Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII. 38

tem ', & similia. P ET R O N I v s D. Ioo. Ed. Bu .J quid non commune es, quod natura optimum Iecut Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus eoinuata Aderibur etiam feras dueis ad pabulum. quid aquis dici formosius potes ρ In publico tamen manarm. Apud Ov1D1vM Metam. VI. v. 349.J ita Latona: Cur communis aquarum est.

Nee Iolem proprium natura, nec aera scit, Nec tenues undas: ad publiea ' munera veni.

Quanquam cum terrigenis ad Vsum luminis & aeris, terrae usus sit necessarius, quippe quibus volare a natura sit negatum I inde fit, ut eius liber & omnimodus usus aliis possit intercipi; puta: si quis in obscurum & tetrum carcerem coniiciatur. Et cum aer alicubi liquidius sese & purius ditandat, isthoc quoque respectu alicui loco pretium accedere potest. Quemadmodum in aedificiis cumprimis & sundis prospectum maximi fieri ab hominibus, amoenitatem sectantibus, videmus. Qua de causa introductae sunt seruitutes altius non tollendi, luminum , & ne luminibus ossiciatur, prospectus, & ne prospectui ossiciatur. Sic quanquam alias nemo ventum sibi asseruerit proprium;

alatae reddantur inutiles R. f. III. EST ET hoc obseruandum, quemadmodum diuersam habent materiam substantiae rerum, in quas homini dominium competit; ita quamlibet earum occupari & possideri eo modo, quem naturae ipsius conditio admittit. Quo arctius enim aliqua res velut claudi & circumlcribi potest, eo facilius effectus proprietatis aduersus alios obtinentur. Adeoque quo aptior est aliqua res, ut iniustae aliorum manus ab illa excludantur, eo securiorem nΟ- his eiusdem proprietatem spondemus. Vti tamen non stati in aliqua res csta proprietate exemta, abs qua non ita commode aliorum manus possunt arceri ; ita si quid adeo sit dissulam, ut vel impossibile moraliter sit custodia qualicunque eam amplecti, aut ipsa custodia longe plurium sit impe sarum , quam quanti sunt fructus inde redituri; non est praesumendum, quempiam rem tam onerosae tutelae sibi voluisse propriam reddere. Quanquam ad hoc, vires aliqua fieri possit propria, non requiratur, ut illa in

In quo loco ovi DI res publicae de comis munes promiscue aceipiuntur. Fit id interdum quoque in Iure, veluti in L. a. D. de Roum ἀ- ωιs in qua Marcianus rea tialisas eommunium nomine complectitur. Sed varie diuidunt Ictisne dissensu: ut eleganter ostendit Cur AC rusLib. XIV. Obs e. I6. A L. XV. e. 33. Possint quoque verba: quaedam piasti a Marciano in L. a. .aeeiflisse, nam ipse mox in L. . s. a. D. eodem, pulticortim meminit, quare sne ea usta de Mareia no miti ceteris Iurecoli1ultis conciliando tantopere Iaborant Scholiastes Graecus Lib. XLV. Basl. tit. 3. Hot manus, Matthaeus ainis, ct Gerardus N o o D TL. I. probab. e. s. sa Vid. ΑυCTOR infra et g. I. s. Q Apud Ioannem BusCHIVN Chron. n. desem. L I. c. tr. in aliquis ventum sbi uindi earet, Florentius Episeopua Traiectens. aiebat

est ad aucupia. Vid. H. GROTius L. II. deI. H. re p. e. a. ε. 3. n. a. Α υ C T O R infra L. V. e. r. b. s. H. Vid. infra Lib. V. e. . . s. venti molammeoncessi exemplum habet S CR VER ivs in Harat ol V. p. Igr. s) Consedi Tnori Asri dissertatio , Non

ena actionis forensis eontra aegistantem ex aenati.

latione I. as. De iure molendinorum in senere agit

582쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

cludatur, aut includi possit terminis artificialibus, aut heterogeneis; sed susscit,

si eius magnitudo quacunque ratione posssit designari '. Inde superuacua est licitudo GROTII L. II. c. 3. g. v quando flumina proprietatis capacia vult ostendere; quod etiamsi flumina nec supra nec infra claudantur territorio, sed cum aqua superiori & inferiori aut cum mari cohaereant: sussciat tamen, quod maior pars, id est, latera sint clausa ripis. f. IV. DENIQUE & hoc deprehendimus, quod quarundam rerum usus arctis velut finibus sit circumscriptus, nec cum pluribus communicari aptus: quales in proprietatem ire pacis quam maxime intererat. Quaedam autem res, cum diuersos sui usus praebeant, secundum quosdam usus exhauriri possunt, secundum quosdam omnibus abunde sussiciunt. Tales res vilnihil impedit, quo minus proprie possint fieri: ita &.illud lex humanitatis iubet, ut usus earundem inexhaustus nemini pacato denegetur. Quod si autem aliqua res sit, quae secundum omnes usus inexhausta foret 8, eam in primaeva communione, & in medio non relinqui absurdum fuerit '. Equidem incommunione positiva si communis res diuisa singulis sufficit, nihil impedit diauisioneni fieri; sin minus, praestat rem indivisim possideri. Verum ut res aliqua in medio totius humani generis exposita, omniumque promiscuis usibus sufficiens per partes diuidatur, id sane a ratione abhorreti Equidem terrae tanta est magnitudo, ut ad quemuis usum omnibus populis sufficiat, non tamen si indivisim a tanta multitudine hominum, qualis nunc est, possideretur. Quam illa citra culturam hautquidquam aluerit. Ergo alia ratio est, quare magnitudo non obstiterit, quo minus terra diuideretur ; quae ipsa tamen diuisionem Oceani saceret ridiculam. Cons. ZIEGLE Rus ad G t. L. H. c. 2. g. 3- . V. ENIMvERo de aliis quidem rebus parum heic dissicultatis. Sed super mari, an illud proprietatis capaκ sit, nostro seculo a clarissimis ingeniis fuit disceptatum . Vbi obseruare licuit, multos studium aduersus patriam

Yyy et suam

s. V. t Inter quae eminent GROTrvs in Mari libero, de quo HERTrvs in nota se- qiiente , des ELDEN Vs in Mari elauso. N Dissime multa noua adtulit Cornelius van B vκERIHOEκ in Dissertatione de dominio

maris, quae est inter Onera eius minora, iunis Atui edita, I 'gduni natauorum I 3I. quum . hoc argumentum Pu tidorso ita exhaustum vi

deretur, ut nihil diei posse crederet . quod non antea dictum esset. Q H. GROTII Mare liberum, sippresso Augoria nomine. editum est A. MDCVII. M. ea ne ae ionis de induetis inter Hispaaios & foederatos Belgas. ut seribit Dominie. BAVDivs L. I l. de Induciis Belli Belgici. At propter controuersalis de piscatu inter M. Britanniae Regeanct Batavos A. MDCIX. editum . prodidit Robert. Io M NsTONus L. XIV. Rer. Blitari. add. A. Ioannes Isaae. FONTANus duobus distumomim histori agit TiTIvs Iuris priuati Romano. Germanici

L. VIII. e. 6.

III. . Imo Dominii limites iidem stant, qui

possessionis. de quodeunque aliquis oco patierit, eatentis ipsius est, quatenus possdet. Vi 8. V. A. Cornel. van B YNκΕRsMOEc κ de Dominio

viaris. e. IX.

I. IV. i) cui rationi inexhausti usus non ali. ter loeus est . quam si possessio nulla ratione seruari possit , qualis est possessio Oceani. Ex eo enim solo. quod rei alleuius tam magna suppetis abundantia. ut quicquid ceperimus, aliis adhue satis inde superst, etiam id sequitur: posse nos

tantam eiiis rei partem oecupare, quantam voluerimus, a possidere qυeamus, quoniam, quantumcuri que occirpemtas , occupatio nostra sine damno alio.

rum fit, obsertiante Cl. H A R A E Y R A C o ad h. l.

a) Vid. supra L. III. c. 3. 3. 3. H.

583쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

4 suam magis ob oculos, quam veritatem habuisse. Etsi per cosdem, D reliquos extra partium studia positos, ita sint omnia excussa, ut nihil sere dici possit, quod non dictum sit prius. Eo breuioribus nobis heio licebit esse; cum

in omnium manibus versentur seriptores, a quibus ista controuersia fuit tractata. Illud igitur manifestam, coneessioni diuinae , qua homini ius in terram capessendi imperium fuit indultum, etiam mare adiungi. Aeque dicitur :dominamini piscibus maris , quam animalibus terrestribus. In animalia autem imperium intelligi non potest, ni simul ius sit clementum, quod illa inhabitant, prout eius admittit natura, usurpandi. Etsi vero & volucrium coelisiat mentio; tamen cum in aere homini versari sit negatum, ita ut a terra sit disiunctus, soli aeri innixus; ideo imperium in aerem egercere non potuit, nisi quousque qui in terra stant pertingere queant. Verum ut in mari domi. nium longius exerceri posset, enectum est per naues, ad summam iam persectionem perduetas, quae non oneribus tantum transportandis inseruiunt, sed &lier regna Neptuni Martem terribili magis specie, quam per terram idem de- aeuit, Circumferunt. Neque est, cui lcrupulum iniicit amplius illud H o R Α-T I I carm. L. I. Od. 3. Rar.& seq. J Nequidquam Deus abfidis Prudens Oceano dissociabili Terras; postquam impiae Non tangenda rates transilium vada. Neque

priuilegium aliquod maris prae terra adparet, quo minus illo ad usum & commoditatem suam uti homo queat. Enimuero cum concessio diuina dominium, quod effectum in ordine aduersus homines fit habiturum, immediate non constituat; inde in arbitrio hominum fuit, utrum mare quoque, sicut plerasque terras, sub proprietatem vellent mittere, an vero id in primaeuo statu relinquere, Ut non magis ad unum, quam ad alterum pertinereLg. VI. Q v A E s T I o igitur est', utrum certae inueniantur causae in mari, quare illud proprietatem subire nequeat λ Id quod aliqui assertum tuere, rationibus partim phineis, partim moralibus. Inter illas allegarunt fluiditatem maris ', quod proprium terminum non habet pro communi natura omnium liquidorum ; possessionem autem non procedere, nisi in re te

minata. Ad quod alii rejpondent, fluiditatem in se nihil obstare proprietati:

neque mare carere suis terminis, inclusum quippe litoribus; neque adeo dis-ficile esse, partes & tractus maris certis terminis ' circumscribere. Addi potest, quemadmodum proprietati fluminum nil ossicli, quod in perpetuo sint decursu; ita nec maris, quod aqua vi ventorum aut per aestum modo huc modo illuc impellatur. Aliud enim est flumen, aliud aqua profluens; aliud mare, aliud aqua marina. Vastitas & amplitudo maris nequaquam eiusdem custodiam penitus reddit impossibilem, adeoque nec proprietatis usum plane tollit.

historieariun Iibris Ioanni MIdenn se opposuit, ut Danis Nor egisque praesertim iura quaedam vindiearet, quae Seldenus ad Britannos traxiste visus est; de eaetero tutissmuim iudieans, inedia

incedere via, ct asserere, nec liberum esse mare omne , nee etiam claudi quodelitique aut omne

pom. 6 GRAIU IN ELI vs Vim diciarum maris Itheri libros quinque aduersus P. Baptistam fi v R G v Μ, Ligustici maris

dominii assertorein , eonscripsit. Add. HV. E R V s Part. L L. 4. Digressi. iuri ciuil.

584쪽

Nam nrohiberi alii ab usu maris possunt vel ex terra, ubi per angustum fretum in nostras terras sinus maris insunditur, vel per naues armatas, quae eundem in mari usum possunt praestare, quem in terra arces limitaneae. Eisii negari nequeat, totius Oceani custodiam uni populo moraliter sore impossibilem neque operae pretium iacturum, qui in omnibus eius partibus per naues armatas caeteros eiusdem usu velit arcere. Stultum est autem concupiscere, quae non capias; praesertim ubi non necessitas vitae, sed superuacua ambitio, aut auaritia quaeritur. Etsi enim alias desectus lacultatis physicae moralem non statim extinsuat: tamen cum haec citra illam inter pravas hominum cupidinossere inanis sit, rationis est, plura non ametare, quam commode tueri possis. Superuacua tamen est restrictio G ROTII L. II. c. 3. q. 7. 8. quando flumina, fle partes maris in proprietatem ire vult, modo illa, & hae comparatione terrae quid sint exiguum aut ut non ita magna sint, ut non cum terris comparata portio eorum videri possint. Si enim populus aliquis ad ripam fluminis vasti consederit tractu longo, non lato, flumen in comparatione terrae non erit exiguum quid; & tamen puto hoc ipsius proprietati nihil obstabiti Sic regna dantur, quae a suis prouinciis & appendicibus longe superantur. Moralem rationem, ob quam proprietas mari non conueniat, desumunt inde, quod eius usus siti inexhaustus adeoque omnibus promiscue susticiens, ut frustra sit, eius partes singulis velle assignare. Quod argumentum sane palmarium duceremus, si id constaret, mare quoad omnem sui usum in quibusliabet partibus omnibus issicere. Nam introducta est utique rerum proprietas conseruandae paci in societate humanta Cum autem hic inter caeteros eiussit effectus, ut qui rem meam me inuito invadit, & usurpat, iniuriam laeta bello causam praebentem: igitur non promouisse pacem , verum plures eius abrumpendae occasiones conciliasse fuerint censendi, si qui rem vellent propriam sacere, quae in medio omnium promiscue usui exposita homines nulla Collistere lite apta foret. Enimuero an mare secundum omnem sui usum in

omnibus sui partibus sit in haustum, liquidius adparebit, si eiusdem usus e strictius codderemus. f. RI. A QUA N DI ergo & lauandi usus nee magni est, nec nisi illi

rum accolis patet, & reuera inexhaustus est. Inseruit quoque aqua marina sali excoquendo; sed quo usu accolae litorum duntareat gaudent. Inexhaustum quoque et in κiae utilitatis est mare quantum ad nauigationem. Vid. L.M. g. r. D. de Seruis. praeae rust. Verum sunt praeter hos alii quoque usus maris, qui partim non penitus sunt inexhausti; partim populo maris accolae: ipsius non hi, omnes maris Pa tes occasionem damni praebere possunt, ut eri re i

Ε orchrnvs Dissertatione, eui titulus: Minos,

maris domantis. H.

sparsae. A similJa. Sed S ex gra/ibus longitudinis ct latitudinis praesens remedium.

. M. 22.

o Videatur S E L DE N I mare elauni 3 Qua ratione Danis nuper vis tiri est, intem die.re Hollandis accessim Groentandiae ad quam tum milliare. 2 Quibus inseruire possunt scopuli, breuia aduersa anuicem promontoria, insulae hine inde Vide supra g. 4. nota L ih Drr. van B Umx ExsHOEx obseruatio de Dominio maris t. s.

585쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINI Ltes cuiuis promiscue patere. Prioris generis est piscatio, & collectio rerum in

mari nascentium. Piscatio etsi in mari sere sit vherior quam in fluminibus aut lacubus: patet tamen, ex parte eam exhauriri posse, & accolis maris maligniorem fieri, si omnes promiscue gentes propter litora alicuius regionis velint piscari; praesertim cum frequenter certum piscis, aut rei pretiosae genus ', puta, margaritae, corallia, succinum, in uno tantum maris loco, eoque non valde spatioso inueniantur. Heio nihil obstat, quo minus felicitatem litoris aut vicini maris insorum accolae potius, quam remotiores sibi propriam qu ant asserere; quibus caeteri non magis iure irasci aut inuidere possunt, quam quod non omnis fert omnia tellus: India mittit ebur, molles sua thura Sabaei. Vid. de selicitate litoris Byrantini PLINIVS L. IX. c. is. Ex posteriori genere est, quod mare regionibus maritimis vicem munimenti praeheti Inde Dux Somer tiae, Angliae protestor, in epistola ad Seotos apud SLEIDANvM L. XX. Oeeam claudimur undique ranquam moenibus V vallo firmusimo. Et longe meliori iure mare, quam ab ISOCRATE en omio Busiridis p. 86. J Nilus, ἀθανα-τeν ταχος, immortalis murus Uocatur. Verum anceps est hoc munimentum.

Nam uti pedestria per id itinera abrumpuntur; ita patulus nauigiis praebetur accessus. Eamque ob causam hautquidquam expedit populis maritimis, ut cuilibet in mari litoribus ipsorum praetenso versari liceat cum arinatis nauibus, non impetrata venia, aut praestita cautionc de non offendendo. Quantum autem spatium maris eiusmodi vicem munimenti obtineat, cuius intuitu populoeκpediat dominium in eam obtinere, in uniuersum non ita accurate desiniri potest y. Sane ob solam hancce pausam aliquot centena milliaria imperio

velle amplecti; plus iusto meticulosi foret. Ad hoc illustrandum facere potest, quod CAESAR L. VI. de B. G. c. 23. J tradit de Germanis: Civitatibus

maxima laus est, quam latifimas circa se vasatis finibus solitudines habere. Ime proprium virtutis exsimant, expulses agris Anitimos cedere, neque quenquam prope se audere consistere. Simul hoc se fore tutiores arbitrantur. repentinae incursionis timore

sublato. Igitur potuerunt graues esse rationes, quare populus aliquis certam sibi partem maris propriam saceret, hactenus ut caeteri eiusdem usus ab istolai quam beneficium recognoscere tenerentur. f. VIII. ENIM VERo cum dominium, quod aduersus alios homines ense stus est producturum, a laeto hominum coeperit; quousque cuiusuis populi limites in mari sese extendant, possellio, aut pacta cum vicinis ostendent '.

Dii. van BYNκ TRAHO Εκ laudatae disser lationis capite a. potestatera terrae eo extendi tradit . quousque tormenta explodantur, eatentia enim eum imperare, itim possidere nos videri. Neque alia sententia usos videri Ordines foede rati Belgii, qui A. i5ri. 3 lantiarii decreuerint, ut nauium praeseeii ad oras externomini Prineipum in mari salutarent, motisque tormenta urbitim de arcium exploduntur, prout princeps eius orae qua de ageretur , voluerit. HOe a adiici , esse quemque in ditione sua plenisi e dominum ct aduenam quemque subditum. f. VIII. 1, Huiusmodi pae a, ut quidam populi iura de usu erati maris cedant, valere, etiam GRO

586쪽

Sic Isoc RATEs Panegyrico spag. III. Ed. Paris. J gloriatur Athenienses regi Persarum foedere praescripsisse, πλοῖον ἔντος φασηλιθος mi καΘέλκειν, lira Phaselidem naue longa non adpeliere. Quid tamen heic in dubio, & vhi de actibus occupationem testantibus haut liquida extat memoria, sit praesumendum, ex sequentibus intelligi poterit. Ab initio ergo, cum adhuc nauigandi usus esset incognitus, populos terris occupatis dominium ultra litora extendisse non est probabile. Nam cum piscatio citra naues valde esset sterilis, & non nisi teliacea legere, aut lino & hamis decipere, & calamo salientes ducere pisces in scopulo haerentibus liceret; non erat qui metueret, ne pervi ei nos piscatio ipsis redderetur deterior; cum terrestri itinere accessuri arceri

I, ossent. Imo & nauigiis inuentis diu apud plerosque populos piscatio in mari

i bera est relicta; quod vitae genus laboriosum haut crederetur tam multos in- Uenturum sectatores, ut ex collisione ipsorum turbae forent metuendae. Sed& cum nullae adhuc hostiles classes nauigarent, per se mari ratio munimenti satis constabat. Inuentis dein nauibus armatis, diu vix quidquam praeter portus sibi proprios populi secerunt; reliquae partes maris in primaeva Communione relictae. Quo audentius piratae graitabantur, quod in locis nullius iurisdictioni subiectis minus atrociter pacem abs se violari crederent. Intellectis deinde maritimae mereaturae compendiis nonnulli fretorum accolae haec sibi propria asseruerunt, quo exactis vectigalibus ' in partem lucri admitterentur, aut ut urbes suae a mercatoribus celebrarentur. Dein aliae quoque partes maris dominio subiectae, vel piscatione insigniter uberes, vel quia lecuritati regionum expediebat. Vix tamen aliud dominii ius exercitum, quam ut citra n Nam commeare quibuslibet iniungeretur, neue cui amplius ibi praedas liceret agere, aut citra veniam armatis nauibus illas maris partes ingredi. Inde apud Tli V C Y D I D E M L. V. c. s6. Ed. Oxon.J cum Lacedaemonii milites mari Epi

dauriis submisissent, Argivi missis legatis cum Atheniensibus expostularunt,

uod cum in foedere cautum esset, ne transitum per suam regionem hostibus arent, ipsos mari praeternauigare sivissent. Idque factum Athenienses tanquam violationem Mederis a Lacedaemoniis iactam interpretati sunti Ad istud autem dominium agnoscendum recentioribus, ut adparet, seculis receptum

ut exterae naues, dum munitionem maritimam, aut armatam nauem praeteruehuntur illius, qui dominum eius maris se fert, signum aliquod venerationis exhibeant '. Id autem non videtur necessarium, ut singulae gentes praecise demonstrent tempus, quo dominium in certas maris partes occupauerint: sed

cum G a o et i v s ipse L. II. de L B. S p. e. 3. I. II.

concessit. H. M vid. G R o Tl V s L. II. e. 3. 14. ) Simile tamen apud veteres etiam obseruare est: eum enim Domitii Aenobarbi de Antonii na. Des praetoriae casu fhi obviae essent, primarius lector Antonii stans in prora, ut mos est, Aeno-nobarbi cr ὐ .... ή-kiaeam. enais.

Hrevi ,ἀma. Add. I. L i P si v s I. Elector. e. 23. Neque tamen id factum dixerim imperii maritimi

tonteruandi causa. Caeterim mos ille velorum

dimittendorum aut exonerandonii ut mentorum

variat, nec raro pactis definiri solet. V. I GC E N I v s L. I. de iure marit. e. 4. I. I . Non reticenda hoe loco singularis nee imprudens Reip. Venetae consuetudo . cuius Dux quotannis solenni ritu. iniecto in undas annulo, rhetyn, ut ille loquitur, uxorem ducit. H.

4 Contra, minime id esse agnitionem do minii maris, si quis alterius gentia nauibus vela submit.

587쪽

m LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

cum istius exercitium non quovis tempore usum habeat, sussicit, si actus Im

perii tunc exercuerunt, quando utilitas reipublicae id exegisse visa suit. Quinputauerim, citra absurditatem dici posse partes maris, in quantum rationem munimenti, adeoque appendicis duntaxat habent, absque peculiari actu corporali coepisse subire dominium eius populi, cuius litoribus praetexuntur, post-Sam inter gentes armatarum usus nauium innotuit. Conf. ZIEGLExus ad iroi. L II. c. n f. I i. Nam hoc intuitu mare sese habet, tanquam acces rium terrae, sicut fossae, vel etiam proκimae uligines & paludes censentur accessio urbis. Vti autem in occupatione rerum immobilium non opus est, vi singulae partes corpore tangantur, sed una pars tacta intelligitur proprietatem inducere toti isti, cuius ea pars dicitur: ita occupata per modum uniuersitatis aliqua regione, certis finibus circumscripta, licet as initio p rulus ultra eos fines dominium proferendi aut exercendi intentionem non li uerit, quod nullum eius loci vibin crederet: intellecto tamen post, necessarium esse istum locum vacuum suae regioni adiungi, videtur sola destinatione animi dominium in eundem locum, tanquam partem aut appendicem suae ditiaonis , potuisse prorogare, praesertim postquam constitit, alios quoque populos ex terra in vacuum hactenus mare ditionem suam protulisse. Vbi recte praesumitur, reliquos populos hautquidquam hunc J V deteriore conditione esse voluisse. Ex hisce patet, hodie post rem naualem, ad summum perductam fastigium, praesumi, quemvis populum maritimum, & cui ullus nauigandi usus, esse dominum maris, litoribus suis praetensi, quousque illud munimenti rati

nem habere censetur ' , inprimi S autem portuum, aut ubi alias com

moda in terram exscensio sieri potest. Boni Nus de Rep. L. L

e. vlti Baldi fide asserit : Iure quodammodo P cipum omnium maris accolarum communi receptum esse , ut fiexa ginta militaribus a litore Prineeps legem

ad litus accedensibus dicere fossit. ' Sirius quoque maris regulariter pertinere ad

submittat , eontendit laudatus Dii. van BY κ vas Mos κ de Dominio maris e. q. in sine. sie vecti gratia ordines foederati Belgii in I IV. pacis inter Carolum II. Angliae regem de se Annotis 4. Is Febr. factae, agnouisse. tua esse regiis Anqlorum naui s. ut iis tardiniam etiam totae elatas si minimi aplustre de suppamim submittant in omni isto mari, quod se uiriones de promontorium, quod Finis terrae dieitur, interia. cet: sed hoe fieri, ut intelligamus. alterum populum superiorein esse . non vi cogitemus, alterum non esse liberum.

e. 3. 4. 4. elii HugERus obiieit, oecupationem cor talem de facti esse. Verum salua res est. Nihil enim vetat, eeeupata principali re, etiam aecessiones Oeeupatas censeri. H. 6 lane vocem . praeeunte Cl. BARBE R A C o inseruimus, postente eam sensu. Quod autem ditanti vult A v C T O R ita intelligi dehet, vi noua inter ius e fingatur ratio. quae aequisti em

viiqiae factam esse, testetur. Ita, inuentis toris

mentis, sua sponte ea pars maris, quam tormentis meri possumus . territorio adiuncta eme, videtur. Qito/si desit eiusmodi ratio, nolio omnino apprehendente possessionis signo opus erit, ne temrae, quaa Meupauimus, aliis uideantur adhue

vacantes.

maris spatium adtinet, in quod ciuitas e terra do. minari nequeat, Dn. van BYNκERIHOEx dissertationis de dominio maris e. 3. opinat , eatentis aliquem dominum eius esset . quatenus eum animo sibi aequirendi in eo nauiget, quod eontinuis elastibus habendis omnium optimessuifieari pocli. Ita olim Romanos, qui mare mediterraneum, qua Europam, Afrieam ct Asiam alluit, imperio sto eomplexi sint, per quatitor classes perpetuas id detentasse; quarum prima ste. terit ad M, sentim, serunda ad Rauennam, tertia ad Forum Iutium . quarta ad 'sanritimo Eo dein ei etiam parti Oceani dominatos esse, quaest

588쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

eum populum, cuius terris iste ambitur; neque minus freta. Quod si autem diuersi populi fretum, aut sinum accolant, eorum imperia pro latitudine te rarum ad medium usque eiusdem pertinere intelligentur nisi vel per conue tionem indivisim id imperium contra exteros exercere, ipsos autem promiscue inter se isto aequore uti placuerit; vel alicui soli in totum istum sinum, aut laetum sit dominium quaesituin ex pacto, reliquorum concessione tacita, iure victoriae, aut quia is prior ad id mare sedes fixerat, idque statim totum occupauerat, & contra aduersi litoris aecolam adtus imperii exercuerat. Quo casu tamen nihilominus reliqui sinus aut secti accolae suorum quisque portuum, tr eiusque litoralis domini esse intelligentur. De effectibus marinae velut ditionis vid. Ather. GENTILIs Advoc. Hispan. L I. c. 8. & r . & SEI DENUs Maris clausi L. II. e. zo. ar. 22. Vbi obiter addendum, quod Eduardus CyiAMEERLAYNE Notitia Angliae pari. L. c . tradit, qui in naui natus sit, in mari ditioni Anglicanae subie sto, pro indigena Anglo censeri, neque natur

lilatione, uti vocant, opus habere, sicut alii, qui extra Angliam nati sunt. g. IX. SED quid dicemus de vasto oceano, magnis continentibus, Europae, Asricae, Asilae, Americae, terrae Australi, & incognitae interiecto ZAn & hic sub proprietatem iuit, an vero adhuc in primaeuo statu persistit, omnibus in medio expossitis λ Equidem istum sua magnitudo hautquidquam absolute reddit proprietatis incapacem. Fatendum tamen est, inutile, quin& cum iniquitate coniunctum fore eius dominium, si quis eum sibi soli in uniuersum, aut pauci per partes eXclusis reliquis velint astercre. Nauigatio seu usus itineris maritimi eli res innoxiae utilitatis, cuius solius causa proprietatem mari inducere superuacuum est; cum aeque commode in mari omnibus communi, quam proprio vela fiant. Piscatio per vastissima illa aequora non est tanti momenti. Et cum frustra illud tuum esse dicas, abs cuius promiscuo usu alios arcere moraliter sit impossibile; haut puto operae pretium secerit, qui classiussit inter Angliam AE terram eontinentem, eum, qalia terras virinclite adstas tentierint, miri quia classem alere soliti fuerint in freto interiecto. Sed hodie, addit, nullam partem Oceani, imo ne niare quidem clatistim, vilitia gentis dominio subesse, nis quatenus ea dominium sinini e terra tueri possit, quoniam nulla hodie sens classes perpetuas alat. Et videtur in mari locus esse sententiae ipsus, qua extra civitatem dominium cum possessione finiri contendit . etsi hoe in aliis rebus negandum uideatur, per ea quae dicta sunt, ad c. 4. q. 4. nota a. & 4. a quae dicentur ad

e. o. g. r. nota 2. Ceterum eommode Figi NEC

civ s Iur. Nat. & Gent. L. Il. e. g. g. I77. viinrare nullius esie agnoscit, ita, quin id oceu pari possit. occupantique cedat. ntillus dubitat, maxime . quum id a olim esse faeium ct hodie fieri. ipsa nos conuincat experientia. At quum occupari non soleant res inexhali sit usus, nee earum usu alios excludere fas fit, in mari vero uaedam sint exhalisti usus, veluti captura pi-eium maiorum a unionimi, vec igalia ct smi lia emolumenta . quaedam inexhauiti usus. ve. luti nauigatio: ij iis alios exeludi poste, his non posse. vere S naturae rei eonuenienter putat, vir

praestantis iudieii A eximiae doctrinae. εὶ Alberie. G E N Tir I s L. I. Advolat. Hispari. e. R. usque ad centum milliaria extendit. Alii strictius a breuius determinant, praesertim si

mare interiacem eou Me se non extendat. V. Io. Loc cor Ius L. I. de Iur. misit. e. 4. q. s. H.

I. IX. I) Nam in oceani eadem mi litat ratioc suae in mari, quod internum vocant.

Antii apud H. GROTI υ M L. XIII. Histor. Bespici

Pusevd. Ius N. cf. G.

589쪽

LIB. IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

classes per omnes Oceani partes perpetuo velit alere, prohibendae aliorum pl- stationi. Quid ii tamen aliquis per inanem ambitionem, ut dominus Oeeani clueat, aut subigente auaritia, ut solus emolumenta nauigationis, & commerciorum maritimorum ad se trahat, proprietatem Oceani sibi soli velit arrogare Praesertim si dicat, sese primum nauigando oceanum usurpasse, & in singulis continentibus, queis iste interiectus est, terras possidere. Cum autetnoce nus initio fuerit vacuus, in eum potuisse proprietatem sibi adquirere, quicunque primus illum occupare sit aggressus. Heio dicimus; liberum quidem esse hominibus, vacua oecupando sua sacere, sed ita tamen, ut meminerint, non uni & alteri, sed uniuerto hominum generi orbem terrarum a Numine esse Coi cessum I simulque naturaliter homines esse aequales. Igitur pactum illud 'tacitum eorum ', qui primi res diuiserunt, circa concedenda occupantibus illa, quae in primam diuisionem non venerunt, hautquidquam extendi potest ad talem rem, quain si unus possideret, reliquos omnes iniquissimo seruitio posset premere, aut exposita alias maxima commoda intercipere. Quippe cum istis de tali casu in mentem non potuerit venire. Vnde sicut nemini vitio suerit vertendum, si eκ aceruo rerum in medio positarum quantumuis abunde necessitatibus suis etiam in staturum prospexerit: ita ferendus non est, qui absurda ex cupidine plura Velit assectare, quam quae capere possit; & ideo tantum fines suos in immensum extendere, ne aliis naturae bonis fruendi copia sit. Nullus igitur probabilis praetextus adserri potest, quare unus aliquis populus in totum Oceanum dominium velit praetendere, cum hoc effectu, ut

proprietatem rerum introduci suaserunt, nulla in vastum Oceanum cadit. Vtis nauigationi sit idoneus, nulla, quantum ad ipsum mare, hominum opera &industria opus est. Eodem labore venti quicquid est ubique nauium propellunt, quam unicam. Nec quos naues ducunt sulcos, secuturis asperius reddunt iter. Non deterius patet tibi in Continentem, alterum iter, licet caeteri eandem viam usurpent. Ante cacteros per locum aliquem iter fecisse ; hautquidquam in eundem dominium dat, aut reliquis idem iter intercludit. Impudens autem est iactare; interdicta caeteris nauigatione, unum solum lucro inde proueniente potiri ; ad quod quemque intentum esse debcre. Quasi vero iniquissimo m nopolio caeteri omnes sint premendi, ut unius inexplebilis auaritia alatur; aut quasi reliquis omnibus iugum ultro sit subeundum, quia unius ambitio improbo voto totius orbis imperium complectitur. Ea fuit Numinis erga mo tales liberalitas, ut, quae necessitatibus ipsorum inseruiunt, abunde suppeditaverit. Eos autem possidendi fines ratio hominibus praescripsit, ut contemti luit adquisiuisse, quae suis suorumque usibus probabiliter suilicerent. Nec suturia) MinIme, ut aliquot;es monItum fuit, ne eesse est, eiusmodi paetum decurri, utpote qucid mere imaginarilam est. Iin ossabilita, in perpetuum mei pandi Oceanum stillicit, vi adpa. reat, non serendam esse iniustitiam eortiis, qui talia petant, via. supra I. s. nota . ct disiectatio m. vin BYN ERsMO Εκ de dominio maris

n Haee hypothes, saepe a nobis est reiecta. Verior ratio est, quod possessio maris sire non nisi contem ris probetur, propter siuentis Λ liquidi materiam. Quae probatio populo uni,

590쪽

LIB IV. CAP. V. DE OBIECTO DOMINII.

futuri incautos esse vult, dummodo per inuidiam, aut superflua habendi libidinem alii non prohibeantur de necestariis sibi prospicere. Si quis ulterius grassatur, & superfluas corradit opes opprimendis aliis, reliquis vitio non ve tetur , si occasione data istum mature in ordinem redigere instituant. X. EX HIs C E liquet, pacatam Oceani nauigationem omnibus &esse liberam, cum nemini adhuc tale ius in eum sit constitutum, ut caeteros inde arcere queat; S per legem humanitatis talem esse debere. Adeoque neminem posse prohibere, quo minus populi Oceanum accolentes, ipsi non subiecti, inter se commercia inllituant; nisii pacto tale ius sibi quaesiverit, ut aut unus populus in ipsius gratiam Certum quempiam populum a suis commerciis arcere teneatur ', qualia pacta Societas Indiae Orientalis Belgica cum Imper tore Zeilonis intuit. Vid. Phil. BALDAEvs Descript. orae Malabar. & C romand. c. Io. & 22. aut quis ipsi cesserit facultate sua ad eum populum nau gandi. Nam cum merces meas, praesertim ad superfluam voluptatem magis, quam ad vitae neceIIitatem spectantes, pro lubitu ipse retinere, aut alienare possim ; nihil prohibet, quo minus certas ob causas pacto me alicui obstringam, quod ipsi soli easdem sim concessurus. Et hoc ipsum est libertatis, ut quis iure suo alteri per pactum cedere queat; quanquam eiusmodi pactum temtio alicui praeiudicare nequit. Inde etiam uti reete Princeps prohibere potest, ne merces in sua regione natae, aut factae ah exteris exportentur, nisi pacto aut liberali concessione eam sibi facultatem parauerint; quale tamen pactum inire, aut quam gratiam indulgere de iure naturae nequidquam tenetur, nisi si quem sorte extrema urgeat necessitas, citra commercia isthaec periturum: ita si verbi gratia populus Europaeus regionem aliquam Asrieae aut Indiarum suam fecerit eo modo, qui inter gentes dominium parere solet; recte quoque si videbitur, omnem aditum ad eandem commerciorum causa susceptum caeteris poterit praecludere, aut non nisi sub Certa conditione, certoue onere permittere. Id quod & ita obseruari videmus, nec in eo quidquam adparet, quod naturali rationi repugnet. Nam illa tantopere iactata commerciorum Ilia herias non obstat ', quo minus ciuitas suis plus ciuibus, quam exteris fauere

queat.

quantum attinet uniuersum Oceanum, haut dubie erit impossibilis. H. Nain s traustiis per terram iure debetur , ut supra euicinius ad L. III. e. 3. s. s. tanto is minus in Oceano, quippe tantis perietilia minime obnoxiua, deviegari poterit. Vt bene ΛvCTOR heie doeeti quoniam iiis adeundi populos, pom lo illi, qui imperitim maris ametat. non osti. gatos, itis dat aliis ad onmia, abs quibus illud o tineri nequit. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION