Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

uocamus. Atqui ineptum hoc esset, nisi illicitum foret non praestare id, quod supponitur; adeoque nisi iam antea obligaremur. Quanquam saepe uno sermonis complexu comprehendatur ', & principalis obligatio, & vinculum iurisiurandi accessorium, verbi gratia, si dicam, ita me Deus adiuuer, ut ego centum tibi dabo. Non ideo tamen superuacuum est iusiurandum, quia obligationi iam antea firmae accedit. Scilicet etsi omnes non athei credant, Deum violationem promissorum etiam iniuratorum vindicare; iisdem tamen hautquidquam vane persuasum est, acerbius puniri, qui iram Dei expresse prouocauerit, ac quantum in se suit, ad ipsius misericordiam viam si hi praeclunt. Quipperi tam firmo proposito ad exserendam malitiam ruit, ut nihil se curare osten-at, quicquid illi displiceat, cui summum bonum iuκta ac malum repraesentandi est facultas. Εκ quibus concluditur ', quod illi aestus, quibus vitium aliquod intrinsecum, obligationem producendam impediens, adhaerebat, obligatorii non fiant, iureiurando licet accedente. Sicuti nec per subsequens tur mentum antegressa obligatio Valida eliditur, aut ius per eandem qua situm alteri tollitur. Sic frustra quis iurauerit, sese alteri debitum non

soluturum.

f. VII. EXINDE consequitur, cum in promissis D pactis consensus

errore elicitus non sit idoneus ad producendam Obligationem; non obligare iuramentum, ubi certum est, eum qui iurauit factum aliquod supposuisse ', quod reuera ita se non habebat, ae nisi id credidisset, non fuisse iuraturum: inprimis ubi per dolum eius, cui iuratur, in errorem fuerit coniectu . Nam laetum illud habet vim conditionis, qua non adparente, quae superstruuntur, corruunt. Sic si quis ex remotis locis laetum mihi nuncium attulerit, ob

quem Euangelia ipsi iurato promiserim; postea autem falsa ipsum nunciasse deprehendero, hautquidquam iuramento tenebor. Addit autem heic G o Tius d. l. f. 4. Si dubium sit, annon aliquis idem iuraturus fuerit, etiamsi in isto errore non haesisset, standum erit iuramento; quia simplicitas quam maxime iuramento competit, & ab eodem omnis interpretatio elusoria est separanda: - & quia promissio non soli isti errori fuit superstructa, etsi sorte erroris istius intuitu prolixior fuerit. Vbi tamen res nondum est in expedito. Nam uter iudicabit, an errore remoto promissio fuerit suscipienda λ Non sane ille, cui iuratum fuit. Quomodo enim liquido quis possit iudicare, quaenam mens alterius sutura fuerit, si haec vel illa conditio extitisset λ Sed nec ipse, qui iurauit, adeo certe hac de re iudicare poterit; quippe cum neque eadem res diuerso temporc proposita aeque nobis soleat placere, neque si eadem res eodem quidem tempore, sed diuerso modo proponatur. Probabile igitur videtur, ne tale quidem iuramentum, saltem in quantum errori superstruitur, esse validum.

c Infra scis. H. ei tantum esse inauratum persuadebat. Neque ) Insia l. s. o. H. vero in easibiis hisce Opus erit absolutione, vis. VII. 1) Atit doliis eirea substantialia conis ouidam uolunt: nam aetin ipso iure est nulliati traPus iriem en t Esempli gratia, si quis dolo indu- oc ius naturale hele non dis inguit inter eonir ectet al:erii ad donandum annulum aureuis,quem eius bonae fidei de stricti iuria. Idem dicendum.

522쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

Si cui tamen in honorem Numinis ab eo non penitus discedere placeat, ex conditione rerum suarum metietur, quantum commode praestare possin Quo loco non inconueniens fuerit, circa iuramentum a Iosua Gibeonitis praeis nitu in quaedam monere; Iosia IX. Vbi primo obseruandum, astutiam Gibeonitarum non esse culpabilem, nec mendacii proprie dicti nomine venire. Quis enim reprehendat, si quis ficto sermone vitam suam seruare sat gerit ab hoste ad internecionem grassante λ Dein neque damnum proprie ictum ista astutia illatum suisse Israelitis. Quid enim homini decedit, si sanguinem alterius inundere non concedatur, quem de caetero omnibus rebus spoliare, & in perpetuam abstrahere seruitutem potest, ita eκarmatum ac debilitatum, ut insurgere in ipsum postea nequeat. In hoc ergo cardo retversatur; an Deus per modum praecepti iniunxerit, omnes & singulos incolas terrae Canaan internecioni dare, etiam eos, qui sponte ceruices seruitio submitterent, & ex quibus periculum in posterum non immineret 3 Id si absolute assirmetur, iuramentum Iosuae erat irritum. Inseruiisset enim auhoe, ut praeceptum diuinum eluderetur, id est inuocasset Iosua Deum, ut ipsum puniret, nisi praeceptum ipsius violasset. Neque dici potest, Iosuam ideo iuramentum illud seruare voluisse, ne Iehouae reuerentia apud eas gentes aliquid detrimenti caperet, dum ipse non seruat pactum, super quo nomen Dei inuocauerat. Nam hoc incommodum non minus sequebatur, si ipse aliquid a Deo sibi iniunctum executioni dare negleκisset. Igitur GROTIod. l. videtur praecepto illi Deuter. XX, i6. hane addendam limitationem; nisis qui stultin imperata facerent; id quod aliquot rationibus probatum it. Add. S E L D E N v s L. VI. c. I 6. ubi ostendit, internecionem illam non tam praeceptam Israelitis; quam indultam. Idque aliis eo probabilius videtur, quod ratio istius dispositionis haec exprimatur; ne istorum idololatriam imitaretur populus, tunc immane quantum in peregrinas superstitiones procliuis; tum ne relicti magno numero antiqui incolae nouos Colonos migrare iterum iuberent; praesertim si aequali foedere cum ipsis degerent. Vid. Iudie. I, 3 . II, 2. III, s. 6. Hoc periculo depulso, nonnullis, qui praesertim idolorum cultum eierassent, sane parci potuisse. Quicquid huius sit, id patet, Iosuam, dolo de- Irehenso, valde stricte iuramentum fuisse interpretatum. Phrasi orientaliatis familiari seruos se Israelitarum professi fuerant, & foedus poposceranti Iosua vitam illis promittit, foedusque init. Per hoc sane, si tales fuissent Gibe nitae, quales se ferebant, id est, extra illos populos, quos Deus excidio destinarat, & bona, & libertas ipsis relinquebantur. Vid. I Reg. XX, ς. Sed propter adhibitum dolum verbis suis presse inhaeret, & praeter vitam, aevi adparet, necessaria alimenta nihil illis relinquit. Add. AMaxos ivs OTL. III. c. Io L

si error soliis sine alterius ὁcito suti eirea substan. tialia , aut proinigioni causam dedit. Adde FRANT Zκ lv I L. II. Remisit. 4. LIEGI. E R. Deeis. 8. H. a Imo astutia Gibeonuarum utille erat vituis perabilis, ct mendaeium proprie sie dictum, qu niam damnum inde omnino liberis Israelis nasci potuisset, si aequo foedere reeepti fuissent ineo. lumes; quia si perietilum erat, ne liberos deinde Israelis, nouin eolonos, migrare iuberent, quod

illi

523쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

g. VIII. Qui D v ERO sentiendum de iuramentis per metum iniustum extortis p Sane qui per metum iniustum causam iuratae promistioni dedit, non minus Obligatus est aa restituendum vi extortum promissum, cui iuramentum accessit, quam si ab iniurato id foret prosectum. Igitur non adparet, quare non & heio compensatio possit opponi, iuxta ea, quae supra de metu tradidimus. Equidem GROTIVS dicto loco g. I*. censet, A aut verba iuramenti

hominem non respiciant ius ei conferendo; aut reisiciant quidem, sed aliquid M. quodia polis opponi; tunc eam vim fore iuramenti, ut homo quidem ire ius nultam eonsteis quatur, at nihilominus qui iuravit Deo obligetur sare iureiurando. Eiusque rei

exemplum esse in eo, qui per metum iniustum causam promissioni dedit.

Enimuero alia videtur natura iurisiurandi, Cuius verba non ad hominem, sed

ad Deum diriguntur, verbi gratia, si dicam, solus aut coram arhitris: ego Deo iuro, quod Seio velim dare. Add. Paulus SER v I TA de Inquisitione. p. m. ss.s6. sp ubi distinguit inter iuramentum, quod ad Deum dirigitur, &quod fit in manus alterius. Id enim habet indolem voti, quo Deo promitato, quod in ipsius honorem aliquid sim praestiturus; adeoque ex eo non homini , sed Deo ius volui consei re. Secus autem sese habent iuramenta, quae ad hominem diriguntur ', seu ubi Deo teste homini quid promitto. Vbi plane videtur expirare obligatio, si in homine, cui promittitur, vitium sit, ob quod recte acceptare promissum is non possit. Neque enim Deo promisi, neque dixi: in honorem & gloriam diuini nominis latroni dabo. Et si vel

maxime admittas, hoc quoque iusiurandum habere vim voti; tamen cum votum non stringat, nisi a Deo acceptetur, unde constabit mihi, Deo probari, ut ego innocens me honis meis spoliem, & illa in impium nebulonem conferam, ne ille gratis sceleratus fuerit λ Ne vero Numinis honor minoris dein si apud latronem eiusmodi iuramento neglecto, non est metuendum; cum is ipso iutae genere satis ostendat, quanti Deum faciat. Si quis tamen fit, quieuitando simpliciorum scandalo, & ne videatur nomen Dei, quod inter pericula profuit, in tutum subductus irreuerentius habere, pecuniae promissae iacturam facere velit; satius utique videtur, Deoque acccptius, eam in pias

causas erogare, quam nebulonis alicuius malitiam cadem alere. idque eo tutius procedit, ubi iuratum fuerit ab eo, in cuius ciuitate per lcges quoque ciuiles talia iuramenta declarantur irrita. Vide Authent. scramenta puberum. C. Si aduersus Penditionem. EXempla, quae pro contraria sententia GROTIVS

adsert,

illi subsormidabant, quum responiterent V. I.

ris. Potuissent ca) iidem Gihionitae deuotionem irae diuinae aliter ei litare . si pacem sine utiliaealliditate petere maluissent. Ait enim Deut

Deuteron. XX. v. - - 4. Si quando aethetoris au pMenandam rimantem, offeres ei primum pae/αι sin foedus inire noluerit, oppugnabιι ea , i' pre-enties omnem marem. in ricie gladii. Diabitaniadum porro non est 3) quin, quod iustitiae etiam

ct Misericordiae diuinae conueniens est, et proin. de Deuteron. VII. a. ex Deuter n. XX. v. l . I. supisplendum, sentes hae cananaeae omnes Hacuaeo.

rum pars autem erant Giheonitae) internecionem suam auertere potuissent, s pacem petiissent. IM.ri iurandi autem aequissima ratio habetur a I sua ct primoribus populi. quum ita religioni eius sent liberi Israelis, ut Doli simul rationem ha

beant. Nain in v. 13. iurauerant, Gibeonitas non

Oeeistini iri. quod ipsis per Dei praeeeptum integrum erat, quia Giheonitae paeein petierant. Quare iam seruantiu Gibeonitae, sed in poenam aimitiae seruituti simul addi nitir duriori, ut ligna caedant. re antias comportent in domum Dei. Quo ipso loma suis cauet a seAuctione eorum ad superstitionem, cui impares videbantur, tristi ser

524쪽

adsere, recte inspicienti ad rem nihil facere videbuntur. Add. quoque Anton. Μ Α Υ Τ ii A E v s de Criminibus tin de periurio n. s. Vbi miror, eum probare exemplum Iulii Caesarit, qui a piratis interceptus, iureiurandoqtte adactus aure θι ron iis soluit, dein et e parata oppre os cruci si it. Nam neque PLUTARCHUS, VELLEIVS, SuETON ivs, POLYAENus L. VIII. de tali iureiurando ipsius mentionem faciunt: & videtur hoc ipso illos sequi, qui momentanea solutione iuratum desunn posse arbitrantur, ut statim vel per se, vel in subsidium vocato magistratu datuin recuperare queat. Quae est lane inanis religiositas ', cum perinde, sit non soluere, & solutum confestim recuperare. CICERO quoque ossi III. D. 29.J praedo urinum pro eapue pretium e fraude non asserri adserit; ex ea ratione, quod praedo sit communis hostis omnium, eum quo me sider e o debet, nee iusiuramium commune. Id quod GR OTIO displicet dicto loco & L. III. c. I9. f. a. ex ea ratione, quod licet cum praedone non sit specialis illa communio, quam inter hostes in bello solenni introduxit ius gemitum: illum tamen, quia homo est, habere Communionem iuris naturalis, ex quo nascitur, ut pacta seruanda sint. Neque tamen deest, quod pro Cicer nis sententia possit dici y. Scilicet cum pirata sit communis hostis omnium, seu qui citra antegressam iniuriam spoliat aut trucidat, quoscunque nactus suerit, adeoque ex professo perturbet, & abrumpat socialitatem a Deo inter homines constitutam; igitur non prodesse ipsi debere vinculum, quo homines ad institutum Dei sociabiles inter 1e solent necti. Cumque is ipso vitae genere atheisinum profiteatur, nullum eidem a religione emolumentum accedere debere. Sicuti etiam e contrario in eiusmodi hominum iuramentis nemo prudens fidei aliquid reponit. Et lenoni apud Terentium velut inter requisita suae artis reponitur, ut sit periurus. Nic. MACHIA UELLUS Hist. Florent.

L. III. Cum religio Deique timor extinctus sis, inde consequiIur, iuratam fidem tan. t ver aestimari observarique, quantum utile: eaque homines uti, non quo eam servem,

sed vi ea insermedia facilius decipiant, eoque piar laudii π gloriae Abi partum ducunt. quo faciliur atque rvtius fraudem frausi sunt. g. IX. REQv IR 1 T vst & hoc ad validitatem iurisiurandi, ut licita stilla obligatio, cui id accedit. Igitur nullas habebit vires iurata promissio de re, quae est illicita iure naturali se diuino, imo humano quoque isti non aduerso, si iurans in ciuitate vivat. Vide loca quae ex Patribus congessit GR

TIANUS

vituti addicti, per quam simul impediebantur, nictu promissionem non extorsit. C LAV- iici minus liberos Israelia. notios tolonos, mi- cTOR si pra L. III. e. o. q. s. Bene HOBBΕ-grare iuberent. S IV s e. IS. Leviathan. M vitium passonae satis eausae sis pacta violanda . satis etiam ea ae esses. VIII. Q Qtiam sententiam firmis satis, nisi debs isset non pariseend . Caeteriim dicto Cie falsor, a umentis firmatu Comment. de Lyreo sect. ron congruit etiain Bruti illud in oratione ad 2.3.24. ct L. I. Pamem. Iur. Gem. 24. it. 2 Quatnuis Iure Canonico etiam probata. Vid.

3 Malim tamen eum Grotio sacere, si latro

populum, qua Caesaris caedem defendit, apud Appi ANVM Alexandri n. L. II. de Bellis eluit.

525쪽

LIB. IV. CAP. IL DE IUREIURANDO.

82T Nus Caus eta. quaest. 4. Nobile cum primis est exemplum Dauidis et Sam. XXV. qui cum per iracundiam iurasset, se Nabalis domum intemecione dei turum, ob beneficium verbis contumeliosis sibi negatum, post oratione Abia gallis delinitus vltro Deo gratias agit, quod impeditus suisset, ne illicitum i

ramentum maiore cum peccato impleret . Sic & recte Alboinus reuocauit votum, quo voverat, se omnem populum Ticinensem, quia se tradere noluisset, ferro deleturum, apud Paul. w A NEFRIDUM de Gest. Longobard. L. II. c. 27. Add. IDEM L. V. c. o. in fine. Et Aeneas S x L v i v s Hist. hemicae c. i8. Absurdum est enim inuocare vindictam diuinam, ni aliquid feceris, quod cum comminsione poenae a Deo est interdictum : ade que reuerentia Dei velut in ipsius ignominiam abuti. Ac introducta sunt iuramenta, ut licitis & bonis actionibus inter homines firmitatem addant, non in sceleribus succenturientur. DIONYSIVS Halicam. L. XI. pag. 694. it. Sytb. c. 13. In fine p. 662. M. Oxon.J -ὶ ἐπὶ καλαῖς διαρι si πλαμβάνεθα φιλουσιν Φολοιαις, ουκ ἐπ' αἰκραις κm ἀδίκοις. Dii ad honesa siusta, non ad turpia es iniusta pacta adhiberi amant . In ALCO AN o Cap. de disputatione prohibetur, ne quis iuret, quod suam inorem nunquam sit tacturus. Et si quis ita iurauerit, ad expiandum iuramentum iubetur mancia π tum manumittere, antequam UXOrem tangat. Quo loco etiam quaeritur, i quis in latrones incidens ad redimendam vitam cogatur iurare silentium perinpetuum , & ipsis quantum in se cauere de impunitate , an id iuramentum fit seruandum y Id quod nobis negandum videtur , siquidem eκ eo silentio pluribus periculum sit emersurum. Nam pro se quidem impunitatem dare non est illicitum: non tamen si inde multis innocentibus exitium sit prouenturum. Et accommodari huc possit illud apud TACITUM A. III. R. 7o. no. Ed. Rycquii J Sane lentus in suo dolore esset: reo. iniurias ne largiretur. δpud G V N-

THERUM Ligurino L. VIII. v. 793.3 Fridericus ita sancit:

Iuramenta metu, mortisue dolore coacta, Praecipue ne quis multir nocitura loquendo

s. IX Recte dieit istisistim e nam Dauid Rex nondum erat, nee ex o seio praestit ν habebat actionem: necessitas quoque non aderati ct s ea adsuisset, non poterat sussiciens causa esse ultionis

exercendae. H.

Et tamen multos, qui iurauemne, se hoe uel illud delictum patraturos, id statim exequi hoc praeiaeextu vi visi arandum seritent. notatili PHILOIuAa 4 de Legibus specialitiis, ubi exemtium addit diuitia adolestentia. qui iurauerat. se de n. euitati a suis nemini quiequam benefacturum.

quae H. GR τ avs notauit ia Matthaei XV, s. 4 6. H. D Hine qui iuravit, se nolle veritatem reuela re, testis productis, iureiurando illo non odistante, veritatem dicere debet. e. ani amst 1s. x is eo s. cap. vir. X. da /σιι. euenia. v GAI avs I. obsto . n. 4. H. X. I) Pleraque exempla, quibus P v FEN, non a s, 3 ante elim GROTrvs Mimtur, petita stini a rebus dilateis. quod bene obstru uit TMoΜAs vs Iurispr. Diu. L. II. e. s. s. ao. ct xi. Et sane. si quis iuret, nulla se pietate parentes, nullo beneficto alios adfecti re, iurat de re illieita Et senim in posteri ri ΦHie imperfecte tantum obligemur, ad omela aliis exhi. benda , tamen a hute i persectae obligation praefraeia mente satisfacere nolle, summum Neas a est. Igitur tali opus videtur casu, in quo agatur

526쪽

433 LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

Publicet, aut in se erudeliter acta queratur. Nullius meriti vel ponderis esse Gemur.

f. X. Iuo etiamsi res tuae promiti in , in se non sit illicita, non

tamen valebit iusiurandum, si per id impediatur maius bonum morale , seu ubi per id simus prohibendi obire aliquod ossicium humanitatis ac pietatis.

Huc etiam referre possis iuramentum, quo quis se obstringit, ne honestam aliquam & humano generi utilem artem alteri communicet. Vid. mith. XX et . Cui tamen assertioni haec limitatio videtur addenda; nisi per me, aut alios, eius artis iam conscios, usibus humani generis satis prospici queat: nec ei, qui iusiurandum exegit, damnum inseratur. Tale iuramentum extat apud Luc IANvM Tragopodagra. f T. II. p. rI8. in D. Edit. Amster .JMλης με σιγῶν ορκρς ἐνκ εα μάσαι, καν λοίθια ει σκοτος εντολὴ παιωος, ος εταξε κευ- φαρμακου μέ γα Ajνος. Sacratum tacendi ius mihi iurandum datum Me talia dicere tibi plane non finit, Nec ultimum morientis edictum puris , litum hane celare vis vim pharmaci. PLINIUS N. H. L. XXV. C. I. Nema.

nem docere in auctoritarem Hemiae est. Scilicet quia prosectum in bono Deo debemus, & ad summum quisque pro sua virili eniti tenetur, ita ut eius libemtatem eripere nobis ipsis non valeamus, neque nostro actu nos exsolvere ossicio per ius diuinum nobis iniuncto. Talia iuramenta non erant inlaequentia

apud Iudaeos, de quibus vid. GROTIVs dicto loco f. 7. Et ad Matth.

XV, 6. Et S E L D E N v s L. VII. c. a. Constant. L' EMPER Eust in B hahama c. 9. f. ao. GRATI ANVS Cap. 22. Caus. 22. Quaest. s. Sic & inualidum iudicamus iuramentum, quo Narses lenem aliquem adstrinxit, ne defossum abs sese aurum ulli mortalium indicaret. Qui tamen recte, Narsete defuncto, Tiberio Imperatori indicium fecit, apud Paulum DIACONvM L. XIIX. Add. quoque GRATIA Nus e. a. Disti I. XIII. Et hac in parte nari passu ambulat cum iuramento votum; nam & hoc non valet, non modo ii sit illici

tum, sed & si ineptum. Quo iacit illud dictum Spartani, qui cum vovisset,

se praecipitem a Leucata sese daturum, altitudine conspecta abiit retro; cum-

agatur de re per se lieisa , sed euius recusatione bonum quidem morale impediatur. Aderitis, si fingamus , hominem opulentum , cui, ut plerii ite est, liberum sit. de bonis suis disponere. pro lubitu heredem sibi iureiurando des mare maluisse alium eluem l ipletem, aut piam etiam eausam, bonis adfluentem, quam dulcissima alias pignora, de quihus se alimenta subtra.

hantur, Liberos. Minime, per ea, ouae ab A V.C T O R R adducuntur, seruandum viaebitur hoe iusiurandum. Et cap. 33. xvi iuνeiurando, ubi promincia. tur. Reeem, qui iurauit ni sui iura ct hcinorem conseruatiam im, regni sui Iura postea alienantem,

nihil esisse, tametsi iusiurandum de iis non reum candis Interposuerit. Caeterum s negotium imre postitio est inualidum, quoniam vulgo consuisse tradi solet, aliquot regulis explieatum dabi. mus. Prisma est: Si te istator vetuit de negotio

aliquo iurari oti in Hispania, Lustania et alibi

eonstitutum, ne ulli eontractui iusiurandum ae-eedat) iurisiurandi nulla vis est' vid. infra I. M. Nam quod nonnulli volt int, iurantem nihilominus in eonteientia obstringi, an verum fit, valde stilis. sto. Meundae si actis, eui iusiuran/um aceessit. iure postitio est reprobatus. exempli gratia, R .mano iure donatio inter coniuges, mutiuim filii- familias de similia, secundum idem ius iusiurandiminihil addebat. nee validum reddebat negotium.

L. r. s. Io. D. de Paetis. At sectandum ius natura

le hoe ita demum admitti deliet, si boni pii. bliei praecipue aut tertii intuitu lex lata fuit.

In aliis iurans quidem adstringitur, vertim solo religionis et e silentiae uinculo, non ex iusti ita di natura aeriis. Cuius hie essectus est, quod mortuo promissore obligatio ad heredem eius non transeat. Vid. LA TER BAECH. Tractat sera.

profert, qui putant ipsum actum inses a fit.

mari. H. . .

527쪽

que id ei vitio verteretur, dixit: 'O- οἴμην , ἐυχ ν άλας μειζονος εὐ-

χας δῶ θοes; non putaram, D'vi illud maiori voto indigere.

f. XI. DE Ni v E Mid iurament ion immutent naturam & su,

circa absolute impossibilia non obligant; etsi grauiter peccet, qui ita temere iurando nomine diuino abutitur. Sic addita promissioni iuramenta,

conditionatam nequaquam mutant in absolutam. Non minus enim quod

conditionem supponit, iuramentum cum conditione illa stat, caditque, quam iniuratum promissum. Sed & iuramentum, sicut quodvis aliud promissuin expirat, si cesset qualitas, sub qua iuratum suit, verbi gratia, si magistratus munere suo abierit, non tenebitur amplius ad istud, quod in eo ineundo iurauit. Et vice versa, ciues illi, qui imperio abiit, aut exutus est, obsequium non amplius debent ', & si id expresse non sit remisium. Id enim eκ ipsa negotii natura intelligitur. Add. GROTIVS d. L q. 18. Sic & aeque in iurato, quam iniurato promisso requiritur acceptatio '. Et iurati aeque, atque iniurati pacti impletionem remittere potest, cui ex eo ius quaesii tum fuit. Sic& ex natura pactorum erit iudicandum, an actus contra iuramentum admissus, sit duntaxat illicitus, an vero etiam irritus. Nisi enim iure suo in rem promissor iuratus sese abdicauerit, & in alterum illud transtulerit, non erit actus irritus, si post in tertium actu idem conserat, Verbi gratia, siquis iurauerit, se rem quampiam alicui legaturum ', postmodum autem tertio eandem vendiderit, hautquidquam inualida erit venditio, licet iste periurio sese adstrinxerit Τ. Sic si quis vivis parentibus iurato promiserit, se certam foeminam in uxorem non aucturum, istis tamen mortuis, eandem nihilominus duxerit; periurus ille quidem erit, matrimonium tamen firmum persistet; nisi

legibus ciuilibus aliter sit dispositum. Sed & pro natura promissi aut pacti,

cui iuramentum adiicitur, id habebit ess actam ex iure naturali aut ciuit L, Nam illud in se non lacit, ut quod alias naturalem tantum obligationem producebat, iam ciuilem quoque producat, nisi peculiariter hoc iure ciuili sit dispositum. Sicuti nec idem aetus speciem mutat, ut verbi gratia, quod donatiotuit, accedente iuramento contractus onerosus nat, & vice versa. Quo pertinet quaestio: an contractus iuramento sancitus, in quo iuran, Insigniter fuit laesus, possit rescindi, & ipse in integrum restitui λ GROTIVs d. l. q. 16. id n gat, addita ratione; quamuis personae nihil aut minus debeatur, Deo tamen

fides

φ. XI. o Vid. C v I A C II Obseruat. L. XXII.

quod Icti aiunt: Contraditiin ni Ilum ex desectueonsensus iureiurando non firmam neque eo defectum illum suppleri. COvARRvV. ad cap. quamuis a. de paci. in sexto pari. 2. g. 6. n. IO. esstqv. S E R A P HI N. de Prauit. iuram. 39. n. I .ct Privit. 6I. n. l8. ubi BL NCKENDOR F. in - . plures eitat. Vnde sequitur. iusiurandumtontractui simulato maciam non addere. S E-R APHIN. d. l. Cor. ERVS de Pr essemelniu.

Part. I. c. Io. n. 32. sinu. H E R IN G. de fideiussi. c. s. n. 46. H.

M Aut testamentum, quod fecit, se non reum eaturum, ut passim tot nostri docent. V. L A V. TER BACH. Tractat. syno te. de hiraulent. f. I. n. 3 . 3I. 32. Porro ubi iliris est, lorationem eonductionem infringi venditione , obtinebitidem, licet locator iurauerit, se eontramim seristiaturum. LAVτERBAcm Tract. synopi. t eati eonducti g. I. n. 28. H. s) Si stiliret ei tra iustam lausam non legauit,

aut testamentum reuocauit H.

528쪽

fides erit praest,nda. Quam rationem nos paulo ante reiecimus. Super eadem quaestione interpretes Iuris Romani prolixe disputant ad L. t. C. st adueri us venit. & subieetam illi authenticam ', quam multi ICti, & Galli cumprimis, iniquitatis arguunt. Et ad rescriptum quidem Alexandri res,ondent, id nequaquam uniuersalem aliquam decinonem complecti, sed ad specialem casum suisse dire tum. Scilicet consulebat Imperatorem miles, id est homo pleno iudicio, qui nimirum ageret annum decimum octauum, & quidem qui non lacssionem aliquam enormem, sed solam aetatis immaturitatem, Ut adparet, allegabat. Huius contractum iuramento confirmatum irritum nequaquam Volebat princeps religiosus, &qui videri potest ob oculos habuisse eκ-emplum Herculis, quem PLUTARCilvs Quaest. Roman. 28. non nisi semel invita iurasse memorat. Authenticam autem illam tradunt Friderim extortam

ridericum mutare constituisse; sed morte suisse praeuentum. Causam autem, quare eam constitutionem urserit Pontifex, facile deprehendet, qui arcana reipublicae Pontificiae intelligit. Eam legem in Gallia non obseruari tradit MoRNA Ius ad d. l. Vid. etiam Augustinus BARBos A ad d. l. GRoENE EGEM de L. L. abrogatis add. l.&alii. Nobis ad perspicuam huius quaesti nis solutionem videtur ante omnia obseruandum; pacta,in quibus est insignis inae qualitas, & in quibus fraus, didusque aut iniquus metus versantur, & quae animo non deliberato concipiuntur, naturali & intrinseco vitio laborare, quorum rescissionem aut cori ectionem ius naturae postulat. Sed aetatem minorem viginti quinque annis in se pacto vitium non aspergere '. Etsi facile prae sumatur, ob fragile & infirmum eius aetatis consilium, & multorum captionibus & insidiis expositum, laesionem aliquam ex parte minorum interuenisse. Qua laesione non adparente nulla est ratio, quare pactum debeat rescindi. Quo praemisso dicimus, si pactum aut promissum iuratum nullo alio laboret vitio, non posse id eo nomine rescindi, quod a minore sit initum, modo is praesens negotium intelligere potuerit. Sed si alterius fraus interuenerit, imo si etiam citra fraudem eκ sola aetatis imprudentia insignis laesio contia gerit, i0ramentum non obstat, quo minus laetus iuratus rescissionem conre eius, aut correctionem petere queat '. Nam iuuenis, qui contractum tur iurando confirmat, praesupponit, eum vitio carere, idque alter quoque praese sere. Et isthaec velut conditio iuramento substernitur; qua non adpa-

C Quoniam facilis se Oeeasio clericia praem-hatur, bona personamim puberum, sed adhue intra annos Minoremnitatis tonstitutamim, nam eiscendi. Vid. v IN NII Quaesiones selectae I ris L. I. e. II. s) Alii valde in eam inuehuntur. V. HILL DG E R. L. XXI. Donest. enucl. I3. lit. A. H.

C Vid. supra L. III. e. 6. I. H. iob Rectet nam ct hane maiorem viginti quis

que anni enormimine laesum, licet iuratum, petere posse, uulgo asserunt. Quos magno numero

529쪽

rente, hoc quoque corruit. Aliud autem est, si citra fraudem alterius gnarus prudensque iuuenis plus dedit, quam quanti res erat. Tunc enim nes tium sint mixtum m contractu, & donatione. Sed & in uniuersum oble

uandum, eum, qui imperio subiectus est, non in plus sese obligare posse, quam ruantum per imperium ipsi conceditur. Id ubi excesserit, siue iuratum fuerit, lue non, irritum declarari ab imperante, si velit, negotium potest.

g. XII. Hoc AvTEM essiciunt iuramenta ob interpositam Dei inu cationem, quem neque astu quis deceperit, & cui nemo impune illuserit, ut ah negotiis, quibus adiiciuntur, omnis interpretatio cauillatoria sit excludenda. Hinc recte Censores Romani damnarunt astutiam captiui, qui iurauerat, se in castra

hostium rediturum; &postea cum paululum esset progressus, simulans oblitum se quid, in castra rediit, ac deinde quali religione iurisiurandi solutus Romae manlii V CICERO Off. D L. III. c. N. J GELLIus L. VII. c. i8. Sic &damnanda cauillatio Dercyllidae, qui iusiurandum dedit Scepseos urbis tyranno, si procederet ad colloquium, eum statim iterum in urbem reuersurum. Eo egresso iste, mortem minatus, portas iussit aperire; dicens: nunc in v hem te demitto, hoc enim iuraui: atque etiam ego cum exercitu nunc ingredior. POLYAENUS Strateg. L. II. se. 6. J Damnanda quoque improba c uillatio Locrorum apud POLYBIUM L. XII. e. 4. Sciliret, quia Iraus ad

non ferram, non ruuenum in sororem Patruum expromis; sed proiectos in humum. re isse multa grauique operto1 necat. Sic& isthanc mercatoribus valde familiarem cauillationem notat Hem. STEPHANVS in Trac prael in. Apolog.

Herodoti c. i6. dum iurant, se non posse tali vel tali pretio rem vendere, ni v Iint perdere. Ipsos enim respicere ad prouerbium: Mercator, qui nil lucratur, perdit. Nescio an huc referri debeat laetum Comitis Fontani, qui in praelio ad Rocrotum sella gestatoria vectatus suerat; iureiurando enim Is obstrinxerat,

neque peditem se, neque equitem aduersius Gallor pugnaturum; apud Beniam. P R IOL v M Histor. Gath L. II. Aut Alexandri VII. qui cum sub initium pontificatus iurasset: sese cognatos suos Romae non recepturum di non raee re i Dui ρο- renti in Romaὶ mox auctoribus Iesu itis hoc modo iuramentum istud elusit: dum cognatos suos apud Castellum Gandolfi primum recepit, & inde Romam secum deduxit. Hi refert A v c T O a Nepotismi Part. I. Lib 3. Aut quod de ministris

Societatis Indicae Orientalis memorat T AVERNIER Itin. Part. II. c. I

I. XII. Qtiae a renuentionibus nudis qui- Et Flantiori m. qui ut a foedere e mi Reteiam ipsa quoque abole deliner ceterum tamen in Galloriam inito discedendi praetextum haberent iurisiurandi interpretatione adhue magis repre- - hortabantur Anglinti, ut ipse insignia Galliae sibi hendenda est . quia reuerentiae summi Numinia usurparet simul ct titulum, rati hoc facto libero. detrahit. Vide quae dieentur ad g. seq. se posse scri a iuramenta praes lito, teste FRos

sARDO UL Histori ad A. MCCCXXVI. Et

a) Cui stulte vaseastentum Harimanni mrgi, eum Caetinii s Rex, postulanti hiis polonis, ut Helleriburgensti Dynastae, filii Iod i , quod qui- promisitoni satisfaceret, respondisset: non lumdem hia eapite luit, apud ADLERE IT- 'bi Muersiam rimi iure reianis , quod Lua nisTER. L. vl. Annal. Genl. Boiicor. I. 33. ad deiusset. ιαι-randum dare: datu/ωm eamen, sed Α. MCCCXCV. H. Mi em modo Potinartim, non ena vi usi Li.

530쪽

LIB. IV. CAP. IL DE IUREIURANDO. . 87

qui, antequam ex Hollandia discedunt, iuramento obstringuntur, ne commemcii quid priuato nomine exerceant, sed stipendio suo contenti sint. Moκ tamen in Indiam delati multi eorum uxores ducunt, quae suo nomine clandestinam illam mercaturam agitant '. Apud AELI AN VM V. H. L. XII. c. 8. refertur: Cleomenes Laeon Archonidem consortem sui propositi secit, i

rans, si compos voti fieret, Παντα συν τη αυτου κεφαλῆ πράττων, δε omnia cum i in ea re trank acturum esse. Cum vero rerum potitus esset , occisi

socii caput resedium vas pleno mellis immisit: & quotiescunque aliquid agere instituisset, ad id inclinatus propositum narrabat. Sic apud POLYAENUM L. VII. sc. M. ibique Maalaici J Aryandes Barcaeis super latente lassa. t nuibus lignis terraque tecta, iurat I quamdiu terra permaneret, se conuenta sematurum. Hinc disieeta machina in urbem nihil hostile suspicantem irruit. Id tamen factum Persis tribuit HEgono Tvs Melpomene circa finem. Sic si duorum nebulonum unus rem auferat, alter Occultet, & ille iuret, se rem non habere, hic, se eam non abstulisse, uterque periurus habebitur. Crassa quoque nimis cauillatio Solymanni, qui cum Ibrahimo Bassae iurasset, quod ipsi vivo vitam non fit erepturus ', dormientem iustit interfici; quasi dormientes inter uiuos referri nequeant. Contra ab antiquis laudata est constantia Metelli Numidici, quod recusarit in legem Saturnini iurare; etiamsi Μ

rius Consul & alii dicerent: ob tempora reipublicae recte id posse suscipi, eiusque vim elidi tacita hac conditione; se iurare in legem, siquidem lex esset, id est si rite rogata & lata esset. Atqui postea facile ostendi posse, nullam esse hanc legem, quippe quae lata sit Ioue tonante; quod ubi fiebat, nihil cum populo

agi fas erat. Sed iste malebat patria carere, quam hoc astu uti; quippe cum qui iurarent, sane prae se ferrent, pro vera lege sese illam rogationem agnoscere. Uid. APPIA Nus L. I. de bello ciuili V. 363. Edit. H. Steph. J P L v-TA cIlus in Mario. Sed & arbitramur, superuacuam fuisse solicitudinem Lycurgi, qui cineres suos in mare spargi iussit, ne iis Spartam allatis, ciuesse iuramenti religione exsolutos cregerent. Nam ille proprie reuersus non iudicatur, cuius cadauer domum reportatur. Vid. PLUTA CHus in Lycurgo, IUSTINUS L. III. c. 3. g. XIII. NON TAMEN ideo eorundem interpretatio semper est eviendenda, sed quandoque striete facienda , siquidem subiecta materia id requirere videatur ', puta, si iuratum sit in odium alterius; & non tam promissioni,

tuanornm Primi em. Captiosum, sicut reuera c. XIII. 0 Hine vuIgo dieitur: iurisiurandi erat, id iuriurandum visum est, ct propterea esie strictam interpretationem, propter grauem, Pro res instare coeperunt, ut captione illa Rex quam in se eontinet, religionis obligationem. Vid. abstineret. Vt memorat CROMERUS L. XXII. cap. r. in fine de iureiurando in filo. Neque id Rer. Polon. p. saa. H. extendendum ad illa, de quibus, eum iuraretur,4 plane ut mali iudiem peeeare se non putant, probabiliter non fuit emitatum; Aquae, si ii qui dominie is sitis munera accipere perinittunt. ranti in mentem venissent, ipse velisimiliter e V. ZI E G L F R Dieastie. Conet. aci. 3. M. H. eepisset. Vid. L A TE R B A CH. Tractat. syno Seribendum fuisset: M vino, visam ei nam opt. de iuramentis., . n. I9. H. . προεα- rei, δεν tento se , eum iust infers i. M Quod iuriiuranda eum Conuentionibus cornis Vid. continuatores Chalcondylae in Solymanno u. mune est. Exempla , quae ab AUCTORE pr

feria

SEARCH

MENU NAVIGATION