Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

LIB. II. CAP. VI. DE IURE etis

piis, subuenire nobis queamus 3 Nobis ad solidam eius quaestionis decisionem

necessarium videtur paucis libare causas introductorum dominiorum, de quibus infra prolixius agitur. Quae istae potissimum sunt, ut discordiae ex communione primaeva Ortae tollerentur, atque industria hominum aleretur, dum proprio quisque Marte res suas quaerere necessum habet. Nequaquam autem ideo res

sunt distinctae, ut ne quis per eas aliis inseruiret, & ut diuitiis repertis solus incubaret ; sed ut circa usum illarum pro arbitrio quisque posset dii ponere & ubi

easdem aliis communicare placeret, saltem occasionem obligationis ab altero adquirendae haberet. Inde post proprietatem rerum introduciam data est facultas hominibus, non tantum commercia insigni cum utilitate generis humani exe cendi, sed & materia parta humanitatem & beneficentiam aduersus alios uberius eXPromendi, cum antea opera tantum ac labore aliis liceret inseruire. VidEpnes. IV, 26. Est porro ea dominii vis, ut dominus res suas ipse possiit dispensare, etiam ad quas alteri tradendas Obligatur. Ex quo consequitur, quod res ab altero sibi debitas non statim ipse quis inuolare queat, sed dominum, ut ultro sibi eas tradat, poscere debeat. Quod si tamen iste vltro obligationi suae satisfacere tergiversetur, hautquidquam ideo tanta vis domini ipsius erit, ut res alteri debita inuito domino non possit erihi per auctoritatem iudicis in ciuitatibus,

aut per vim bellicam in libertate naturali. Ac licet, si merum ius naturale respiciamus, ex imperfecta duntaxat obligatione, utpote ex virtute humanitatis orta, quis teneatur, ut alteri in extrema necessitate constituto rebus suis, quibus ipse pari modo non indiget, subueniat; nihil tamen obstat, quo minus per legem ciuilem in persectam illa obligationem eualcscat. Hi apud Ebraeos factum fuisse memorat SELnENus L. VI. c. s. de I. N. & G. ubi per sorer sum sententiam ad dandam eleemosynam cogi poterat, qui quod sibi crat pra8- standum denegaret. Vnde mirum non est, i plos noluisse pauperes suos quidquam eX alieno sibi sumere, sed rogando tantum accipere a priuatis, aut a publicis cleemosynae exactoribus. Adeoque subreptionem alieni per extremam n cessitatem apud ipsos pro furto aut rapina habitam. Quod si tamen in aliqua ciuitate pauperibus taliter cautum non sit, neque duritia domini precibus expu-Snari queat, nec lacultas suppetat, ut pretio aut opera egestati praesenti quis subuenire possit num ideo fame fuerit moriendum y Num ulli instituto humano tanta esse vis poterit, ut si alter ossicium facere negligat, milai Pereundum sit potius, quam ab usitato D regulari agendi modo discedendum 8 Igitur non iudicauerim furti crimine se illum adstringere, si quis praeter propriam

culpam in extrema inopia rerum ad victum necessariarum, aut quibus corpus contra saeuitiam frigoris munitur versans, postquam ab aliis locupleti hus atque abundantibus neque precibus, neque pretio, neque oblata sua opera, illas utvltro sibi concederent, impetrare potuit, Vt, aut clanculum eas subducat; praesertim ubi intentionem habeat earum aestimationem praestandi, quando copiosior

I. V. i) Non saeile ita quisquam iudicabit. talem dixit TERTULLIANus de e rona mi Imper. Valentin. Novell. xl. Nihil es, ad quod litis. H. non deIeratro Diuris /mpellat. Nihil inve , nihil meritum crassit esuriecis. Sola cura est, τι quaIA 23 Quid etiam si Dardanarii annonam flagel cum Me δενιε ω,υ ιών. Necessariam hane ne sit, lent, de clausis horreis frumentum supprimant,

4 magiis

332쪽

ET FAVORE NECESSITATIS.

sior fortuna arriserit. Caeterum quod eiusmodi necessitas possit contingere frustra negatur '. Quid enim, si quis in aliena regione inops, ignotus, mucisque carens destituatur, naufragio eiectus, aut subducto per surcs viatico, vel quod interea domi patrimonium casu perierit λ Si nemo inueniatur, qui egenti subuenire, eiusue operam conducere velit; aut, uti fieri sueuit, ipsius mendicantis liberali ac integro habitu moti, citra necessitatem hunc stipem petere crediderint; an ideo misero fame suerit pereundum 3 Equidem Prouerb. VI, 3Σ3i. sur vocatur, furti poenae obnoxius, qui res alienas surripit ad explendam famem suam. Sed accuratius inibicienti patet, istum iurem hautquidquam extrema necessitate, qualem nos supponimus, Urgeri, aut iniquo fato citra suam culpam & desidiam in famem incidisse. Nam utique innuitur, domum ipsum habere, & supellectilem, quae lassiciat ad restituendum septuplum ', quam poterat vendere, aut Oppignorare, inuenturus utique emtorem aut creditorem temporibus copiosis & tranquillis. Neque enim adparet, ibi praesupponi, tempore belli, aut per annonae caritatem id furti fuisse patratum. Et qui non amplius habebat, unde sese aleret, debebat se in seruitutemvendere. Vid. Leuit. XXV, 39. S E L D E N V s L. VI. c. 7. Non obstat Prouerb. XXX, V. Ab aliis quoque hoc exemplum eiusmodi necessitatis adsertur. Versatur quis in regi ne ignota & aliena, ab iniusto inuasore impetitur, salutis via nulla est, nisi visuga arripiatur. Adest ad manum alienus equus, sed cuius restituendi nullum megium adparet, cum nec dominus noscatur, & equus longius sit abducendus. lf. VI. GROTIus L. II. c. e. f. s. eam dissicultatem isthoc modo expedire instituit. Eos, qui ab initio distincta rerum singularium dominia introduxerunt, hanc velut limitationem istis addidisse intelligi, quod dominii vis

tunc debeat expirare ad excludendos alios abs rerum Cuique propriarum usu, quando alter citra earundem usum seruari nequit; adeoque in eiusmodi casu necessitatis rem propriam, citra quam alter homo periturus est; in communionem primaevam rediisse censeri. Vel quod eodem recidit, quando primum homines dominia distincta instituerunt, singulos cum singulis pactum iniuisse, ut abs aliorum rebus, nisi quantum domini concedunt, manus abstinerentur; et tamen, ubi extrema urgeret necessitas, cuiuslibet re, citra quam seruari. quis nequit, tanquam in medio posita, uti sit concessum. Cum enim in legibus scriptis ea sit sumenda interpretatio , quae quam minimum ab aequitate natu rati recedat; multo id magis faciendum in moribus, per tacitas duntaxat conuentiones introductis. Id autem esse aequissimum; ut cuique se conseruare indulgeatur ea re, quae ipsi unica tunc occurrit. Enimuero heic non deest, quod in dubium reuocari possit. Nam si in necessitate quis accipit ius asserendi sibi res alienas, velut in medio istae serent positae; non adparet, quare quis

magistratibus offieium sacere negligemibiis, aut deprehensin Doris , soties νsitum stantum I eo- eum illis colludentibus H. gestir, id est. sola restitutione delictum luet. In qua versione tamen ip , ponitur, furi bona esse. D Grotius in notis ad hune loeum eontendit, quia ultra id, quod ereptum euel, Ieltitui debeba . ita eum reddi debere, etsissur I septies is serio Vid. Exodi XXII.

333쪽

non possit eripere. Id quod tamen GROTI Us non concedit . Deinde eiusmodi rerum, quas velut in medio positas meo iure arripio, restitutio hauta ruidquam est iacienda; quam tamen heic Grotius requirit. Et fuerat quoque istinguendum, utrum quis in cana necessitatem citra suam culpam, an vero per ignauiam aut negligentiam inciderit. Qua distinctione non posita, ius videtur dari ignauis nebulonibus, qui per socordiam in egestatem inciderunt, ut alieno labore parta per Vim tibi queant usurpare; adeoque per pigritiam continuata egestate, indultriis necessitatem imponere eiusmodi inutilia pecora imgratiis alendi. Atqui omnes cordati admittunt, Vti citra suam culpam calamitosis merito subuenitur 3 ita pigris ventribus merito occini, quod in fabulis reponebat lamelicae per hiemem cicadae formica. Quo facit illud PLUTA -

cui Apophthegm. Lacon. pag. 223. c.'. J Cum maritimus praedo incursones inistrum Laconicum fecisset, usiquι deprehensi , ac dicereι: si non habuisse, unde sipem alia fui, militibus perflueret, neque s ab habentibus potuisse impetrare. vltro ut darent; itaque venisse, τι vi auferret; Cleomener dixis: Συντομος ἡ πονηρια' compendiosa es Mee malitia. Add. Pandulius CoLLENVTIVS Rer. Neapolit. L. V. p. m.

3 3. Cum ergo liceat domino discrimen sacere inter eos, qui fato, aut qui suo merito sunt miseri; patet sane, ius esse domino in rem suam, etiam aduersus eum, qui in extrema necessitate constituitur, valiturum, hactenus saltem, ut possit diiudicare, dignusne sit ille misericordia, an minus; Utque adeo materiam habeat oportuno beneficio egentem sibi deuinciendi. Apud omnes quippe m ximum beneficio pondus acccdere iudicatur, si per id extrema fuerint dispulsa. Atqui nullus est gratiae locus, si quis alteri tribuat, quae per vim iure suo & tanquam sibi competentia hic eripere poterat. Igitur melius puto resisthaec expeditur ex nostra sententia, si dicamus, eum , qui est locuples,

teneri succurrere innocenter egeno eκ Obligatione imperfecta, ad quam eκ-plendam quidem regulariter nemo per vim adigi debet: sed tamen, si sumina urgeat necessitas, id eam essicere, Ut istud tantisper eo modo vindicari queat, quo ea, quae iure persecto debentur, id est, ut extra ordinem adeatur magiis stratus , aut ubi tempus id non fere, Vi aut Clanculum erepta re urgens necessitas dispellatur. Nam ideo praecipue ad illa, quae eκ virtute humanit iis debentur; ius duntaxat imperscctum Conceditur, ut alteri sit occasio ostem tandi animum ossicio explendo ultro pronum, simulque alios beneficio deuinciendi sit materia. Istud ubi quis insuper habuerit, an ideo egeno fame pereundum, quia locupletis inhumanitas precibus expugnari nequit λ Quin potius& rem simul, & meritum perdat, qui ultro humanus esse noluit. Εκ dictis

quoque clare patet ratio exceptionum illarum, quas Grotius assertioni suae suta iungit. Nam cum ineuitabilis tantum necessitas indulgeat per vim vindicare,

quod ex obligatione impersecta debetur; manifestum est, prius omni modo tentandum, an alia ratione; quam per vim, aut clanculum necessitas possit euadi;

β. VI. t Imo Groti . habiles in hypothesi tum demum iure eommunionis aliquid auferre Ii. sua ter miros voluiise videtur, ita nimirtim, ut ceat, si id alteri superuacuum. in dubio possidentis conditio melior censeatur, S,

334쪽

ET FAVORE NECESSITATIS.

euadi; puta adeundo magistratus, preces adhibendo, promissa restitutione, ubi fata mollius fluere coeperint, operam Olserendo. Deinde huc descendi non potest, ubi dominus pari necessitate tenetur. Nam hunc in abundantia agere praesupponimus. Id quod Ulterius extendendum iudicauerim, ne sie quisseminuito rem suam eripi debere, si manifellum sit, cum mox in eandem necellitatem deuenturum, si res ista alteri ces erit. Heic enim sibi quisque proxiamus est. Facit quoque huc illud apud HERODOTUM Vrania Dp. 3is. Ed. H. Steph.J: cum Themistocles Andrios pecuniam posceret, duobus magnis numinibus laetus, Suadela s Nereo tale: illi duo numina non minus valida opponebant, Impium s Impossibilitatem. ICtorum regula, quam Grotius huic addicit, tu pari causa pessidentis conditumem esse meliorcm, hue non videtur quadrare R. Nam tunc tantisper pro possessore pronunciatur, quando petitoris ius nondum liquidum est. Verum de domini iure hele nullum est dubium: cum hoc dumtaxat quaeratur; an per solam legem humanitatis ego tenear perire, ut alicrseruetur. Quod nemo adseuerauerit. Caeterum adposite ad casum propositum apud CuRTIvM L. VII. c. l. dicitur: Melior es causa suum non tradi ritis, quam psentit alienum. Denique & nos asserimus, restitutionem, ubi comm

de fieri possit, esse faciendam, in primis ubi res fuerit magni pretii, aut quam

gratis condonare alterius sortunae non serant. Quod si autem res sit modica, quaeque alterius facultates grauare nequeat, sufficiet, si volui ex debito gratitudinis, ubi occasio tulerit, ollcndamus, nos libenter ipsi beneficium fuisse dehituros, si per eiusdem tenacitatem licuisset. Sed quod Grotius quoque restitutionem fieri debere adserit Τ, id ipsius hypothesi parum congruit. Nam si in casu necessitatis primaevae communionis ius redibat, sic ut quis suo iure rem alienam receperit, nulla erit facienda restitutio. Sed quia haec fieri de bet, adparet sane, domini ius in rem suam non expirasse per alterius necessitatem, sed ipsum sponte eam alteri debuisse concedere, gratis, aut accepto pretio, aliaue pensatione. Quod quia iste negligebat, necessitas ius quidem dedit eam rem arripiendi, sub isto tamen Onere, quod dominus illi poterat imponere; nimirum ut vel ad gratitudine in ipsum, vel ad aestimationem refundendam obligaret. . VII. Sup Est eadem quaestione ac aliis non minus in diuersas partes disceditur. αρ. si quis x de furais glossa intelligit duntaxat de modiuca , non autem de summa necessitate. Didata Cou ARRvvIAs de cap. Peccatum P. II. f. I. n. 3. eandem sere cum Grotio sotiet sententiam. quod

ob nec statem extremam , inquit, liceat abigite furti vel rapinae visis res alienaraecipere ad Iubleuandam eam necessitatem, rationem esse, quia per hanc omnia sunι eommunia. Siquidem naιura i a institutum es . vi res inferiores sint ordinatae. T destinatae ad hominum necessitatem. Ouamobrem diuisio rerum , quae ps i . situtionem iuris naturalis facta es. non derogat rationi naturali, quae dictat ex O o et relass

c Verum Grotius hae regula iitris ei uilis tan- hypothesi Grotialia et eui frustra suppetias ferreti,in utitiir per modum aecommodationis. voluit vari der MUR LEN in Commentaris P. II.

D Vtique vero ex princietis auctoris nostri p. 8 . adhibita distinctione inter ius usui ci ius dubium hoe expeditius soluitur, quam quidem propraeratu.

335쪽

LIB. II. CAP. VI. DE IURE

292 rebus temporalibus stibaeniendum esse hominum nece sitati extremae. Addueitur lincus Ambrosii ex GRATIANI decreto e. scut hi. dis. s. Istirientium panis es, quem tu Actines; nudorum indumentum es, quod tu recludis. Ant. P E R L-Z I v S ad tit. Coae de furtis g. s. pro eadem sententia has affert rationes ; quod vi maiore quis id compellatur sacere, nec praesumatur dominus inuitus, quia consentire, & vltro indigenti subuenire ex humanitatis ratione tenetur; &quod in extrema necessitate non tam rem alienam, quam communem Videaturaecipere. Inediae tamen necessitate liberatum restituere de re, quae accepit. Anton. M ATTHAEus ad L. XLVII. D. rat. i. g. 7. inter crimen & poenam distinguendum arbitratur; ut crimen committi, etiam penuria urgente, lateatur, poenam tamen propter necessitatis vim delinquenti aut remittendam, aut certe mitigandam censeat. Quod autem omnino heic furtum committatur,

hisce rationibus probare instituit; quod utique lucri iaciendi animum habeat, ut deficiente annona cibum alteri subtrahit. Ad quod reponi potest, vix Vberi lucrifaciendi causa rem alienam eripere, qui per eam extremae suae necessitati consultum it, eo animo ac voto, ut candem quam ocssime possit refundere. Deinde fraudulenta contrectatio rei alienae vocari nequit, quando alteri eam dandi obligatio imperfecta erat, ac in altero tale ius, ut in praesenti casu, quo commodissime fieri poterat modo, arripere posset. Praeterea IDEM iactat, viro sapienti atque bono nullam tantam vim inferri posse, ut sciens aliqua see turpitudine contaminet; atque in eluimodi castas, ut CicΕRo scribit de offici L. III. fc. s. J suum cuique incommodum ferendum esse potius , quam de alteriureommodis quidquam Aubtrahendum. Enimuero speciose philosophari extra n cessitatem constituto in procliui est. Vid. Oppi A Nus Halieui. L. III. U. I97. seqq. Neque maior in eiusmodi iacto, prout id a nobis suit dete minatum, turpitudo est, quam quod in fama ad sordidos, & bestiales ci- hos etiam splendidi homines interdum descendere adiguntur. Neque de commodis augendis & detrahendis agitur, quando locupleti viro, aut cui eius re. iactura grauis non sit, minuti quid subtrahitur, ne quis fame, aut per iniurias aeris pereat. Circa L. a. s. a. ad L. Rhodiam de iam, monet, puldica utilitate urgente, quod quisque frugum domi sagellat, id eum ad annonae sub dium proferre debere ; non tamen singulis indulgendum, ut suo arbitratu auferant, quod Abi dest, aliis Iuperat. Id enim publica au oritate magistratuum esse faciendum.

Sed an ideo fame moriendum , ubi a magistratu nullum est sui sidium spera eum λ Denique quod aliqui addunt, nullam hae in parte legis inueniri dispensatio.

nem; f. m. i Vi variis edictis et iudicatis rebus

) Quod in applicatione ad rasis obuenientes maximis dimetillati hiis premi, recte monet TITI V s Obserii. CXLV. Vnde in bene ordinatis Huitatibus quibusdam iam eo deeurritur, ut a frugialis quorum interest non fieri inemdia,statis temporibus in singulare aliquid conseratur aerarisn, le quo de eeus aediseia colu sta instaurentur.

liceat latere res alienas. Quanquam a turn ab illis, quorum res eonfirmatae surit . eontributio. nem satiari ain viilgo vocant' pro rata fieri Opori

336쪽

ET FAVORE NECESSITATIS.

nem ; id vanum est. Nam in superioribus sat rationum est allatum, quare non sit praesumendunt, legem de furtis ad praesentem casum extendi debere. g. VIII. DENI Qv x videtur & necessitas circa res nostras Uersans, veniam indulgere res alienas perdendi, aut inuadendi; cum hac tamen restrictione, ut citra nostram culpam illud periculum rei nostrae extiterit, ut idem commodiore via dispelli nequeat, ut ne pro viliori nostra re alterius pretiosiorem perdamus, ut aestimationem eiusdem praestemus, siquidem ista alias peritura non fuerat, & denique in partem damni veniamus, si alterius res una cum nostra alias peritura erat, quae nunc sua iactura nostram seruat. Quo sundamento nititur aequitas legis Rhodiae de iactu, qua cavebatur, ut si leuanuae navis gratia iactus mercium factus es, omnium contributione sarciatur, quod pro omnibus δε-ium est. Vid. tot. titui. & qui ad eundem, ac in leges nauticas commentati sunt. Sic lanes & retia, in quae nauis mea impulsa est, discindere licebit, ii aliter illa explicari nequit. Vid. L. M. g. s. D. ad L. squiliam Ita tamen, Vt si citra culpam meam laetum id fuerit, damnum utrinque commune sit '. Sicorio incendio, eoque meis aedibus imminente, licebit vicini aedes dissipare,

ita tamen, Vt quorUm aedes hoc modo seruatae sunt, id damnum sarciant. Quanquam enim L. 7. ψ. D. quod vi aut clavi. statuat Τ, ubi incendium peruenisset ad aedes, quae deiectae sunt, eum, qui deiecit, esse absoluendi un: communis tamen sententia aequitati magis accedit; Add. L. . g. t. D. ad L. Aquil 9s vrgente incendio, domus aliqua diruta sit caeterarum conseruandarum causa,

id damnum esse sarciendum a vicinis ', ad quos verisimiliter ignis potuit peruenire, etiamsi ad domum, quae diruta est, nondum peruenisset. Id enim sane

durum nimis laret, cum per alterius rei destructionem rem meam seruauerim, in illum solum deuoluere damnum, me immuni . Ex iisdem etiam land mentis pleraque deducuntur, quae a ICtis Romanis traduntur, de damno infecto, ubi possessor rei ruinosae, eκ qua rebus meis periculum imminet, cauere adigitur de damno, si quod vitio operis contigerit, praestando: ac si illud renuerit, per edictum praetoris ego immissionem in ruinosas istas aedes obtineo '. Vti& illud, quod interprctes iuris Romani tradunt; si quis fundum, confinibus

undique praediis non seruientibus circumdatum, habeat, eumque adire nequeat, compelli debere a iudice conlinem, ut aditum concedat, saltem pro aliqua recognitione. Caeterum exinde quoque GROTIus L. II. c. a. 3. IO. colligit,

licere ei, qui pium bellum gerit, occupare locum in pacato solo situm; si non Oo 3 imagia

sext. impensa eommuni a se ali. quam quidem

etriti sera ct ipse commodum aliquod pertita l. iod comprobaitit exercitiis. Suhiteit Xeno

plion: posea meνces. quae illis natishm vehebam tur , exame aer. milites o custodes consur velant. in eae satirae dominis essent: nauigias ad meriιο-nem eti lanitir. Hii iusmodi exemplorum aliquot

etiam adduxi Disserti de collisou. Legiun Sera. a. I. 13. H. D Arg. r. ra. D. de religios Cons. B η υ N-

N NANN. ai I. at de S. ναι. V. P. M L. va v s pari. l. laee. 28. Exemplis hisce adde, quod frequens est inter populos, ut ob necellita tem alter alterius navibus. quae adstant, manum iniic At ii,que utatur. Ita Xenophon tempore necessitatis naues praetereuntes cogehat, vi ere citum si ima abducerent. Quod ipse pluribus memorauit I .. V. Hiit r. expedit. Cyri ab init. Ee ne vero hele monuit Xenophon, consilerandum. an aeqvium sis, eos, quos cum naugus Db- νι

337쪽

αρι LIB. II. CAP. VI. DE IURE ET FAVORE NECES si T.

imaginarium, sed certum sit periculum, ne hostis eum locum inuadat & irrc- parabilia inde damna det; si nihil sumatur, quod non ad cautionem sit necessarium, puta, nuda loci custodia, relicta domino iurisdictione, & fructibus ; denique si id fiat animo reddendae custodiae, simul atque necessitas illa cessauerit. Qui hus addendum fuerat, domino prius denunciandum, ut ipse etiam 'atque etiam locum custodiat, Oblatis quoque ad eam rem sumtibus; aut si malit, inutilem eundem ad praesidia recipienda faciat. Item, ubi sumtus in eiusmodi loci munitionem facti suerint, non teneri dominum ad eos relandendos, nisi ipse utique eosdem facturus erat; nec obtentu factorum summum ultra necessitatem isti loco incumbendum; cum alter per eos sumtus non istius loci meliorationem, sed nropriae regionis defensionem spectauerit. Recte tamen Bo EcLExus ad d. L Grotii monet, ex usu omnium seculorum & populorum constare, neminem putare, se teneri ad permittendum alteri, periculum ab hoste timenti, occupationem loci, aut arcis suae ', si impedire possit. Ade que si alter occupauerit, hoc ex iis esse, quibus lacilior venia tribui potest non ex iis, quae iuris naturalis titulo citra figuram, & Oratorium colorem defendiqueunt. Quibus accedit, quod facile apud hostem suspicio possit oriri dominum loci cum altero clam in ipsum conspirare; sic ut hoc modo alieni' belli moles saeile in ipsum deuolui queat. Imo ii vel maxime hostis intelligat domino inuito locum oecupatum ue tamen si is alterum inde exturbare instituat belli calamitatibus iste subiicitur; quas quouis modo declinare nemini vitio poterit verti. Sed Sc nescio quam parum consultum est, plures in domum suam hospites recipere, quam quos commode iterum possis expellere, & quibus nolens volens amicus esse cogaris, quique tibi, si libido subegerit, ultro inierationem iniungere queant. υ

Entinuero de his quaestio non est, sed de

illis, qui propriis opibus urbes, oppida aut arces defendere haut pomini. poederati Belgae apud H. GROTIVM t.. IX. Histor. Belate ad A. MDC. Caesaris legatis, loca oc damna Germani ei soli repetentibus, respondebant: Amito hosti o damna imputaνι is occupara defensitoni

loca, qui prior solo pacato inιiasset exerestum. Id se mutano eondonaretur , at eerte sibi minum etnnon debere . quod suasisset nereistat. H.

338쪽

IURE N ATURAE

LIBER TERTIUS.

340쪽

UT NEMO LAEDATUR. ET SI

QUOD DAMNUM FUIT DATUM,

REPARET UR.

I. Homo hominem, eiusque res laedere non VI. Bot modis laesis δει tribet. VI l. De reparatione exemplum in homicida. II. Damnum, si quod datum, reparandum. VIII. In eo qui mutilauit: III. Ouid sit damnum y IX. In adultero: IV. Ouinam damnum denty X. In supratoro: V. quo ordine laedentes reneantur P XI. In fure.

V 1 D homini aduersus seipsum exercendum iniungat lex naturalis, quantumque ei licentiae, aut fauoris circa conseruationem sui, rerumque suarum eadem indulgeat, hactenus exposuimus. Iam transeundum est ad illa praecepta , quibus officia aduersus alios homines obeunda continentur. Ea supra diuisimus in absoluta b uetica. In classe obsolutorum, quae citra omne antegressum humanum institutum omnes homines obligant, merito principem locum his duobusJ deserimus: I.J Vi ne quis alterum laedat, ostre DII.J A quod damnum alteri dederit, id reparet '. Est quippe hoc omnium latissimum ', omnes homines ut tales complexum; idemque facillimum, utpote nuda actionis intermissione constans, nisi qua obluctantes rationi libidines , quas inter

non l. I. I) L. II. e. 3. s. vlt. 13 Imo praeceptum Soeialitatis, monente ΥΙ-Ti O in Oinem. CLI. in haee tria speetalia commode resolui potest, Neminem laede. 23 Maalum ab aliis auerte. 33 BOnis, quam potes plurimis, alios auge e quibus innumera praeceptas cialia, pro obiectorum varietate. veluti eoii. elusiones elici possimi.

D Quae dito omela iunctim ab Auctore prooposta erant in editionibus antecedentibus, quit ELectoria interesset ea separaria in primis quum huius si tractatio ad illud prius pertineat. sepa. rauit ea pus ENDOR FI Vs ipse in op. min.

L. I. e. 6. f. a. 3. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION