Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

os LIB. IV CAP. IV. DE ORIGINE DOMINI L

aeque in communione negativa, quam in proprietate exerceri potest. Male autem insertur; mortales acceperunt ius in res eκ concessione ditana; ergo proprietas non fuit nata ab occupatione & diuisione. Nam concessio diuina securum tantum reddebat hominem, volente Numine fieri, ut is rebus ab ipso creatis ad suas necessitates abuteretur. Dominium autem proprie dictum hebat effectum producere in Ordine ad alios homines, ut ne quis inuaderet, quae uni iam forent assignata. Vbi sane facto humano opus luit, ut aliis constaret, quid alterius foret, quo abstinere eodem possent. Est a ciuitate theatrum in medio expositum usibus ciuium. Vt tamen hic vel ille tempore spectaculi certum obtineat locum, quo ab altero non debeat depelli, actu corporali, id est, occupatione opus est. Imo & in perpetuum ciues singuli suum sibi locum possunt consensu ciuitatis adquirere. Sic & quaelibet res, antequam exsistat factum humanum, dominio introducendo aptum, in medio intelligitur exposita, omni-hus negative communis, id est, non magis ad huno quam illum pertinens. Ast ubi pacto expresso diuitio instituta, aut tacito occupatio concessa, ex communione negativa in proprietatem res transit. Quod si autem aliqui eo demum velint deuolui, per dominium, quod i e mur citra antegressum factum M.

manum in homines contuleris, intelligi tantum dominium potentiale, heu potesviem oe-

evandi s posidendi. adeoquι dominium in actu primo, per quod in possessonem. Ua possessione in dominium, quod est actu secuindo. venitur; illi a nostra sententia vocabulis duntaxat, non reipsa dissident. Etsi hoc parum accurate, quod potestatem occupandi res vocent dominium in actu primo; id autem quod possensio est antegressa, dominium in actu secundo. Nam diuersa sunt, potestas aliquod ius sbi adquirendi, & ipsum ius habitu iter iam inhaerens, citra tamen operationem aut exercitium. Sicut diuersa sunt esse Musicum in potemtia, & habitu Musices instructum non canere. Neque ad potentiale illud o minium declarandum satis accurate quadrat eXemplum de haereditate, cuius δε-

minium in haeredem recta, immediata transit fine adprehensione. statim a morae t

stataris. de habitu flue potentia. Nam praeterquam quod de habitu, & de potentia diuetia sint, etiam fictio aliqua iuris cluilis heic interuenit. Naturale est, ut in translatione dominii ab uno in alterum non solum in isto requiratur oblatio, sed & in hoc acceptatio. Quia autem legibus placet, ut voluntas testatoris ad ultimum usque halitum pomi esse ambulatoria, stimulque postmo tem usque occulta haberi: ideo lex defuncti voluntatem circa transferenda hora in haeredem eousque velut sustentat, quoad haeres acceptationem significauerit; aut si quis ita malit, acceptationem haeredis retro trahit ad extremum usque spiritum testatoris, quo voluntas ipsius figitur, sic ut de manu in manum immediate bona in haeredem intelligantur translata. Isthaec fictio in haerede producit essectus dominii hactenus, ut rem haereditariam, etiam

antequam actu eandem possederit, vindicare possit '. Absque hac fictione si foret,

M Omnis Amassisas , pias vis poma adeartir, eam desiderare aeceptationem. quae ab homini. e men eum rem ina mortu eon ιιMuatur . L. 138. bus facta oecupatione . hoe est . appresaensone D. de R. I. Via. infra e. o. f. a. illarum rerum , quas usibila suis neerearias aut

I. M. a) Adde eum ilia concessio sit donum, commodas iudieauerunt. Obseruari quoque

mere

572쪽

LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINII.

si foret, non magis dominium haeredi ante actualem aditionem competeret, quam in donatione ante acceptationem. Inde etiam in iure naturali versantliabus, abs quo fictiones iuris ciuilis fere exulant, hautquidquam admittetur possessio aliqua potestativa, actuali contradistincta; neque possessio vocabitur nudum lus & potentia possessionem sibi adquirendi. Cons. Io. STRAvCHIus dicto loco C. I. f. XI. M vLTIs placet heie ad historiae sacrae auctoritatem prouocare,

m qua constet, nunquam eiusmodi communionem extitisse. Manio quina per donationem diuinam satim totam rerum uniuersitatem cessisse. ita ut ipse eandem haberet in solidum propriam. Cuius proprietatis haec fuerit vir, ut non solum ab urinxersitate rerum abs se possessa excluderet alios. sed σ nemo alius, si quis fuisset, ius oecupandi quascunque res haberet. In tantum . ut etiam liberi Adami plane fuerint emclus a dominio rerum, quamdiu familia paterna continebamur. nisi s quid a parentei ι ad instar peculii foret assignatum. Dominium eosdem nactor pos emancipationem. in quantum parens rerum i r eoncesserat, s pos mortem parentis, diuisis inter Ieipsius bonis. Cons. ZIEGLE Rus ad Grol. L. II. c. e. f. a. Scilicet diuinae traditionis formulam ius dedisse non uis ini hominum pari, liberis Adami nondum ex inflentibus. Igitur aut proprietatem rerum fili Adae ac Fuae datam, a quibus titulum possidendi acciperent eorum liberi; aut in persona Adami uniuersitatem rerum toti humano generi fuisse datam. Cui posteriora repugnat inter alia ius occupationit, quae non nis in re vacua locum habet. Si enim rerum uniuersitas toti humano feneri data Du, non adparet, quomodo singuli aliquid ex rerum uniuersitate occupando proprium possint facere priuatiue ad ιatunegenus humanum, seu ut uniuersitas hominum nihil imris in eam rem possit ampliut praetendere. Ea qu*pe es naιura rerum communium,

quae paroes habeanι uon pro diuiso, sed pro indisse, ita ut me atomus sit, in qua non β communis pro indius; quae si ab aliquo singulorum Issi fili adplicaretur, per i

ivriam eommunitati eripietur. Iam vero illi. qtii communionem primaeuam defendunt , fatemur, singulas oecupando tale ius in rea occupatat quaesiuisse, νι caeterarum omnium ius ad eandem rem excluderetur. Enimuero ad ista quae reponi possint, eκ superioribus patet. Scilicet concessio diuina homini contulit sinistraat ius creaturas ad usus suos adplicandi; quod ius ad communionem positivam & proprietatem, quae sunt iura aduersus alios homines essectum obtinentia, indifferenter se habet. Unde, quod alii addunt, dominium comis

mune humani generit in res a Des ira collatum esse sub lege priuati dominii constitit σκῶ, partiendique; adeoque idem non posse me debere concipi sine ordine ad priuatum domi, nium ita consiluendum, ficut naturae rationali ac fietati eonsentaneum erat; id non

ineommode pro nostra sententia possumus interpretari. Nimirum constituit Dei concessio res ab initio in communione negativa. . Sed isthace cum ad conseruandam pacificam societatem inepta foret, genere humano multiplicato, & vita

meretur. verba Dei ad Adaimim &maehum Geo presse non metriinisse. Dicit enim tant m : Suba Nes. I, 28. εχ IX, 2. dominatum quidem in ani- ιicue vobis serram. Qua formula haut dubie saamantia tribuere, dominii autem in res ceteras eg- diuin hominis requirit. H.

573쪽

LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINI L

G, & vita per industriam excoli coepta, satile intellexere homines, placere Numini. distincta dominia rerum introduci. Quae vi actu Constituerentur, Utique factum humanum & conuentio antecedere debebat. Non enim haec duo opponenda inuicem sunt, aliquid voluntate diuina ponstitutum, & ut actu idem rei introductum conuentionem hominum antegressam. Sicut haec non repugnant, Deus genus humanum non per vagos concubitus, sed per matrimonia vult propagari; N pactum antecedens requiritur, ut inter certos homines matrimonia actu exsistant. Deinde cum communitas positiva & proprietas relationem inuoluant ad alios homines, hautquidquam aecurate dicitur, Omnes res creatas Adami suisse proprias; sed hoc duntaxat, ipsum fuisse dominum omnium rerum non sormaliter, sed concessive, seu quatenus nullius ius exta-hat, quod eum impediret, quo minus omnes res in usus suos posset conuertere, si opus foret. Adiuneta ipsi a Deo compare carissima, indefinito illo imre in res pro indiuiso Hi instituerunt, inpote sociati arctissima coniunctione, propter quam etiam hodie multas apud gentes inter coniuges recepta est bon rum confusio. Nec distinctis dominiis opus erat, quamdiu soboles Adami intra teneram aetatem constituta a parente alenda erat, aut intra eiusdem familiam adhuc haerebat. Nam quod tunc temporis soboles in usu rerum ad arbitrium patris sese componere necessum haberet, id non eκ vi dominii, sed imperii paterni erat. Igitur tunc demum distinista dominia coeperunt, quando consensu patris liberi separatas sibi familias constitutum luerunt; cui rei sine dubio causam dedit antiqua fratrum aemulatio, & vi sua cuique industria fructui, sua desidia oneri foret. Neque tamen credendum est, inter paucissimos illos mortalium totum terrarum orbem statim diuisum, aut res omnes simul &semel proprietatem subiisse. Sed ab initio illa sufficiebat propria fieri. quae vel immediate sui usum praebent inter plures indivisibilem, uti sunt vestimenta, casae, & fructus in alimenta collecti; aut quae industria aliqua cultuque opus habent, uti sunt instrumenta, seu supellex, pecora, arua . Paulatim reliqua proprietatem subierunt, prout cupido hominum aut multitudo suasit. Sic diu pascua manserunt intra primaevam communionem, donec multiplicato pecore, subortis rixis, isthaec quoque diuidi pacis interesset. Caeterum

quod adferebatur, occupationi Aeum non esse. ubi Davuersitas aliqua rerum ad integrum coetum pertinet; id argumentum contra eos Ualet, qui pro primaeuo re- 'rum statu communionem aliquam positivam venditant, in qua sane non potesta singulis aliquid occupari cum exclusione totius coetus. Noster autem status rerum primaevus aeque a communione possitiua, quam proprietate stricte dicta est diuersus; & ut occupatio dominium pariat, antegresso pacto saltem ta- eito opus esse asserimus. f. XII. ALII de origine dominii ex sacris Ilieris ita tradunt: Fusse quidem a Deo datum protoplasis dominium commune hominum , quas pro indius pessiden

Constat ex Historia veteris foederis, homi- eundem hune patriarcham reterorum more, egissenes tempore Abrahami, eum suis liberis, seruis in regione, in qua hospes erat. Vnde facile est ct pecua thus, in quibus tum omnes diuitiae em ad colligendum , magnam terrarum partem perrum politae erant, circumvasari sueuiae ἔ dc haec tempora adhue fuisse communem, ch, quando

574쪽

LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINII.

hue recte dici, ad genus humanum spectare dominium orbis terrarum , aut rerum eiuro; ιs , in quantum aprae sunt in proprietatem ire. Vera persis riminium commune dominium privatum mn excludi; quippe eum sua non ' it me debeas reuei ne ordine ad priuatum dominium ita consituendum, Aut naturae rationati ae ficiali confise

taneum erat Concurrisse autem in Adamo eum dominio communi cisam dominium nria

uatum, quod liberor i ut siue aliqua cinione praeuia excluserit. Vid B O E c L Ex v s ad Grotii locum di etiam. Vbi super vocabulis quidem nemini litem moue hunus, ut dominium scilicet commune vocetur, quod nobis est ius utendi crea. turis, eκ Concessione diuina hominibus competens; modo illud dominium communem se 1 pectatum nullum effectum in ordine ad homines inuicem o timere intelligatur. De quo iam supra dictum, potui sie homines iure illo utendi rebus in medio positis contentos esse, neque statim diuisa dominia introduci necessum fuisse, quamdiu inter paucos aliquos genus humanum substitit, ac simplicem incultamque vitam tolerauit. Eo multiplicato . vitaeuue commoditatibus per industriam promotis, necessitas conseruandae socialitatis dominia introduci suasit: Ita tamen, ut non omnes res simul sed successive in proprietatem Iuerint, prout ratio concordiae id videretur requirere Adamo autem dominium priuatum in Omnes res competiisse , antequam filii eius diuersas familias irent constitutum, ἀκύρως valde dicitur. Nam primo priuatum dominium ab actu aliquo humano incipit. Igitur non poterat A1amus

habere dominium earum rerum, quas nunquam adprehenderat, imo ne noti

tia quidem a complexus suerat. Incongrue huc adplicatur L. 3. D de Adquir. possin quali Adamus, dum in una parte terrae pedem posuit. vni Uer sum terrarum orbem occupasse intelligatur. Quod si quis ius illud viendi re-hus a Creatore hominibus concessum velit nomine proprietatis insienire admitti quidem ponet, proprietatem es causam diui nis N Oeeupationis. id eae ideo hominibus fas fuisse res occupando & diuidendo sibi vindicare, quia in genere Peus us indulserat, res in usum suum adpligare. Verum sit proprietatem

velimus proprie accipere, prout notat eXelussionem Caeterorum a certa re uni

attributa, verum omnino est, diuisionem & Occupationem esse causas nroprietatis. Deinde liberi Adami in familia paterna adhuc constituti circa usum rerum utique ad patris se arbitrium gerere debebant; verum non eκ vi domi nil priuati Adamo competentis, sed ex vi potestatis patriae. Teneros enim ipse tenebatur alere. Vbi iam ipsorum quoque opera utilis esse posset.natria potestas ferebat, ut & in usu rerum in medio positarum ad patris arbitrium tele componerent liberi, ne ex intemperantia malum aliquod paterentur: &υt quae ipsi ex rebus sponte enatis collegissent, aut per industriam produxissent in patris manus traderent huius arbitrio dispensanda. Qui utique quamdiu ino iure utebatur, filiis etiam adultis pro temporum conditione de necessa-Xκκ a riis

do loei non suffererint pascendis plurium grexi- ct errantes suisse diminειεν A. ais a a.

ibin, eommuni consensu tactaria suisse discessionein, Ioannis CL g iei iri isti Q I MI il '' qualem feeenim Abrahamus ct Loth. Similite; lae de Cerere otiae in

575쪽

LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINII.

interdictum patris certo genere fructus clam sese iusto auidius ingurgitasset, nequaquam furto se obstrinxerat, sed imperii paterni violati reus erat. Aut si Adamus iussisset maiorem fratrem prodire, ut Datri paruulo fructus quosdam colligeret, & vero hic eosdem vel proprio ventri immersisset, vel clam in suturos usus recondidisset, castigationem merebatur non ob surtum, sed propter obsequium patri non praestitum. Adeoque eo tempore neque Adamus dominium Iriuatum habebat, neque ipsius liberi; sed illi quidem ius communionis primaeue ussciebat, hi vero circa exercitium eiusdem iuris a dimetione paterna dependebant. Igitur dominium priuatum Adami tunc incepit, quando filios suos velut emancipauit, & ut suam sibi familiam seorsim constituerent, permisit. I. XIII. EXPENDAM vs quoque argumenta eorum, qui primaevam illam communionem impossibilem fuisse pugnant. Vid BopcLEstus dicto

loco. Aiunt, in satu innocentiae non debus e , nec potuisse, talem ese communionem ;quia ut omnis ordo rectae raIioni consentaneus, ita pulcerrimus ordo Rufidendi resiquarum dominium humano teneri traditum erat a Deo, illi flatui vel maxime conticis Hebat; in quo abstineruia alieni illusere nomen sortiri debebar. Inde in decalogo Dii absinentiam, ita certam cuique s discretam rerum suarum possessionem sanebant. Illam autem legem ratam ante lanum mentibus hominum insculptam. Heic respondetur,

primo non ita liquido constare, qualem vitam quantum ad ista exteriora, homines fuerint acturi, si in statu primaeuo a peccatis immuni perstitissent; ade que virum ad eam magis communio rerum, quam proprietas congruisset. Deinde & hoc in dubium vocari potest, an non maior in hoc sit virtutis persectio, placide cum allis in medio positis rebus sevi, neque prae reliquis peculiare sibi quid adpetere, quam in abstinentia alieni. Denique quicquid sit de aeternitate legis naturalis, id patet, non necessarium esse, omnia eius legis Obiecta semper extitisse ', quorum multa ex conuentionibus ia instituis humanis demum proueniunt. Sic lex de homicidio obiectum non inueniebat, Adamo solo existente; neque lex de adulterio, nullo existente praeter ipsulnadulto mare; neque lex de surto ante diuisionem rerum; neque leκ de salso testimonio ante iudicia instituta; neque Ieκ de non concupiscenda domo, cum adhue domus antra essent, aut seruo & ancilla ante institutam seruitintem; neque lex de honorandis parentibus, antequam Eua peperisset. Vid. supra L. II. c. 3. g. et . Pergunt, in satu pos Dasim itidem polsibilem non fuisse -

eam communionem; Primo quia ne animo quidem concipi pessit. Nam ita a Gratio describi istar communionis leger, rusatim quisque hominam ad suos usus arripere Posset, quae vellet, s quae consumi poteranι consumere. Ae talem usim vniuersalis iuris tum fuisse loco proprietatis: quod enim qui ve sic arripuisset, iis ei eripere aliorum nisi per iniuriam non potuisse. Hoc modo aurem proprietatem in communione sa-

tui ; adeoque contradictionem inuolui; cum hic solius proprietatis sit effectus, nec cui ab altero res possit eripi. Enimuero frustra fingitur difficultas, vht nulla

g. XIII. Vid. supra L. II. e. q. f. 22. 24. ct Zeisin ἐχ-κυη. Nam o, saria ipsius Thesmois praesa io libri de ossicio hominis de eluis g. g. s. phoria. tu es, letiam iana, vocaritων. Sed M LEGIFERRE C ER ERI. Leges enim ipsa hoc ιδεο Isuitin . quia ante inuentum fu

576쪽

LIB. IV CAP. IV. DE ORIGINE DOMINI L

sa est. Aliter quippe sese habet communio primaeva ante omne factum hominis, usumque ullius rei 3 ubi simpliciter quaelibet res non magis ad hunc quam ad alterum, & sic aeque ad neutrum spectant. Aliter autem illa sese habet, quando rebus in medio expositis uti homines incipiunt. Ibi enim eκ pacto praevio illa cuiusque propria fiunt, quae in usus suos arripuit. Citra hoe

enim hominibus usu omnium rerum laret abstinendum. Vnde in hacce communione veluti temperata ipsa rerum corpora ad nullum pertinent, fructus autem post collectionem proprii fiunt. Quale communionis primaevae cum proprietate temperamentum puto etiam a mediocriter subtilibus posse animo concipi. Quercus erat nullius; quae deciderant glandes eius fiebant, Fl

legisset. Quo posito, facilis est quoque responsio ad id, quod subiungunt.

Negant enim, talem communionem potuisse vel minimum temporis durare, fuisse naturae humanae seu rationali contrariam, ferinam, insociabilem. Adeoque eandem

nullum alium sui usim praebere, quam vi ex illa, tanquam υpαrbes ficta, ostendatur necessitas dominii disincti in ciuitate. Sed communio illa velut in actu signato considerata durare non potuit, ni homines perpetuo vellent esurire, se nudi ambulare. Quo minus autem cum temperamento aliquo proprietatis subsisteret, nihil prohibebat, quamdiu neque maximus hominum numerus exsisteret,& iidem vitam simplicem agerent. Id tamen certum est, quo magis auctus suit hominum numerus, vitaque excoli coepta, eo maiorem fuisse necessitatem, plures res proprietati subiiciendi. Inde barbari satis ac simplices sunt populi, qui propius adhuc a communione primaeva absunt; puta, qui herbis, radicibus, mictibus sponte natis, venatu, piscatione vitam tolerant, nullo alio censu, nisi casa, & vili supellectile. Porro quando asserimus, natura omnes res nega-.tiue sitisse communes, non hoc dicimus, quasi ius naturae praecipiat istum statum rerum perpetuo conseruare; sed quod res consideratae citra ullum antegressum factum humanum tales fuerint, ut non magis ad hune quam ad illum pertinuerint. Contra quando tradimus, suadente ratione ab ista communione discessum, non id pertendimus, necessarium fuisse, Ut Uno momento Omnes res sub proprietatem irent; sed prout indoles hominum, rerum, locique reis quireret, & prout commodissime litium materia videretur intercipienda. Ade que neque nos in legem naturae peccauimus, exterminata penitus comm nione primaeua; neque barbari, multis eiusdem vestigiis adhuc retentis. Sic quod additur, parum habet dissicultatis. Dicunt, pos lapsum homines nunquam potuisse sine lege vivere, ut esset vita socialis: ergo nec Irne disinetisne dominiorum ιquine cum communio rerum pugneι cum lege, quae assignaro G disribuere ret posmdendas solet. Atqui cum non omnes leges dominia rerum praesupponant, quare istae non potuerint obseruari, ut in ea communione temperata vita socialis age retur λ Quanquam certum est, ante diuisionem domniorum simplici admodum iure, & quod paucissimis capitibus absolueretur, potuisse regi homines. Vnde limitandum illud SER vii ad Aeneid. IV. v. s8. ubi docet, ideo ab

577쪽

s34 LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINI L

antiquis Cererem dictam legiferam, & sacra eiusdem Thesinophoria, quia i pladicatur leges inuenisse; quippe cum ante inuentum frumentum passim homines sine lege sint vagati; quae feritas interrupta sit inuento usu frumentorum, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. Scilicet operiaiore legum adparatu opus erat post diuisa dominia rerum introducta, cum ante paucis legibus genus humanum regeretur. Ipsa autem communio simplicem dunt at,& incultam, ac parum Uelut digestam vitam, non tamen plane exlegem & in. socialem escit. Communio Platonica hue non pertinet, utpote quae positiua est, & non in res solum, sed & uxores, liberolique extenditur. f. XIV. Ε x hisce adparet, in quem sensum sit accipendum, quod nomnulli asserunt: proprietatem V dominium esse iuris naturalis proprie dicti, quodque

mentibus hominum est inferistium. Ubi obseruandum, locutionem is hanc, hoe veI illud es turis naturalis, diuersum habere sensum, prout profertur vel de praecepto aliquo proprie dicto, vel de instituto aliquo, in vitam humanam intro. ducto. Priori modo notat; ius naturae praecipere, ut hoc fiat vel non fiat: posteriori autem; sanam rationem suadere id inter homines constitui & recipi, ex confiderata in uniuersum vitae socialis conditione. Nam quae ob peculiarem utilitatem huius vel illius ciuitatis introducta sunt, iuris ciuilis seu positivi dicuntur. Inde quando quaeritur, dominium an ad ius naturale suam referat originem; non prior, sed posterior sensus attenditur '. Scilicet cumsundamentum iuris naturalis sit vita socialis, & vero humani indoles ingenii satis ostendat, in magna hominum multitudine, vitam variis artibus excolere aggredientium, quietam decoramque societatem subsistere non posse citra distincta rerum dominia, ideo rebus humanis ita requirentibus recte, & ex scopo legis naturalis eadem sunt introducta. Quo facto eadem lex obseritare iubet, quae ad finem dominii instituti faciunt. Nequaquam autem omnes res statim ab initio humani generis, aut ubique locorum ex definito aliquo praecepto iuris naturalis debuerunt proprietatem subire; sed haec est introducta, prout paκ mortalium id requirere visa fuit. Praeceptum autem iuris naturalis de a stinentia a rebus alienis tunc demum vim suam exseruit, ubi ex conuentione hominum fuit definitum, quidnam cuique alienum, quid proprium csset. Ante

id tempus virtualiter quas delituit in generali illo praecepto de seruandis pactis,& de non laedendo alterius iure. Neque absurcium est dicere, obligationem ad seruandam legem de abstinentia alieni esse generi humano coaevam; constitutionem proprii & alieni deinceps introductam. Sic saepe obligamur ad obsequium, priusquam sciamus, quid nobis sit iniungendum; quando nempe in genere sumus obligati ad parendum illis, quae a certo quopiam nobis deincepserunt imperanda, aut quando sub generali aliquo praecepto plura specialia possunt subsumi .f. XV.

J Vid. supra L. I. e. s. 6. 2. de prouentibus. De Rhodiis D Io Chrysos omita 6. XV. i) vid. supra Lib. I. e. I. I. I. ct infra oratione ad Rhodios: PMIaea instruisis otiiores. Lib. IV. e. xx. s. lo. ut ne . tia initiria agetari vir pusias. Adde de tu. ) Apud Athenienses habebant aleo κaede daeis SE DENUN H. VI Hebr. 3. P .

578쪽

LIB. IV. CAP. IV DE ORIGINE DOMINII.

f. XV. ADDENDvM quoque heic est de dominii subiecto; circa quod illud potissimum quaeritur: an capaces sint dominii; quibus deest usus rationis, puta infantes & furiosi λ Vbi illud certum est, infantem & furiosum non posse

originaliter dominium alicuius rei adquirere, seu per immediatam occupationem aliquid suum facere. Causa est, quia ad dominium hoc modo adquirendum necessaria est intentio adquirentis, quod velit hanc rem in posterum habere pro sua; & simul ut intelligat, istum actum esse aptum, uti ipsi inde ius nascatur. Id quod in tales non cadit. Ast circa adquirendum dominium rerum, quae ab aliis hominibus in hos derivantur, aliter se res habet. Etsi enim ad hoc quoque, o res ab altero in me transeat in me regulariter requiratur animus intelligens, quid agatur ', & valens signis ex intentione procedentibus indicare, quod istam rem mihi habere, atque acceptare velim; receptum tamen est apud omnes cultiores gentes, ut in infantes quoque, & qui adnue in utero sunt vid.

L. 7. L. 21. D. de Statu hominum. L. I. D. Si pars Hereae petatur. dominia rerum

transferri & ab iisdem retineri possent. Idque ratio naturalis & aequitas introduci suadebat, quod res, quae dominio subsunt, ad usus vitae spectent, &non infantibus minus quam adultis sint necessariae; imo illis paulo magis, quod ob impotentiam virium, & iudicii sibi non aeque, ut adulti, polum

prospicere. Igitur in infantibus circa acceptationem sufficere iudicatur consensus ipsorum praesumtu quatenus nemo respuere censetur aliquid, quod sibi eκpedit. Ob desectum tamen iudicii, eκ aetate resultantem, dominium tantum quoad κπῖσιν in insantes Conferri potuit, non tamen ut ipsi per se id exercerent. Nam mos gentium infantibus fauens id quidem esticere potuit, ut illi quid habere, non etiam, ut eo recte uti per se possint. Vid. lat. IV, I. Ne autem ius illud infantium in nihilum recideret, id praeterea humanitas r quirebat, ut caeteri adulti istorum personam tantisper circa administrationem bonorum sustinerent, quousque ipsi suis rehus superesse possent. Quae administratio vel committitur certo homini ab eo, qui hona sua in tales transfert vel in ciuitatibus super ea re per leges, aut magistratuum prouisu cauetur ', aut ubi utrumque deest, cognatio ', vicinia, vel sola denique humanitas eam idoneis commendat. Quo loco obiter reserenda est lex Charondae; qui om

phanorum bona aenaeorum administrationi, pupillorum vero educationem cognatorum

fidei N curae subiecit. Hos enim, utpote ad quorum successionem haereditas pupillorum non pertinet, hisce nullas insidias moliri. Agnatos insidiarum

casionem non habere; cum tamen fato casuve extinctorum hora ad ipsos deuoluantur, attentam haereditatis curam eosdem gesturos probabile esse. DIO-n o R v s Siculus L. XII. c. I s. PVBLI Vs Syrus: Male secum agit aeger, medicum qui Meredem facit '. Non multum abit lex Solonis; ut eurator cum Pu pillorum matre non cohabitet, is curator fieret, ad quem pos pupillorum obitum

D Apud Tataros Preeopienses tutela patruo Pupilliamve minam, quem maximus heres Im etiadesertur. TMυANus L. in . Histor. ad .aet,ineam 3 Apiad CANDENvΜ ad A. A. MDLXXIIX. H. MDLXHX existimabatur, einti de administrati

Et notum illud uotum apud p ERsEVrit ne Scottae quaestio esset : Iasu ι -m esse, δε-

579쪽

O LIB. IV. CAP. IV. DE ORIGINE DOMINII.

Ams . ibique Menagius.J Quocunque autem minio alicui eiusmodi administratio sit commissa, ob fauorem tenerae sibique non su sticientis aetatis , summa fide ea erit tractanda M. Inde H Esronus L. I. Operum & dierum, fuers33o. Edit. Cleric.J in pari gradu delicti Ioeat, qui supplici, hospitique nocum

rit, qui Dareis cubile polluerit, qui senem parentem aspere tractauerit ; 'Uς τε τευ αφραδίης ἀλιτροί-τα ἰ φαναὶ τεκνα, s qui mala cuiuspiam fraude deceperit Orphanos liberos. Apud PLATONEM de LL. L L. XI. p. 9 a. E. Editi wechel. pag. 927. C. T. II. Edit. Steph.J Orphani Vocantur παρακαταθηκη μεγχη ἱερωτο 11, depositum ' maximum anctissimum. Vbi multa de ossicio tui rum. Etsi ut gratis, aut cum dispendio sustineatur, non semper aequitas& humanitas requirit. Add. GROTIus L. I. c. 3. g. 6. & ibi Boeoterus,

Zieglerus, & Felden. Vbi ostendunt, dominium etiam quoad aetiam secundum penes infantes esse. Nam penes tutores est nuda duntaxat administratio iuris, & rei aliena

propanquitate regno amΓιtiosa instans, Deile νε-gnandi cupidine ius violaret. H.

L. VII. ep. 6ς. Esse muti armem plerumque 'erfid.am luso m. Add. LiB A N Iv Μ sophistainin apologia Demosthenis. H. M Vnde Iure Romano tutor . Oh dolum eumdemnatus, infamis est, quia nefas visum , pupillum a tutore sub speeie officii fraudari. Quid n eulpa daninimi dederit tutor Uulgo distinguunt gradus eulpae . a latam deinde indistincte dolo

comparant, quod displiret Noon TIO Frobab. I. 3. qui tamen ipse non est audiendus, quia vim facit L. I. D. do HS de ex ea elieit verba . fiamora eluitaris ideoque incidit in I egem Iuliam de vi priuata. Aliam viam ingressius Celeb. O mT O in Commentar. ad Institutionea ad s. s. titu.

prope fraudem aeeedit, eoque dolum repraesen tat, senarat a culpa lata, quae mera si inscitia. imprudentia de ineogitantia, veluti si tutor male eontraxerit, ct praedia eomparauerit haud id, mea , non quidem per sordes aut gratiam, verum per imperitiam Oeconomieam a latam negligentiam, ct hune tutorem , propter latam tulpam, non aliter infamia notari putat, quam si eontem dere , quam soluere maliti argumento ast In de poen. tem. Illi Sed generaliter loquitur Imperator, eoque ipso loeum praestandit restrictimni, quae fiat per eommentum, in primis f hoe elonginquo auctatur. Simplicior institutiones Pandectis conelliandi via aperitur , s dieamus. Institutiones ut eompositione saltem posteriores sint Pandectis, Pandectis hie derogare. Sie igitur per L. a. de L. aro. D. de V. s. lpa lata stitidem

580쪽

I. 9uid requiratur, ri res propriae fieri

u. Res usius inexhausi frustra fiunt pr

priae III. Res propria aliquo modo eustidiae δε-bet tis obnoxia. IV. quarundam rerum propriarum usas ovi bur parcι. V. Diuina taneessis dominis maris non repugnat. VI. Rationes csnIra proprietatem maris. VII. Vsus maris quinam PVIII. Ouaenam marispartes oeeupataesias tIX. Oceanus vasus dominii expers. X. Oceani navigatio is commercia quate

nus liberast in E Nnv M iam est de obiecto dominii, seu quaenam res idoneae sint, ut sub proprietatem eant. Ad hoc igitur duo requiri videntur, tum, ut res usum aliquem hominibus mediate aut immediaia ter possit praebere, per se, aut per cohaerentiam cum alia re ; tum in hominum adprehensioni & custodiae aliquo modo sit obnoxia. Nam plane inutilia sibi vindicare velle superuacuum, & ineptum est '. Et cum proprietas includat ius alios abs ea re arcendi, quod inutile est, ni aduersus alios in aetum possit deduci; frustra proprium tibi asseres illud, ubi nulla ratione prohibere possis, quo minus caeteri te inuito de ista participent. g. II. SEDET quaedam, Vtilia licet hominibus, propter amplutudinem suam inexhausta sunt, ut omnium usibus possint patere, nee tamen singulis iste usus reddatur malignior. Tales res proprietati subiicere, malignum foret atque inhumanum Eam ob rationem vulgo a proprietate eximunt Iumen caloremque solis , aerem ', aquam proflue

dein omnis, etiam quae in mera rusticitate eons stit, in inia notatur, quia Deilius Icti veteres tutores, iri ordinem coas iam iri, existimabant,s hie omnia stricte acciperent. Iure autem institutionum . quod plemmoue simplicitatem aniple. Aitur naturalem, nulla laeetes culpae dolo amplius notatur per s. 6. Ins. data postulor. pro inde fama eluis, in iudicio tutelae, non alias iure notio pro Heitur, quam . si Dolum admiserit litor, qui inde dolus si nomine etalpae tegatur, nomen a re diligenter separauduni erit. f. I Difficile tamen futurum putat TH NAIlvs Iurispmd. Diu. L. II. e. io. I. Ir3. Vt exemplum suppeditetur rei plane inutilis. suifieit enim nos voluptatem ex eius possessione eatere, ut nobis mactuosa videatur. Si ab eo. quod plerumque fit, res aestimemus, inutiles erunt ara.

eae, mure , glires, muscae, verine , ct similia. II. r Adseriintur a C v I A C l o Obse Mat. L. X. e. . duo exempla eius nodi vectigalis. alterum pro umbra platani praestiridum, alterum aerieum. Prius haustiim est ea P L IN I o L. XII. e. r. posterius ex C F D R E NO, qui id Imperatori Michaeli Paphlagoni tribuit. Vid. SE G

DENI Mare clatisum e. 2I.

M Nihil tamen impedit, quo minus dominium subeat, eertum eius spatiuin . quod regionibus nostris eontineatur. Quod ipse A v C T o R etiam admittit, L. III. e. 3. I. 4. Humanitatis tamen es . nemini interditere usum innoxium harum rerim. Vid. Ti Taus obs CCLXXXVII. et THO. MAsivs Inlt Iuris pr. Diu. L. II. e. I . 3. 27. εχ ipse A v c To R noster in Elem. Iurispria. νῶ

p. M. Vid. infra ι.ε.

SEARCH

MENU NAVIGATION