Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

98 LIB. IV. CAP. II. DE IUREIUR AN Daquiuis possit; praesumitur serio consultasse, an negotium sibi expediat, vel non,

qui iuramento id confirmare sustinuit. g. XX. IvRAMENTA autem assertoria, quaeque adhibentur ad decidendas lites, quarum exitum alia argumenta non ostendunt, praestantur vel ab ipso, quem negotium spectat, vel a tertio. Qui super alieno facto iurant, testes vocantur; quorum fides, ubi nullo probabili indicio suspecta redditur, merito magnum habet pondus ; cum nemo pius praesumi queat ob alienum negotium animam suam irae diuinae exponere. Sapienter tamen leges Ciuiles, quae non temere aliquem voluerunt ad dicendum testimonium admittere in causa, quae spectat alium, necessitudine affectum vehementem generante, ipsi iuninum ', quod facile ut, ut hi religionem post amissim ducant. Vid. L.s. T 4. D. de Testibus . Neque etiam plane de nihilo est, quod Romani quondam, in causis praecipue arduis, requirerent testes locupletes '. XXI. SED ET in proprio negotio saepe is, cuius interest, tur mento suo controuersiam soluit; idque vel ex conuentione partium, vel iussu iudicis. L ι. L. s. D. de Iureiur. Quando enim contingit, controuersiamia oriri inter duos circa debitum aliquod, ubi probationes idoneae non suppetunt, potest petitor alterum, a quo petitur, ad iurandum prouocare, pollicitus, sea petitione destiturum, si iuratus debitum abnegauerit. Vid. DIODORUS Siculus L. I. c. τ9. Quod si autem hic dissidat, liquido se iurare posse, puta, si debitum ab alio sit in ipsum deuolutum, tunc is petitori iuramentum potest reserre, cum promisso soluturum se, si petitor sibi deberi iurauerit 3. ANque eiusmodi iurisiurandi delatio & relatio inter partes fieri potest vel in iudicio, vel extra iudicium; cum hac tamen differentia, quod extra iudicium id delatum suscipi non sit neccssum; quippe cum contineat conuentionem , eκ qua aliquid deinceps debiturus sum. Ad conuentionem autern onerosam ne

α - an amicus m si, pro qua testimonium daa.

nolis me au νe, nee ausiurandum referre. L. 33. D. eodem.

D Iuuiurandiam speciem aransactionis eontinet, L. I. D eod. iurandum, quod ex eoninmiene extra --δ. - δεθνιών. referri non potes. L. IT. D. eod. Et, quam primum aurasiam s. Iis Sta esse cen-

6 Iusiurandum an exigere liceat ab homine, quem peieraturinia est. , verisimile si . euriosae magis, quam mimiosae quaestionis est. Plerique iudicem hie sere exeusant. quoniam ossicium eius fere sit mercenarium. Alii id contra negant, ne, Nominis Diuini abiisti aliis offensa paretur. Sed quum nulla ratione eerti esse queamus, alimri in peieratri r im, prior sententia praeferenda videtur. Neque hic ille easus excipiendus, quo quia

542쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.m me inuitum potest adigere, cui in me non est imperium '. Ast ubi in

iudicio una pars ad teri iuramentum deseri, non nisi graues ob causas recusari id poterit, sed aut praestandum idem erit, aut adueriario reserendum. Selliacet quando iudici adparet, non de nihilo litem motam, neque tamen proh tiones sat liquidae in promptu sunt; tunc ubi uni placuerit alterius conscie tiae rem committere, recte iudex pro conuieto hanet, qui religiose debitum abnegare non est ausus, neque alterum ad similem debiti assertionem prouocat. Non enim alio isthaec tergiversatio reserri potest ', quam quod se debere in com ientia sua sentiat. Nam ne ob lucellum iurasse videatur, relato petitori i ramento declinare potest. Si metuit ne hic peieret, cur non sple iurat '

PLATO tamen de LL. L. XII. pag. 9 8. D. E. Edic H. Steph. T. II. pag. 987.

Ed. Francos.J iuramento tantum locum concedit, in quibuicunqiu secundum hominum opinionem ntilli emolumento Periurium fit. In quibur autem miluarem ex periniuris aliqvi, ainavitur, ea Ane iureiurando sudicemur '. Vid. L. D. g. 1. 7. s. L ILD. de Iureiurando.

f. XXII. DENIQv Ε & interdum parte non petente iuramentum po est deserre iudex, quando probationes caeterae non suillaiunt , idque eo fine,

ut quis vel ius sibi aliquod adquirat, vel suspicione alicuius laeti lese eximan

Vhi tamen obseruandum, hautquaquam eo loco talia solere deserri iuramenta, ubi veritatis consessionem supplicium capitis, aut atroκ aliquod incommodum est secuturum. Nam praeterquam quod valde durum fit, circa factum illuquidum in tam ancipitem necessitatem aliquem coniicere, ut aut conscientiatit atrociter laedenda, aut graue damnum subeundum ; etiam parum fidei est eiusmodi iuramentis adhibendum, pronis hominum animis in eam spem, Numen laesum iterum posse placari, cuius misericordiam utique ne periurus quidem implorare prohibetur. LIB A N I v s ' Declam. 3. Cui alia minia desip

Rrr et rata

quis iam plura periuria eommiserit; poterit enim in praesentiariun ad meliorem mentem rediisse. Quin ct si aperte profiteretur, se peieratum m ense, nondum mutanda erit tintentia . quum iis minis ad euitandum tantum iuramentum uti queat. Vid. THoΜΑllivs Iurisprud. Diu. L. II. e. s. g. los. ωqq. Non ignorabat enim P L A T O, quam varia apud plures iurisiurandi religio esset. H. . XXII. i In bona/ Dei Contractibus, nec

non etiam in reteris ea sis , inop probationum per iudicem. iureiurando. e ussa coenita, res δε-

eidi oportet. L. 3. C. de rebus eredit. ct iureiuri Laudatur haee lex plerumque pro asserendo Imramento Suppletorio. Eidem contra in iure Romano quicquam praesidii esse, negat D VARENUs Lib. II. Uissanniuerse. 33. T. II. Oper. cuius sententiam amplectitur N O D T Iv s L. III. Pro-hab. e. s. ct ad Dig. tit. de IV R E I U R. pag. 288.

inopiam probationum, in hae lege diei tam

argumentorum Utrinque eoncurrentium multitia.

dinem , quae impediat, quo minus iudex verum a falso discernere possit. Pro recepta in soro senistentia contra nituntur VIN NIVs L. I. Sel. aestion. e. 44. de S HILτERVs Exere. XXIII. Th. 39 4o. 41. n. I3. Quicquid si, Iure canonico , quod, Iuri et iiiii in Processii praeualet, Iuramentum Suppletorium satis adstruetima videtur per C. f X. de Iureiur. in verbis: Nisi tuom inspectis personarum cν caussae ei cumsansiit, illud actori vid at deferendum. Q Apud ΛΕsCHYLUM Diris, eum Eumenides conquererentur , Orestem nee posse ipsum ilirare, se innocentem esse; nec velle ab ipsis iusiurandiim accipere . quod merito eum persequerentur; Minerna respondit:

πην - τηγιπιορκήσει γ e. Non deber, qui peccauit, iuras urando accusationem declinarer ροιν bie enim. Et tamen vid res iure Canonlim.

543쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

rata sint, atque Dymi relinquitur modus, quem non licet ni mendacio assequi: is rer- te audet periculum periculo commutare, eum fiat ineuitabile esse, quod in oculis es:

pro illa autem saepe fi um deripiens, quas posset victimis, cultu, votis G hostiis ac donariorum decore ais veniam deos comparare '. Sed de his iuramentorum speciebus prolixius Interpretes Iuris Romani ad tit. D. de Iureiur. 'β. XXIII. CIRCA violationem iuramentorum haec quoque quaestio est expedienda; cum saepissime per iuramentum ad officia sua fideliter obeunda homines in ciuitatibus potis limum soleant adstringi, an semper periurus sit habendus , qui partem quamcunque sui ossicii neglexit λ Vbi non est quaestio de illis iuramentis, quae circa peculiarem aliquem actum Versantur ; puta, quibus quis testatur, depositum abnuit, promisium peculiare destituit, & similia. Nam qui talia violat, ei sine dubio periuri nomen competit. Sed de talibus, quibus quis ad plura uno velut lasce comprehensa se adstringit. Qualia exi-r ab illis moris est, qui muneri alicui praeficiuntur, per diuersas funistiones astiones explendo. Heic quo minus quaestio sit affirmanda dubium non videtur, ubi violatio a sciente, & ex deliberata malitia prouenit. Nisi quod uti aliorum criminum, ita & huiusmodi periurii gradus sint. Nam uti minus nocens habetur, qui unam duntaxat aut alteram legem violauit, quam qui simul & semel omni imperio ciuili renunciauit, seu crimen laesae maiestatis admisit: ita grauiori se periurio adstrinxit, qui summam ossicii sui violauit, quam qui partem. Add. tamen Rob. SANDER so N. de Obligat. iuramenti, praelest. 3. 3. I 8. Non autem audiendi sunt, qui putant, a periurio absoluenuum, qui poenae transgressoribus dictitatae se subiecerit. Nam nisi expresse in obligatione haec alicui sit libertas concessa ut aut iaciat quid, aut licentiam diuersum faciendi certa multa redimat, vid. pacta nuptialia inter Carolum Walliae 3 Prin-

) ale est, quod Iinamentum calumniae, aut de calumnia adpellatur, euius natura. Iure Romano talis est, ut partes ambae A aduoeati earum iurent. se non calumniandi animo litem mouisse, sed existimantes, se bonam eatissam ha bere , L. a. s. a. C. da Iinertiranda pro' er C Mamniam dando, ct Nou. M. e. s. s. a. Quod iusiurandum, mim saepe actori, saepe reo, imterdum utrique, periurii oceasonem praeberet, in plerisque hodie Tribunalibus abolitum est, eiusque vice sumitur iusiurandum ealumniae generale . quod ab Advocatis, quum in numerum Caiassidieoriim reeipiuntur, praestatur. Aliud celebre genus iurisiurandi exhibet iuνamemiam in luem, quod Λctor eius, quod sibi a patrimo.nio a. quae s. s. ea . ex tuarum s. Θ es. vis. x de

xium inter Christianos populos obseratari. vid. BERL CHIVs pari. I. conel. sa. n. Io. Idem apud veteres Franeos in usu suit. ita tamen, ut iuraturus neresiam haberet tres, quinque, septem, nouem, duodecim aut plures, prout iudicatum fuerat, adducere, qui idem iuraret. Vid. Hie. ronm. B IG N D N I V s not. ad Mareulf. l. I. e. 8. Quin longius itum, ut delati ob crimen. an. equam respondeant, de veritate dicenda praestare iusiurandum teneantur. Qui mos est Galliae. Nam ita ordinatio Ludoviei XIV. eirea

eaticis eriminales tit. I . art. II. Accusatias prae- Rabir tu itiνandum, antequam intereuetur. In quem morem tamen alii grauiter inuehuntur.

Vid. CARPIO vrvs Quaest Criminat. I 3. n. 4.ZANGΕRvs Peeul. oratione, quam subiunxit tractatui de torturis. H. D Eu νεὸν τὰρ - , υνο Tas Maisaerari la

544쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

Prinstipem, & Henriettam articulo 23. apud GR AMONDvM Hist. Gall. L. XIII. ad A. I 62ς. poena hautquidquam a crimine purum istum praestiterit; ti infra latius ostendemus '. Sic qui sustigationem sustinuit, non minus iuresur cluet, quam cum adhuc tergum a virgis intactum gestaret '. f. XXIV. Q v AE sup Est dispensationibus & relaxationibus iuramen- . tonim, & ex parte votorum solent disputari, ex duobus fere principiis possunt definiri '. Quorum primum est: qui habet in alterius actiones & res imperium, in eius praeiudicium non potest a subiecto aliquid disponi, & ubi id factum fuerit, isti idem rescindere licebit. Alterum; qui in aliquem habet imperium, potest subiecti etiam quaesita iura, magisque adhue quaerenda, tem- Ierare & Circumscribere, prout ex usu esse videbitur. Ex quo illud adparet, ii periorum actus hoc quidem essicere non posse, ut iusiurandum, quatenu vere fuit obligatorium non sit praestandum, id est iuramentum, quod in se nullo laborat vitio, laetumque suit super re, de qua in iurantis arbitrio est prolubitu disponere, a superiore non posse rescindi. Sic iuramentum, quod Regulus Poenis dederat super redim, non poterat a Senatu Romano rescindi '. Etsi & alia ratio erat, quod Regulus esset seruus Carthaginensium, in quem Romani nihil potestatis amplius obtinebanti Verum ubi iuratum fuit super rebus & actionibus, quae directioni superioris subsunt, iuramentum a consen su expresso aut tacito superioris vim mutuabitur, qui illud irritum declarare potest, ubi idem ipsi displicuerit. Nec ullum heic periurii periculum est metuendum , si hoc modo rescissum suerit iusiurandum. Nam a subiecto adprobatio superioris tanquam conditio fuit supposita. Neque superior heic reicindendo peccat, quia suo iure utitur, dum non concedit, ut ama subiecti potestas sua aliquid detrimenti capiat. Perinde autem irritum est iuramentum, siue

Rrr a superior

n o abest, de ex e nitimacia, id est, dolo, vellata eulpa interueniente. non restituitur. aes i. mandi caussa, iudiee deserente. praestat , de quo exstant tituli Pandectarum & Codieis d. in Litem iurando. Cons. TH Μ Asai Exercitatio is pacto a sectionis in res θων biles non c-ente.

g. XXIII. i) vid. Lib. VIII. e. 3. I. 4. in sne. α l vid. supra L. I. c. s. s. 6.f. XXIV. i Ante omnia obser iandum, quem neere gratiam iurisiurandi, vel sibi, vel alterisue tertio dati. Illud seri posse , nemo dubitat : Deus enim in iureiurando tantum ad testi. monimia, et temere sallentis sine peierantis vin. dictam vocaturr fit autem sine ulla vel testis vel sponsoris iniuria, s consensu eorum, qui inuicem obligati sunt, a eontractii receditur. In foede. re Ludoviei Germanici de Caroli Gall. R. A. DCCCXLII. Argentorati inito, quod primus edidit F a s M E R v s de Steph. B A L V I. I v sTOm. 2. Capp. insemit, est: Si ausem, quod ab M. sm

eramentum, quod Fratri meo surasMνο , vrotare praesumsero. as subditione mea. nec non sur mento , quod misi iurastis, unumquemque me tim

abolvio. Exemplum iurisiurandi Alphonso M. a Mauris rem issi A. MLXXXV. habet RODR. R I C v s L. VI. Rerum Hispanie. e. aa. Adde In

strument. pae. Hel phal. Caesareo. Sileete. Art.

o. . q. de Gallie I. s. Quod vero Principes in caussis suis sue litibus Constiarios suos ad ius dicendum, aut subiectos ad testimonium s

rendum , a iureiurando absolinint , id dieis potius gratia, aut ut scrupulus teneria conseientiise imatur, quam ex necessitate seri videtur: neque enim vis iura1nenti eo se extendit , vi quis iniusta committat, aut in testem euocatus salia dicat veritatemue supprimat. At quantum atti net iusiurandum tertio datum, SANDER s

Nus ipse prael. r. sect. 6. de s. eoneedit, posse iurisiurandi vinetilum rescindi, aut irritum reddiataei ritate superioria, legitimam potestatem habentis. H. Q Et nescio , an ereusari possit subtile inuentiam Zwollanorum, qui Wols gangum ab Ille sum, sub iureiurando obligatum, ut iusstis redire eaptiuitati se restitueret in liberalem Ostodiam eum uxore a liberis ad dies vitae suae ineluserant. ut pluribus memorat , Iacob R Ε υ v sHistor. Dauentriens L. I. ad A. MCCCCLXVI. H.

545쪽

LIB. IV. CAP. II. DE IUREIURANDO.

superior in antecessum denunciet, ne super certis rebus iuramentum concipia tur, siue ubi iuratum est, vetet, ne impleatur. Etsi priori casu graui se pec-

Ebraeorum Numeri XXX. pater poterat rescindere vota iurata filiaefamilias, maritus uxoris, dominus serui, si videretur. Alias enim hi vovendo & iurando istius potestatem potuissent reddere inutilem. Imo refert L Eo Mutinensis de ritibus Hebraicis Pari. II. c. 4. f. si quis votum, aut iuramentum secerit qualecunque, eumque bona ex ratione poenitentia subierit, neque inneiudicium tertii id cedat, posse ipsum ab uno Rabbino aut tribus aliis viris,ucta & adprobata retractati voti ratione, absolui. Sic & in cap. s. X. de Iuraturando dicitur, in iureiuranda debere intelligi ius superioris eneptum. Add. iit. 1 α sudorum. Potest & hoc modo Vis iuramenti, a subiecto praestiti, a superioris arbitrio suspendi, si superior ita constituat; id quod inferior certo casu iurauerit, ita demum valiturum, si ab ipso adprobetur. Patet autem helo relaxationem iuramenti non posse fieri, nisi ab eo, qui in iurantem habet iaimperium, & in cuius imperio isthaec potestas est comprehense. Vnde eandem quondam recte exercuerunt Principes Romani, uti patet ex. L. Κι. D. ad Munisipalem '. Vbi Impp. Antoninus & Verus gratiam alicui fecerunt iurisiurandi, qui iurauerat, se ordini non interfuturum, & postea duumvir creatus erat. Scilicet quia ciuis iuramento suo non potest ministeria sua reipublicae requirenti subtrahere. Sic apud SUETO NIVM in Tiberio c. 3s Tiberius equiti Romano iurisiurandi gratiam secit, ut uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se nunquam antea repudiaturum iurauerat. Declarabat quippe Princeps, ad istum casum extendi iuramentum non posse, quo ipsa tam foedo crimine indignam cohabitatione sese reddiderat. Sed post Christiani Principes cognitionem super relaxatione iuramentorum saepe Episcopis delegauere, quo apud simpliciores opinio de istorum sanctitate si quid scrupuli oriretur, demere posset. Quamquam quousque istam conoessionem Episcopi,& praecipue qui principem inter illos locum praetendit Romanus, extenderint, quidque mali orbem Christianum eo ex abusu inundarit, notorium est '. Et sane cum eκ principiis iuris definiendum sit, quaenam iuramenta, & quibus de causis relaxari possint; nescio qua de causa sacerdotes prae I Ctis sibi quid auise oritatis hela arrogare queant. Sed & ubi eκ persona iurantis non potest irriatum declarari iuramentum 3 poterit tamen eiusdem effectum elidere superior eius, cui ex iuramento ius est quaesitum, si ius istud ipsi auserat, aut vetet, ne quid ex iuramento aecipiat. Idque vel poenae nomine, vel ob utilitatem publicam ex vi dominii supereminentis. Quo casu iurans aperiurii periculo im-

n Quin fieut in naturalibus eausae inseriores

in agendo a stiperioribus dependentes contra fi periorum Meaciam vim agendi non habent: Ita etiam in moralibus. H. 4 Imperat oras Antoninus de verus reser serunt Walaam se facere ι-muranssi ei , ιρο iurauerat, se ordini non interfuturum π posea D-mur rea vi esset. ubi supra.

o Et tamen hodie Galliae ct Hispaniae Reges im

ramenta quoque relaxant. In Germania Camerale iuiuitium iuramenta, quibus via ad agendum

praeeluditur, rescindit: Eandem potestatem Regionum Domini sibi vindieant. V. M Y L E R de Prine. Imp. e. 44. f. 2. seqv. H. 6 Constat enim, Clerum per iusiurandum res suas maxime prouexisse . et magistratui civili

prae

546쪽

LIB. IV. CAP. III DE FACULTATE &α mammis est, quia per ipsum non stat, quo minus illud impleatur, & praestandi

necessitas ipsi remittitur ab eo, cui ius directe aut eminenter quaentum fuit Cons. GROTIus dicto loco ρ. go. Et ad miG. V, 3 . Caeterum Primceps, qui iusta de causa iuramentum relaxat, hautquidquam peccat, quod esse elum subtrahit actui, super quo nomen diuinum fuit inuocatum; etsi quam doque peccare potuerit subditus, quod temere nomen Dei inuocauerit circa actum, quem superioris iuri praei ualcare nosse debebat.

DE FACULTATE HV ΜΑΝΙGENERIS IN RES.

I. Magua pars iuris oecupatur circa rer. IV. Dubia eirea eaedem s sum animalium; II. Deo volente alias creaturis homo utitur. V. sivi tamen defenditur. III. Vegetabilia homo cura Miuriam eon, VL Ab ut iuris in bestias reprehem sumiit. dendus.

YN EST constitutio humani corporis, ut ex intrinseca sua substantia

conseruari nequeat, sed adsumtis quibusdam extrinsecus rebus indi- geat, queis nutriatur, & Contra ea, quae ipsius compagem eunt destructum muniatur. Quin & eo plurimae res homini inseruiunt, ut commodiorem & molliorem isthanc vitam queat degere. Has Io Dus Op & Dier. L. II. svers. 686. Edit. Cleric. J Xῆματα γαρ πέλετω δειλοκτι βροτοῖ . Opes enim anima flunt mortalibus '. Istarum intuitu rerum plurima hominibus inuicem negotia intercedunt, & multis controuersiis atque litibus occasio praeberi potest. Quae ne tranquillitatem humani generis turbent,& naturali lege cauetur, & ciuiles leges pleroremque populorum heic maxime deprehenduntur solicitae. Quae omnia in rite euoluantur, primo loco erit dispiciendum, quo iure mortalium genus res alias, atque animalia in usum suum, aut commoditatem voluptatemque disponat; & quidem quo fundamento illa facultas nitatur in ordine tum ad ipsum Creatorem, tum ad ipsas res, quibusν

praecipue Ohmiste. Ante Imperatores Christia

nos iusiurandum a testibus non semper exigebais me. Primus Constantinus testent inii ratum a d. initi vel iit, in L. ιa. C. de possis G. V. TH ΜΑ-

s I v s de side ii iridica, e. I l. s. 61 a seqq. deinde iuramenta in plerisqυe negotiis ei illis,m adhibita , cuinque de validitate eorum sahi solis cognitio em Clerici vindicarent, factim est, vi de negotiis pleriaque omnibus civilibus iudicarent. Qua ratione eorum auctoritas Inter Principes quoque inualuit. Sie enim Innoeentius III. obtentu iurisiurandi, arbitrum sese interposuit inter Richardum Angliae, I Philippum Augustum, Galliae Regem. definiturus, quis eorum iuratum foedus rupisset. Vid. e. as. X. delytidie. s. I. η) Vid. nota a. G R O N o v II ad Groistium L. II. e. I. I. II.

547쪽

so LIB. IV. CAP. III. DE FACULTATEbus, homo non solum utitur, sed & iis saepe abutitur, easdemqtie com

sumit. g. II. D E v s igitur optimus Maximus, cum uniuersit huiussit creator & conseruator, sine dubio etiam summum velut dominium in res omnes obtinet, illaeque ita arcte ad ipsum pertinent, ut eo inuito nemo iuris quid in easdem queat praetendere. De quo dominio Dei prolixe agit Ρui Lo Iudaeus libro de Cherubim, eiusque intuitu ius hominum in res et gum fractum duntaxat vocat . Quia tamen ipse nulla re extra se indiget, neque per alias res ipsius beatitudini ulla potest accessio fieri: inde sua ipsum bonitas facilem esse subegit, ut creaturis suis ex se inuicem utilitatem capere concederet. Cumprimis autem erga humanum genus eousque benignum sese exhibuit, ut tralatilium sit, a Deo omnes creaturas in usum hominum conditas φ. Etsi ius Dei in res ab eo iure, quod hominibus in easdem competit, plane disserat. Sic ut vanum sit Diogenis Cy nisi ratiocinium apud Diogenem LAERTIvM: L. VI. f. 3 . ubi vid. Men ius. J Omnia deorum sunt: diis autem amici septentes sunt; fiunt autem amicorum cuucta communia: omnia igitur Izapientum suur. Nimis tamen arroganter illi, qui lactant, secuturum, frustra quaedam esse, si usum nullum homini praestarent: & ex hoc ipso constare, totius generis humani communia cuncta esse, ita ut totum genus humanum dicere possit, hoc est meum. Vti etiam AR Is TOTLLEs Polit. LI. c. s. tradit: Εἰ ἔ

frustra; neeesse est hominum causa haec omnia fecisse naturam. LV e Nus Proiametheo: pag. 183. Tom. I. Ed. Amstet Od. J Nisi ferens bomines. iam futurum

erat, ut omnis cunctarum rerum decor essu flue teste , s opes nostrae ne a nobis quidem ipsis haberemur in pretis. Sane enim longe compendiosius machina mundi adornari potuisse videtur, si nihil suerat creandum, nisi quod usum homini praeberet. Nec male SENECA de ira, L. II. C. 27. Nimis nor suspicimus, si digni nobis videmur, propter quos tanta moueantur '. Add. CIiknRON dela Sagesse L. I. c. o. n. 3. 4. q. Sed quicquid huius sit, id sane constat, volente Numine aliis creaturis hominem vii; idque intelligitur ex eo, quod

TERTU .LIAN vade patient. e. 7. Et quod noserum videtur, adtenrum s. Nimi enim M. Frum , quia Dei omni . cultis 'si quoque nos. Cons. S E N E C A ad Mare. e. to. H. LVerba S mNECAE VIM, seviesia, nosteν s. eritis aempus ilia Δνbiter muneris sui. ea erat: Locus E V R i P ID I s hine aliquantulum alienus iam ab AUCTORE addueitur in s. i. e. seq.Jad Cic E R OI. de LL. Ad hominum commeatra

a/ι is ustis rantam rerum ubertatem naIura Iam si es, ut ea. quae gignuntur, donara con Itanosis , non foretiato niata videantiar. H.

) Vbi de stoicis, qui etiam eaetera hominum eausa nata eredebant. V. LACTANT Ius de ira Dei e. 3. Considerari quoqtie hele meretur, quod Cyrus dixit apud XENOPHONTEM L. IV.

548쪽

HUMANI GENERIS IN RES.

sine usu istarum hancce vitam homo conseruare nequit, quarum quaedam velut ultro sese ipsi praebent. Cum autem vitam homini indulserit Deus, intelligitur quoque concessisse usum illarum rerum, sine quibus donum ipsius conseruari nequit. Add. A R R I A N I Epictetus ' L. I. c. is. ab initio. Accedit quoque auctoritas Sacrarum literarum, quaei expresse tradunt a Deo homini facultatem indultam non solum in vegetabilia , sed & in animantia, in

coelo, terra, ac mari nata. Gen. I, 28. 29. Quae tamen concessio non habet

vim praecepti, sed indulgentiam duntaxat priuilegii, quo quis uti, quousque

libet. potest, nec ad omni modum eius exercitium tenetur. Alias enim peccaret homo in legem diuinam, si animal quodpiam liberum dimitteret, aut occasionem idem in potestatem redigendi negligeret. Id quod nemo sanus dixerit Τ. Quod esu quorundam animalium Iudaeis diuinitus interdictum erat, id ad diminutionem iuris hominum in hestias hautquidquam pertinet, cum ratio istius praecepti ex medicina si videatur desumta 7. Caeterum eκ sententia antiquorum Ebraeorum S ELDENus L. VII. c. r. resert: Adamo fuisse interia cietum esum carnium, nam illum herbis agro nascentibus vesci Deus iubebat; sed Noacho eundem post concessum, Genes. IX, . ita tamen, ut abstineret a sanguine, & a membro, quod vivo animanti fuisset resectum. Add. Deuteron. XII, 2o. Adiungit tamen IDEM , sanguinem piscium non fuisse prohibitum imo & vivos comedere licuisse, uti ostrea solent; sed & sponte mortuos: quorum neutrum erat licitum circa animalia terrestria, quae neque viva,

neque sponte mortua comedi debebant. Caeterum facultas illa hominis in bruta diuersae indolis sit ab imperio, quod in homines exercetur: quia illi in brutis non respondet obsequium, velut ex obligatione prosectum , simulque eadem longe magis absoluta est, quam imperium in homines. q. III. Quo D s r autem consideremus, illam facultatem humani gens ris in ordine ad ipsas res & animantes, quibus homo utitur & abutitur; sane quod illud cum ipsarum iniuria non sit coniunctum, argumento esse potest tum hominis natura, tum Creatoris concessio. Neque enim probabile videtur, ab optimo & sapientissimo Creatore homini primariae inter terrenas creaturae talem iniunctam necessitatem, ut seipsam citra alterius iniuriam, quae utique

s) periodus se itiens, ah AUCTOR R in edi. tionibus postrein adiecta, exerepto Cl. BAR B Ε v R A C a a nobis remissa est ad finem Para. graphi. 63 Quod adhue valde dubium. Neutiquam enim liberia Israelis, per abstinentiam a eertis animalibus, temperamentum sanguinis melius,

aut malus eorporis robur eontisit, quam teterἱaineolis orbis terrarum. Probabilius est, rationem legis quaerendam esse in rationibus Politieis , quae eonueniebant receptis opinionibus Hebrae rum , de constitutioni Reipublicae eortitudem.

Videatur C E R I C V s ad Letiit. XI. a. de GR o-Ti v s de Verisat. Relix. Christ. L. V. s. s. Qui quid sit, quum haee lex Iuris Diuini postiui Pari

tieti laris sit. nequaquam ea uniuersimilis hominis naturale in hestias de omnia terrae animantia deis truditur

τ) Cons. H. GROTrum L. V. de verit. Rel. Christ. g. p. H. f. III. t De homine Claudius Neapolitanus apud

549쪽

LIB. IV. CAP. III. DE FACULTATE

os non potest non peccato esse sociata, conseruare nequiret. Accedit expressa concessio diuina, quae nihil scrupuli relinquit, quoa ex caede potissimum animantium oriri poterat. Quae si quid immanitatis habere videtur, hoc solo lassicienter tollitur, quod eiusmodi ipsis conditionem Creator assignauerit; ac eam facultatem mortalium genti attribuerit, quo silue a Creatore delegato, siue concesso si utantur, iniuriam non faciunt. Caeterum super vegetabilibus, aliisque sensu destitutis nihil videtur dissicultatis esse, quod deprehendi non possit, illis, dum ab homine consumuntur, aegre fieri; praesertim cum vel abestiis ', aut breui tempestatum anni lapsu sint corrumpenda, ac multa eorundem citra hominis operam non fuerint prouentura. Nam superstitionem Aegyptiorum, circa abstinentiam a certis oleribus nihil moramur λ. Vid. DIODOR vs Si l. L. I. c. 89. f. IV. ENIM vERo circa animantia, queis sensus sui est, ac vita cum cruciatu relinquitur, non omni dubio res multis carere visa est, qui ex sola ratione licentiam hominum in bruta considerarunt. Neque enim, quia primo mortalium in animantia dominari concessit Creator, liquido statim consequitur; infinitam licentiam simul indultam, ut ista etiam ob usus non necesi rios posset occidere. Add. GROTIus ad Genes. IX, 3. SELDENus deI. N. & G. L. VII. c. I. Dominatur etiam homo homini, in quem tamen eiusmodi licentiam exercere hautquidquam potest. Neque queri homines potuissent, parcam in se suisse diuinam indulgentiam, aut necessitatibus suis maligne prospectum, licet potestas invitam animalium, saltem noxam vitae humanae non intentantium, denegata iisdem suisset. Quippe cum opera eorum in colenda terra, ae quae alias eX iisdem proueniunt, puta, lac, oua ad speciei propagationem non necessaria, lana, & similia sumcere hominibus ad tolerandam vitam potuissent. Neque statim ex eo, quod in signum cultus diuini imm lare ea iussit Deus, homo in escam eadem pro lubitu vertendi accepit potestatem. Quae enim peculiari duntaxat iussu Dei hominibus licent, eadem extra istum casum manere illicita possunt. Inde etiam non pauci antiquorum philosophorum istas caedes improbauere. Cur enim vitam ab eodem Creatore datam homo superfluae voluptatis causa eripiat innorio animanti, praesertim cum ne leonum quidem, luporum, aut aliarum carniuorarum exemplis belluarum sese excusare queat λ Has enim ita natura sori nauit, ut non nisi cruento victu tolerare vitam queant, & terrestres refugiant cibos. Id quod in homine secus est, qui & aliis cibis commode alitur; & ut ipsius ventriculo carnes congruant, prius coctione aut conditura sunt praeparandae: nisi quod barbari quidam crudis carnibus ac piscibus ali tradantur : sicut de accolis freti Dauis memorat Roc HEFORT in Descript. Antillarum Pari. I. c. I8. Idem & Part.

II. c. II. apud P p Π v R I v N L. r. aia non esti animant. Verit. R. Chr. I. 6. vlior insimum oremis L. In

n, uiam omimitis Deus. Adde de homine, vallis In editionibus praeeedentibus, hie lege . dissima quaeque animantia , seras, alaea, pii es, turas aliis ι si ii in quo sane siciliis es A v. solertia inedMii sui capiente, partim etiam stib CTOR, data utpote opera de homine agem.

leges suas subisente, H. G R O TIv N L. Iv. de

550쪽

HVMANI GENERIS IN RES.

II. e. II. refert, quosdam Peruanos in prouincia Pasto plane nullas carnes comedere; & si rogentur, ut vel paululum gustare velint, respondent: se non esse canes. Obseruatum quoque ab aliis, cum animantibus natura carniuoris sint dentes anteriores oblongi, acuti & a se mutuo seiuncti, quo carnes, pro . funda eorundem inflictione, discerpi queant; homini esse dentes breues, iunctos, extensos ad modum eorum animalium, qui herbis & fructibus vescuntur. Eoque cultros nobis adhibendos secandis carnibus, quo animalia natura carni-uora non indigent. Sic D pueros solo naturae ductu impulsos fructus praecaeteris cibis amare, & poma, cerasa, nuces delicatissimis carnibus praeserre; quippe in quibus natura nondum corrupta est, nec appetitus praua edendi co suetudine distortus. Vid. Anton. le G R A N D Instit. Philos. Cartes Part. H. art. 3. In propatulo quoque est truculentiam hominum, primitus animaristium caedibus velut irritatam aut duratam, post in ipsos homines prorupisse. Et queis pro oblectamento erat innoxias seras conficere, proximum erat in imis hecilliores, & iniuriis patentes homines ferrum stringere. Add. oratio Pythagorae apud o v I D i v M Metamorph. XV. sab. 2. GROTIus ad cap. 46.3 . Genes. PLATO Timaeo circa fin. Apud Diogenem LAERT iv Min Pythagora L. VIII. ff. 33. I traditur, ipsum vetuisse necare animalia, Κοιλο

γαρ κ σώ-τος υγίειαν, - -ὀE 'ητα περιγενεθα . n hic quidem erat praetextus. Reuera autem animatis abstinere is t. exercens atque assuefaciens mortales ad faciliorem victum, τι cibor semper parabilet haberent, quibus igne ad coquendum opus non esset, quique aquom simplicem biberent. Hine V sanitatem eorporis, ta inremi acumen prouenire. Etsi L U C I A N U s in Somnio seu Gallo pag. i . Tu. II.J ipsum iam in Gallum mutatum hanc sui dogmatis rationem reddentem introducat; 'Aλλ'ε ων, Ora εἰ μοῦντά συνηλε κώ ταυτο. τοῖς παλοῖς

νρμίζοιμι, ηκιτα ἐπισπασομα1 τους αν τος ἐς το Θαυμα' ἴσου- ιν ξει δοιμι, τι- σουτω καινότερος ἀυτοῖς ἔσεβο Verum animaduertebam, si consitia modo. ac eadem, quae Dulgo traduntur a mustis, praecepissem, non fore ut mortales in admia rationem adducerem, sed quo peregriniora, magisque aliena propositiissem, futurum vis hoc magis nouus, magisque viderer admirandus. Add. Io. Scu EppERus de

Philosophia Italica c. i . PLVTARCHus in Gryllo. Immo gulae sudio ad

omnia se ferens, omnia tentans, omnia gustans, vij.i es naturae ipsius conuenientis ignarur etiamnum nuIrimenIi, Iutit inter omnia animatia omnibus vescitur. Primum utitur carnibus, nulla egente impia. nulla penuria: cum liceat ei quovis tempore alios e seminibus N plantis decerpere cibos, multitudine nunquam defectura. Sod L- Sss I xuria

D Adde LovnERivM de Regno Sirinensi eum e contrario quae aliis rebus vese intur, veris Part. III. cap. a . ubi obseruat, Sianienses praei e- bi gratia, herbis, si eerti seneris equoa exci. pium de non occidendo extumlere non tantum ad pias ct gallos, sint inansuetae. Vid. I s. bruta animalia, sed ad plantas de semina. H. POUx Obseruat. eirca Strat. Foederati IIelgii e. q. IV. Quo pertinet quoque . quod non- 4. p. 2 3. ubi a multo carnium esu sortitudinem nulli obseritarunt, esunt earnium ferociam adde- Anglorum deducit. H. xe, ct probant eaemplo beluarum earnitiora n ἰ

SEARCH

MENU NAVIGATION