Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

18 LIB. IV. CAP. I. DE SERMONE, ET ONAE

fallit nautas; nee Me in iis reprehenditur. quid' quod mendacia saepe prosint hominitat. nocet comra veritat. Quanquam nescio, an probari possit illud factum Agesilai, qui cum suos multitudine hostium perterritos cerneret, manui vocabulum victoriae inscripsit, arreptoque ab hariolo iecinore, in manum notis in riptam imposuit, quoad notae a iecinore reciperentur. Tune sociis eam scripturam monstrat, deos, inquiens, victoriam polliceri. ΡLvTARctius Apoph. Lacon. fpag. 2I RTOm. II. Ed. chel J Sic mendaces non sunt medici, dum aegroto delicato aut moroso pharmaci dulcedinem aut lenitatem persuadere satagunt. LIBA NI Vs Declam. XXIX. p. 66 . D. Edit. Paris

Morelli. J Med eos videmus aegrotantium cupidiues fraudibus Hudere. Idem etiam utique aduersus sanos praesumus, quotieι melius fuerit delusium fuisse. quam quod sertim es audisse q. Nescio tamen, an sub hac classe censeri possit astutia Erasia strati medici apud Seleucum regem fingentis, Antiochum filium uxorem ipsius denerire, apua LUCIANUM de Dea Syra. T. II. J Huc quoque possis referre factum Iosephi, qui ut in fratribus suis seriam poenitentiam plagii circa ipsum

perpetrati excitaret, utque intelligeret, quo animo in patrem, ae fratrem Beniaminem essent, diu eos fictis πlminationibus anxios habuit. Genes. XLII. seqq. Ios EPH. Archae l. L. II. c. 3. Denique & fabulas Poetarum 7, quibus sub amoeno inuolucro veritas insinuatur, a mendaciorum classe eximendas facile conceditur. Vid. PLUTARCHUS de aud. Poetis. Et hactenus a mitti potest illud Sor Hoc LIS Electra: Δοκω μύν- ῆμα Κν κέψει κα- ών. Existimo enim, uiarum verbum commodum utile turpe esse '. g. XVII. RECTORIBVs quoque ciuitatum salso sermone utiquandoque licet, quorum consilia ac destinata ii propalentur, saepe incassum cadunt, aut in rei p. damnum redundant. Ea, ubi silentio nudo non satis obteguntur, per fictos sermones auersa aliorsum hominum curiositate, velare fas erit.

D Adde fictiones iuris, Dariim de in disci

plina hae usus, & plena est Romana Iurisp dentia. De iis vid. Ant. Dadini ΛLT ESERRAE tractatus septem. H. 8 Quae verba potius ita reddenda erant: Exi fimo rarem, nullam salium rumorem famae nos aegrauem esse posse : quum res a nobis gestae tantum secum Irtitatis ferant 1, Eodem sensu vox ' a occurrit Matth. V, u.

3. XVII. 10 Conser, quae diei tur ab Auctore

nostro in Dissertat Ione. εω eoneordia verae pol tuae eiam Religione Chrisiana g. m. M Caeterum Plato minime tondemnat Palsiloquia. quibus priuati inter se uti possint. Adsno. scit enim, ea interdum verae Medi ei nae instar esse. Lib. II. p. 332. . Tὶ δὸ δέ ἔ νῶ ἐν τοιο λεγεις πιrε υψ τὸ χρη- ων, ἔτε μῆ ἄζι- οῦναι μιμις

Lib. III. p. 4i4. B. C. Libia U. p. My. C.D. ct de Legib. L. V. p. 663. D. Lib. XI. Pag. 9IT. 3 te Iehu, Rex Israelis, Baalis eoiendi tuisse ua

502쪽

EvNDEM COMITATUR OBLIGATIONE.

αφελέα της πολεως, τοῖς δε αλεις παπιo QTHον τοῦ τοιουτου. Mendacium hominilur pro medicamento es utile, quare publicis medicis concedendum, privatis autem hominibus minime attiniendum. I tur reminicam a imprantibus praecipue, si quibus aliis,memiri convenis , veIhostium, vel cimum causa ad civitatis utilitarem. Reliquis

aurem a mendacis absinendum es '. Huc spectat factum Salomonis r Reg. III, ste. Apud SugTONIVM Claudio c. Is. hic feminam non et sentem filium suum , dubia utrinque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio iuuenis. Sic patre & filio in ius rapto ob interfectum sacerdotem, cum non constaret, Vter facinus patrasset, neutro alterum prodere volente, Carol. Magnus sententiam pronunciasse dicitur, Ut uterque moriatur. Ita pater se

auctorem confessus est. Sic leκ in Hispania est, ut si serua ex domino pepererit, ipsa libera fiat. Aliquando ex nobili ancilla sua conceperat; ille negat. Illiquida probatione rex Alsonsus iubet puerum pubflce vendi. Quo audito, pater se prodidit: ap. PANORMITANVM de Reb. gestis Alson sit L. II. Sic cum

Neleo, coloniam Geductum, vates respondissent, oportere a pollutis hominibus exercitum purgari; ipse simulauit, se puerum trucidasse G purgationis indigere. Se alios, qui sibi conscii essent, etiam persuasit. quo facto, patefactos iam qui se eontaminassent reliquit; apud AELIANVM V. H. L. IIX. e. s. Hispanis prouerbium est: die mendacium, erues veritarem. Huc quoque pertinent dissimulationes circa valetudinem aut mortem Principis ' ; praecauendis turbis. Isthaec tamen hautquidquam ad Numae commenta extendere velim. Add. POLYAENvs Strateg. L. II. in Epaminonda n. s. & II. POLYBIVS

L. XVI. c. it. Sicuti & isthaeo licentia nullo modo ad promissa pertinet. Add. B A c o N I s Sermon. fidei. c. 6. g. XVIII. CvM PORRO Groilus d. l. f. 13. mendacium oriri statuat ex laesione iuris, quod quis habet ad intelligendam alterius sententiam; eκ hoc quoque concludit: mendacium non esse, quoties fictum sermonem ad aliquem dirigimus, qui non decipitur, etiamsi tertius salsam inde hauriat persuationem Praelunponitur enim priuatum duntadiat negotium geri inter me

& alterum, neque id quidquam ad tertium spectare. Ergo alter ficto sermone M m m et haut

iidum se simulabat, elim eiusdem eultores eompre radendi A pessundandi eonflia apud se eoqueret. a Reg. X, 39. Cui simile famni Constantii Chlori,

Constantini patria. vi ministrorum suorum Christianismum profitentium. animo tentaret, digni. tatum amissionem minantis a Christianismo non diseedentibus; mox, ubi alioriam eonstantiam, aliorum leuitatem hoe testimonio didicerat, solos eos retinentis, qui se Christianos ostendere per

seuerauerant. Vid. Can. 21. caus 22. quaest. 13. H.

4ὶ Et Sophismata politio alia, quae, si sine

iniuria aut fraude euilisqtiam adhibentur. damnari ut inius a non debent. De 4ruo alibi sustus. Ad datur FORs TN E R Us. ad I. Antiat. Taciti verbaiae queantei drim numn vulgasan r. . H.

g. XVIII. Q kesertur liue, a Patribus quihusdare veteris Ecclesiae, ut obseruat GROTIVM obiurgatio, qM Paullus Petrum earpebat. Α ti hiam prosectiun, quod, ne Iudaeis offensam pararet, eonsuetudini omni eum paganis, niti iter eonuerias . minetiam misisset. Galat. II, tr. A seqq. satis bene enim', inquiunt S. Chryso. 1 cimus, & S. Hieronymus, nouerat Petriis, se paullo non serio, sed dieis tantiun eatissa inere pari, ut iis placeret. coram quibus loquebatur. Vertim manifestum est, Fatillum utique exanimi sui sente itia, loqui ct reprehendere Petri institu- tuin tanquam prae se ferens simulationem reprehensbilem, quoniam a paganis seeedens tellatum faeiebat, sibi sederet obseruationeis cerimoniariim Mosaicarum abscisse necessariam esse, si quis

Deo placere vellet, id quod Seripturae S. ci filii Euangelii repugnabat.

503쪽

so LIB. IV. CAP. I. DE SERMONE, ET QUAE

hautquidquam ' decipitur, qui ex eo satis animum meum percipit, non secus ac si intelligenti fabulam narrem, aut ironico vel hyperbolico sermone Har.

Aduersus tertium autem ideo mendacii culpa non contrahitur, quia cum eo

nihil est negotii, adeoque nullum ipsi ius. viqviemea sit mens intelligere deis M. Ac si ipse opinionem sibi forinat de eo, quod non ipsi, sed alteri dia

citur, habet, quod curiositati suae imputet. Qua tamen assertione ne quis' abutatur, monendum est, non debere a duobus eκ compacto captari tales occasiones, ut tertius aliquis hoc modo ludibrio habeatur. Nam si vel maxime tertius ille plenum ius non habeat me intelligendi, lex tamen humanitatis &caritatis requirit, Vt ne meus sermo occasionem praebeat ipsi damnum praeter meritum accipiendi. Ut omnino distinguendum sit, utrum aliquis citra suam culpam aliorum sermonem percipiat, an vero ex petulantia, aut maligna cura aliorum secretis immineat. Igitur assertio isthaec competit potissimum in οὐτακουται. qui insidiosis auri hus clanculum aliorum sermones sublegere sat gunt. Horum importunam curiositatem, ubi penitus tacere non placet, solemus amoliri, diuersum & ad rem non pertinentem iniiciendo sermonem, vel etiam de compacto labellam reserendo, quam dum ipse, magnum se excepisse arearium ratus, aliis propinat, ludi hino habeatur, modo nullum praeterea ipsi aut aliis damnum inde enascatur. Equidem nouimus, neminem debere alte rius honorem & exitii mationem dcterere, ludosque eundem facere. Enimuero uti non arbitramur nos pecasse, si alicuius errorem detexerimus, modo id fiat citra amarulentiam, & insultationem eruditis viris oppido quam indignam, etsi eiusdem famae aliquid potius inde decedat, quam accedat: ita vitium in alterius moribus haerens, ubi nobis id molestum extiterit, nil prohibet vel ludibrio corrigere, quo ipse deinceps id exuat. Neque enim ideo correctiones & emendationes aliorum illicitae sunt, quia opinionem de illorum praestantia imminutum eunt. Sic cum in uniuersum generis humani intersit, ne quiuis cuiusuis arcana intelligat, tacita quapiam gentium conuentione est receptum, uti sigillo munitae literae ab illo solo aperiantur, cui sunt inscriptae . Si ergo aliquem animaduertero mea m arcana epistolarum captare,

credo 'iaculum non crit, si eiusmodi epistola ipsi intercipienda subiiciatur, qua lecta non magnopere gaudeat. Sio si in domo aliqua puer sit, omnibus eduliis in penu dispositis imminere solitus; iniuriam iste non patietur, si reprimendae ipsius gulae amaro plenum succo vas inter reliqua locetur. Huc reserre postis, quod memorat HERODOTus L. I. spag. M. J de Nilocri seu

Semiramide, quae sepulcro suo incidi curauerat haec verba: Si quis rex Bublonio

rum Pecunia valde in querit, ex se sero , vs verro quantu-unque voluerit Iumerra.

Od cum aperuisset Darius rex, auri nihil inuenit, sed haec duntaxat verba: Nisi ius

tiabilir

lera m s. 3. in Tomo I. Commentationi ira Λ Dpti. seulomini, ubi illud etiam obseruat, senaper inis humanum vi n esse, aliorum epistolas propalari adducto Cicrao Nis loco ex Philipp. II, 4. Ast et/am titteras, quas me sui mi us durare

504쪽

ΕvNDEM COMITATUR OBLIGATIONE. 461

tantera ausit er. Vid. quoque Ad. OLEARI Us Iun. Pers L. IV. c. 7. Eiusmodi quippe inscriptionibus credere, simplicitatem iuxta & auaritiam arguit. Equidem recte illi, qui in facto Papyrii apud G E L L I v M L. I. c. 23. causam, id est, ingenium & tacitu istem in tantilla aetate laudant; modum autem reu rentiae matri debitae aduersum censent; praesertim cum istud ludibrium elic ceret sententiam, matronis sane quam parum honorificam; m vna potius duobus nupta ferer, quam uni duae. ' Nondum tamen a me impetrare hactenus potui, ut valde irascerer marito illi apud PLUTARCHvM Lib. cie Garrulitate sp . so . T. II. Ed. V cchel J, qui amoliendae inoris importunitati circa expiscanda Senatus arcana de coturnice quae cum aurea galea per sorum volitare visa sit, narrauit. Etsi ne reliqui per garrulam istam mulierem in vanum terrorem comiicerentur, aut aliud quid damni caperent, marito isti Utque erat cauendum.

Nam momentaneum errorem delectatio sequens facile pensabat. Quod si autem hoc prouidendum est, ne per eum; qui a nobis ludibrio haberi merebatur, alter decipiatur; multo minus licebit falsi quid alteri persuadere, eo fine, ut is tertium decipiat; licet alter ille sortasse peculiariter inde non laedatur. Nam& hoc ipsum indignum est adhiberi velut instrumentum alterum saliendi: Dperinde est, siue immediate, siue interuentu alterius a nobis subornati alium decipiamus. Quanquam ars sit non paucis Usurpata, ut fallant eos, per quos sallere alios cogitant. Vid. SENECA Thyeste v. No. Scilicet quia non parum

interes. ex amnio omnia, υι fert natura, facias, an de indusria T E R E N-T i v s Andr. Aet. 4. O. . Add quoque GELLIVS L. XII. c. II. f. XIX. I L L v D planum est, cum inter hostes obligatio sensa animi patefaciendi cesset, posse quem citra notam mendacii aduersus eos falsa proserre, . fictisque rumoribus terrere, aut detrimenti quid iisdem inferre, dummodo te tio amico praeter las damnum inde non nascatur. Cui enim aperta vi nocere licet, quid prohibet, quominus per astutiam, & citra nostrum periculum ei noceatur λ Quod enim aliqui hunc modum hosti nocendi sunt adspernati, factum, non quia crediderunt, ius aliquod violari: sed quia ferociores apud ani mos illa tantum hosti illata gloriae ducuntur, quae vigorem quendam & impetum animi ag corporis praeferunt. Sed quae de fallendo hoste dicuntur, nequaquam ad ulla pacta cum hoste, tollendo aut suspendendo bello inita , sunt eκtendenda '. Cum enim leκ naturae pacem, quantum commode potest, seruari, aut abruptam sarciri iubeat; iubere quoque intelligitur, ut ea usur-M m m 3 pentur

.nostea vιdeantur quam multa seria. naque tamen

vido modo Huulganda. Quod exemplum parum ad rem Deit. Quod exemplum a quibusdam sabulis aceeri. setur. Vid. THO ΜΛsIi Naeui Iuris prud. Rom. p. Iasis eou. PLUTARCHVS laudat, quod AElauiae , potius , quam eornicis nomine reddi debebat. C Qui locus ipse quoque parum inseritit insti. tuto ΑυCTORIS. . XIX. Q De quo infra L. VIN. e. . se L. V. e. s. . 3. H.

505쪽

462 LIB. IV. CAP. L DE SERMONE, ET QUAE

pentur media, sine quibus iste finis non notest obtineri. Atqui in pacem coire hostes iterum nequeunt, ni inuicem sit obligatio sensa animi circa prassens negotium liquido indicandi; adeoque ni dissidendi inuicem necessitas per obligationem vera dicendi circa compositiones pacis tollatur. Sed & quod traditur, licitum esse hosti ficto sermone illudere aut nocere, nequaquam eo extendi debet, ut de hoste falsa crimina & flagitia spargantur, minuendae existimationi. Nam status hostilitatis id quidem ilicontiae flat, in cogitata animi mei hosti abscondam, aut fictos rumores disseminando viam ad ipsi nocendum aperiam. Sed qui crimen hosti obiecturus est, ii quidem de eo fidem velit facere illis, qui extra hostilitatem sunt constituti, utique hostili schemate

exuto veritatis sese assertorem serre debet, adeoque historici personam aduersus istos induit. Vnde si sponte a rerum veritate abeat. mendacis & calumni toris notam effugere non poteriti Falsa autem Crimina hosti in os exprobrare, impotentis est conuiolatoris. Mendacia pro mendaciis ulcisci est vanitatem hostis sui imitari. Adde Ludovici MoNT ALTH Epistolam XV. & notas ad eandem. Quod autem L IPSIUS Politi L. IV. C. 14. n. 32. cum hostibus exteros quoque coniungit, aduersus quos simulatio & dissimulatio sit adhibenda; id haut ulterius potest admitti, quam quatenus consilia & res nostras illirum notitiae subtrahi interest. Nam ut vitro hisce damnum velimus fictis se monibus conciliare, id communis inter homines cognatio non patitur. q. XX. DIFFIC rLIOR est inspectio, an citra mendacii culpam reus delictum, cuius insimulatur, negare, aut fictis argumentis eludere queat pVbi non est sermo de tribunali diuino, apud quod humilem confessionem, -- 'niaeque implorationem utilissime adhibueris. Impium quippe non minus ruam stoliaum tuerit, apud Omniscium coloribus aut negatione velle uti. ui rationi nititur illud Iosuae VII, 19. sto. Nam reus iam diuino indicio erat

patela us. De iudiciis ergo humanis sermo est; quae duplicem potissimum finem habent propositum, tum et quisque obtineat, quod ipsi debetur, tum

et per poenam coerceantur, qui Vel per malitiam aliorum tiara temerare ausi fuerunt, vel segnem ob iustitiae amorem temeraturi erant, ni quae alios teti-iere mala, sibi quoque euentura horrerent. Horum ergo seueritatem et quis eclinet, aliqui hautquidquam sis esse putant, falso sermone uti. Idque quia iudex cumprimis verum intelligendi iure posset. Vnde nec sanctitatem iudicum, Dei nomine praesidentium, nec obsequii necessitatem ulli circumscripti

serat: non tamen idem dicendum . s quis a trudice interrogatus fuerit de trimine a se eoinmisso imaetime si Interrogatio facta eum obseeratione. ut apud Hebraeos Iosuae VII, . Ioann. IX, 24. Matth. XXVI, M. Habet enim iudex ius interrogandi, quod reus eriminia insciatione sua eludere nequit. vid. Chr.THon As vra L. II. Iurispr. D. c. . 83. sesu. H. s Mutauit THONA.s x v s sententiam in sundamentis Iuria Naturae ct Gentium. uilod autem ad confessionem veritatis iudiei faetendam attinet , abstine eam ah Reo pi ΑΥci exi it de Reptibi. I .i Il. p. 389. C.Tom.

506쪽

EVNDEM COMITATUR OBLIGATIONE.

scriptioni aut contumaciae locum dare. Praeterea non tam necessarium hoc videri, quam periculosum ; plus enim detecta nocere. Si praesertim non tam facta, quam sententiae Dissae proponantur; quod semper noxium est tum in sese, tum quatenus unus error infinitis praebet originem. Contraria

tamen sententia aliis potior videtur; qui distinguendum iudicant in omni cimmine inter damnum datum, & ipsusn reatum; quorum illi restitutio, huic poena proprie dicta respondet. Iure naturali quemlibet damni delicto suo dati restitutionem facere debere. Sod & debere quemlibet alteri poenitenti, &restitutionem praestanti veniam concedere. Obligatione ergo proprie dicta quemlibet nocentem adstringi, ut ad reparationem famni abs se dati semper fit Iaratus. Sed ut quis ultro ad poenam se praebeat, aut nomen Quin ipse deerat, neminem teneri y . Et ubi occultum sit delictum, ita ut restitutiopalam fieri nequeat citra consessionem de crimine, eandem oblique & occulto quodam modo faciendam. Poenam quippe inuito instigendam; cum alias finem suum non possit obtinere, qui est, peccantem, D alios a peccando a sterrere. Ad quae autem obligamur, ultro & a volentibus suscipi debere. Cum ergo ad poenam sibi arcessendam nemo sit obligatus, vid. L. r. D. debon. eorum, qui ame seruιnt. az non possit non naturaliter homo ab eadem maxime abhorrere, praesertim ubi ad mortem usque, aut graue aliud malum pro-ctediatur: non adparere, quare non quovis modo, citra tamen iniuriam tertii, eam liceat declinare. Cons tamen L. s. D. vi Cusodia σ exhibitione reorum. Neque vero reipublicae valde interesse, ut pensatione damni facta puniatur delictum non notorium, Guodque adeo colore aliauo adhuc tegi aut excusari

possit. Inde uti manisella quidem negare vecordis sit; ita fictis quoque a Lmentis crimen obiectum posse dilui, ex hactenus adductis videri. Etsi sal- sententias allegare reo inutile sit, quod iudex utique iuris sit intelligens. Equidem iudici iacultatem esse quoquo modo verum exsculpendi, modo restanti sit, ut salus reipublicae omnino eam vindicari. Inde & a mendacii nota absolui iudicem, qui ut a reo crimen expiscetur, aliquid fingit; puta, se ab alio iam rescisse, hoc vel illud se facturum, si dissimulare pergat, & similia. Etsi in solo crimine seductionis dolis uti licuisse Ebraeis ad detegendum reum, notet GROTIus ad Deut. XIII, 8. Sed eκ eo non statim sequi, ipsum reum ad consessionem criminis teneri. Neque enim cuilibet lacultati, quae nudum exercitium alicuius actus notat, in obiecto suo obligationem respondere Et esse alia media in veritatem facti penetrandi, argumentis, & per

M Im in regula iuri respondet obligatio. Vid.

sapra L. III. e. s. s. l. nota I.

507쪽

4M LIB. IV. CAP. I. DE SERMONE, ET QUAE

testes. Quos, ubi de alieno crimine interrogentur, etiam iniuratos verum dicere teneri ob iussum imperii ciuilis. Accedere, quod tantus sit sauor propriae conseruationis, ut etiam inuidiosum habeatur, manifestos criminum inauditos plectere. Eoque vitio non verti quemcunque colorem facinori suo obtendisse. Vid. L. 1. Princip. D. de Requar. vel absent. damnand. & addictum locum, GROTius in Flor. spars Non omnia quoque tribunal diuinum & humanum habere communia, nec tanta maiestate praesidere iudicem mortalem, quam Deum. Quod si autem reus de proprio. mine ultro fateri non teneatur, negatione ipsus hautquaquam obsequii ciuilis necessitatem infringi. Equidem grauius plerumque plecti crimen, quod abs reo Contumaciter fuit negatum quippe cum ultronea confessio sere poenitentiam indicet, quae de malitia d Hinquentis multum detrahit. Sea virum magis expediat Callide negare, an apertae consessionis ingenuitatem ampleeti, in alterius generis inspectionem pertinet, non ad eam, quae agit de eo, quod quis tenetur facere, nec ne.

Ex his duabus sententiis utra alteri sit praeserenda, facile intelliget, qui argumentorum momenta ponderare nouit. Memorabile est, quod HAYTHo-N vs de Tataris c. M. tradit; eos cum alias mendacissimi sint, in duobus tamen mentiri nescire; nempe neminem eorum arrogare sibi aliquod forte facianus, quod reuera non patrauit: S qui scelus admisit, ob quod etiam momtem sibi imminere nouit, a domino interrogatum veritatem non relictis re. Quin & apud Iaponios capitale est coram iudice mentientem deprehendi.

f. XXI. SED quin in hisce casibus patrono seu aduocato licebit λ

Heic nobis distinguendum videtur inter causas ciuiles, & criminales. In illis salua conscientia non videtur aduocatus impedire posse, ne alter primo qu rue tempore ius suum obtineat. Ademtie heic illicitas esse arbitramur non olum salsas allegationes fictasque rationes, sed & dilatorias exceptiones; quippe quae omnes moram adserunt, ne quis tribuat, quod debet, neue alter accipiat, quod ipsi debetur. Cons. L. p. s. vlt. D. ad L. Corn. de fa s. In criminalibus autem, ubi de poena duntaxat agitur; ulterius putauerim dispi-- ciendum, an quis publice sit constitutus, ut rei causam agat, an vero ab ipso reo adscitus fit. Priori non videtur concessum uti falsis allegationibus, aut fictis coloribus; cum hoc fine publice detur, ut, quae reo intentantur, calumnias depellat, neue quid iniuste ipsi inseratur prouideat. Ad quem finem lassicit accusatoris argumenta simpliciter diluere. Ast vero quem reus sibi a sciscit patronum, cum interpretem eius duntaxat agat, eodem quoque defen

sionis modo uti posse iudicauerim, quem adhibere licebat reo, si pro seipse di

ceret. XXI. 13 De artibus Adii eatorum minus probandis prolixe egit ZiEGLE R vs libro citi

titulus: Rabulistieet in euilis e. H. q. s. seqM. tr ctat quaestionem, an de intenti ne actoris certus, possit eam negare, s exeeptionem habeati mam

contra FRANT Ex v Μ negat. Et ibid. i6. an propostio actoria partim vera, partim msa, tota negari queat Quam itidem negat. H. a) L. XII. e. r. p. 864. s6s. Sis Histiis insidiis

508쪽

EUNDEM COMITATUR OBLIGATIONE.

ceret. CICERO pro Cluentio: D. so.J μυι vebementer, A quo in orationibust ris, quas in iuuietis habuimus, auctoritates usseras consignatas se habere arbi. tratur. Omnes enim illae orationes ea arum s temporum Ans, non minum

ipserum , ae patronorum. IDEM Ossic. Il. c. r . 3 religioni non habenda tradit, nocentem aliquando defendere. Neque vero ab haz licentia mulis tum periculi iustitiae imminet. Cum enim in iudice supponatur cognitio iuris, igitur nihil aget aduocatus, ficta iura aut falsas sententias alle. gam. Neque faeta proponenti creditur, nisi eadem idonee probauerit. Ergo si quandoque nocentes poenae hoc modo subtrahuntur, non aduocati, aut rei culpa erit, sed iudicis, qui aera lupinis discernere haut valuit. Et si P L λ-T o de LL. L. XI. sub finem, in sua ciuitate ne isthaec quidem videatur indulurre. Et Aegyptii quondam causidicorum oratione multum iuri caliginis os. ndi arbitrabantur, apud DIODORVM Sicul. L. I. c. 76. Praesertim cum, uti EvRIPIDE s Phoenissis fuere. 02.&seqqd ait, ex Αι veritatis or tuo, quaeque adeo variis interpretum ambagibus non indiget. 'O δ' ς .e λό- .

γος. Nρσῶν εν αυτου, φαρμακων δεντ- σοφων. Iniustui autem sermo , aegrotans

infuso, callida ri heu medi mina. Et PINDARUS Nem. Od. 7. vers. 7o.7I.J'Eυ νυμον ἐσδικαν τρία επεα διαρκε s. Ad honestam causam tria verba sustent. Bene quoque Iso CRATEs ad Demoni cuin spag. II J: Nullius improbi negorii patronur esse velis. Nam G te sim facere putabun , quae ab aliis facta defenderiti Ex quibus patet, quatenus sit admittendum illud Q v INTILIANI Orat. Instit. L. II. c. 37. H mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum es; σQfectui. saliter ad aequitatem perduci iudex nis poterit, necessario mouebit orator. Et illud EIvs DEM L. XII. c. I. Verum G Alud, quod prima propositione δε-rum videtur, potest Gerre ratio, ut vir bonus in des one xausae vilis auferre alio quando iudiei veritatem. Quanquam exempla, quae eo loco adsert, accurati

re discussione indigeant. Dicit, D s msse Afendi reum insidiarum tyranno structarum '. Id quod profluxit ex hypothesi Graecanica , de caede tyrannorum licita. Alias insidiatorem principis, cui fidem quis dedit, defendere fictis argumentis ideo illicitum, quod quilibet ciuis ad eum pro virili desendendum teneatur. Cum qua obligatione stare non potest voluntas, insidi torem ipsius meritis poenis subtrahendi. Pergit: ouid si quaedam benefacta

damnaturus es iudex, nis ea non facta conuicerimus : non via hoc mori seruabit or tor non innocentem modo , sed etiam 'audabilem eluem P Enimuero talis casus

fingi vix potest. Quod enim benefaeti nomine insigniri debet, id utique cum legibus ciuitatis congruat necessum est. Ob tale factum quomodo. aliquis in ius vocari queat, non adparet. Ergo ponendum est, aliquem egre

509쪽

eo quopiam facto inuidiam laeurrisse apud improbos ciues, qui postea trumalia occupauerint. Heio ubi notorium fuit lacinus, si ob id calumnia ipsi intentetur, nil profuturum est reo, si illud negare instituati Sicut ineptum foret, si Cicero ob socios Catilinae interfectos in ius vocatus, negare laetum voluisset. Sed ubi probabiliter adhuc negari laetum possit, nillil lane obst

hit, quo minus fictis quoque argumentis prauos apud iudices innocens reus dein sentitur. Si quis dissuadere velit iusta quae Iuni natura, sed pro eonditione temporum inutilia ciuitati, non opus est, ut salsis argumentis adstruere laboret, iusta illa iniusta esse; sed lassicit ostendisse , non semper, quae iuste fieri possunt, necessario debere fieri; praesentia autem tempora requirere, ut utilia speci iis praeserantur. Id quod veris quoque sententiis persuaderi potest. Spes futurae emendationis in reo id praestare potest aduocato, ut eo minus dubitet reo ingenium suum ad declinandam poenam accommodare, quod eius impuntitatem reipublicae haut noxiam fore noriti Verum ut dux bonus manifesto συ. mine premis, sed citra quem honeste cluitas vincere nequeat, poenae subre

hatur, argumentis fustis non obtinebitur; sed simpliciore potius via, qua usum M. Antonium in defendendo Μ. Aquilio tradit C IcERO in Verrem lib. V. sub init.

510쪽

I. Iurhiurantii fiammonis. II. Iuriurandum quid' III. Iuratur tantum per Numen, lv. n quidem iuxta religionem iuran

V. De intentione iurantis. m. Iuramentum es vinculum accessorium obligationum. VII. De iuramentis dolo elicitis. VIII. De iuramentis metu extortis. IX. Iuramenta circa res illicitas non obligant: X. Me quae impediunt maius bonum. XI. Iuramemum non immutat naturam a tui. cui adiicitur. XII. Iuramentum excludit eavilla

XIII. Non tamen semper fricte inter ι-

tandum IXIV. Aut citra tacitas condisiones G limia

rationet.

XV. Iuramentum explicatur ex iruentione deferentis. XVI. De iuramento in alterius animam. XVII. Ouatenus heres tenemur ex iura-mZnto destineti XVIII. Iuramentorum diuisio. XIX. Iuramentum eonfirmatarium; XX. Tes eatorium; MXXI. Diis decisorium. XXII. Suppletorium, N purgatorium. XXIII. An quaelibet iuramenti violatio faciat periurum P XXIV. De iuramentorum relaxaIunibus.

est He

v I Urnu Nnv M porro est de iureiurando, quo sermoni nostro, omnibusque actibus, qui sermone concipiuntur, insigne acredere firmamen-m tum iudicatur . De quo etsi infra, ubi de firmamentis pactorum tractatur, commode quoque agi posset; et tamen haec potissimum locum maluimus a issignare, quod iureiurando non pacta solum, sed & simplex sermo soleat confirmari. Quo etiam sacere potest, quod apud Ebraeos iuramenta, ut&vota, non censebantur obligare, nisi verbis prolata '. Vid. Gllo Trus ad Leuit. V, & Numer. XXX, 3. Deuter. XXIII, 23. Eius maxima vis atque sanctimonia etiam apud Ethnicos habita fuit, ita ut grauissima perturos poena manere crederetur quae ad posteros quoque pertingeret: & ubi sola volun-N n n et tas

Firmum es iuram/ntum, A vesa Aero solum. V. SANDER s N. Prael. de i rament. stro. missor obligat. L. I. FRANTE Krvs II .Res l. LFrcτ ΜΛ N N. de iuram. perhorrest. Disp. I. c. a. de dicta supra ad e. I. g. 4. H. 3) Apud E v Rapin E N Medeae interroganti. quid Aegeus, s quae sub iureiurando proiniserat non praestaret, passurus esset, hie respondit: 'Λ τι- δυσσιασι νυν-- 'οτῶν Euae ι aisambus impiis solixe aui M. N.

SEARCH

MENU NAVIGATION