis inter homines in uniuersum requiritur, ut omnibus insit firmitas animi, terrore mortis concuti nescia; quae sane non in quasvis animas cadit.

Quid quod sortitudinis usus non in co solum conspicitur, ut mors ubi opus sit, intrepide subeatur, sed vel praecipue Vt mortis periculum acriter propulsetur. Nam & saepe non aliud remedium periculorum, quam pericula sunt; & mors

etiam furacom persequitur virum, nec Parcit imbellis iuuentae poplitibus timidoque terisso q. Neque vero sequitur, nisi immortalitas animae supponatur, colloca dum hominis summuin honum in voluptate. Nam praeterquam quod in disciplina iuris naturalis, hoc modo adornata, immortalitas animae non negatur, sed duntaxat ab eadem abstrahitur, voluptas illa corporis, quae vulgo Epicuri summum bonum dicitur, ad Conseruationem, socialitatein, pacem, & tranquillitatem generis humani non facit, sed potius eidem aduersatur. Alia autem est indoles, alius scopus religionis Christianae ab hac disciplina iuris ti turalis; eoque recte Apostolus inii errimos dicit fore Christianos omnium mor talium, si in hac tantum vita in Christum sperarent. . XX. ENIM v Esto ut isthaec rationis dictamina vim legis obtineant, uiblimior, principio opus est. Quanquam enim eorum uti hias fit longe manifestissima; illa tamen sola tam firmum animis hominum inducere vinculum non valebat, quin abistis discedi poset, si cui utilitatem eam negligere allubesceret, aut alia se via utilitati suae magis consulere posse arbitraretur. Neque vero nudis suis destinatis ita obstringi Dotest voluntas hominis, ut in diuersum, quandocunque libitum fuerit, dilhedere nequeat. Sed & licet plures homines, in naturali libertate constituti, ad ista dictata seruanda conspir uerint; diutius tamen eadem hautquidquam subsistent, quam ipsorum consen-3 Verum Grotius nihil aliud monere voluit, quam praecepta iuris naturae ita nili litiscite de nati ra generis humani, ut te Atheo constare ponsit, e re ipsi sesse, nec re itista, omittere iniusta. Ultra progressus BAE ivx, dana ses penseessur la comete p. 3μ. q. Edit. etiam ideo id fieri posse contendit, quod Atheus honestum sanae rationi eonforme esse intelligat. Quo' ante Meliuiu BA O ci iam asseuerauerat in Sermon. fidei. e. tr. Illa ceterum conrparatio Bas i, qua ingenisti molimine Athei uentiam sit perititioni eonsert, inanis est. vi. ostendit v v i, D L v s de Atticismo desuperstitione c. iv. s. Dp. ὀψ6. seq. Q Et pertinent huc, quae de relisionis vi i

Da a sus

effectibus attulit ipse GR T vs II. de I. B. de

P. e. 2o. g. 3. cons. Λ V C T O R e. 4. . 3. H. s) Et inniti supra reiectae Seholasti eorum de Moralis aruin hypothes, quas ius naturae voluntatem diuinam antecedat, di ab obieno se dissim- dat in praeceptum. v. L. L e. 2. β. 6. de hoc cap.

3. β. 4. H. M Attamen spes vitae suturae ct exspectatio

Praemiorum, quae viros bonos, quod vel solaros ratio docet, post hane vitam seqitrantur. foristius remedium est minuendi terroris, quem moristis metus incutere solet, adeoque araria Eentci ab immortalitate antinae ducto, suum aάhue eonstat pondus. Cons Balth. BRANCHV Lesbnitiva vindicatus, obserirat. T. I. P. III.

255쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

sus durauerit. Neque solum si omnibus, qui conspirauerunt, smul discedere placuerit, obligatio expirabit; sicuti iam, quando a pactis mutuo dissensu resilitur, fieri sueuit: sed etiam durante eo consensu vis obligandi deerit; quippe cum illud dictatum rationis de seruandis pactis nondum vim legis induerit, id quod supponitur; adeoque etiam singulis pro lubitu, caeteris licet dissentientihus, ab eiusmodi placito licebit abire. Denique ne solum quidem imperium

humanum iisdem vim obligandi tribuere posse videtur. Nam cum illud exsurgere nequeat, nisi mediantibus pactis, haec vero ex lege vim suam mutuentur 3 non adparet, quomodo enasci possit imperium humanum, vim obligandi afferre valens, nisi dictamina rationis prius in legem eualuerint. Aut si maxime fingere velis, imperium humanum solo hominum consensu stare, ac per illud dictamina rationis pro legibus obseruanda iniungi: tamen non ampliorem, quam leges postiuae, vim eadein obtinerent, quae a voluntate legislatoris in origine& duratione dependent. Cons. SELDENus de I. N. & G. L. I. c. 7. Igitur omnino statuendum est, obligationem legis naturalis esse ab ipso Deo Creatore, ae summo generis humani moderatore, qui homines creaturas suas ad istam obseruandam pro imperio adstrinxit. Atque hoc ipsum ex lumine rationis demonstrari potest. Deum uniuersi huius conditorem ac rectorem esse , cum a sapientibus dudum sit manifeste ostensum, & nemo pius id in controuersiam vocet, iam supponimus . Hic cum naturam rerum & hominis ita sormarit, ut hic citra sociabilem vitam seruari nequeat, eaque de causa eidem indiderit

animum, notionum huc inseruientium capacem; easque notiones per motum rerum naturalium, ab ipso tanquam primo motore profectum, animis insinuet, earumqtae necessariam connexionem ac Veritatem perspicue repraesentet: intelligitur sane eundem quoque voluisse, ut homo actiones suas attemperet illi Velut indoli, quam vitae hominum prae brutis peculiariter ipse assignasse cernitur. Cum autem non aliter, quam obseruata lege naturali, id obtineatur; intelligitur quoque a Creatore obligarum hominem ad isthanc seruandam, tanquam medium non ex arbitrio hominum inuentum, ac ex eorum libidine mutabile , sed expresse ab ipso Creatore huic sini procurando Constitutiam. Qui enim alicui pro imperio iniungit finem, censetur quoque eundem obligasse ad usurpanda illa media, sine quibus finis non potest obtineri. Vid. M. A N To-NI N V S L. IX. g. r. Socialcm autem vitam pro imperio mortalibus a Numine iniunctam esse, non inde solum patet, quoa ea sit conditione iam praeditum genus

rumque coetistium. solus es enim. qui jenriem ea paxque Orton s intelligere possit Deum, θυι epe

χχ. i Cui eonsiderationi alia, eaque potior addenda. Cum mus horeinem. tanta supra hestias nobilitate constitutuin, produxerit, haut dubie ut gloriam diuinam faceret illis strior ii adhaee eundem tot communicandi instrumentis, ad uitam socialem opportunis, instraxerit, non disi euiter intelligi, Deum velle. ut homines inter se placide ac uisi e vitam agant, eultu omni ac veneratione Deum prosequentes, ct se muttia benetiolentia complectentes. LACTANTi v s libro de ira e. 4. Detis, suus mtin tum ro re hem nam machinarus es, ira ipsim propter se, Ianquam διώM Iempli ansisιιιm, IIcιiatorem visam re

256쪽

NATURALI IN GENERE.

I3 genus humanum, ri,ni haec persuasio firma subsistat, saluum illud existere nequeat; quodque adeo Voluntate primae causae factum sit,ut ex actibus lege naturali praeceptis humani generis selicitas,& ex vetitis eiusdem infelicitas naturali consecutione proueniret: sed & quod in nullo animantium praeter ipsum ullus religionis semius, aut metus Numinis deprehendatur '. Quo accedit tener admodum conscien-itiae sensus in animis hominum non corruptorum, quo conuincuntur, in legem na turae peccando offendi illum, cui in animos hominum imperium est,&qui metuendus sit, etiam ubi ab hominibus metus non impendeat. Huc speciat illud TAc I Ti Aran. VI. L c. 6. J de Tiberio: Adeo facinora a que flagitia sua φs quoque in supplicium verterant. Neque frustra praefantusimus sapientiae firmare selitui es,

si recludantur υrannorum mentes, posse aspici laniatus, s ictus; quando ri corporo verberibur, ita saeuitia, libidine, malis consiι his, animus dilaceretur. CICERO

de Finibus L. I. c. 16. J Si qui satis sibi contra hominum conseiensiam septi esse σ

muniti videmur, deorum tamen numen horrent; easque ipsas filicitudines, quibuι est' rum animi noctes atque dies exςduntur, a diis immortalibus I upplicii causa importari

putant. SENECA apud Lactantium L. VI. c. et . Demens, quid tibi prodes non habere costium, habenti conscientiam P A L E R I c v s de Deorum imaginibus D. 22. p. 326. in D. Ed. Munck.J Nunquam malitia liberae frontis es. Add. IUVENALIS Sat. I3. Vers I93.3 Contra de bona conscientia MARTIALIs L. X. Ep. 23. Ampliat aetatis spatium Abi vir bonus: hoe es Vivere bis, vita posse priore Irui. Add. PRI hos TRAT vs de Vita Apollonii Thyanaei L. VII. c. 17. Habu issent porro leges naturae persectam vim obligandi hominem,i licet Deus eaS nunquam in Verbo quoque reuelato proposuisset. Tenebatur enim homo Creatori suo obtemperare, quocunque demum modo voluntatem ipsi suam ostendisset. Nee ut rationalis creatura summi rerum arbitri imperio se su tectam sentiret, peculiaris reuelatio absolute necessaria erat. Quin nemo ne gauerit, eos quoque, queis Scripturae Sacrae non innotuerunt, in legem naturae peccasse: quod dici non ponet, sit quidem ea vim legis eκ promulgatione per Scripturas saeta demum mutuaretur. Vnde non possumus probare illud

H O B B E S II c. g. g. Vlt. Cum naturae, quae vocantur, leges nihil sim aliud, quam conclusiones quaedam ratione intellectae, de agendis omittendis: lex autem proprie loquendo sis oratio eius, qui aliquid seri vel non fieri aliis iure imperat: igitur non

MaHA lampade respic t Neronem. Plura veterum diei, eo portauit GRvTr Ru ad illum Taetii loeum XV. Aran. 36. Facinorum

257쪽

LIB. II. C A P. III. DE LEGE

esse illar proprie loquendo leger, quatensu a natura procedunt; sed duntaxat quatenus a Deo tu Seripturis lata sint. Enim vero nos de essentia legis non ambitramur, ut sit oratio, seu ut per vocabula in orationem formata subicctis innotescat ; sed lassicit, si quocunque modo, ctiam interiori mentis dictaininc, aut eae conditione naturae aut negotii, quod gcrendum, superioris voluntas colligatur atque cognoscatur. Sicuti IPSE L l. c. XV. f. a.

agnoscit, Dei Ietes triplici modo declarari; primo per tacita rectae rationis dictamina. e. q. s. Sed & leges naturae ratiocinando erutae non nisi per modum propositionum possunt concipi; coque respectu recte propositiones vocantur. Quemadmodum autem nihil interest in legibus ciuilibus, scripto, an viva voce promulgentur: ita leκ diuina aeque obligabit, siue per ipsum thum visibili specie, & humanae vocis sonitu asilinulato, siue per lanctissimos viros, peculiari diuinitus instinctu animatos, mortalibus innotuerit; siue denique per natura-lcm rationem ex contemplatione humanae conditionis ematur. Neque enim ratio proprie loquendo est ipsa lex naturae, sed medium, quo rite usurpato illa cognoscatur. Modus autem legem promulgandi ad ipsius substantiam intrinsecam nihil pertinet. Licet porro planior & velut compendiosior modus sit alteri voluntatem suam reuelandi, si quis cam propositionibus per vocabula exprestis alterius sensibus ingerat: tamen & hoc sussicienter rcuelatum censetur, cuius colligendi & per congenitam ratiocinandi lacultatem eruendi occasio quasi ineuitabilis fuit praebita. Sicut utique homo, cui beneficio Creatoris datum est actiones tam proprias quam alienas comprehendere, ae de earundem congruentia ad naturam humanam iudicare, non potest non, positis aliis hominibus, de ista actionum congruentia cogitandi ansam accipere. Add. Rich. CuM aERLAND de Leg. Nat C. I. f. II. & e. s. g. I. Qi tanquam autem, ut lex obliget, necessum sit, eam subiectis innotescere, legem autem natur Iem eκ dictamine rationis deducere, eiusque standamentum & necessariam cum humana conditione connexionem intelligem non sit cuiusuis: non tamen ideo aut leκ naturalis omnes homines obligare desinit, aut cadem ex lumine rationis nota dici nequit. Nam ut lex obliget, popularis duntaxat& simplex notitia lassicit, neque artificiosa eiusdem demonitratio ac deductio ad hunc finem requiritur. Ac licet Probabile sit, primis mortalium pra cipua iuris naturalis capita a Numine suisse tradita, quae deinde disciplina& assuetudine suere in alios propagata: naturalis tamen nihilominus eius iuris poterit dici notitia, quatenus eiusdem necessaria veritas ex rati opinatione seu usia naturalis rationis colligi potest. Eo ipso autem, quod propoliti

nes legem naturalem repraesentantes, eX contemplatione naturae rerum animis hominum insinuantur, co ipso ad auctorern naturae Deum reseruntur.

Add. Rich. CvM AER LAND de Leg. Nat. c. I. F. io. ' Caeterum originem naturalis iuris ad Deum resere piae stantissimus quisque sapientum. P L v-

258쪽

NATURALI IN GENERE

ἔπεθη Θεω κ ro πειΘεσβα λογω. Idem est Deum sequi, N parere rationi. Puucre cumprimis Cicero L. III. de Republ. apud LAc TANTIUM L. VI. c. 8. Est quidem vera lex, recta ratio, naturae eongruens, di se in omnes, consant, sempiterna; quae voceι ad incium iubendo; vetando a fraude deterreat: quae tamen neque probor frusra istit aut vetat; nec improbos iubendo, aut vetando mouet. Huic legi nec obrogari far es; neque derogari ex hoe aliquid licet; neque tota abrogari poses. Nec vero aut per senatum, aut per populum solui hae lege possumus. Neque es quarendus explanator, aut interpres eius alius. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis. alia nunc, alia posthac; sed π omnes gentes, s omni tempore una lex σ sempiterna. V immutabilis cominebit; unusque eris communis quasi magiser, T imperaror omnium Deus; ille legis huius inventor, dis eptator, utor; cui qui non parebit, irae se fugietiae naturam hominis 'adgpernabitur; hoe i o lues maximas poenas, etiamsi caetera supplicia, quae purantur, erigerit. SopHoCLΕs Oedipo tyranno C pag. is7. Ed. H. Steph. J Neμοι ὀψίποδδεγ ὐρανίαν δἰ αιΘερα τεκνωΘεντες αν ολυμπος πατήρ μονος, εὐδὲ τιν Θιατα φύσις ανερων ετικτεν. Leges excesse, quae coelitus datae Iunt, quarum filus Deus. pater es, neque eas mortalis hominum natura peperit. Add. S E L-D E N v s de I. N. & G. L. I. c. 8. Vbi ostendit, etsi gentiles per deprauatos hominum mores ipsa iuris naturalis capita a gentibus interdum violari, & iniquis constitutionibus velut obrui agnouerint: tamen το άυτοῖκαιον, siue quod reuera est iustum eκ deorum praescripto, perpetuo sibi simile manere, parilem semper obligationis vim habere, ipsos fuisse persuasos. Ex quo fonte pro- manavit communis illa opinio gentilium de suppliciis impiorum apud inferos, quae illos manerent, qui immania scelera contra ius naturae commississent. Nam cum poenas violati iuris naturalis a diis exigi crederent, sane & eosdem illius iuris auctores credidisse certum est. Sicuti etiam vice versa optimo cuique gentilium persuasum fuit, bonis viris virtutem non citra fauorem Numinis eXerceri. I A M B L I C H V s Protrept. c. I 3. π, τι ἔν τουτο διαναε ραι δεῖαληβες, ζοτι M λαι ἀνδρὶ de γαΘω κακον EJῖν. gra ζωντι , ουτε τελευτησαντι. λδαμελῆτ ο ν τά τουτων πραγματα. Hoc unum igitur verum cogitandum es, uon euenturum viro bono ullum malum tam viuenti, quam mortuo: neque neglieuntur Mius Diri res ab diis immortalibus '. Eu Ripi Drs Ione: s vers. i62o. & seqq.3Εἰς τέλος σι μῖν αλοι τυγχανουσιν ΟἰFων, οι κακeι δ', ασπερ πεφύκατ', ε τοτ ἐυπηαξεσαν ἄν. Tandem quae meremur boni consequuntur: mali autem. Di duni sunt,

nunquam mices erunt. Deinde docet, apud veteres Christianos constantem opinionem viguisse, etiam in interuallo, creationem inter, & decalogi pr mulgationem, iura naturalia & uniuersalia a Deo humano generi lata fuisse, vae postea corpori legum Mosaicarum sint inserta. Inde elegans annotatio IIRYSO STOMI orat. 12. ad Pop. Antioch. Deum ideo legibus de honore parentum, de homicidio, adulterio, furto, nullam addidisserationem, quod

259쪽

LIB. II. CAP. III. DE LEGE

illa iam antea tanquam iuris naturalis capita suerint quaen notissima. Ast praecepto de sabbatho, quia positiuuin, solicite rationem adiunctam. Addatur quoquc Ibid. c. 9. & L. VII. c. 9.ro. Denique quaesuis leges a religione maximam firmitatem sumere sapientissimi quique legislatores intellexerunt, quibus a cultu Numinis leges suas auspicari solenne est. Vid. exordium legum Zaleuci apud Diodorum SICULUM L. XII. c. 2 r. f. XXI. OPERA E pretium quoque est, super Sanctione legis naturalis paulo curatius dispicere. Vbi praeter ea, quae supra de sanctione legum in genere tradita sunt, praemittimus, bona iuxta atque mala, quae homini obueniunt, in tres posse classes diuidi. Ac bonorum quidem alia eκ liberali donatione Creatoris, aut ultronea aliorum hominum beneuolentia proficiscuntur, aut etiam per industriam hominis, ad quam is libere & vltro se determinauit,

adquiruntur. Quae legum obseruantiae non deberi adparet. Alia autem exactione legibus praecepta per naturalem consecutionem promanant, dum Creator certo aetui legibus congruo perpetuum & naturalem effectum, bono hominis cedentem, assignauit. Quae Rich. Cumberland praemia naturalia vocat. Alia denique ex certis actionibus proueniunt arbitrio legislatoris, aut conuentione hominum: quorum illa κατ' εἴρχην praemia, aut praemia arbitraria, haec mercedes vocantur. Sic & malorum alia ipsam naturam hominis, & conditionem sequuntur, abstrahendo unde ea conditio primitus orta sit, aut citra peculiarem culpam eius, cui incumbunt, contigerunt. Quae Lano sensu possis vocare mala fatalia, fati vocabulo non opposito diuinae dispositioni, feci peculiari culpae eius, qui illo malo premitur. Alla per naturalem consecutionem & co nexionem cκ peccatis proueniunt; quae a quibusdam vocari solent Poenae met- turrier. Alia denique ex peccatis oriuntur per peculiarem determinationemra dispositionem legislatoris extra naturalium effectuum consecutionem; ubi qualitas, modus, locus, tempus mali ex arbitrio est legislatoris. Et haec nobis poenae vocantur proprie dictae, aut laxiore vocabuli sensu poenae arbitrariae. His praemissis dicimus, etsi Creator optimus maximus obsequiuin a nobis pro imperio potuisset exigere, Ductu aliquo in nos redundante plane sterile ; placuisse tamen ipsius bonitati naturam rerum & hominum ita disponere, ut o seruantiam legum naturalium hona quaedam, violationem mala naturali quadam conneκione sequerentur. Ac obseruantiam quidem legum naturalium comitatur serenitas & securitas conscientiae cum hona fiducia coniuncta ', bona constitutio & tranquillitas animi, conseruatio corporis a multis malis non fatalibus, ae infinita commoda, quae ex beneuolentia D mutuis os sciis aliorum hominum

chorus apud mandein in Baechis:

260쪽

NATURALI IN GENERE.

flui, animi immota tranquillitas. ID E M ibid. Facilis es ad beatam vitam via. Quid enim quiete otiosius animi Ouid ira laboriosius y Ouid clementia remi us, quid crudelitate negotiosius y Vacat pudicitia, libido occupatusma es. Omnitim denique vir. tutum tutela facilior est: vitia magno coluntur. Add. IDEM de Ira L. II. c. ao. &vit.& L. III. c s. &26. Hue spectant, quae ex Prodico de Hercule in bivio constituto habentur apud XENOPHONTEM Memor. SOCrat. Lib. II. p. 43o. Ed. Steph. c. t.' g. ur. &seqq. Ed. Oxon.J Prouerb. II. U. . VIII, I8. X, p. XI, 3. s. Io. I8. I9.2s. XVIII, 22. Str. VI, s. VII, 37. 39. XXXI, 28. Contra eκ violatione eiusdem legis per naturalem connexionem oritur inquietudo conscientiae, perturbatio, & corruptio animi, destructio corporis, ac infinita mala, quae ab irritata violentia aliorum hominum, & a subtractione auxilii eorundem prouenire possunt. Marcus ANTONINUS L. G. I. 4. 'o ἀδικων ἔαυτον κακοῖ, κακον εαυτον ποιῶν. qui iniuste agit, Isis nocet, dum malum se facit. CI c g st o de homine perdito: Heisiemur ictam mores sui. Prouerb. V, 9. Io. II. VI, 33. 34. 3 .

XII, i 3. XIV, I . 22.32.34. XVII, I 3. XIX, 29. XX, r. XXII, s. XXIII, eto. z8. seqq. Sirae. XIX, 3. XXXI, 22. seqq. 39. O. anquam autem haec praemia,& mala, quibusdam ideo parum certo eX actionibus honis atque malis proue nire dicantur, quod & multis pro benefactis odium, inuidia, & alia mala reponantur, alii contra scelerum suorum fructu impune gaudeant; adeoque infallubiliter non praesciatur pro meritis nostris paria nobis ab aliis hominibus repositum iri, nam qui in nobismetipsis produeitur fructus, nunquam intercipitur:

id tamen certum est, ex honis & iustis actionibus commoda tanta cum certitudine sequi, quanta ex oppositis vitiis cum ratione sperare non possumus. Prou. XI, 3r. Ae licet non semper omnia illa bona consequantur, quae alias per rerum naturam consequi idonea crant; euidens tamen probabilitas est, illorum non pauca secutura, aut saltem plura, quam eκ malis actionibus sperari possunt. Et sic

hoc modo saluti nostrae longe melius consillimus, & longe probabiliorem spem concipere possumus, fore ut ab aliis vicissim quid ad emolumentum nostrum

conseratur , quam H nullo ad caeteros homines habito respectu ad solam n stram utilitatem omnia referremus; multoque magis, si vi doloque aduersus alios adhibita ex ipsorum damno lucrum nostrum quaerere institueremus. Hoc modo igitur valor praemii ex bona actione oriundi omnibus recte perpensis excedit lucrum ex actu legi contrario oriturum. Bene tamen obseruandum, heic ubi de naturali essectu actionum bonarum ac malarum agitur, non attendi illa bona & mala,

quae supra ad primam classem reserebamus, & quae consilio& industria nostra vel non possunt adquiri, vel non possunt euitari. Haec enim bonis aeque ac malis

13 si boni male habeantur , mali floream. Hine LucANus L. III. Pharsal.

Et tantiam miseris irasca Niamina possunt. Quamquam huius longe aliae raucae sint . quam vulsus existimat. quas exposui Commentar. de Iurispr. uniuers seca. L I. 23. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION