Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

4o8 LIB. III. CAP. VII DE MATERIA

discrimen, quod aliqui tradunt, ex conuentionibus dandi praecise aliquem obligari ad dandum, sed eκ conuentioni hus faciendi non praecise ad iaciendum aliquem obligari, sed praestando interesse eum liberari posse. Enimuero ubi quod conuentum fuit obtineri nequeat, eundem detrimento euitando velle praestari, quod tantidem est. Quod si autem ne hoc quidem obtineri queat, neque restitutionem admittat id, quod acceptum iam est, desungetur quis sua obligatione, qui praestat id, quod vires admittunti Enimuero in contracti-hus mutui, & qui eiusdem sunt indolis , falsum est , per summum conatum debitorem obligatione liberari. Quando enim mutuum contrahitur , praesertim non ex necessitate extrema, creditor sane supponit, debitorem velle &posse soluere; & idem quoque dehitor prae se fert; ac super hac hypothesi contractus initur. Quod si igitur tempore solutionis faciendae tantum non sit inhonis debitoris, impossibile quidem est, in praesens plura exsculpere , ut tamen obligatio remaneat, in futurum residua supplenui. Vid. Matth. XIIX Caeterum in simplicibus promissis, quibus aliquid pollicemur, cuius euentum praeitare absolute penes nos non est, semper debet subintelligi haec restrictio, si sors sauerit, ni eκ transuerso quid intercurrerit, aut ut Christiani magis pietsi Deo placuerit. Vid. Iacobi IV, N. Qua quam eiusmodi futura incerta velut absolute iurare cum magna temeritate, & praesumtione impia fit coniunctum '. Ex quo genere est illuci iuramentum Labieni & reliquorum Pompeianorum, Si iurarant, se nisi victores in easra non reuersuras, apud CAEsAREM de Bello iuili L. III. D. 87. num. 6.J Add. Actor. XXIII, 21. & S E L D E N v s de I. N. & G. L. IV. e. 7.

- . f. V. EST ' V E heie excutienda quaestio sat spinose, quam HOBBΕs Ius de Ciue C. a. g. 38. proponit ': An quis se pacto queat obligare ad perserenda mala , firmitateN animi humani communiter superantia Z verbi gratia an quis pacto Iao pessis obligari, mortem G vulnera inferenti non resisere PAccuratius autem rimanti satis adparet, quo fine quaestio ista negetur; nempe ut ostendatur, securitati hominum non satis caueri per sola pacta; nec sum-cere, si quis pacto se obliget, quod ultro velit poenam sufferre, siquidem ab ipso iniuria fuerit perpetrata; sed necessarium ene conseruandae inter homines paci, ut imperia conitituantur, quae aetiam inuitos ad poenam peccantes possint trahere. Id quod verissimum est, & de eo plura suo loco dicenturi operae pretium tamen fuerit, argumenta Ipsius pressius considerasse. Dicit:

mortem aut vulnera. vel aliud damnum corporis inferensi nemo sit pactis quibuscunque obligaIur non resistere. v enim in unoquoque gradur timiditatis δει inmur, per quem malum, quod infertur, adprehendit ut maximum , ideoque necelsitate naturaliquantum potest fugit, intelligiturque aliter facere non page. Ad talem gradum metus ubi peruentum fueris, non es exPectandram, qsin vel fugae. veI pugna Issi consulat. Cum igituri Et Romanorum militum. apud LIVIVΜ ε. V. o Hue etiam pertinent quaestiones L. I s. e. ες. seqv. & Arcananinia apud eundem fili quis ad quaestiones subeundas se possit obli-L. XXVI. e. 23. Addatur BOCCA LINVS ad gare V.CoLERus meis. IS . S pari. I. deI.. II. Annal. Taciti, verti. rapertis inter Ibotia Processi execui. e. s. n. 44. seqv.) An sub poenae erum caMenu. quas in Romanos, ut uon dubio amittendae exitumationis V. TABOR de

452쪽

gitur nema teneatur ad impessibile, illi quibus mors, via vulnera, aut alia est oris damnarnseruntur, nec ad ea ferenda satis constanter sistra, ea ferre mn obligamur. Hcie obse uandum, non videri absolute rem humana constantia maiorem, mortem citra re

luctantiam admittere Inde si Deus praeceperit, mortem potius subire, quam certam actionem suscipere, non est dubium, quin ad istud homo obligetur. Hoc tamen facile concedimus, Cum inplurimum ea res constantiam mortalium vulgarem

fit peret, non praesumi hominem ultro per pactum suum sese ad tale quid voluisse adstringere. Quippe cum non minus leges humanae ferri, quam paeta iniri debeant cum sensu humanae imbecillitatis. Nequaquam autem hoc trahi debet ad dissoluendum rigorem disciplinae militaris, quasi liceret militi stationem deserere, si praesens periculum vitae videat imminere, ex hoc obtentu, quod ad mortem subeundam, tanquam impossibile aliquid, non teneatur. Negamus enim humana constantia, saltem quae in viros cadit, superius esse, probabile mortis periculum subire, cum.potestate tamen ad extremum repugna di. Vix enim casum credo dari, ut in bello quosdam hosti obiicere necessumsit, adempta pugnandi, aut dolos miscendi potestate. Inde eκ fine com seruandarunt ciuitatum, & via omnium gentium adparet, siquidem res ita postulet, recte militi a duce posse iniungi, Ut loco assignato in hostem ad extremum usque spiritum pugnet, etsi contingat in vestigio esse occumbendum; ac ignauiam stationes deserentium morte expiari. Nam qui militiae nomen dat, timiditatis naturalis excusationem perdit, obligaturque non modo praelium inire, sed & inuito suo ductore non fugere. Neque vero est absurcium poenae genus, occidere, quia OCcidi noluisti. Grauius enim est, a Carnifice per ignominiam iugulari, quam cum gloria ad instar viri sortis ab hoste occumbere. Add. L. r. I. 23. D. de Scio Silauiano. Sed & illud est addendum, si cui peculiaris sit animi mollities, ut ad ea quoque defetiscatur, quae intra communem hominum firmitatem sunt, per animi sui vitium hautquidquam istum obligatione

liberari. Pergit Ho 3ΗΕs IV .: Cum ei, qui pacto tenetur , credatur; ad supplicium autem qui ducuntur, vinculi1 eoustringamur, am Inellitibus custodiamur, ideo

non videri isior pactis ad non resisendum satis oblictas esse. Quod in hoc sane casu erum est; et si alias etiam illis, qui reuera pactis tenentur, non ita absolute credatur, quin violenta quoque praesidia caute disponantur prohibendae

Isiorum perfidiae, Quo spectat illud SENE cAE Thyeste vers. 6 3. &

seqq.J : Arx urbem premit, ta contumacem regibus populum suis habeι Fub ictu. Su, iungit, inutile fore tale pactum. Duidem sie frequenter pacta iniri; nisi eonstituta die hoe fecero, interfice; id est, ius hahebis capitale supplicium a me eκigendi, nisi hoc secero. At tale pactum. n ferro . interficienti non resistam, iniri es luminatum esse, π inutile. Id quod sic probat. Tale pactum ineunt aut ciuitas cum clue, aut ciues eiusdem ciuitatis inter se, aut duo , qui in naturali libertate vivunt. Vt ciuitas cum ciue tale pactum ineat, inutile est. Susticit enim, ut

ipsa

obstagio e. s. n. s. An ad earcerem qiram Iar. 8. RER LICHIVS Part. a. e ncl. 27 multi negant, sed perperam. V. ARNI. 28. H. LAEVs Relat. Politie. 3. El. 6. n. 46. Vide. quae notauimus in nota g. ad GAI L. a. Obstri . 4s. Z Α a I V 1 l. a. Singu- L. I. e. s. f. s. dc seqq.

453쪽

to LIB. I L CAP. VII. DE MATERIA

ipsa possit nocentibus poenam infligere, si singuli ciues fidem dent, quod non

velint eum, a quo supplicium sumendum, per vim defendere. Ciues luter se ita pacisci nequeunt, quia ius interficiendi in ciuitatibus priuato concedi non potest. Iis, qui in libertate naturali vivunt, itidem tale pactum inutile

est: quia si paelicerentur de interficiendo, ni secerint, intelligetur praecessisse aliud pactum de non interficiendo ante diem praestitutum. Nam eκ Ipsius hypothesi in statu naturali ante pactum initum ius est cuisue quemque intorsi. ciendi. Ergo illo die, quo non sit praestitum, redit ius belli seu status h stilis, in quo quiduis in alterum licet, & sic etiam redibit ius resistendi. Ego

tamen heic potius dixerim, pactorum tim ad extremum huc redire 3 ut non solum intrinsecam necessitatem adserant conuenta praestandi, sed & utrique ius dent recusantem vi compellendi malo aliquo ipsi intentato. Adeoque in hunc sensum pacta resolui: spondeo, me tibi hoc praestiturum; ni secero, habebis potestatem vi & malo intentato me compellendi. Huic pacto ut aliud sum addatur de non resistendo illud malum intentanti, inutile esse & absurdum. Hoe enim iterum alio pacto poenali soret sanciendum, hoc modo: si tibi vim inferenti restitero, tunc aliquo malo me multandi habebis potestatem. Atqui sic manifeste adparet, per alterum pactum primo pacto nihil esse additum. Nam ex eo licebat iam pacti violatorem malo multare; & eadem iacilitate posterius pactum violatur, quam prius. Quid ergo Opus est, unum pactum per aliud velle fulcire, cum non dissicilius sit decem, quam unum perrumpere λDenique ita colligit Ho Ea Es Ius : Pacto non resisenui obligaremur duorum malorum praesentium eligere illud, quod maius videbitur. Nam mors certa maius es malum, quam pugna. Sed duorum malorum impossibile es non eligere minus. ει-go tali pacto teneremur ad impo bile: id quod naturae pactorum repugnat. Enimu

ro regula illa de eligendo malo minore dextre est explicanda. Nam proprie illa locum habet in comparatione duorum malorum inutilium , seu quae damnum adserunt, ut talium. Vbi lucri vicem obtinet, parte stuntaxat damni ineuitabilis posse deiungi. Nequaquam autem illa est extendenda ad comparationem duorum malorum turpium, aut unius mali turpis, & alterius inutialis. Nam eκ duobus malis commissionis neutrum est eligendum. Etsi alia quando contingat, ut duobus praeceptis affirmativis satisfieri nequeat, qila in intermissio seorsim considerata cum peccato est coniuncta; sed propter illorum praeceptorum concursum fit, ut unius eorum intermissio habeatur licita. Quo casu inique eκ duobus malis omissionis minus est eligendum: seu potius concursus cum altero praecepto notatiore ostendit, in tali casu omissionem

praecepti ignobilioris non esse peccatum. Scilicet quia legi hus subordinatis haec semper limitatio inesse intelligitur; quatenus iis satisfieri queat, salua lege nobiliore. Sic non obedire Deo, & non obedire imperio ciuili, utrumque seorsim consideratum malum est. Sed si contingat, utrique simul satisfieri non posse. puta, si imperium ciuile iubeat aliquid legi diuinae aduersum; eo casu huic non obedire malum esse desinit: quia legi de obsequio potestati ei uili praestando, addita intelligitur limitatio; nisi quid praecipiatur legi diui. me aduersum. Sicut & mera exsecutio peccati alieni, leu cooperatio per mO- dum

454쪽

PROMISSORUM ET PACTORUM.

qudum instrumenti praeserri potest insigni malo damnoso , aut molesto. Qua

de re alibi latius. Eodem modo non potest comparatio institui inter malum molestum , aut damnosum , & inter peccatum, neque hoc prae illo eligendum; puta, ut quis malit peccatum comtittere, quam lucro Carere aut d mnum facere, utut iudicio per prauam libidinem corrupto illud prae hoc minus malum videatur. Hoc enim si fieret, incaeia obligationum abs cuiusuis iudicio suspenderetur; adeoque penitus evanesceret, si ad illud non obligarer, cuius intermissio ob externum aliquem respectum adpetibilis magis videtur, quam eiusdem impletio. Sic furi nequidquam ad excusationem sui suffecerit, si dicat grauius se malum iudicasse opus faciendo vitam tolerare, quam rebus alienis manus iniicere. Imo vel heic maxime vim suam exserunt

obligationes, quod per illas intrinseca necessitas gignatur aliquid praestandi, absquo etiam affectus abhorrebant. UI. REVIRI TVR praeterea, ut ex promisso pactoue oriatur

obligatio, facultas moralis, quae nobis infit ad praestandam rem, de qua conuenitur. Εκ cuius facultatis desectu ad rem in se illicitam obligare nos non possumus Nam quaevis proinistio vi in accipit ex potestate promittentis,aieque ultra extenditur; seu nemo sese potest valide obstringere ulterius, quam: si est potestas. Ast qui lege actionem prohibet, adimit sane potestatem eam ripiendi, & de eadem praestanda obligationem in se recipiendi. Implicatenim, ex obligatione per leges confirmata aliquid necessario aebere facere, quod per easdem leges est omittendum. Et voluntas nostra legibus subiecta non potest solo suo actu earundem vim elidere. Vnde peccat quidem, qui illicita promittit; sed bis peccat, qui eadem praestat. Add. L. N. D. de cinditiem.

institutionum. L. N. s. l. L. tas. D. de Verb. obligat. Ex quibus etiam hoc consequitur, non seruanda esse promissa, quae alteri, Cui fiunt, noxae sunt futura; cum generali naturalis iuris praecepto vetetur, ne quis sciens volens alteri, etiam stolide volenti, malum inferat. Sed & ex eo ipso, quod circa illicita non possit contrahi oblisatio valida, consequitur: regulariter actus, qui contra leges suscipiuntur, esse inualidos ipso iure, vel praecedente magistratus cognitione tales declarari. Leκ wISI GOTHORUM L. II. tit. V. C. 7 φ.

Etsi & aliquando, actu contra leges suscepto, multa quidem aliqua imponatur eundem suscipientibus, ipse autem actus non rescindatur; ideo quod maior indecentia in actu, quam in effectibus conspiciatur; & saepe incommoda, quaerescissionem sequuntur, maiora sint, quam incommoda ipsius actus, si validus relinquatur. Sicut apud Apollonium RHODIvM Argon. L. IV. Alcinous inter Colchos & Arsonautas arbiter captus, ita pronuntiat: si Iason cum Medea non concubuinet, restitueretur Patri; li concubuisset, maneret . penes Iasonem. Idem caur apud H Y G I N v M lib. 26. APOLLO

nauticis.

. VI. 14 De effectibus horum pactorum il- Q V. H. GROTIVM L. II. de I. B. ct P. e. s.

licitorum vide late agentem Celeberrimum vi- . I . n. 4. de I. is AUCTOR supra L. II. e. s. rum, Ioannem BARBE YRAC, in nota 1. ad =.14. H. hune paragraphum.

455쪽

εα LIB. III. CAP. VII. DE MATERIA

K VII. CAETER v xi heic distinctius quaeri potest, primo, an obligatio ad praestandum turpe factum sit Valida, re adhue integra, & antequam

quid suerit praestitum λ Heic certum est, neutra ex parte ex turpi eiusmodi conuentione obligationem existere, sed Vtrumque ab eadem resilire debere SENE cA Hercule Oetaeo. vers. 48o. 48s.J Praesare fateor pine me tacitam μdem . si scelere careat: interim scelus es Ades. Add. L. M. 27. D. de Verb. obiis. Vnde si verbi gratia sicarium mercede quis conduxerit ad faciendam caedem, sicarius sane, si poenitentia ductus obire facinus recusauerit, a conductore adimplendum pactum compelli non potest. Et contra, si conductor poenitens sicario denunciauerit, ut ne Caedem patret; nequaquam hic alterum adigere

test ad perseuerandum in proposito, quo ipse mercedis adipiscendae locum

beat. Neque hic mercedem poterit conductorem poscere, quasi per ipsum steterit, quo minus scelerata ista opera suerit praestita. Imo si post factam reuocationem sicarius nihilominus perseuerauerit caedem absoluere, conductor caedis non erit reus: sed in id duntaxat condemnari poterit, quanti est, propositum habuisse caedis, sed quod mox per poenitentiam suit emendatum. GROTI vs L. II. c. ii. f. 9. ideo Dromissionem seu mercedein sponsam, verbi gratia, homicidii causa vitiosam esse tradit, quia ad hoc adhibetur, ut alter ad malum facinus impellatur . Exemplum non seruati eiusmodi pacti exta apud PMi Los TRA TvM L. III. de vita Apollonii Thyanaei. cap. 24. pag. ii . Ed. LipsJ ubi cum hic promisisset, sese nauem mercibus onustam in piratarum manus deducturum, eos aliorsum conuerso cursu elusit. f. VIII. SΕcv Nno quaeritur: an si turpe lacinus velut ex obligati ne suit patratum, alter ad mercedem pro ea soluendam teneatur λ Quod G R O-Tivs d. l. assirmat, ex ea ratione, quod ante crimen impletum merces illa la- hem habeat, tanquam illex mali; quae labes peracto crimine cesset, ideo quod illex mali esse desierit. Enimuero nobis secus videtur. Nam tantum a est, ut paetum tale turpe esse desinat, peracto flagitio, ut potius ad plenum turpitudinis gradum peruenerit, obtento suo sine. Nisi vero minus turpe sit furatum esse, quam furari velle, aut accipere mercedem sceleris, quam sperare, soluere quam promittere. Imo si promissio est turpis, quia est illex ma-h , etiam impletio promissionis erit turpis, quia est pensatio sceleris, & ad plura suscipienda inuitatio. Inde labes quoque aliqua eiusmodi mercedem comitari iudicatur, etiam quando in tertium iusto titulo transiit; quod ipsa e κscelere parta sit. Sic & in diuina lege interdictum est, ne in domum Dei i

gie. ad A MD Lxxxi Ix. duorum eastelli alleuius traditionem Parmensi prcimittentium, eumque praeseeta constio eludentium. B.

UIL Et absur/a merito eenseri debet, mitiae se fundat in iniustitia , de pretium

stiam petit. H. M Quod prouerbiuin, iam monente Cl. BAR. BEYRACO, partim saeit ad iussit itum Avia TORI s. Cuius obsertiationis summa, muta tis, quae nobis mutanda videntur, continetur his tribus Regulia: I. si de delicto perpetrando conuenito inita si, re adhuc integra neuter Obliis satur,

456쪽

serretur pecunia ex prostitutione corporis quaesita. Deuter. XXIII, I 8. I SEPH vs Archaeol. IV. 8. Et sacerdotibus religio erat, mercedem proditionis a Iuda pro deresicta habitam aerario sacro inferre. Tritum quoque est, de male partis teritum haeredem non gaudere '. Inde probare non possumus, quae GROTivs d. l. tradit: nquae ad tempus impletis eris efficaciam rur8:s sti νmissionis esse pendentem . quemadmodum es e cacia promisenum Guditionalium, donec conditio extet; aut promissio rei in praesens impossibilis, quae tamen possibilis futura iseratur, quousque intra vires nostras esse coeperit. Crim i mo autem perpetrvio iam obligationis vim exseri, quae ab initio non dequit. adfuit enim nintAut consensus,) sed ab accedente visio fuit impedita, ideo quod ad

malum suscipiendum aliquid contulit. Enimuero si hoc admittatur, irrita so-ret prohibitio iuris naturalis de non ineundis circa illicita pactis, si post scelus Ohitum pactum illud iure naturali est seruandum. Quid prodest prohibuisse, ne surtum fieret, si furto facto res surtiua citra vitium potest retineri y Et falsum est, vim intrinsecam obligandi pacto turpi non defuisse, sed tantum ab accedente vitio suisse suspensam, quousque ad crimen allicere desierit. Nain ut pacto vis obligandi intrinseca insit, non susticit consensum utrinque adsuisse; sed & idem debet versari circa rem, de qua in Viramque partem disponendi libera est homini potestas. Alias si satis foret ad producendam obligationem, utrinque consensisse, facile omnes leges subuerterentur, inito super iis violandis pacto; adeoque ipsum ius naturae ad sui destructionem inseruiret. Arbitramur igitur, per legem naturae ne ille exsecutorem lacinoris pactam mercedem tanquam ex iure proprie dicto postulare posse, neque conductorem eκ intrinseca, & conscientiam assciente Obligatione ad soluendam eam mercedem teneri. R deoque iurinaturae Curae non esse, ne quis gratis scelus patrauerit. Equidem si quis, qui verbi gratia sicarium conduxit, & mox caede patrata mercedem soluere abnuit, ab ipso male multetur, nemo est, qui iniuriam ipsi factam dicat. Verum hete obseruandum, etsi turpia pacta vi intrinseca obligandi destituantur, neque ad actionem pariendam apta sint: non tamen omni essectu carere in eo, qui, cum libere in illa consenserit, iisdem stare renuit Scilicet es sciunt, ne quis iure queru*ssit, si ad illa implenda ab altero vi adigatur. aut ob eadem non seruata malo ametatur. Vetat enim lex naturae ad rem indebitam alterum Q cogere, aut ob eandem non praestitam malo asscere. Sed qui in pactum tu

. pe contensit, eo ipso fauori huius legis renunciauit, dum quantum in se fuit, alteri rem in se indebitam exigendi potestatem fecit. Atqui malum, cui quis

gatur, quia sie fidem seruare scelus est: uterque id aeeἰpiens ex si in improbitate luemni conseq Τer . vero Contrahentit in propter tonatum vitiosum tur, A M ineongruum esset, solitin dantem non 3uniri potest. II. Delicto perpetram, merces e Iam accipientem puniri. Iure po nano, quod Dromissa peti non potest. vii erantra GROTivm meretrici datum est, repeti non potest, L. s. D. . e. 33 I. s. Auta r h. l. Quam iis is Canina. obruνρ. eaue . quia si)quunt apud eos emin illex mali cesset, quae labe sua obligatio. tolerarennir mulieres quaestuariae , mercedemnem impediebat, non tamen testat turpitudo, sed etiam accipere iis inim in e ledehere uisum suit, ad iiimimini vertienuse videtur gradum. III. Si tib quia ineiuile habitum est , propriam fateri praematim est salutum in pari turpitudine potior turpitudinem, eo qliod itidicia haberentur inpi est ratio dantis, quam accipientis. quia alias blieo, haberentur in Fom.

457쪽

LIB III. CAP. VII. DE MATERIA

eulpa sua causam dedit, non immerenti accidere ludicatur Eκempli gratia; ius naturae vetat virginis inuitae pudorem imminuere. Verum ubi ipsa consensit, iacturam quidem facit rei irreparabilis, de iniuria tame bi laeta queri non potest. Etsi saepe circa talem istud OVIDII Heroid. ein VI. in. 138. Jlocum inueniat: stri Crimine dotata est, emeruitque virum. Sic in ciuitatibus, ubi duella sunt prohibita, prouocatus ab altero hautquidquam in arenam descendere tenetur etiam ubi id iam promisiit. Si tamen Comparuerit, D vulnera acceperit, de iniuria sibi facta queri, aut vulnerantem impensas curationis poscere nequit. Ad exemplum Iudae Gen. XXXVII. qui circa existuendam Diamari concubitus mercedem sollicitus erat, respondet SELDENVS L. V. c. 4. de Iur. nat. &gent. ereditum fuisse eo tempore, licere innuplae esseolutae feminae corporis sui usum eon-eedera alteri fine consensu in into communioram, idque vet gratir, vel pro mereiae; adeoque validam obitationem ex siusmodi conventione, tanquam eirca rem, uehem

eruiliter licitam, potuisse contrahi. Quanquam & hoc obseriretur, non paucos nescio quid generositatis in eo ostentare, si non gratis libidinem expleuerint. Fortasse etiam de pignore reluendo erat sollicitus. Huc quoque pertinet L. 4.

g. s. D. de Condict. ob tur' eaus quod meretrici δειuri repeti non pus, sed noua ra tione , non ea, quod utriusque turpitudo versatur, sed solius dantis. Illam enim tur. ter facere, quod fit maeretrix : non turpiter accistere, cum D meretrix. Scilicet etsi

Romae extra poenas legum ciuilium erat publice corpus prostituere, eiusque quaestus foeditatem apud aediles profiteri; tale tamen vitae genus inire ab honestis hominibus merito turpissimum habebatur. Eleeto tamen semel eo vitae genere, nulla noua erat turpitudo, si mercedem pro usu corporis acciperet meretrix, atque caua pretium sagitareι quo manu. TIBULLus L. II. Eleg. 4. v. 14. 4 Perinde ac si dicerem; turpe est quidem homini ingenuo carnificinam exercendam suscipere: Verum digesto semel eo pudore, mercedem pr hista opera accipere turpitudine vacat. Concisius postis dicere; cum Romaestatus meretricius suerit toleratus, valida quoque iudicata in eo foro fuisse pacta, quae illum statum comitabantur. Quanquam ex alio capite ista pacta iniquitatis accuset O V I D I V S Amon I. Eleg. Io. vers. 29. & seqq. J. Sola viro mulier spoliis exultat ademtis. Sola loeat nocter: sola locanda venit. D vendit quod utrumque iuuat, quod uterque praebat,

Et pretium quanti gaudeat ipsa facit.

suae Veniat ex aequo ventura es grata duobus. Atera cur illam vendit, G alter emit '; De his exemplis agit βαρυ e. r. f. r. is ro. H.

V. de Pisone TACITUM III. Amrial. tis. Squae ad hune lorum de Philippo II. Hisp. Rege qui Escouedi eaedem Perezio manda aerat, exili uano S Pererit ipsus relationibus narrat FORITNrR Us. Con . eundem ad XIV. Ariarat. Taciti Q. H. GROTIus L. IL Histor. Bessi c.

. Istud

de Elisabetha An liae Regina , Dauitarium puniente, C A Μ D E N VΜ ad A. 13sT. p. 337. edit. Et revirimi. H. g. IX. i Adde etiam operam respectu eius, qui illam

458쪽

pROMIsso RVM ET AC TORVM. 4rs

Istud tamen patet, si scelus in alterius usum ipso volente.sit susceptum, eum recte eidem irasci non posse. Apud OvIDIvM Heroid. epist. XII. fvers. I3r.ua. J Medea Iasoni:

In culpent alii, tibi me laudare necesse est, Pro quo sum toties esse coact a nocem.

Apud EvNDEM Metamorph. v I IX. v. 13o. 13i. J Nisa Minoi: Seerus foepatriaeque patrique; tactum tibi sit. Apud SENE cAM in Μedea: sverss . so3. J Cui prodes scelus, is fecit. Tibi innocens fit, quisquis pro te es nocens. 'Etsi inter principes cumprimis non infrequens fit, ut fructum alieni sceleris quidem capiant, scelus tamen ipsum puniant, ne id exemplo sibi deinceps noxium euadat. Sie apud Paulum o Rosi v M L. V. c. I8. seruum, qui Sulpicium herum suum, a Senatu hostem iudicatum, quod hostem indicauerat m, numitti, quod vero dominum prodiderat. saxo Tarpeio delici consides decreuerunt. Add. ZONARAS TOm. III. in Theophilo ab initio. f. IX. TERTIO denique quaeritur; an merces pro turpi opera data possit repeti λ Ad hanc quidem repetitionem ius naturale nullum videtur praetextum suppeditare, si neque dolus alterius, neque enormis laesio interuenerit. Nam utique volente domino res alteri tradita fuit cum intentione tranS- serendi dominii, & quidem velut eκ debito pro opera, quae ipsi tanti fuit aesti- .mata. Atqui etiam ubi gratis alteri res datur, repetitio cellat. Neque o

stat, quod adquisitio sit laeta titulo nor iusto, & modo, & medio, legibus v tito. Hoc enim ad repetendum id,quod dedit,allegare non potest, qui dedit; quippe qui & vltro pactus est turpem operam, eaque exhibita aequi pollens quid comvento pretio sibi exhibitum iudicauit 3 nec super flagitio queri potest, quod ipse secit. Id tamen essicit illegitimum adquirendi medium, ut superior quod

datum suit vel per modum poenae auferre queat, vel danti iterum addicere ' - , Quod si tamen, verbi gratia, illecebrosa aliqua meretrix incautum adolescentem magna argenti summa emunxerit, reete eadem videtur repeti posse; cum etiam inter eos, qui ob turpia sociantur. species quaedam iustitiae, adeoque & leges Contractuum utcunque soleant obseruari. Caeterum cum & illud turpe habeatur, quod gratis debebas, non nisi accepta mercede velle praestare, Viterius quaeritur; an si quid promisiam datumque suit Oh rem antea debitam, repeti possit ' λ Respondent aliqui simpliciter, valere tale promissum, s1 ius

naturale spectemus; cum etiam id valeat, quod citra ullius causae intuitum fuerit sactum. Damnum tamen per violentam extorsionem datum esse sarciendum. Clarius res expedietur, si Gistinguatur, utrum quid fuerit debitum eX i

perfecta,

lam pastiis est, non iniustam, sed tantum tDrpem ntini. rein sitam transferre volentas, constare aeesse s ex vitio. virtutes autem ει uitia non pro- proinde Mum turpis eatici plus operetur quam dueere actionem . nec continere neeest talem praeis nulla, meliorem esse causam possidentis. H. nationis, sed alios inde esse his sequi. praemium puta vel demeritum. Quod si obiicias, aeeipientem titulum retinendi idoneum non habere t re monderi potest, traditionem factam esse ex eau τει quamuis illa iit turpis, tamen de voluntate do. M Adge de iniusto iudice AUCTOR. L. IU. c. g. I. in re ab H G κ o T i v x L. V. de I. B. S P. e. I .

459쪽

.4i6 LIB. III. CAP. VII. DE MATERIA

persecta, an vero ex pei secta obligatione. Si quid ex imperfecta duntaxat obligatione debeatur, quod pro eo exhibendo promissum fuerit, prac standum erit, neque repetitioni heic locus adparet. Sic verbi gratia etsi viam erranti monstrare lex humanitatis iubeat: si quid tamen pro eo officio, utut mihi non mole lio, paciscar,& exigere id licebit, nec solutum alter repetere poterit. Nisi forte dolo, & confictis terriculamentis ipsum ad enormia pollicenda adegero. Sed k illa promissa valent, quibus alium incitare instituo, ut eo alacrius & accuratius officio suo satisfaciat. Illa enim velut ex ultronea liberalitatefacta iudicantur. Verum ubi quid antea persecte suerat debitum, idque is qui debet, non nisi promissa alia re velit praestare, putauerim idem dicendum, quod de iis promissis, quae metu aut dolo eliciuntur. Stenim quispiam in naturali libertate constituto debitum praestare abnuat, indicio est, virium suamin fiducia ipsum id facere; quod credat, penes me non esse, vi ipsum ad praestandum debitum adigere. Igitur ubi quis prius pactum legitime initum implere nolit citra nouum velut lupplementum, statim mihi iusta in ipsum bellandi causa nascitur. Quod si autem res meae non serant bello iam certare, sed duris licet conditionibus transigere suadeant', laesionis istius pensationem post licebit petere, nisi ultro eandem ipsi condonauero. Aliud tamen est, si ideo pactum prius retractari velit, quoa in eo enormiter laesum se ostendere queat. Verum in ciuitatibus, qui pacto satisfacere sine nouo augmento detrectat, per iudicem iacile compelli poterit. His addenda sunt, quae Interpretes iuris Romani tradunt-titulum D. de Condiet. obvurp. causam. Vbi distinguunt, an turpitudo fit solius accipientis, an solius dantis, an utriusque. Priori casu condi. Aionem concedunt, posterioribus non item. L I B A N I v s orat V. Si quae

a legibus obuenire mihι possunt, ea percipio; quomodo boe adhuc gratia est y Certe qui graιiam accepit, remunerationem ei debet, qui dedit. Atqui iudici, qui legibus es aidictus, gratia non debetur; quae enim ei ex necessivare erant agenda, egit.

I. X. FACULTAs moralis quid praestandi. aut ad praestandum quid nos obligandi nobis quoque deest circa res & actiones alienas: quippe quae non nostro, sed alterius arbitrio sunt subiectae. Ex quo conse uitur, nos de illis non posse promittere aut pacisci; ut alter actu nostro ius ad illas adquirat, aliumque istas velut suo iure poscere queat. Vnde & ICti Romani docent ad β. '. Instit. de λιtic si lat. qui alium daturum aut facturum promisit, neque ipsum obligari, neque allum, cuius factum promisit, obligare. Id quod verum est, si stricte velimus inhaerere verbis eiusmodi promissionis. Quia tamen inconueniens est, actus alicuius surio suscepti nullum esse effectum 'ue inde facile est,

destendit. cedit itire sunt A s pamim post bel lum valet, eur pactio, vi declinetur talum, erit, inessicax H. svid infra L. VIII. e. g. g. .J X. i) Hine Ius Romanum mores hae in parte in quihusdam locis non adinistriant. V. quae dixi Diserr. de obtigae. Mium dat. De tartimiae sev. a. s. a. H. Regulam quoque Optositam, da non quaerenda alteri olluasiona. insνo. haud obser uari testatur ME. ivs IV. decis ria. n. s.ci ais TiNAa v s V l. IV. dee. 1 7. δ. 2 9. A BRυNNEM AN Nus ad L. 3. C. de inut.

460쪽

eam promissionem sic interpretemur; illum curaturum, vi alter det vel faciat. Quod si autem expresse ita concepta sit promissio, me operam daturum, ut tertius certam rem aut actionem ipsi exhibeat; tunc teneor omni modo moraliter possibili laborare, in ad eandem exhibendam alter permoveatur. mrais liter possibili dicimus, i. e. quantum alter honeste a me postulare potest, & quantum vitae ciuilis ratio ser Unde si ex mea parte nihil intermisero, & tertius tamen facere abnuat ', ad id quod interest hautquidquam tenebor; nisi hoc eκ- presse receperim , aut ex negotii natura recepisse intelligar. LI v I v s L. II. C. 3I. Veiat persoluta fide. quonsam per eum non siti et, quin praestaretur '. Quod si Vero ita promittam, ni tertius praestet, me certi quid daturum; manifestum est tertio non praestante, meum promissum committi. Cui simile sere id, quod legibus Romanis erat constitutum, vi si quis rem alienam legarit, quam alienam sciebat, heres eam redimere cogeretur, & praestare, aut si eam redimere nequiret, aestimationem eius dare. Certum tamen est, ex qualicunque meo promita tertium non obligari, aut alterum ius nancisci ab eodem immediate id exigendi. Pro alienis tamen non reputantur actiones aut res eorum, in quos nobis est imperium, quousque is hoc se extendit. De his enim tamquam de propriis emcaciter promittere possum, adeo ut non solum ipse tenear

praestare promissum, sed & alter, cuius factum spondeo, ex vi potestatis mihi in eum Competentis, ad repraesentandum promissum obligetur, ubi mea ipsi voluntara innotuit. Et si regulariter a principali promissore sit postulandum, ut ipse sibi subiectum ad praestandum adigat; & si hic pertinaciter detrectau rit, non ipse immediate, sed iste conueniendus erit; nisi hic omne suum ius

in alterum transtulerit.

q. XI. DE NI VE nec super rebus meis aut actionibus, in quas iam alteri ius fuit quaesitum, tertio valide possum promittere, nisi sorte alter iste suo iure velit cedere: Nam qui prioribus promissis aut pactis ius suum lam in alium transtulit, ipse utique; nullum amplius tale ius reliquum habet, quod in tertium possit conferre. Ac nullo negotio omnia promissa & pacta hac ratione irrita reddi possent, inito alio, in quo contraria priori disponerentur, aut ciuicum prius simul expleri nequiret. Vnde hoc in casu posterius pactum red-llitur irritum per prius: vel potius prius ostendit, posterius nullum esse posse Hinc & irrita sunt omnia pacta subditorum inter se, vel cum aliis, in fraudem fidei facta, quam legitimis imperantibus dederunt '. GRAMONDUS Hist. Gall. L. V. qui sub Rege nascitur, primitus fidem Regi debet, quam quis alius a

Rege bi arrogat, rei alienae temerarius eontrectaris es; nec sandumpacto, quod comtra eari consist eloquentiae 4 ἐ- , si omni Mea vos est. Latis imperatori. ariam victo, se daei νεά- ἀιαν , si edi prudentia se indώμιa. o. fortitias Maeriistis Dis functa es. Idem d. t an Puta in negotiis onerosa. H. G R O T Iv sL. III. de I. B. S P. e. m. g. 3o. Cong. AUCTO R infra L. V. e. s. s. g. Quod eompluribus e emplis illustraui dicta disert. sect. i. s. s ct sq. H

Q Poenae loco. Dissentiunt hele paue . sed perperam. Vid. dieia Differt. sect. l. q. IT. semia H. g. XI. t Viae infra de iureiurando L. Iv. e. 2. I. M. H. 23 Q videatur etiam L. II. Hist. GaIl. ad A. MDC I. de eontrouersia inter Niuerium ἄVimillium. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION