Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

LIB. III. CAP. II. VT OMNES HOMINES

Nemo desperet meliora lapsit. Miscet haee illis, prohibetque Clotho

Stare fortunam : rotat omne fatum. Nemo tam diuos habuit fauenter.

Crasinum vi posset sibi polliceri.

Res Deus nostras celeri cisatas Turbine versat.

IJue quoque potest sacere illud apud A R R I A N V M Epicteto L. I. c. I9. sutorem quendum habuit Epaphroditur, quem quod ad nihil utilis esset, vendidit. Post isti ea-su quidam a Caesariano emtus. Casuris factus es Iutor. Vidisses ut eum coluerit Daphroditur. Ex religione quoque Christiana plurima, quae huc faciunt, afferri possunt; velut, quod amici Dei non nobilitate, potentia aut opibus, sed pietatis sinceritate aestimentur, ac in extremo iudicio, praemiisque az.poenis postumis nulla sit ratio habenda eorum, quibus in vita humana mortales prae aliis sese efferunt. g. IV. Ex post T A isthac aequalitate aliqua profluunt praecepta, quorum obseruatio maximam vim obtinet ad pacem atque amicitiam inter mortales conseruandam. Ac illud initio manifestum est, eum qui aliorum opera ad suum commodum uti vult, vicissim quoque in eorundem sese vias dispensare debere. Manus manum lauat, est in prouerbio. Nam is inique alios sibi inaequales aestimat, qui illos quidem, ut ipsi inserviant, postulat, ipse contra immunis semper esse cupit. Et qui eiusmodi animum prae se seri, non potest non alios vehementer offendere, & ad abrumpendam pacem occasionem praebere. Mascule Caractaeus apud TACITUM Ann. XII. Γα 37. num. 2. Ed. Rycquii J Non , si vor omnibus imperare vultis, sequitur, momnes serrtium tem accipiant . LAc TANTI vs Diu. Instit. L. IlI. c. 22. Nihil sapienter sit, quod F ab omnibus fiat, inutile est, ac malum. Et sane uti contraria iudicare de re-hus, quae inter se conueniunt, contradictionem implicat; ita etiam in casu prorsus simili, meo & alieno, dissimilia statuere. Quin quia cuique sua natura est notissima, & exinde aliorum hominum natura, saltem quoad generales inclinationes non minus nota, sequitur illum, qui in simili alterius hominis iure statuit siter, quam in suo, sibi in materia notissima contradicere, argumento animi non medioeriter aegrotantis. Nulla quippe ratio idonea proferri potest, quare quod mihi ipse si, duco, caeteris paribus nefas ducam alteri. Sic etiam ut illi ad societatem quam maxime sunt idonei, qui facile eadem omnibus permittunt, quae sibi Ho RATI vs Sat. 3. svers 73. & seqq.Jsiui, ne tuberibus proprii, ostiendat amicum Postulat; Undeat verrucit illitis, aequum

es Mecatis veniam poscentem reddere rursus: γ ita plane insociabiles sunt, quidum aliis sese superiores existimant, omnia licere sibi solis volunt, omnia sibi ignoscunt, nihil aliis remittunt; & ante caeteros honorem sibi arrogant, partemque praecipuam eκ rebus in medio positis, ubi nullo prae reliquis iure eximio

M. IV. Quod dictum melius alio Ioeo posi. aliis Aperandi, sed de iure oufeiam ab iis ex rum tuisset, quoniam hie non agitur de iure rendi.

362쪽

PRO AEQVALIB. NATURALITER HABEANTUR. 319

eximio pollent. Quemadmodum enim in extruendo aedificio lapis, qui propter figuram angulosam & asperam plus loci caeteris aufert, quam ipse implet, neque ob materiae duritiem comprimi vel secari facile potest, nee

aegificium compaginari sinit, tanquain incommodus abiicitur : ita homines πλεο, τ . qui per ingenii asperitatem, retentis sibi superfluis, necessaria aliis adimunt, neque prae asseAuum contumacia corrigi possunt, molesti & intolerabiles caeteris exsistunt. Hinc iure naturali praeceptum intelligitur : n ne quis, cui peculiare ius non es quaesitum , plus sibi quam reliquis arroget , sed alios aequo secum iure frui permittat. Apud Dionysum HALic ARNAss EvM L. VII. Pag. -8. Edit. Sytb. z. I. p. Φ3r. Edit. inon. J ita tribunus plebis: 'Λγραφω - αι--τλω φυσεως δικαιωωξιῶμεν, μὴ πλειον ευμων τον δηρον. μιηυ μῆον. quia ad naturae non seripiar nee promulgatas leges attinet, postulamus P. C. ut plebi non plus me misimitaris sit quam vobis. Magisratur sane , principatus, honoresque virtute ae Drauisna inter vos potioribur deberi fatemur : eaeterum ab iniuriis osse liberum, o siquis intulerit, in eum iura vindicari, omnibus in eadem republica versantibus ex aequo commune dueimus. LACTANTIUS Diu. Instit. L. III. c. 2 r. sui vult homines adaequare, arrogantiam, superbiam, rumorem siubtrahere debet: ut illi potenses

s elati parer esse se etiam mendicissimis sciant, Add. SENECA de Ira L. II. c. 28. Vnde insolentiam vehementer redolet illud LIVII L. III. c. Satis superique humilis es, qui aequo iure in ciuitate vivit, nee inferendo iniuriam, nee patiendo.

Quasi vero indignum sit, priuilegia nobilitatis non valere ad dispensationem aequissimae istius legis ; quod tibi non vis feri, alteri ne feceris. Huc pertinet satisfamo illa, quam duκ Io IN VI i Marescoto dat, apud GR AMONDυMHist. Gall. in fine, sane arrogantissima. Quo fundamento nititur illa laus, quam PLINIus in Panegyr. cap. II. num. 4. Ed. Cellarii J Traiano tribuit: Unum

ille se ex nobis, I Me magis excellit, atque eminet, quia unum ex re bis putri: nee minus

hominem se, quam hominibus praeesse meminit. Scilicet ille, cum imperium susciperet, promiserat; talem se fore imperatorem erga priuatos, quales sibi imperatores priuatus optarit. In quem sensum Galba ad pisonem apud Trici TvM H. I. 16.

Istitissimus idem, inquit, ae breui mus bonarum malarumque rerum electus est, cogitare, quid aut volueris sub alio principe, aut nolueris. Et S E N E c A Epist. ' τ. Huee praecepti mei summa est: sic eum inferiore visas, quemadmodum recum fluperiorem

Delles Diuere. Sed & ex dictis adparet intolerabilis insolentia etati illius apud Luc ANvM L. V. f vers. 3 o. & seqq. J Nunquam sic cura deorum Se premit,

ut vestrae morai, vestraequae Disti Fata vacent. Proeerum motus Mee cuncta squum tur. Humanum paucis vivit genui. Qualem animi conditionem Gigantem v eat B A c o de Verulamio L. VlI. c. 2. de Augment. Scienti qua abripiuntur magni isti terrarum Ferructatores, qui videntur ad hoc anhelare, is omnes felices Naerumnosi t, prout Abi fuerint amici vel inimici, arque is mundur i orum veluι imaginem praeferat 3 quae vera es Theomachia.

f. V. EADEM quoque aequalitas ostendit, quomodo quis sese d beat gerere, siquidem ius inter plures ipsi sit distribuendum I in nempe tamquam

363쪽

LIB. III. CAP. II. UT OMNES HOMINE s

quam aequales eos tracter . ta neutri quid prae altero indulgeat, nisi quantum poeuliare ivs illi quaesitum attribueris. Qui enim Vni prae altero indulgendo naturalem aequalitatem non obseruat, eum, qui posthabitus est, contumelia simul, &iniuria asticit; dum neque ei, quod debetur, tribuit, & dignationem a natura datam detrahit. Liv I US L. XXXIV. c. 4. quod alii liceat, tibi non licerti aliquid naturalis aut pudoris aut indignationit habet. Huic Consequens est, in si

res inter plures distribuenda diuisionem non admittat, eadem, si1 fieri possit, communiter rii debeant, qui aequale ius habent , idque si quantitas rei permittat, quantum quisque velit. Sin res istud non serat, ut tunc utantur ea re praefinito modo, & proportionate ad numerum utentium. Alius enim modus excogitari non potest aequalitatem obseruandi. Quod si autem neque diuidi res, neque communiter haberi possit, usus eius sit vel altemus; CvRTius L. VII. c. s. Rex in tanto virtusque partis certamine. N Abi di euem, praeteritis grauem electionem futuram ratur, inuicem subire eos iu ; vel si ne hoc quidem succedat, & reliquis aequi pollens aliquid praestari nequeat, per sortem uni erit illa adiudicanda. Nam in eiusmodi casibus commodius, quam sors, remedium inueniri nequit; quippe quae Opinionem contemtus remouet, tu cui non fauet, de dignatione nihil detrahit. Prouerb. XVIII, 18. Cons. Hops Es Ius de Citae c. 3. f. Is.16. III8. Vbi sortem duplicem facit, arbitrariam s naturalem. Quarum illa fit consensu contendentium, qui in euentum aut casum alicuius rei co romittunt, quem per artem regere, aut praeuidere nequeunt; sic ut ista sors rei pectu hominum a mero casu, & lane sortuna dependeat. Ad naturalem autem Qrtem ipse refert primam occupationem, qua res, quae neque diuidi, neque communiter haberi potest, cedit illi, qui primus manum eidem animo sibi habendi iniecerit: & primogenituram, cuius iure ex bonis paternis, quae neque diuidi, neque communiter haberi a pluribus liberis possunt, primogenito cedunt. Quanquam, si accurate velimus rem considerare, proprie nulla sit sors, nisi arbitraria. Nam nulla adparet ratio, quare eiusmodi euentus, quem propriam per industriam nemo procurare potest alicui ius tribuat aduersus aequales valiturum, nisi hoc ius eidem euentui ex arbitrio, & conuentione hominum foret assignatum. Vnde occupanti cedit res, quae nullius est; quia cum distincta rerum dominia per homines introducerentur, tacita Conuentio interuenisse intelligitur; ut quae res nemini peculiariter forent assignatae, neque eas in medio semper relinqui generis humani interesset, cederent illi, qui primus easdem occubasset '. Sicuti & ius primogeniturae conuentioni, aut constitutioni humanae natales debet. Cur enim alias fratres reliqui iisdem parentibus orti, deteriore esse conditione deberent ob id, quod praestare penes ipsos non fuit λ Inde Astis TOTELEs Nic. VIII. c. ia. 'Aδελφῖι ἴσοι,

. V. li Hine eeremonias, quibus legati ex- ignorant, illi prae hoe m aditidicauit. Vtcipitintur . aequalis etiam inio legato deposcere memorat RiGAl. TIVs in vita Amurathis ilis potest. Habet enim iiis periectum ex eonditione litis ad A. MDCXXXIX. Aliud dicendum. si ius personae. Aniurathes IV. THrear. lnaper. eum pluribus tantum ex permissit eompetat. Quo intelligeret, apud Europaeos diserinien esse inter pertinet quaestio , qtiam traictat A v C TO R instalinatimi primi di seiunat ordinis, quod Tureae c. 3. β. 4. H.

364쪽

PRO AEQUALIB. NATURALITER HABEANTUR. 3ui

dissierant. Ideo autem ista quandoque sortis vocabulo veniunt, quia per humanam industriam dirigi, aut praeuideri nequeunt; & quia ob ista posthaberi contumelia varat '. Verum de hisce alibi latius. g. VI. CONTRA Ihanc aequalitatem peccatur quoque per superbiam, qua quis nulla de causa ', aut non susti eiente aliis sese praefert, & velut ina quales eosdem prae se despicit. Quae quantopere abeat a vera generositate seu magnitudine animi, eleganter tradidit C A R T E s I v s de Palsionibus Art. i 2. seqq. Vbi cum posuisset, praecipuam partem sapientiae esse, nosse, quomodo,& qua de causa quisque se aestimare aut despicere debeat, dehinc ostendit: iustam causam nos aestimandi unicam promanare eκ legitimo vi liberi arbitrii nostri, & ex imperio, quod in nostram voluntatem exercemus : quippe Cum praeter solas actiones eκ isto arbitrio pendentes nihil sit, unde possimus cum ratione laudari vel vituperari. Inde veram generositatem, quae culcit, ut homo se aestimet quantum potest legitime, in eo consistere, quod norit, nihil reuerasuum esse, praeter hancce liberam dispositionem suae voluntatis, & quod ex solo istius recto aut prauo usu laudari debeat, aut vituperari; quodque sentiat in se constans propolitum eadem bene utendi. Eos autem, qui hoc de se ii

runt & sentiunt, Acile sibi persuadere, stingulos alios homines idem de seipsissentire; quoniam in eo nihil est, quod ab alio pendeat. Et idcirco eosdem

neminem unquam contemnere, ac ad excusanda aliorum peccata esse pronos,

quasi magis ex errore, quam malitia sint prosectae AC rii non multo se inseriores illis ducunt, qui opibus, honoribus, forma, ingenio, eruditione ani cellunt, quod haec tanti non esse iudicent; sic ubi eadem in se inuenerint, haut ideo multo superiores aliis, quos excellunt, se iudicare. Inde in generosis quoque deprehendi honestam humilitatem, quae consistit in reflexione,

quam facimus super infirmitate nostrae naturae, & erroribus, quos oliin potuimus commisisse, aut deinceps possumus committere, qui non minores sunt iis, qui ab aliis committi possunt: per quam efficitur, ut nos nemini praeseramus: reputantes pariliter caeteros aeque bene suo libero arbitrio, ac nos, uti posse,

quo aeque pollent. Ast qui bonam opinionem de seipsis concipiunt quacumque alia de causa, non pollere vera generositate, sed tantum turgido fastu; qui seinper quidem vitiosus, verum eo magis, quo causa propriae existimationis fuerit iniquiori omnium vero iniustissimam superbiae causam esse superbire absque causa, id est, cum quis etiam nihil cogitat sibi inesse meriti propter quod aestimari debeat, ag gloriam in usurpatione putans consistere, credit eos, qui illius sibi plus arrogant, ciusdem quoque plus habere. Quod vitium tam absurdum csse,i ut vix credibilo sit dari, qui ita se prostituerent, ni multi cs.sent assentatores, qui vana sua laude hebetiores in isthanc superbiam propellunt.

maturi.

1) Quod ex salsa hypothes fluet. infra mone

bitur ad L. IV. e. 4. . 4. n. 2.M De sorte diuisoria L. V. e. s. a. de iure primogenitiirae I . vlL e. q. . D. eirea snem. H. VI. -) Ostie. Hom. I iii. L. I. e. z. . s.

365쪽

n: LIB. III. CAP. II. VT OMNES HOMINEs

nores & potentiam prouectus sit, causam habet, quare superbiat. Quam ad rem insigniter faciunt, quae cum Agamemnone expostulat Menelaus apud E v-R I p i D E M Iphigen. in Aulide. vers. 3 3. & seqq. Scis, eum Itudebas fera dux

Graecorum ad Ilium, Ouam Abmissus eras. omnem prehensando dexteram 8 H Drer habens patentes cuilibet popularium, Ac salutans onmes ordine. etiamsi quis niluisset. Hii nimirum moribus quaerisans honorem mercari e medio' Tacitus concise dixit, omnia Ierkiliter pro imperie.) Vbi vero imperio 8otistis es, satim comvititatis moriabus Amicis prioribus non, ut antea solebas, te amicum exhibo. Ἀνδρα δ' si τον ἀγαθον, πρασσοντα μεγαλοι τὼς τροπους με ΘιSω . Sed non decet probum Diarum , cum ad honores provectus es, mores commutare. Sed tum maxime amicis esse firmum conuenit, quando iuuare potes iam rebus laetis auctior. Sed & prae oculis

habendum illud Luci Ni de Imaginibus f pag. I . T. II. Edit. Amstet.J:

'Oυλις αν φθονησει τῶ υπερεχοντι, ἡν μετριαζοντα ἐπὶ τοῖς ἰυτυα,μασιν αυτοῦ ορα 'Nemo invidebit eminenti, si modorato animo ferre fortunam usum viderit.

g. VII. GRA vi us adhuc contra isthinc aequalitatem delinquitur, si quis contemtum aduersus alios ostendat signis exterioribus, puta, factis, verbis, vultu, risu. ac quacunque contumelia ', quae saepe quoque dono alicui incongruo aut vili inest. Add. t. D. qui I tDuare cogantur. Matth. V, 22. Quod peccatum eo deterius est censendum, quo asperius per id aliorum animi in iras, ae ulciscendi libidinem concitantur. Adeo ut multi deprehendantur, qui intam malint periculo praesenti exponere, multo magis pacem aduersus alium abrumpere, quam contumeliam inultam pati. Quippe cum per hanc violetur illuci bonum , quo maxime humanus sese animus effert, cuiusque adeo tenerum valde sensum habet; gloria nempe & cxistimatio, cuius integriatate ac vigore omnis animi voluptas constat. . VIII. Ex D Ic Tis etiam colligitur, merito explodendam illam sententiam ex Graecis antiquis haustam, qua quidam homines natura serui statuuntur. Id quod, si ita crude accipiatur, aduersa fronte cum aequalitate hominum naturali pugnat. Sicuti cordate STRA Eo L. I. in fine p. 66. Ed. Paris Casaiab. p. iis. B. Ed. Amstelod.J de illis iudicat, qui Alexandro suaserant, ut Graecis sicut amicis, barbaris sicut hostibus uteretur; sitius, inquit

hare virtute atque malitia diuidi. Complures enim Graecos malos esse, G barbaras umbano . Equidem id manifestum est, quosdam homines ea ingenii selicitate pollere, ut non solum sibimetipsis possint prospicere, verum etiam regendis aliis sufficiant ': quosdam autem per ingenii hebetudinem ad se ipsos regendos cia se

. VII. . Aut non facto, sue omissoni, In fine. Plem. Pri Ciuil. Part. r. Sed . V. verbi gratia denegationi debiti honoris aut tituli. s. io. H. v. CARPZovius Dec. Illiis tr. 2is. M E VI V apari. V. Dee. 238. H. Q Circumsertur edistola eiusdem Dan. HrIN. β. VIII. ia V. AUCTOR L. V. e. 3. s. a. sIi, inserta variis Liliovibus Iam RVI GER

366쪽

PRO AEQUALIB. NATURALITER HABEANTUR. 323

se ineptos, quin praue, aut nihil agere, ni ab aliis dirigantur atque impellat tur: eosque cum saepe natura robusto corpore dotauerit, huius ministerio abs talibus multa commoda in reliquos possc redundare. Hi ubi prudentioris ali cuius imperio subiecti vivunt, sine dubio statum nacti sunt, indoli suae conuenientem. Unde si inter illos imporium sponte sit constituendum, naturae est utique congruum, ut in istos conseratur potestas iubendi; his autem necessitas obsequii iniungatur; qua ratione utrisque consultum criti Atque in hunc sensum admitti potest illud Ast Isaeo TELIS Polit. L. I. Le. 2. pag. 297.

congruis naturae, quam ut quae natura sic jam comparata, ut prudentia ac menἰe excellant, atque tu longum omnia prospiciant, reliquis, quae minus his excellant, impe-rcnt, ac dominentur. Contra vero, quae sic nata sunt, in corporis vigore ac robore ea queant exsequi, quaι a pruintioribus mandantur, ad parendum atqus es Haium ciatiue comparata a natura Dur. Ideoque id quod domino conducit, Giam conducit Iertio.

eademque utilitas es utriusque atque commoditas. Conspirat ArvLEIus de Plii-Iosophia: Melius es talem, em nec ex natura, nec ex industria reati vittendi sudium

conciliari potes, regi, nec ipsum alio; rcgendi habere potesatem: me dominari, sed Fubire fruitium, impotem ibum aliarum addici potestati. parendi mitur quam iubendio eis δε, titum. Enimuero longe absurdissimuin sciret credere, ab ipsa natura statim actu prudentioribus in hebetiores esse imperium datum, aut saltem taleius, ut illi hosce etiam inuitos ad seruiendum adigere queant. Nam ut actu constituatur imperium, factum aliquod humanum antecedere oportet. Et n quaquam aptitudo naturalis ad imperandum statim alicui dat imperium in eum, cui a natura ingenium est seruitio aptum. Neque statim, quod alteri est utile, id licet mihi per vim ipsi imponere. Nam homines naturali liheletate eκ aequo gaudent; cuius diminutionem ut patiantur, necessum est, insorum consensus eκpressus, Vel tacitus aut interpretatiuus accedat, aut aliquod ipsorum factum, quo aliis ius fuit quaesitum candem vel inuitis cripiendi. Inde recte Q v I N-TILIANvs Declam. ix quid nou liberum natura genuit ' Taceo de si uir, quas bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, iisdem legitur, eadem fortuna, eadem necessitate natos. Ex eodem coelo spiritum trahunt; nec natura vllis, sed sertuna rim num dedit. ULPIANus L. 4. D. de Iusit. U Iure tradit, iure naturali omnes h

minet liberos nasi. Id quod G o Trus L. II. c. 22. I. u. dicit intelligendum de libertate κατά περησιν non de ea, quae est κατέναι πιότητα, hoc est, Vt natura quis seruus non sit, non ut ius habeat, ne unquam seruiat; nam hoc sensu nemo liber est, ut seruus fieri nequeat Id quod etiam sic poterat exprimi. Cum natura omnes homines aequales produxerit, seruitus autem citra S s et inaesti L. IV. e. 3. qua ostenditur, Aristotelem non Vide quae ab Av C T o R E infra direntur L. VI. loqui de eonditione naturali eorum, ovos seruos e. li I. 2. natura appellat, sed de insenio S indole eorum Q Et sorte elarius Loe modo i alia est libertas seruili. similique pax tentatur inter huius Philo. in statu naturali: alia in statu adstititio. In hoe sopbi praecepta, Λ dicta veterum Ictorum, qui. etiam seruus nudi potest, a ita libertas Mediaibus sumuiuietu naturae coatrariam esse aiunt. tur in oppost ne ad libertatem. H.

367쪽

LIB. III. CAP. II. UT OMNES HOMINES

inaequalitatem intelligi nequeat; nam serui utique est agnoscere superiorem, ad libertatem autem non requiritur habere inferiorem, sed sussicit, superiori non esse subiectum: ideo omnes homines naturaliter, citra antegressum factum humanum, liberi intelliguntur. Habilitas autem naturalis, seu praesentia earum qualitatum, quae ad itatum aliquem requiruntur, non confesti in aliquem in isto statu collocat. Non statim reκ est, aut dux, qui imperio est dignus, aut exercitui regendo aptus. Neque statim suo sibi iure fasces vindicare potest Lollius aliquis, quem describit HORATI vs IV. Carm. 9. vcrs. 34. & seqq.J

Cui auimur rerumque prudens, s secundis temporibus dubiisque rectui; et iudex a rae fraudis , N abstineus dueentis ad se cuncta Pecuniae , consulque non unius anni.

Nam quod est apud Pi v TARCHVM in Ρelopida, spag. 29O. Ed.wechel. T. II. 3 quod iste imperium diutius, quam per leges licebat, retinuerit, ne successorum socordia rem pessundaret, extraordinarium exemplum est. Add. Cornel. Nppos in Epaminonda c. 7. 8. & LIVIus L. XXVI. c. 2. Hos loco etiam interpretandum est illud Albutii apud SENE cAM III. Controu. 2I. Neminem natum liberum esse, neminem firmum: haec posea nomina Angulis imp fuisse fortunam. Scilicet quamdiu adhuc omnes erant aequales, non poterant homines concipi vehit distincti per talem statum, qui naturali illi statui aequalitatis opponitur. Verum cum postea, qui eo statu exciderant, peculiari nomine serui vocarentur, qui 'naturalem statum retinebant, liberi dicebantur. Exemplo res potest declarari. Quamdiu in ciuitate aliqua nullus exsistit miles, omnes ciues aequali censentur ordine: Ubi autem pars ciuium militiae auctoratur, iam opposita vocabula militum ac paganorum emergunt; cum, antequam ullus esset miles, nemo paganus posset dici. In quem sensum etiam capi potest illud, quod adducit, &reiicit ARIs TOT EL ES Polit. L. l. c. 3. Nομωτον μεν δῆλον ει, αν , τιν δε ἰλέυΘερον. E lege esse, ut alius sit seruus, alius liber. Nisi enim seruitus instituto hominum esset introducta, uniformis erat laturus hominum status, seruusque a libero nullo poterat discrimine internosci, cum ille omnino non extaret. Prorsus uti est Inst. de Liberaim Cum uno cιmmuni

nomine omnes semines adpellarentur Iure gentium tria hominum genera esse coeperunt;

liberi, serui T libertini. Quanquam & illud dictum ita possit explicari: iura

libertatis ac seruitutis, prout iam inter homines in ciuitatibus viventes considerantur, per leges ciuiles csse definita. Sed & alia sunt, quae sententiam de semis natura, ita crude acceptam euertunt. Nam viκ quisquam est ingenio ita stupido, quin arhitretur; rectius aut commodius suo se ingenio vivere; quam sit ad alterius arbitrium sese componat. Id quod multo magis in integris nationibus obtinet, quarum nulla ita abiecto est animo, ut non δomcstico regi imperio, quam aliis subiecta esse malit. Denique cum actia imperium a natura non sit constitutum, serui vero natura, quos Aristoteles vocat; plerumque sint robusto corpore; anceps sane inter prudentes & hosce Certamen erit, in quo isti certam adeo victoriam sibi polliceri non possunt. Vnde & explodendum est illud, quod resertur ab A R I s T o T E L E I. Politi c. I. Διο φασι, ὀιποιηται, βαε βαρων o' 'ER li ας εἰκος' coc ταυτο φύκτει βαρβαροι ins δῆλον. IIco dicunt Poeta, par esse, ut Graeci barbaris imperent, quasi natura idem sis, humbarum

368쪽

PRO AEQVALIB. NATURALITER HABEANTVR. m

bari enim sint natura servi, Graeci rero liberi. Hoc modo in procliui esset, omnes populos amoribus nostris dissidentes harbarorum conuitio notare, &eκ solo illlioc praetexto eosdem inuadere. Manifestum autem est, illas Graecorum sententias prouenisse partim inde, quod Graeci tantopere libertate democratica gauderent, Persae autem addietillime uni parerent; partim ex odio; quo illi in hos flagrabant plane immoderato & inhumano. Vnde ISOCRA

vorat, & in conciliis, antequam publice quid aliud decernatur, deuotionibus

obstrictos ait, si quis civium Persarum pacem aut amicitiam expetat : Eumolpidas

quoque & praecones in festo Initiorum caeteris etiam barbaris, horum odio, tanquam homicidis, sacra interdixisse. Caeterum ista sic sortasse commodius proponi pos Iunt, si dicamus, hanc mentem Aristotelis fuisse , dum se

uitutem quandam facit naturalem, aliam legalem; quod ista sit, quando homo hebes, sed robustus seruit alteri, qui ingenio ad imperandum apto est praeditus I qua ratione uterque in statu sibi commodo vivit: legalis autem seruitus sit, quando per iniquitatem sortunae, aut propter conditionem matris homo ingenio praeditus erecto, metu, aut per leges adactus domino deteriori seruire cogitur. Quod ubi sit, non potest non talis seruus aduersus dominum odium fouere. Contra ubi inuicem comparantur ingenia, quae ipsa natura ad utrumque statum idonea finxit, amicitia quaedam inter seruum& dominum exsistit, Id tamen fiκum est semper habendum, propter meram illam aptitudinem naturalem neque illi ius persectum ad imponendam alteri seruitutem, neque huic Obligationem ad eandem recipiendam dari. 3. IX. A D D E N D v M quoque heic paucis est de illa aequalitate, quae

consectarium est status naturalis, quam possumus vocare oequalitatem porsati seu libertatis. Per quam hactenus omnes homines naturaliter aequales intellia

guntur, quod citra antegressum factum aut paetum humanum nemo potestatis quid in alterum habeat, sed quilibet suarum actionum aut virium sit moderator. Quae aequalitas deinde per statum ciuilem fuit sublata, in quo, dum Vnus aut plures potestatem iubendi in alios aeceperunt, reliquis necullitas obsequii suit iniuncta, maxima sane inaequalitas inter imperantes & subiectos resultauit. Sed eum in statu ciuili inter ipsos quoque conciues inaequalitas deprehendatur, non

solum circa existimationem & dignitatem de qua infra L. VIII. c. 4. sed , etiam circa potestatem, quam quis in alterum obtinet: sciendum est, partem istius inaequalitatis prouenire a statu patrumfamilias, ciuitatuin antegresso, in quo isti potestatem, in uxores, liberos, ac seruos quaesitam, simul in ciuitates intulerunt, sic ut isthaec inaequalitas hautquidquam a ciuitatibus originem duxerit, sed illis sit antiquior, adeoque illa patribusfamilias non data sit Ss 3 a ciuia

IX. si patri biissain. paulatim factos Re. riim esse euineunt tot parii 1 re a. quae in mullis ges, obseruauit PI. A T O in politico. Idque ve. orbis partibus antiquituε fuere. H.

369쪽

γαε LIB. III. CAP. IL UT OMNES HOMINES ET C.

a ciuitatibus, sed relicta, etsi alicubi non citra insignem limitationem & diminutionem. Enimuero si quid praeterea inaequalitatis circa potestatem inter ciues inuicem deprehenditur, id ab summo imperio ciuili prouenire in aprico es . Quippe eum, qui ciuitatem subierimi, omnem potestatem in se, quantum quidem ad naturam ciuitatis neccssari uin crat,4n laminos imperantes transtulerint. Ac proinde si quis ante ciuitatem constitutam quid potestatis in se iam in alium transtulerat, id transitione in ciuitatem vel extinguitur, vel istius su-ltremae dispositioni subiicitur. Postquam autem quis summum imperium ciui-e iam subiit, nullo modo potest alteri potestatis quid in se concedere, quod aduersus ius summo imperio quaesitUIn valeat; cum hac ratione duos dominos non subordinatos acciperet, quibus simul quis seruire nequit. Quicquid igitur inaequalitatis intcr ciues poli constitutas ciuitates existere coepit, illud oritur vel eκ ministerio publico, quo particulam aliquam imperii certis ciuibus

in reliquos summus imperans eXercendatia delegat ' : vel eκ certo priuilegio per summum imperantem indulto. EX Opurn autem disparitate inter ciues per se nulla inaequalitas oritur, nisi quatenus insignes opes materiam praebent, desacto aliis nocendi, aut commodum asserendi; atque inde tenuiores opulentiorum gratiae adrepere, iidemque se submittere sueuerunt, vel ne noceant, velut commodo aliquo ab iis mactentur. Cons. Lucius Antistius Co&srANs

de Iure Ecclesiasticorum tit. 3. Verum illa inaequalitas ciuilis nihil obstat illis praeceptis, quae ex aequalitate naturali iam deduximus

M Vnde lunt Nobiles, de quibua intia agitur L. VIII. e. 4. β.M. seq. H. 3 Igitur quum populi q ioqiae onmes liberi, ideoque aequales sint, facile apparet, nulli prae itero aliquid excellentiae ct iuris praeros tiri

eompe ere. Defieiunt enim hie limites, quibus in statu eluitatis priuati sortem inaequalem nam eiscuntur. Frustra proinde principes. qui aliis praeferri volunt, ad antiquitatem prouocant regni, vel potentia nituntur, vel forma imperii. Neque

370쪽

LIB. III. CAP. III. DE PROMISCUIS OFFICIIS ETC. 3ρν

HUMANITATIS.

I. Homo bominis commoda promouere debet ;II. Idque ves indesiniter ΗΙ. Vel definite per vulgarem humanismem. IV. Eius exem8la minutiora. V. De transitu per terras alienas concedendo personis, VI. D mercibus. VII. An pro transitu exigi vecti I queat rVIII. De accessu ad lutus alienum. IX. De admittendis hospitibus. X. De sede exteris eoncedenda. XI. De foro praebendo. XII. An aliena quis emere teneatur PXIII. De eoneedendis matrimoniis. XIV. uni possis negari, quod Z miscue omnibus conceditur 'XV. De beneficentis. XVI. De grato, XVII. D ingrato animν.

in G, KNIMVERO parum est, alterum non laesisse, aut aestimationem debitam ei non detraxisse; per quae iusta duntaκat odii causa remouetur. Boni quoque aliquid in alterum est conserendum, siquidem a euore adhuc vinculo animi hominum sunt coniungendi. Nec socialitatis dein bitum exhausit, qui infesto aliquo, aut ingrato facto me abs sese non protelauit sed aliquid proficui praestari debet, ut alios quoque naturae meae partici pes in hisce terris degere gaudeam. Simulque necellitudo Si Cognatio, a natura inter homines constituta, mutuis ossiciis exercenda. SEN ac A Epist. XCV. mantulum es ei non nocere, eui debeas prodesse ρ Egregie PLATO Epist. IX.

quae est ad Archytam Tarentinum : 'Eκαςeς ημῶν sχ ἀυτῶ μονον γέγονεν, αλ λγ τῆς γε σεως ημων το μεν τι ἡ πατε ις μερίζετera. το δε τι eι γm νη απτες, τοδ οι λοιποι φίλοι. Quod ita expressit Cic Esto Ostie. I. sc. 7. J Non nuis solum ποιi sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem parentes, partem smici. Atque ut placet Stoicis in quae in terris gignuntur. ad usum homiluum omnia creari ἰ homines autem homi=imm causa esse generatos, ut ipsi inter se alius alii pro issse possint. In hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates tu medium asserre, muratione o clarum, dando, accipiendo: Tum artibus, tum opera, tum facultaIibus deuincire hominum inter se societatem. IDEM Oisc. III. fc. s J Magis es secun dum naturam omnibur gentibus, siseri possit, confertiandis aut iuuandir maximos laboreti Neque solitis solertia ingenii hie obtendi potest, eas iuris naturae praeeeptis originem trahit. aut obverti stupiaitas, aut laudari religio, utpo. Vnde Tureae, Mauri de genius latrociniis vacan te quae ipsa quoque, etsi diuersa, iure sentium tes . eum eluitatibus pyraticis merito contemnam- eadem omnisus iura relinquit. Obsemiantur ta- tur ae nihili sunt. Vil. L. VIII. e. q. 3. s. oemen i iure gentes quaedam imminutae pentium quae dicentur ad is. eiusdem capitis. existimationis exempla: quod ex ne lecti apud I. Exultauit, propulit.

SEARCH

MENU NAVIGATION