Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

us LIB. m. CAP. VI DE CONSENSU CIRCA PROMIaA

cita quam cognitionem liquidus consensus intelligi nequit. Vnde desectu deprehctis, qui laedendus foret vel a contractu resilire potest , vel alterum ad supplendum desectum adigere ' . vel etiam ad Menandum id quod intem ubi ipsius fraus aut culpa interuenerit. idque fieri poterit non solum, ubi desectus statim fuit deprehensus, sed etiam , si post interuallum. Quod

interuallum, ubi leges ciuiles deficiunt, arbitrio boni viri est de tendum, ut neque alterius Daudi, neque huius supinae negligentiae in re eκ ploranda indulgeatur. Idque paulo laxius est concedendum, si vitium exteriori adspectu, aut nisi a peritissimis deprehendi nequeat. Quod porro vulgo dicitur, errorem circa essentialia pacti id vitiare; vid. L.s . D. de Obligat. act. non eum, qui est circa accidentalia; illud ita interpretandum, ut per essentialia pacti non tantum intelligantur ea, eκ quibus essentia physica rei, de qua pactum initur,co stat; ' sed etiam illae qualitates rei, quas paciscens praecipu ob oculos habuit. Saepe enim contingit, ut in paciscendo qualitas rei imprimis aestim tur; ipsa autem substantia rei physica in loco necessarii accessorii habeatur.

non erat, ars eruι Pretiosa. Ex qua Parre eraι Annii , non erat L H.SJ ID DI , ex qua parte erat Rosii, amplius eraι H. S. J CCCI OD. Nemo enim illum ex trunco corporis spectabat. sed ex arrisito. ico aes inlabist. Nam illa membra mea re pers non amplius poterant duodecιm arris: difiplina. quae erat ab hec tradita, locabat

se non minus I. S. J C eI ID. Vnde non solum. vanus erit contractus, si ab altero Dauum emi, & ille mihi Syrum tradiderit; sed etiam ubi professus sum, me seruum quaerere Coquendi peritum, ubi eius artis imperitus mihi traditus

f. VIII. ΜvLTO magis autem vitiatur promissio aut pactum, si alterius malitiosa fraudulentia, dolusque eum in promittente aut paciscente err rem produAerit, eκ quo is ad promittendum, paciscendumve accessit. Circa doli essectum quae disputantur, perspicue nos arbitramur expediri posse, si distinam argenteam erediderint, quae esset stannea. Error enim eommunis, utriusque eontrahentis non impedit, quominus emtor argentum exigat. Vid. L. 34. D. δε eantν A. emtione. Aliud di gendum videbitur, quando de ea rei qualitate, quae nune petitur, tempore eontractiis non quaeis titum fuerit. veluti ii quis laneem simplieiter emerit, ct stannea fuerit, quum argenteam eam Me erederet. Error enim in dubio nocet et tanti, quamuis a tice easti ratio humanitatis eam νartem pretii restitui suadeat, quae verum laneis alorem eveedit.

O Si falsus sit in eo, quod moripue ct prin-

eipaliter intendebat, veluti si stannum emerit pro

argento.

ε) si stilicet non in eo quidem titubatum si, - quod errans pra/e,piae ct principaliter intendebat, sed tamen in alia re falsua sit, quam aliter se hahere mallat, veluti s sundum seruitutibus obnoxium emerit, quem optimum maximum, id est ab omni se itine libertim esse, crediderat.

ducta in matrimonium, quae se pro virgine serebas , ct post deflorata fuerit deprehen . Adde dum heae de errore eirea personam, et in tum demum vitiare pae uni, si quis liberaliter in alimn quid contulit, aut sngularem personae imdustriam artem uespes anit. H.

f. VIII. Adoptat hie Avero a distinctio

rem Iuris e uilis, qua dolus dispestitur in do. sum , eontractui eatissam dorem A incidentem, ita. ut eoniramia homae fidei, si dolus eis e sesam deduοι, nulli essent, quum contra dolus purgareme actione ex eontra iii ordinaria, uinetisses L. . pr. D. de Dolo malo, L. m. f. r. D. de Iure dot im L. i3. s. s. D. de actione emti, quamuis stricti iistis neqotia, sue dolus AEntra.

ciui earisian Adusti, siue imidisses, ipso iure subsia

432쪽

ET PACTA ADHIBENDO.

distinguatur primo, abs quo fuerit adhibitus dolus 3 ab eo, quicum negotium

nobis est, an ab alio. Deinde an dolus dederit causam promita pactoue, ita ut citra illum id omissuri suerimns; an idem negotio duntaxat inciderit, ita vi suscipere illud quidem constituerimus, verum in obiecto, eiusque qualitati-hus , & harum aestimatione nobis sit impositum. Vbi dolus a tertio suerit adhibitus, non colludente eo, quicum paciscimur, nec aliquod in re ipsa deprehendatur vitium, negotium erit firmum: ab eo tamen, qui dolum adhibuit, Poterimus repetere id, quod intererat, nos non esse deceptos. Qui dolo suo malo causam dedit, ut ipsi quid promitterem, cum eoque paciscerer, ei eκ isto actu hautquidquam obligor. Vid. Diodorus SI c v L v s L. II. c. e8. Si dolus fuerit, incidens circa ipsam rem , aut qualitatem rei, ad praesens negotium spectantem, hactenus pactum erit vitiosum, ut in arbitrio decepti sit illud p Ditus dissoluere, aut laesionis pensationem exigere '. Quae ad essentiam negotii non iaciunt, nec expresse fuerint designata, actum non vitiant, licet sorte alter de iis, dum paciscitur , tacite cogitauit '. Quid iuris sit, si in pretio enormis deceptio contigerit, insta docebitur. f. IX. Dis p ICIENDvu iam est de metu, quousque ille actus humanos reddat ineptos ad producendam obligationem. Evis duae heic potissimum species expend cndae veniunt. Quarum una oritur ex vitio aut alia quapiam dispositione, haerente in eo, cui quis sese est obligaturus, vel etiam eκ mal gna eiusdem voluntate, sat perspicue significata, unde oritur probabilis suspicio imminentis ab ipso deceptionis. Altera notat vehementem animi terrorem , ortum m intentato maiore malo, ni promissum aut pactum inire velimusta Circa priorem metus speciem id quidem certum videtur; sit aliquem

videam, qui in uniuersum nihil pensi habeat quosvis promiscue decipere , ae

ridendo fidem fallere; aut circa praesens negotium animaduertam, eundem in

sidias mihi tendere: stolide me lacere, si data ab ipso sidh confisus, Iudibrio

me eiusdem ac fraudi eκponam. Qui enim in casses pracvisos ultro ruit, etiam miserationem consumsit ε. Sic quis fidem adhibeat eiusmodi homi-

Rhssterent. Sed neutri, id est, neque dolo

a fam danti, neqMe, inciden i sauere videturiis Naturae. cum stricte imitendo, etiam ι--nior deeipienη Iure aecepta uti destitui videatur, quia adhue deest alterius eonsensus, utut is via. pis desciat, ubi a mis eontraEhai eaussam dedar. uitare Gerardus Noo DT de forma emend doli mali e. III. A VII. eontendit, Omnes contractus

bonae fidei etiam apud Romanos sui te ipso iure vitillos, sue dolus iis eatissam dedisse. Due ancidisset. sed diserte huie sententiae repugnat d. I.

illud quidem via est non impunis sutura per Le gem Iuliatu. Leniori emendatione utitur Gu N D. N Gius ad D. tit. de Dolo malo g. r. verum sissererit eommoda interpretatio, qua, ut dicti est, utique plus Meeat, qui aliquem ad contrahendum pellicit . quam qui ad contrahendum paratum tirtumscribit. utpote qui oeulatas habere

speciem eonventionis metu initae, quae eum eo tacta sit, quem suspieio pretuebat, fore, ut a se deciperemur, quia eiusmodi vitium animo ipsus inhaerebat, ut malignam voluntatem suam sat perspi.

433쪽

num generi, quale describit PLAVTVS Curculione Act. V. Men. III. versa' et8.J CH. Qu. Premis PH. tingua : CH. Eadem nunc neχo: dicendi, non rem perdendi graiia hare nata es nubi. Et Rudente inct. v. Sem. III. v. v. seqq.J : quae his e factis est non debes ' non tu iuratus es mihi' Leno. Iuratur sum I nune urati, si quia voluptati es mihi: iui iurandum rei seruandae, non perdendae condiatum est. ΓΕt Scen. II. v. 68J mur arbitratus es lingua quid iuret mea. Aut prout delineat Graecos suos POLYBIUS L. VI. pag. G8. A. Ed. wechel. C

laudiJ qui publicam pecuniam tractant apud Graecor, s vel Unum a laxaι talentum eis fuerit eraduum, decem rescriptionibur actibi it, sigillis totidem, usibus autem δε- ο pluribus, fidem tamen ut seruem, impctrare nequoar. Sed an eiusmodi metus,

aut suspicio deceptionis pactum iam initum restit inualidum, eumque qui decipi timet, abs necestitate praestandi absoluat, patebit, ubi sententiam

Hosaas II de Cive c. a. 3. II. examinauerimus. Iste igitur tradit, pacta mutuae fidei, neutro quidquam satim pracstante, in flatu naturae friara esse N inualida A issius ex utrauis parte metur oriaιur. Quae assertio admitti non potest, nisi post pactum initum ex alterutra parte iustus oriatur metus fore , ut ubi unus pactum impleuerit, alter paria hautquidquam sit facturus. Iustum autem voca mus metum , qui liquidis indiciis & argumentis est subnixus. Nam magnae instar iniuriae est, probatam antea alicuius fidem mox nulla noua causa damn re. Hinc & ipse Hosa Es Ius in Annotatis addit: Nisi metas ea a noua em

at, ex facto aut alis Am volum alis non praefandi a parte altera , metur iussurcenseri non potest. Causa enim, quaε impedire non poterat, quin yacisceretur, impedire non debet, quin pactum praeset. Scilicet etiamsi ante pactum initum alicui erit oborta suspicio, lare, ut ab altero in pacto decipiatur: tamen eo ipso, dum cum illo paciscitur, huic metui velut renunciat, & non susticientem eum declarat, quo minus fides alteri queat haberi. Alias enim nihil inter eos fuisset actum. Ab initio tamen haec videtur suisse H ORBEs II sententia, quod etiam citra eiusmode metum, post pactum obortum , idem sit irritum. Id quod adparet tum eκ ipsius opere M corpore politico, Gallice ' conscripto, vhi restrictio illa de metu recens bborto non extat; tum eκ subiuncta ratione:

Ouia ille, qui prior praesaι, propter Prauum ingenium maximae partu hominum. eommodo suo iure s iniuria iuxt sudentium cupidini se prodat illius, quicum eon trahit. Rationis autem non esse, νι aliquis praeset prior, si verisimile non fit, alteram esse praesiturum ps. Vbi adparet, ipsum causam suspicionis ex communi 'hominum prauitate petere. Atqui hoc modo maxima pars mortalium inepta decla-

perspieue hae parte significauerit: sed suppletur hie easiis de ome. hom. A diu. l . I. e. s. l. s. ubi haee de eo regula ponitur: Eua confissit si spromissis O pactis, em δει religro an seruersum nihil sit, imprisdenter em facis, sed eam ρ-

Iam οβ eatissam pactum non rediui irruum. Curiis regulae ratio in aprieo est. Poterat enim absti. nere a contraehi, si indigna se videretur eonum. tio cum tali homine. α) Imo Anglin. Quod, obseruante Cl. B A R. 1 LYRACO, ex ipsa etiam praelatione Nersio. ni. Gallieae Deile intelligi potest. Prodiit hare Lei. dae, iss2. sub titulo: Le Corps Poliisque, ois las et mens de la Da morale εν eis te, typis repetita anno sequenti, apud Ioannem & Danielem Elae. Mirios. Locus, Ea quem prouocatur, praesto est in e. II. β. o.

3 dictum tamen a LVC AN omni alio sensu adhibeor, quum incredulo ibi id o gerat homo siperstitioni paganae nimium addi chis. Praestiterit proinde adnitisse dictum. SENECAE Epist. p. I. Ed. Aincterodamentis

434쪽

declarabitur, quicum pacta iniri possint; quin in uniuersum fides proscribetur inter eos, qui eidem iudici non sunt subiecti. Cum enim de constantia alicuius hominis falli nescia certitudo nequeat haberi, magna quoque hominum pars in praua sit insigniter procliuis, & vero in statu naturali quilibet proprio ex iudicio de negotiis suis disponat, ac ipse de metus sui prohabilitate iudicet; iam vana quoque susscio ad abrumpendum pactum erit Pisciens, adeoque nullus plane pactorum extra ciuitatem erit usus. Deinde durum nimis fuerit, univer mortalium generi tantam malitiam impingere, ut in eorum animis reuerentiam Numinis & fas fidei, & vim sanae rationis , remota lege diuili, tam parum valere iudicemus. Cum illud potius indelebilem fidei se sum, omnium animis plane inolitum arguat, quod via quisquam reperiatur,

qui perfidum sese apepte lateatur; sed nemo non graues ob causas a pactis &Scessisse videri velit. Imo & qui fidem cum una gente violat, statim se ad fidem alterius gentis conseri, ac foedere, fideque data illam sibi adiungere studet; ac quod ob violatam fidem sibi malum imminebat, opera fidei dispellerenititur. Quare & recte praesumitur, quemlibet quod iustum est sacturum, donec praua per laeta contrarium suerit ostensum. Quo potest & adplicari illud Luc IANI in Philopseude spag. 33 . Tom. II. Edit. Amstet.J ': Γελοῖα

ποιεοῦς άπιτῶν ἄπασιν, ridicule facit omnibus di dens. Ex quibus concluditur, metum illum violandae fidei, ortum ex sola generali prauitate ingenii humani, non esse sufficientem ad detre standam pacti impletionem '. Hinc friuolus valde erat praeterius Mitylenaeorum, quem abrupto cum Atheniensibus so deri obtendebant, apud TH v CYDIDEM L. III. c. Ia. pag. Is M. OXo JI nos belli temporibus verui in honore habebant e nos ipsis in pace idem praes

bamus. D cum aliis beneuolemia sabilem reddat fidem, nilo eam metus tutam ex hibebat. Ita non tam beneuolentia nos, quam timor in fetetne centinuit , adeoquo uibus primo ret turior er muum demerem, σι etiam primi societviem rupturi erant

Imo licet peculiaria vitia in aliquo deprehendantur ε, non tamen ideo . statim fides cita ipsi non est seruanda. Nam multa vitia fidem non tangunt. Sic utut quis sit procliuis in libidinem, in ebrietatem, in crudelitatem, id tamen per se non obstat, quominus in seruanda fide cotistantiam amare queati Quin licet quis laboret vitiis, ad fidei firmitatem conuellendam spectantibus, puta, si in ipso adpareat desultoria animi leuitas, vel flagrans auri fames, nil non mortalia cogens pectora, aut regnandi libido, quae apud multos omni assema potentior UI: tamen ne haec quidem in se lassiciunt, ut quis fidem eiusmodi

C Apud TERENT ivra est in Adelphis

435쪽

homini datam detrectet implere. Nam & saepe potest contingere, ut ex peculiari assectu quis in alterum iit iniurius, qui sancte mecuin vivit. Et eo ipso dum paeiscor cum altero, cuius animum noui, declaro, ea vitia non sus ficere, quominus fides ipsi a me queat haberi; adeoque renuncio exceptioni, me ex ipsius moribus poterat peti circa renuendam piasti impletionem. uias enim ni nil fuisset actum, si quis ab initio sibi voluisset reseruare aliquid, Per quod pro lubitu negotium possit reddere irritum L Etsi ubi quis cum eb, a quo semel fuit deceptus, denuo paciscatur citra peculiarem Cautionem, imprudenter sane iactat. Sic ut apud aliquos in prouerbium abierit: qui semel me dece- .

it, illum dii perdant; si bis me deceperit, dii me perdant. Add. SENECA de '

nefic. L. IV. c. et . in fine. Quin & vhi post nactum initum certa adpareant indicia, ipsum id agere, ut me decipiat, summa foret stoliditas alterius sese frauduis. lentiae ultro praebere. CICERO de Inuent. L. I. D. 39.J Summa amentia est, inrorum Mespem habere, psorum perfidia torres deceptus M. Primo quirim decipi incommodum se iterum ultum e tertio turpe. Inde apud HOMERUM Iliad. γ. U. Ioseio6.3 Menelaus: Λξετε δὲ πριάμιο βίω alapi ορκια τάμνη 'Λὐτος. Drει σι πῆιδες υπερφίαλοι - ἄπιτοι. Adducitι buc Priamum, vi foedera feriat stri, quoniam eiur filia foedifragi sunt V infidi. Add. P o L Y EI v s L. VIII. c. r. a. L. X. o. 34. Quo spectat etiam illud C IcERONI s in Verrem, L. I. c. Is. p. 4 6. Edit. Gram.J Omnium es communis inimicus, qui fuit hostis suorum: nδmo unquam septem proditori credendum putauiι. IDEM pro Rabirio Postumo R. I3. p. 66.J : Vbi semeI quis peier

uerit. et eredi Rosea, etiam sister plures deos iuret, non oportet. Add. S E N E C Lde Beneficiis L. Iv. c. et . in fine. Id tamen fatemur, si qui aperte profite tur, se religionem fidei flocci facere, aut si talia foueat dogmata, e uibus necessario idem consequitur; in eiusdem promissis pactisve nullam locandam esse fiduciam, nisi quatenus a nobis per rim cogi possit, si tergiversetur, aut ma- , nil esta ipsius utilitas subegerit conuentis stare. Εκ quo genere sunt athei, x vel Deum esse vel diuinam prouidentiam abnuunt; a quihus non longe unt, qui animas corporibus superstites negant. Hi enim non possimi non omne lus utilitate, ad iudicium proprium exacta, metiri. Huc quoque referre possis, quorum vitae genus apertam flagitii professionem habet; quales sunt piratae, Iatrones, sicarii, lenones, meretrices, & id genus alii, queis peierasse inter ludicra habetur . T A c I T v s A. L. XI. D. I9.J Nec deg neres insidiae fuere aduersis trans ream, es Dislatorem fidei '. Sed & illud negari nequit, etsi ratio H o p BE si I supra adducta omnem vim pactorum in si tu naturali non elidat; hasce tamen prudentiae regulas inde colligi: ut ne quis magnam in laedere fiduciam collocet, nisi ubi videat, alterius utilitatem non minus ae nostram in eo versari, ut istud seruetur, & certum isti malum & in-

. .. . Crans etiam L. VIII. e. 4. 6. 3.

436쪽

ΕΥ p ACTA ADHIBENDO.

dommodum imminere, grauiusque, quam quod fidem seruatam comitatur, Hpacto steterit. Item, ut qui cum superiore est contracturus, ita Contrahat, ut non ipse, sed superior conuenta prius praestet. Nam inserior si prius praestiterit, aut decipietur, aut abs mera alterius gratia dependebit. Inde ad postulata Artaxerxis ita subiungebat SOCRATEs Acnaeus: Nimis vecorditer n biscum Rex adit. Eae enim a nobis auferre cupit, statim fibi tradi postulat; quaaeontra referenda sint, precanda dehine Obtinere iubet, apud Diodorum S Ic v L v ML. XIV. c. 24. Item, quod salutem suam periculo exponat, qui pactum praestando seipsum debilitat, & alterum confirmat, sperans fore, ut huius viribus ipse postea iuxta promissum adiuuetur. Nam rem pro verbis, scripturis. &tigillis permutare stolidum fuerit, ubi nihil aliud est praeter religionem mei, quod auaritiae ac dominandi libidini opponatur. Andri Μ Avilo CEN vshist. Uenet. L. V. sp. 393.J In foedere certum. rebus nostris praesidium colloeare non ausim ; cum ea M Ioel etatum ratio, ut variis rerum euentibus inrerturbari, ac praepediri queans . atque alii saepius sociorum fines animos F vires in diuersa trahant, ae dum quisque suis rebur consilit . communε bonum negligatur; seu dia η que. paria, nequε redem tempore, Ni constitutum est. submιuamur: inde suspiciones. animo ε alienationes, ex his dis dia; ex dissidiis denique leges foederum vi latae se desertae; qui minores reliquis ad obsisendum Verre possvnt, praedae loco non bositae modo, verum etiam sociis fuere. Vno verbo, facilior θeratur fides ex pari. QVINTILIANVS Declam. 3ret.

g. X. S E qv I T v st, ut dispiciamus de illo metu, quem cominus intentatum graue malum incutit; de quo paulo altius videtur repetendum. Suin ponimus isitur heic, voluntatem nostram naturaliter inclinari ad id, quod bonum ipsi adparet. Non minus autem voluntati bonum atque adpetibile adparet malum imminens effugere, quam absens hcinum adquirere; & quae ad utrumque finem faciunt media eliguntur, utut alias ipsa in se non sint adpetibilia. Non minus enim ob consequendum aliquod bonum adhibentur molesta. & per se ingrata media, quam ad effugiendum malum. Etsi spes honi consequendi molestiam mediorum magis abstergat, quam solicitudo malum declinandi. Et hanc ob rationem AR Is TOT EI. Es Nicom. III. c. r. illas duntaxat actiones, quae ob declinandum malum suscipiuntur, mixtas vocavit; quarum exemplum tritissimum est in iactu mercium, naufragio imminente. Etsi non molliora sustiouerunt verbi gratia athletae, qui coronae per certamiana reportandae sese praeparabant. Vid. EPICTETI Enchirid. c. n. Enimuero quanquam actiones, metu maioris mali susceptae, inter spontaneas sint reseren--, & minus malum, quod tunc eligimus, pro praesenti conditione reuera '

437쪽

a 4 LIB. III. CAP. VI. DE CONSENSU CIRCA PROMIss A

a nobis adpetatur ': Id tamen nondum lassicit, ut ex illis obligatio aliqua aduersus alterum apud nos oriatur. Cum enim obligatio semper reseratur ad alium, cui quid est praestandum I adeoque illi respondeat in altero ius , cuius vi exigere queat obligationis impletionem; non sussicit ad eandem generandam, ut in uno sint principia obligationem producentia, sed in altero quoque requiruntur principia ad ius quaerendum idonea. iatra ius quippe obligationi respondens nulla intelligi potest obligatio. Et nihil debeo, si nemo iure me poscere quid potest '. igitur ille demum metus obligationem producendam elidit, qui in altero ponit vitium, quod ineptum ipsum reddit ad ius adquirendum. Quod vitium est iniuria; quae sane id escere non potest, ut per eam prorueatur id, cui ipsa quam maxime repugnat. Cum enim leκ naturae tuis beat praestare id, aci quod alteri ius est ἔ absurdum utique videtur, per iniuriam, id est, facto legi naturali contrario produci aliquid, cui ipsa lex natur iis firmitatem communicet, utque adeo ipsa ad sui destructionem inseruiat. Sane quae surtum prohibet lex, inter iustos adquirendi modos utique furtum

referre non potest. β. XI. EST TAMEN omnino prius considerandum , qui gnam metum incusserit, utrum ille, quicum nobis est negotium , an vero alae Et deinde an quis potestatem habuerit terrorem ostentandi, an minus . aci enim

dubium non habet, quin tenear, Vbi me obstrinxi propter effugiendum me tum a tertio incussum, non instigante, aut colludente eo, cui promissio fuit facta. Nam in illo nullum residet vitium, quod adquisiitionem iuris aduersus me impediat; & is merito, quae mihi praestitit, imputare potest, quod ipsius auxilio ad discutiendum praesens periculum sui usus. Sic si si quem conduxero, ut iter facienti contra latrones mihi adsistat, sine dubio pactum seruam dum suerit. Imo ingrati animi quoque, non solum perfidiae crimen contrahit, qui in rebus angustis constitutus largis promissis alios in auxilium sollic, tat; post ubi eorum ope periculum euasit, moras nectere instituit. Sed & va

lidum est promissum tertio factum, si quis ad illud pro imperio, & metu poe

nae fuerit adactus ab eo, cui tale quia iniunsendi potestas erat. Nam n que in promissario aliquod vitium haeret; & sibi ipsi imputet, qui metu sev

seri voluit ad illud suscipiendum, quod ultro suscipere debebati Sic si prin

ceps

Nimirum eretum est, in pri

N v s libro de velandis virginibus r Hi eoactιο, .llie mees tas ι via noee has . id e ii miras. od vero delicta quaedam, etiamsi quis metu ad patranda illa eonipulsus fuerit, morales acti nes censeantur, est propter legem. V. Iura L. I. e. 4. 1 . s. At quia hete imputabit non sane

ait iterum V L. AN Vs d. l. non promis lariusi quippe ius cogendi non habens, ct pro.

.terea odio magit a poena, quam fauore dignus.

omissionibuε mus, saniam non ossa Οἱs non videt. quaae eo irus quas metti, quaa decorus dolo ρνο-βνiιὸ Moralistae dicunt, eontraritia gratuitos. liberales a non muttios, quales sunt promissio a d natio , si fiant ex metu initiste illato, iure naturae non valere ae irritos esse. Apud CANDE NuM ad An. MDLXVII. memoratur, eum m. gina Seotiae. terrore mortis iniecto eessisset. Dum filiolo, vix tredeclin tuenses nato, Throe. morionurn Reginae Angliae legatum dedisse ei eoi sitim : Cestonem in ea rerie, aAa atistia es -- tm , extortam. plane ἐν tam esse. Et ad A. MDLXvIII. latam sententiam declaratoriam, animi consensi omnium Nobilium Seotiae, qui frequentes couuenerant, eusionem a Resin in

438쪽

ET PACTA ADHIBENDO.

ceps aliquis milites suos extraneo cuipiam vestit praesidii causa adiungere, M ad maiorem securitatem compellat eos illi quoque lidem dare ; non poterunt hi promissa eludere obtentu metus sibi iniecti, utpote ab eo prosecti, cui talia quocunque modo exigendi ius erat. Sic si ponamus patrem filiae etiam inurutae sponsum dare posse, ubi ea metu paterni imperii laonso inviso fidem e derit, hautquidquam illam deinceps fallere poterit. Nam in sponso nihil hamret vitii, quare sibi eκ eo promino ius non potuerit quaerere; & debebat filia vltro patris iussa capessere '. Atque hactenus interest, quisnam metum incusserit. De caetero recte pronunciant leges Romanae, nihil interesse, quis metum incusserit, ubi scilicet nemiibus suit metum intentandi, & quando

metus Causam, non nudam occasionem, promisso aut pacto dedit. Vid. L. ι .s.I. D. quod metus causa. SENECA L. IV. Controu. 27. an, si es in re vir nece fias. ita tamen resindantur . quae per vim necessitaetempsa sunt, si vis T nuesmaι a paciscense adhibita es t NihiI, inquit, mea, an tu cogaris, A non a me cogerit, meam culpam oportet esse, νι mea poena H. Non, inquit; neque enim lex adhibenti vim irascitur, sed pus succurriι : σ iniquum illi indetur. id ratum esse, quod aliquit non quia voluiι , pactin est . sed quia coactur est. Nihil autem refert, per quem ἐEi necesse fuit. Iniquum enim quod Restinditur , facis forιuna eius, qui pessus es , non persona faciensis. I D E M Excerpt. controu. L. IV. cap. 8. Non mea, inquit , seu aliena vis fuit. Aeque dignus es Poena , qui Use vim adhibet . N qui ab alis admata ad lucrum suum tititur. Enimuero inualida ludia

camus illa pacta & promissa , ad quae ab illo ipso, cui promittit, aut quia

cum paciscitur, iniusta eiusdem vi quis compellitur. Cum enim iure nat rati , qui per iniustum metum alteri quid extorsit, id restituere teneatur, ademque tantum debeat pensam quantum isti per tale pactum decedit; per compensationem velut tolli obIigatio intelligetur, si non soluitur id, quod statim restitui debebat V. L. I. D. de Doli except. Ac stolidum foret sponte, quod ob vim promissum suit, soluere, ubi iam quis in loca tuta euaserit, ac deinceps damni sui pensationem velle repetere. ΜARTIALIS. L. IX. Epigri S suid A ma minor, eum fricta nouacula Fupra es.

Tunc libertarem vivitiasque rogety

ἰn e rami metae ex ενι- . as in eis nil am 'i ιRegina ipti. eandem extortam sitisse, iuret irari. do eonfirmante. Cons. T H v A N v s L. XLII. his . ad 4 Λ. H. D Igitur praeeipua ratio. qua ei, qui vim iniustim adhibuit. nihil debetur, in eo sita est. quod vim inserens omni iure accipiendi desti tuitur. Accedit. x quod noti liuer est consensus promittentis , qualem tamen desaerat natura 1 ingolei itis ae conuentionis. Plane iure

naturae neeesse esse nori videtur. vi metus. ob quem restissio eonventionis petitur, maiori strealitatis, seu, qui eadat in viri constantem, uualia est metus mortis, verberum, vinetilo me

suffeti, metum esse iniustum, quamula sit mali leuioris, modo metis eius remmotus si is, mi aliquid extorquebatur. Diuersi enim gradus malorum ditieriti ingeniis flectendia sussielim tμ neque minor quam maior iniustitia plus tur tribuere potest nefario inuasori. Merito tamen

exeipitur mettia va uua. Terroris enim Paniel utique ritilla ratio habenda. Leges Ciniles. quando ob vim tantum maiorem e tractum re

Rindunt, noxiae litium multitu/ini obuiam eunt. u. X l. ia Pertinent hue, quae eleganter di e Pomponium, scribit vLprANus in L. metiam s. f. . D. Puod martis ea . H. Q Add. infra de pacto Meia ob metum hosti laris inito. L. vlIL e. s. g. r. H. 3b Quod placitum luris civilis nimis Arbitis. rium

439쪽

ns LIB. III. CAP. VI. DE CONSENSV CIRCA PRO Miss A

Promistam, me Fatim rogat illo tempore. DUO Laira regam res es imperiosa timor. iSed fueris curua cum tuta nouacula theca, Frangam tonseri crura manusque Amul.

Praesertim cum eo ipso, quod promissum a me exigit, aut acceptat, satis er fiteatur, se damnum mihi datum ultro nolle sarcire. Inepta praeterea est ad quaerendum sibi ius haec velut materia, alteri non insene id, quod per leges inserre prohibebaris; & absurde imputas alteri, quod non seceris id, quo facto grauiter peccaturus fueras. Inde recte C Io Esto Philip. II. Dcap. 3.J negat se Antonio debere beneficium, quod ipso Brundusii non fuerit intersectus

quale benescium est, inquit, quod D absinueris nefario scelerest quod est aliud bens ficium latronum, misi ut commemorare posint, iis se dedisse vitam, quibus non ademerim. HORATIVS L. I. Epist. ID

Nec furtum feci, nee fugi, si mihi dicas.

Seruus: habes prelium, loris non ureris, aio. Non hominem aecia. . Non pasces in cruce corvos.

Sum bonus atque frugi, renuis, negat atque Sabellur. , IDEM de Arte: Vitaui denique eulpam, Non laudem merui. Add. L. 7. s. s. D. d. Pactis. SENECA L. II. Controu. 13. Non es beneficium scelus non facere. INTILIANVS Declam. 33o. Non imer beneficia duco iniuriaa finem ' .

Neque magis videtur is teneri, qui in eiusmodi casu pro altero fideiubet, etsi hic ex proprio se metu non obliget. Cum enim fideiussio sit velut firmamentum accessorium negotii principalis 3 absurdum it saltem de iure naturali accessorio plus inesse esticaciae, quam primario n-io ; aut Iaxius obligari principalem debitorem, quam qui eiusdem obligationem velut in subsidium suscepturum se promisit. Secus tamen videtur dicendum, si tertius obligati nem propriam, & quae non dependeat ab obligatione capti, aut eidem succenturietur, cum latrone contrahat puta, si quis misericordia dumis latroni quid promittat, ut in ipsius gratiam aliquem incolumem dimittat. Huic enim neque metus inlustus est illatus, neque exceptiones capto competentes idem mutuari potest; quia non istius, sed proprio nomine se obligauit, nec suam obligationem illius obligationi, quae nulla fuit, superstruxit. Et digna est res, ob quam aliquid praestetur, innocentis vitam conseruasse; & sibi eximiam humanitatis laudem circumposuisse Quod si vero obsides dederit aut desodis quosdam in latronum potestate reliquerit captus, quoad promissa repraesententur; tenetur non ex pacto cum latronibus, sed ex eo, quod ipsi cum o sidibus intercedit. Hug quoque pertinet, quod Marocci, & aliis quibusdam in partibus Africae, Christiani captiui uniuersi pro singulis de non capessenda

ritim ct Ciuile est , unde praestitisset, AUCTO- eoninistus, er fideiussorem volamem deris, o RΕΜ adductione eius abstinuisse , imprimis in f ussor tiberatur. H. quum ipse id retietat in fine . ix huius eapitis. D Cons. H. GROT V Μ L. III. e. s. 4. V L Pt A N V S L. 246. D. Quod mei. Ego si iesisto, nisi nianifestiri donandi animus infaus Labeo Mer Ei quis per metum reus sit promittente appareat. Ipse AUCTOR infra

440쪽

ΕΤ PACTA ADHIBENDO.

fuga fidem interponunt; per quam cautionem compedibus liberati per urbem ambulare possunt. Quod si unus eorum aufugerit, caeteri eius pretium per luere coguntur. An autem pu iuramentum tale promissum inlidetur, infra erit dispiciendum Atque hactenus admittimus, quod C Ic Esto ossic.

III. R. 29.J tradit : Si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris . ntilla fraus est. Nam pirata um est ex perduellium numero de itur, sed eommunis hinsomnium. Cum Me non fides esse debet, nee iusiurandum eommune. Scilicet quae

talibus per metum sunt promissa, praestari necessum non est. Sed ratio quam Is subiungit, multis non est ad palatum; praecipue si extendatur ad illa quoque promissa & pacta, quae nulla vi compulsi cum istis inimus. Etsi enim moribus gentium aliter tractatur ius .as hostis, aliter latro & pirata, quo adplicari potest illud apud HELIODOR vM Aethiop. L. I. c. 3. g. DJ 'Ουγαζ επι ποτε ληπικος εληξε πολεμος , ε δε si mrονδαις me τὴν τελευτῆν. Neque enim unquam pactis bellum inter praedones rumpositum es. neque foederibus ι-

tum e Non ideo tamen is statim omnia iura hominis amisit, saltem ubi humano adhuc modo cum quibusdam agit. Nam quando mecum extra metum

paciscitur, sane non ut latro, sed ut quiuis alius homo agit. Communis autem hostis latro vocatur, quod non instar aliorum hostium certo alicui hellum indicat, sed omnibus promiscue, qui in manus eius inciderint, hostilia intentet. Quo nomine etiam ad eundem mercendum non indicto bello, aut singulari militum aut oratione opus est, sed cuilibet contra hunc licentiam militiae ipsa natura indulget. Nihilominus dici potest, quemadmodum, latente . Cicerone, status hostilis non obstat, quo minus fides hosti data fit seruanda; sic nec, communem illam latronis hostilitatem prohibere, quo minus pacta cum illo inita sint seruanda; praesertim cum actus hostilitatis, dum pacta init, latro non exerceat. Sed & latisfacit suae obiectioni GROTIus L. III. c. I9. f. 3. 23j atrociter malefici sum. neque para sunt ullius ciuitaris, hi possunι abs qu uis homine puniri, F iur varume respiremus. quae hypothesis tamen alio loco a n his examinabitur, Ast qui puniri possunt, ut vitam amittant, his & res &iura sua auferri itidem possunt. Inter iura autem illa Ast quoque hoc ius in promisso quaesitum, poterit igitur & hoc in poenam et auferri. Enimuero qui ultro cum latrone paciscitur, quem talem nouit, eo ipso censetur renunciasse exceptioni illi, quam ex peMna ipsius petitam validitati promissionis poterat opponere. Quia alias nihil inter illos fuisset actum. Vnde si latro me errantem in rectam viam promissa mercede deduxerit, non dubium mihi est, quin eam persoluere debeam. Sicuti & Ls . g. t. D. Depositi tradit, latroni depositum esse reddendum, siquidem non adpareat is, cui ea res a latrinne erepta suit, si modo depositarius malitiam deponentis ignorauerit. Nam si quis & istum latronem, & haec spolia alteri detracta nouerit, non video,

quomodo eorum custodiam recipere possit, ut inde crimen non contrahat.

e. T. f. s. huiimmodi promissionem metu extori tra 'demtum competat 3 De qua Pomponiustae aequiparat. Equidet promittens proprio apud VI MANΦΜ L. vi. I. D. quod met. nomine se obligauit, sed propter alterius iniuste e M. H. oppressi salutem. Alia esset quaestio, an l- O Cuiusmodi exemplum est in L. M. D. da Menti promistian amo negotiorum scitorum com Negot. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION