Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

LIB. IV. CAR VII. DE ADQUISITIONIBVs

. III. FRUCTVVΜ nomine s. solent potissimum venire incrementa multiplicationes, & emolumenta rerum quarumvis; nisi quod animalia ex aliis animalibus prouenientia peculiariter fetus' adpellentur. Fructus vfitatissime solent diuidi in eos, qui ex re ipsa proueniunt; & qui occasione dumtaxat rei percipiuntur. Illos vocant naturales I hos legitimos seu ciuitis. Inter naturales quidam sola naturae operatione citra culturam & industriam 3 humanam proueniunt ' r, in aliis rebus per industriam humanam operosiorem aut faciliorem naturae Mecunditas aut habilitas est procuranda ε. Vnde hi fructus solent etiam vocari induseriales. Ciuilium fructuum exempla conspiciuntur in usura , pensione rerum locatarum, vectura & similibus 7. Caeterum pri ris generis fructus, quamdiu non sunt separati, pars rei, a qua proueniunt, censentur, L. 44. D. de Rei vindis. separati aistincte velut existere intelliguntur. Vtrique naturaliter pertinent ad eum, qui est dominus rei ', ex qua proueniunt.

f. IV. CIRc A laetus ' animalium plerisque placuit, ut illi ventrem sequerentur, & sint eius, culus est mater, non cuius est pater. Vid. L. f. s. a. de Rei vindie. . Cuius non ista solum ratio est, quod pater plerumque ignoratur '; sed quia Metus aliquando pars matris, nunquam pars patris fuit'; & quia longe pluris aestimandum est, quod heic mater, quam quod pater consert: utut tortasse si uterque tanquam causa physica consideretur, pari passu ambulenti Nam non est quaestio, vaccae magis, an tauro imputar possit, ut existat vitulus; sed an is magis ad illius, an ad huius dominum pertineat. Atqui pater leuiter opera sua defungitur, sic ut ipsius domino parum aut nihil decedat: mater autein dum uterum gerit, ad alia fere est inutilis, &solicite alenda. Ergo iste saltem aequas partes cum hoc praetendere nequiti

s. III. Q Ictis Romania fructuum nomine

veniunt emolumenta. deductis i inpensis. quae quaerendorum eogendorum. eansertiandorumque eorum gratia hunt. L. 31 s. s. D. δε tiaraiatalis

a) Eadem tamen etiam frutariam nomine Histare, euriose annotat. Noo DTIVs Obs. l. e. Io.3 Quales sunt foenum, haecae arborum fer rum . ligna eaedua, mineralia, marmora a reliqui fructis, πιι ina volensia νών sponse rudera I .

o Veluti in tritico, oleo, vino, pomis. M Et differunt: nam quidam singulis momen. tis, quidam per interualla percipiuntur. Vid. L.

M. D. de V tis vi. H. va Praediorum urbanorum pensiones pro DM-ctibus accipiuntur in L. να D. de Miaris edi frutiL s. operae quoque se Orum in eadem erant caussa, qua sunt peruiones, item vecturae nauium 4: iumentorum, L. M. D. da Beriail. petat.

33 vid. infra e. q. I. I. seM. H. g. IV. Q Apud Romanos in numero mictuum

non erat infans ex ancilla editus. quoniam a surdum videbatur, hominem in fructi esse: eum omnes fructus rerum natura gratia hominis tomia parauerit. L. n. IV. da νον- um f. Aliis umrior ratio videtur, quia ancillae non compara tur ut pariant, sed ut operas praestent L. a .pranc. D. do Heredit. p.rie. V. V i N Ni V s ad d. I Instit. a) Ss equam meam elutis suus praunaλι- f cerar . non esse avium, s. meam, quod naium est.

612쪽

ACCESSIONVM.

praesertim cum unus masculus pluribus Memellis impraegnandis lassiciat. Si quis tamen eum in sinem adini starios alat, sine dubio aliquid ipsi pro eorundem via debetur . Add. ZIEGLE Rus ad G t. L. II. c. 8. I. I8. Et FELDENibidem. f. V. PLANTAT A quoque & consita solo cedere dicuntur ', sciareuli Hirpibus, quibus inseruntur; quod ista non tantum solo alantur, sed& velut in unum cum solo coalescant, & pars eiusdem fiant. Inde etiam requirunt , ut radices egerit': ante id enim manere, cuius fuerant. Id quod tamen GROT io L. II. c. 8. β. 22. iuris positici, non naturalis videtur; quippe cum alimentum rei iam exi sistentis pars duntaxat sit. Igitur ius tantum in pamtem eius rei dominum soli posse praetendere, neque ob id domino seminis, plantae, aut arboris naturaliter ius suum perire; adeoque communionem hela locum habituram. Enimuero his non obstantibus, ratio legibus Romanis comitat. Non enim hoc vo unt, ut dominus seminis, plantae, aut arboris, siquia dein bona fide egit, rei suae iacturam faciat; neque illud prohibent, quomianus domini soli, & plantae, si velint, rem illam deinceps communem habeant, prout usus soli, aut nobilitas plantae partes utrique ratas assignauerit. Sed quia illae nolunt aliquem adigere, ut in communione inuitus permaneat, &vero istae res diuisionem non admittunt; igitur quaeritur, viri aequius sit rem totam assignari, cum hoc tamen onere, Ut alteri aestimationem ei is, quod ipsius fuit, soluat; domino soli, an seminis 3 Heic cum frequentius sit, ut utasoto iam coalita translationem commode non admittant δ, & extra solum se uari omnino nequeant; & Vero incongruum videatur, plantae alicui tempor riae solum immobile cedere; igitur in uniuersum placuit, insita solo codere , ut tamen dominus soli pretium seminis aut plantae alteri, ubi bona

fide

ris dixit: ia perat istissis fitiaiιαι magis eavostis magnopere midi lim sibtilitatis sni ct institutatus, ex quo pereqιuntur, quam seminia, ex quo e rem, quod erat iurisprudentiam habere in laisa a etiν , aspica. Cons. HVBERVs Prae A. tenti edomandae plebis ergo. De dominio quippe ad Digeli. de A. R. D. s. s. AUCTOR infra L. VI. arborum inter homines sere agrestes adeo me tuitis c. 3. 9. H. Plices quaeritur, quibus maximam admirationem Id equimentum meat VARRO apud No- mouent latebrae a reeessus artis. qua o) arbor ritum. H. in eo nio posita eius est, euius in fundum radi. g.V. ) si Titius Hievia plantam is sol suo νβι- ees egerit Δ M eadem si in *trimque Giguri t.. itis erit. Et ex Hiaemo, Titius I amplantam radices eperit, communis pro in Laisa habetur. an Maevii solo postiaris. Maevii 3iansa erit: s quoad infixa manet, loeo eruta eommunis si pro

modo utroque casia νώ ces egerita vi te anim quam diuiso L. s. pr. g. r. D. do A. R. D. Vt natura radices egeris, eius pontisnet, etiam norat .... sola contemi essent , peti in iis non poterat, prυ- Eua raesaria AEN em puratae, quaa terea eoalescunt, tantiam scilicet eluitem, non naturalem prosellia.

oti cedunt, eadem ratione frumenta quo M. quaa t) QMod restringendum ad plantata per verba sala sunt, solo cedo. inaestu ιών. g. gr. D. D. de Institutionum quae exhibuimus in nota praeem Redi ditiis. De ari,ore. quae radices egerit in dente S multo magis per L. II. C. de R. V. cuius funditin alieni ,videatur Hieromimis M AG et v s verba haee sunt: Si quis Itieris ationum agrum Miseeli IV. T 1 T I V s porro ad Lauteria sola, vel PLANTAs imposuit, post-- HAEM . I Tito M Asius de pretio affectionis in Miutilus ρeream Dertar amiaxa , Iolo credere ν rea tangibiles non eadente eap. IIL 6 . quibus nonis es. Et quia eolligerei grana per sationem surdae, prae subtilitate, Ictorum fetuentiae terrae semel insita

videntur, sed frustra. conueniebat enim hac parte 3b Imo, ut obserarat T MON As IV sind. disse

613쪽

side egit', persoluat . Quamquam si vili aliquo semine solum quis meum conseverit, quod ego nobiliori serninii destinaueram, ne ad semen quidem soluendum teneri videor; cum damno mihi sit, ignobili segete agrum meum oecupari. Quod si autem translationem admittant plantae, nobiliores praesertim, quamen vias soli; sine dubio aequitatis suerit, ut domino plantae concedatur eam alio auferre, soluto quanti fuit usus soli. Quo loco obseruanda est lex Solonis ' apud P LvTARcΗvM Solone: pag. 9 i. D. Ed. wechel J Aliam arborem

qui in agro Iuo plantaret, eum a vicino absistere pedes quinque imperauit: qui si cum aut oleam, nouem; quod radices hae agam longius, nsque fit omnibus earum innocens vicinia, sed V alimentum eripiant, halitum essent aliquibus insesum. ConfL. 7. s. s. D. de Adquir. rer. dominio.

g. VI. EADEM sere ad aedificia, quae in alieno solo, aut ex aliena materia in proprio solo extruuntur, possunt adplicari. Equidem si aedificium sit mobile, non est dubium, quin in id dominus soli nullum ius habeat; modo transseratur, & soluatur, quantum per id solum suit deterius redditum.

Vid. L. D. D. de Rei vinae L. D. D. de A. R. D. Si eκ mea materia alius

sibi aedes extruxerit, Vt plurimum praestat, me eius pretium, quam ipsam materiam recipere; cum quae semel uni aedificio adaptetur, alteri fiat inhabilis. Quod si tamen materia per aedificationem non sit reddita deterior, & ea ipse opus habeam,nec aliunde commode nancisci similem queam; aequum est, ut mihi materiam meam tollere concedatur. Id quod cum leges XII. tabularum prohi-

dissertatione de pretio affectionis inressurigibiles non eadente, hae res plerumque tales sunt, ut restitutio eommodissime fieri possit per alias sinites eiusdem generis, aut valore praestito in peeunia numerata. Et patiet admodum inueniuntiar do. mini, qui hane restitutioneni non aequi bonioue eonsulant. Quae obseruatio Thomasii in aueloris adiici meretur. ) si enim hoe fecerit mala fide. Diem, fundum alienum esse, merito ct operae a istimento miacturam facit. Alias quilibet in agro alieno sermeet, exiguum faeiens perieulum, si sata in eodem genere reciperet. modii annonae caritas super Menerit, aequum erit, frumenta ei linqui. qui fundum eonsevit, & domino landi satisfieri eo, quanti usus fundi fuerit, THON As Ivs Iuris. prud. diri. L. II. e. l . f. 227. s) Ita soluitur obiectio G R O TII, ob alimentum domino seminis , plantae aut arboris ius suum Tatiaraliter non perire. Nain si displicuit cominu Rio , nihil superest aliud, quam vi dominus plantae vel seminis pretium recipiat. H. M inam Caius etiam retulit in L. M. D. Fin. retundor. H. s. VI. i) Titius sorνeum fria entarium notitim ex tabulis ligneis faetiam, moliti in Seii M/dia posui/: sivi eritur, ιιεν horrei dominus Ili Renondae. seetintam quae proponerentur, non esse fae iam Mil. L. 38. D. de R. V.C Rauo legis erat, ne propter vilicum tignum integram domum dirui neeesse esset, s. 29. Ins.

de rerum. diuis. Cum in suo solo atiqviis ex alaena materιa aed cauarat, apse in Histruν dominus ae dolia r qAia omne, quod solo ina a eastir, solo cridat. Nee tamen ideo is, qti. marmiaa dominus fuerae, desinit dominus aius esse: sed ranti prenoque vindieare eam pot/st, neque ad exhibendum de ea re agere propreν legem XII. ratularum, quiae διών: NE vis T GNvN AI IENVΜAEDI Bus A v I A IUNCTUM Exi MEREC O G A T v R : sed distam'ro eo prasea per aritio . nem, quae vocastir ue rex o iuncto. elusioneatitem tigni omnis materia signiscatur, ex qMaaia ficia sunt. Puos ideo, prorarium es, κe aedia feta rescinda meus sit. Quo ι aliqua ex caussa di vitim se aedifitium , poterat mateνias dominus. si non fuerit driptam tam consequutus, tunc eam mindiear ad ex be1 diam δε ea re agere. Tractatur in hoe loco Institutionum tam de bonae, quam de malae fidei possessore, a vierque in δε- plum condemnatur propter tignum alienum aedi-hus si is iunctum, ille propter dolum, hie propter culpam, saltem praesumtam, a qua deficiente, si quid interdum eontigerit iniqui, utilitate id pensetur publiea, qua eluium se bona fides in enditur. Ita minitne necesse est, ut eum Gerardo N O DT ad Pandectis p. 393. A. verba, si non fueris uri l. am eo e uetis, deleamus in,29. Inst. de Rer. diuis. Nam L. a. D. .e r aena avncta

detrahitur per Iustitutiones , tanquam composi

tione

614쪽

bent, alia tamen via domino materiae consulebant, data actione in duplum, de tigno iuneto Sin autem ex sua materia in alieno quis solo aedificauerit, ubi sciens hoc secit, vix dolo videtur posse carere ', & siquidem propositum ipsi fuerit solum illud domino intercipere, non videtur, dominus soli teneri,

ut pretium materiae, mercedesque labrorum soluat, vive concedat, istum materiam iterum tollere, diruto quod eXtructum est. Lex Longobardorum L. L

tii. n. I i. Vbi dolus abfuit, nec ita tolli queat aedificium, quin penitus dirui necessum foret, placuit Romanis legibus, solo cedere aedificium ' ita tamen, ut si aedificator sit in possessione, dominus soli soluat mercedes sabm-rum , & pretium materiae. MDIum Regit Theodorici ci s . Nam etsi plerumque pluris sit quod superstruitur, quam solum, & superficies; tamen puta. runt inconueniens esse, rem immobilem attrahi per talem, quae saltem per pamtes loco moueri queat Nihilominus si dominus soli ista parte landi, qua aedificium est extructum, facile carere queat, neque illi commodum sit, aedificii pretium soluere , aequissimum videtur, ut recepto soli pretio aedificium

alteri relinquat. Conf. i. 7. g. to. l. a. D. de A. R. D.

f. VII. ENIM VERO quod regulam illam; inaedificata, aut insita solo cedunt, ICti Romani ad chartas quoque & membranas extenderint, id parum arridet. Uid. L p. I. D. de A. R. D. ' Scilicet ut si ego bona fide quid alterius

chartae inscripserim, id ei omnino concedere cogar, rempta scriptionis meria cede. Quin potius, cum regulariter pluris sit seriptura, quam charta, ae-

ylis tanta aequitas, ut demonstratione n n egeat. ae enim agrum, e loco filo emotum, alteriu1

agro superimponi, quod bis in Anglia factum A. MDLXXI. I MDI.XxXIII. refert ad hune

annum CAM DENUS in vita Elisabethae. vix dubitari potest, illuni huic cedere. Cons. HvBER U s Part. r. L. 4. DigreC 22. H. sImo rectius is eommuniter utrimie addicetur, aequius enim est, ut ne mus solus damnum omne sentiat.Js. VIL Litterae clitoque licet aureae sint.

perinde chartis membratusve eedunt, ae solo eridere solent ea, quae inaeduitantur, aut inserunaturi ideoque si in eliartis membranisue tuis carismen vel historiain, vel orationem TlTIVS seripserit, huius corporis non Tu, sed TITIVS dominus esse videris. Sed si a TITIo petas tuos libros, tuasue membranas, nee impensas scripturae soluere paratus sis: poterit se TI TIVI defendere per exceptionem doli inali, utiqtie si

rariun chartarum ritembranarimule possessionem

bona side nactus sit. I. ρ . Inst. de Re - ἀι- id. nota a. ad I. sequentein. Neque eonfestim absurdi, quod a compluribus fieri video. aeeii. ciri possint plaeita eiu ilia, nixa regula arbitraria. qua Aee oritim se tur βα- pranesiae, cuius e sequentiae ei uiliter areeptae eo pulehriores sinit, quo strictius uerbis regulae inhaerent Smagis a sensu communi recedunt, quoniam siesaeilius ille loOmim obtinetur finis, quo id prutiis naum agebant, vi in latenti erit virispo. dentia. tione posteriores. Neque THOMAsIVM auis dimus, qui in diuert. de pretio auctionis e. III. I. ss. de se l. eontendit, Tribonianum sententiam veterum , qui de malae fidei possessore tantum loquuti suit, non satis pereepisse, ideoque in bonae fidei possetare non admittendum censet s. d. Hoe enim non est soluere nodum, sed scindere, quum euiliseumque seri puli eulpa in Tribonia.

Num reiici possitiga Ex ἀψω, si quis in ad ens solo ex sua mat

via domum aedis Morat, illius sis domus. misso sotam est. sed Me casia miateriae dominus ρνε-

rimus. materiam tiamen vanda re nonpotes. g. 3Ο.

Inst. de rerum diuis ) ,,Certe illud eonstat, si in possessione e mstituto aedifieatore soli dominus petat suam esse, nee soluat pretium materiae ct mere es fabrorum posse eum per exceptionem doli mali repelli. Vtique si bonae fidei possessor fuerit, qui aedificauerat. Nam scienti, alienum solum esse, potest obiici eulpa, ouod aedificauerit temere in eo solo, quod intelligebat alienum este L. r. g. lo. II.

ra. s. ra. D. de A. R. D.

s) Et quae non potest non ut accesso mi derari Quam rationem Icti Romani perpetuo sere in

615쪽

LIB. IV. CAP. VII. DE ADQUISITIONIBVs

uissimum est, ut alter recepto chartae pretio sit contentus. Praesertim cumlud haut absurde a quibusdam addatur ', chartam utendo quodammodo se ire & consumi: adeoque scripturam ab aedificatione diuersae esse naturae. Nam

tunc demum chartae velut essentia integra periistit, si pura fit, ita ut quidlibet ei inscribi possit. Vbi quid ei inscriptum est, in libri, epistolae, commentarii,

nomen transit. Igitur charta conscripta hac tenus mihi perit, quod mihi iam non amplius sit integrum quiduis eidem inscribere. Adeoque pretio eius recepto, quod querar ultra non habebo; cum alia eundem aeque usum praebere possit.

f. VIII. R E c T I v s iidem de pictura tradidere, quod huic tabula cedat '; quippe cum regulariter longe maioris sit illa, quam haec: & facillimum sit, alicui recepto pretio tabula carere, vulgari re, & cuius passim est co- ia. Quae ratio tamen ostendit, per aequitatem interdum contrariae deci-ioni locum esse: puta, si proletarius aliquis pictor, qui cupressum tantum nouit simulare ', pretiosae tabulae quid illeuerit, quod deleri satius sit; aut si in lamina aurea, argentea; vel in gemma aliquid sit expressum. Sic & valde impudens foret, qui ubi in alieno pariete quid pinxisset, statim domo illa visibi cedatur vellet postulare. Quin etiam cum impensa illa fuerit voluptu ria, vix a domino aedium meroedem pingendi poterit repetere; nisi sorte istius iacultates eiusmodi sint, ut talem impensam lubenter fael urus suisse videatur. Add. L. II. D. de Rei vindicis. IX. P U R p v R A M alieno vestimento intextam, utut pretiosiorem, vestimento tamen cedere, itidem ab I Ctis Romanis traditum. Id quod dupliciter potest intelligi; ut vel stamini suo viliori quis aliena fila purpurea velut tramam intexuerit: vel Vt pannum purpureum suo vestimento adaptauerit. Priori casu quin iste pannus comino purpurae addici debeat, vi κ dubium cst. Nam non semper illud loco accessorii est habendum, citra quod alterum non

potest cxsistere, quodque alteri sustinendo quasi physice substemitur ' : sed

omnino etiam pretii en habenda ratio, ut scilicet res maioris pretii caeteris p ribus

omni ilire civili multum dat e plaeitis arbitrariis. Proinde reale iudiearunt, qui apud Erigerum in

notis ad Lauteib. titulo de acquirendo rerum d minio . dominium umbellae , qtiam uxor suis quidem sumtibus comparasset, maritiis autem piriis gi eurauerat, uxori , non marito addixerunt. Non enim eis datum erat iudicare secundum rationem puram, sed iudieare secundum ius ciuile, quo dominium umbellae ad maritum transerat. Q HORAT ius de Arte Poetiea vers. 39. M. Sia utine aean o H is uetis e se fostrasse ια-

pressum

xi, Mara. quod Romanis propter frequentiam stinerum. quihus eupressi saltem pictae adhibebantur, plane

quotidianum di uulgare erat.

s. IX. Q permutantur hie ab AvCTIR , festinante, ut videtur, ideae. Sie enim scribere voluit: Q Ab Ilo TONANNO ad I.33. Inst. de renditiis. 13. . VIII. Imo in Iure et illi Ioeiae non est ratiocinio puro di simpliei. Satis hie est. noli isse

voluntatem legislatoris, quae, sue veteri regulanitatur, istusνium te ιιών suam prancipati, si ie

artia dignitatem obtenssat, solum eluibus obsequii honorem relinqtiit. Ita autem de pictura Iustiniantia disserit in s. 34. Inst. de rerum diuis.

m es enim, picturam Apellis , via Parrhasii isaeeelsionem vatismae rascuae cedrio. Si solam ae militein spectemus. satis expedita videri poteritoris sententi: Sed hane solam sequi non possumus, quando Ius citiise interpretamur. errat enim hoc a natura ct indole eius, qua in

616쪽

ribus ad se trahat viliorem Equidem id necessim est, ut illud rei cedat, quod sitne illa esse non potest, seu ut quod adiuncti rationem habet, sequatur

suum subiectum, siquidem loquamur de physica rerum concomitantia. V rum in assignandis rerum dominiis, ubi inprimis pretia Se usus earum spectantur, & quam facile quis aliqua re carere queat, tua ratio haut semper militare potest. Quod autem GROTIus dicto loco β. ar. ait, is rei maiori adqui-νHur minor, esse naturale facti, miniuris; id in hunc sensum admittimus ; de

facto quidem, quod maioribus est viribus ad se trahere posse id, quod minus est validum: sed non semper iure fieri, ut validior ad se rapiat rem imbecillioris, aut Ut quis rem suam minorem amittat, si cum maiore suerit coniuncta. Quemadmodum qui fundi pro vicesima parte est dominus, aeque dominus m net, quam qui partes habet nouendecim. Enimuero proprie heic discept tur, non an cuius sit pars maior, debeat lucrari partem minorem; sed quae via sit ineunda negotii expediendi, si duo ad dominium unius rei concurrant, quam neque diuidere, neque communiter habere possunt, aut volunt. Heio sane uni integra res erit adiudicanda ' cum hoc onere, ut alteri suae partis aestimationem solvat. Verum viri res sit adiudicanda, eκ rei praeualentia, domini indigentia, & similibus circumstantiis erit decernendum. Sic ubi pa num meum purpureum alter suae vesti adaptauerit, licet sorte purpura pretiosior sit, melius tamen est, ut ego recepto pretio vestem illi relinquam inte

gram. Nam si ea sit dissuenda, alter damnum patietur; & quid mea interest,

laeerum mihi pannum restitui 8 Vestes autem au alterius corpus aptatae vipi rimum nobis sunt inutiles, aut minus congruae. Et sane in tota hac materia

commodius ex inspectione negotiorum singulorum quid aequum sit deprelie di potest, quam ex uniuersali aliqua definitione. f. X. Cr Rc A specificationem ab initio obseruandum, eam inter modos adquirendi originarios proprie reserri non posse. Nam cum naturaliter nihil siat, nisi m materia praeeristente, igitur videndum est, cuius sit ea

voluit: esia as abera eammoda separara nν vite, facta sitiat a 'tio, quaevi solet. qias eorum nainemn siea ei, ut ita dis . ansisse est. Ceterum tiarali νatiano dominus sir ρ - - - ut post L hie eastis hue non refertur in Iure Romano, quo eam Sabinianorinn a Promitiano v amia i- ad specifieationem pertinet, de qua ΛυCTOR, talem placuιρ media sentensia exstinanri .s e agit in I. 1equente. Quicquid si, si solum sterios ad ρνiorem νώ.am maιeriam radiari possensim conianimem sequamur. Osseio suo desiit, si videri dominum esse, qui materiai δε--gitur is, qui intexuit, si vel pretium purpurae, nus furiis: s nyn possit νι ei, eum patitis intel

auum εχ albona materia species aliquis de Rerum diuis

617쪽

m LIB. IV. CAP. VII. DE ADQUISITIONIBVs

materia. Si enim materia suerit nostra, continuabitur dominium specie ncma introducta. Si suerit nullius, per occupationem adquiretur eius dominium. Sed si fuerit aliena, tunc dispiciendum, domino materiae, an qui speciem secit, ea sit adiudicanda. Super qua re cum antiqui I Cti apud Romanos dissentirent, tandem media sententia placuit, ut sit species ad priorem & rudem materiam possit reduci, ea cederet domino materiae ; sin minus, ei, qui nouam sormam materiae induxisseti Cuius decisionis aliqui hanc euidentissimam rationem putant, quod ubi species non possit ad pristinam materiam reduci, quodammodo videatur interiisse, & nouum quid effectum. Hoc ergo casu rem addicendam ei, qui effecit, ut sub noua via sorma res exsisteret. Sed ubi ad antiquam materiam species possit reduci, intelligi eandem adhuc exsistere, neque per inductionem nouae formae periisse; & 1ic priorem dominum non exuisse. Alii contra hoc solum respiciendum esse arbitrantur, materia, an

neutram sententiam ad omnes casus salua aequitate adplicari posse putauerim, sed aliarum quoque circumstantiarum rationem esse habendam. Sic si quis ex is, oliuis, aut frumento meo vinum, oleum, aut panem, ex meo melle &vino mulsum consecerit '; cur iste potius habeat ius ad hasce species quam ego, ideo tantum, quia ad priorem materiam reduci nequeunt λ Igitur cum eiusmodi res diuisionem admittant, pro ratione pretii materiae, aut operae in producenda forma dividantur. Quod si autem dominus materiae re integra indigeat, omnino hunc specificatori praeserendum iudicauerim. Sic si quis eκ alieno metallo opus consecerit, ubi maioris est pretii sorma, quam materia Α, specificatori rem relinqui aequum est, utut in antiquam D rudem massam redigi queat; siquidem simile metallum, aut eius pretium restituatur. Secus tamen dicendum videtur, si ego id metallum ad idem Opus destinauerim, quo valde indigeo, neque similis metalli copia sit. Heic enim aequitas fauet domino materiae, utut fortasse pretium formae pluris sit quam materia. Ali- tui etiam hoc arbitrantur considerandum, utrum materia ad formam recipienam suerit in potentia proxima, an remota duntaxat: & in priori casu praeserendum censent dominum materiae, in posteriori specificatorem, verbi gratia, si nauis saeta sit ex alterius rudi ligno, nauem esse eius, qui fecit; sin iam tabulae erant destinatae naui, eius iore nauem, cuius fuerant tabulae. Sic ex

rudi

it Simplieissime Iiire Naturae in speeifieatione

notia speetes dieitur communis. vel, si displiceateoniunctio, auctori nouae sormae addicitur, reis fuso materiae domino pretio, quia materia plerumque est fungibilis , nullamque ordinarie ac sectionem reeipere videtur. Qilota materia opus iam elaboratum fuerit, eis pristino eius domina ratio si singularis eum assectione eam aestimandi,

ueluti s de stypho a Frineipe donato quaestio sit,

ex quo alter lantem seeerit, prior dominus utique eontentus esse debet stypho eiusdem pretii. Nam etsi ei daretur haec lanx, aut ex lance rursus scyphus formaretur,tamen hie sophus non idem esset, quem

Prineeps alteri donasset. plane, qui sciens, scyphum esse alterius, sormam eius mutauit,a priori domino adigi potest, ut etiam pretium assectionis praestet. D Hi, in rebus Icti Romani nouam neri spe. eiem nefariint. Nam Caius L. I. g. r. D. de A. R. D. qua, inquit, excusit Dicas, nσn nouam speciem Deir. sedaam, qua/ eis. deteris.' Verius igitur est,

vinum aut oleum ad dominum marem aut ollii mim pertinere, ut tamen alteri pro opera merees praestetur. H.

natali e. t. Munera, quae ex auro via ex argensa nitent, eaetito opere quam materia sunt cariora. H.

O Distingitendum ante omnia videtur, ari rea . sint sunsibiles nee ne. In illas enim eum non eadae

618쪽

ACCESSIONUM.

rudi mea lana si quis vestem fecerit, ipsius fore vestem: verum si ex panno

meo confecta sit vestis, meam esse. Sic siquidem medicamenta iam parata fuerint & persecta, emplastrum inde confestum eius fore, cuius medicamenta fuerint; caeteroquin emplastrum esse iacientis. Sed ne haec quidem distinctio sola ubique ad aequitatem quadrat. Nam si ego tales materias, siue rudes, siue iam praeparatas ad formam recipiendam, vel venales habeam, vel in tanta copia, ut necessitatibus meis supersint; nulla ratio est, cur res non sit specificatori relinquenda, si pretium materiae refundat. Verum si ego aliquam materiam certo meo usui destinauerim, nec aliunde commoda sit occasio similis materiae parandae, indigentia mihi fauorem addet, licet materia adhuc in remotiori potentia fuerit. Add. L. s. D. de Rei vindie. Quod si quis partim ex sua, partim ex aliena materia speciem consecerit, ne sic quidem in omni casu indubium est ei rem assignandam, qui secerit; quia & sorma ipsius Op rae debetur, &insuper partem materiae praestitit. Nam fieri potest, ut &opera sit exigui pretii; & pars materiae ab ipso collata itidem exigua, adeo rimateria alterius utramque excedat. Et dantur res, ad quas certae quantitatis materia requiritur, cuius ubi partem quis abstulerit, reliquum inhabile saltem illi usui redditur. Tali casu pro eo pronunciandum, qui ista specie maXime indiguerit. De caetero in uniuersum verum est 3 quoa tradit GROTIVS dicto loco g. 39. cum res constent materia & specie tanquam suis partibus, si alterius fit materia, alterius species, sequitur, naturaliter rem communem neri pro rata eius, quanti unumquodque est. Quemadmodum & totum id cor

pus , quod ex confusione aut commixtione duarum materiarum eiusdem generis resultat, utrique commune est '. Vid. L. f. F. a. L s. D. de Rci vindie.

Enimuero, ubi neque communiter res haberi potest ' , nec diuidi, ex aequitate utique aut legibus positivis definiendum est, quisnam alteri, recepta partis suae aestimatione, rem integram debeat concedere. Vid. i. U. g. a. s. D. de Rei vindie. Omnino tamen inspiciendum, bona quis, an male fide sp ciem alienae materiae induxerit. Nam qui in mala fide versatur, utut species pluris sit, quam materia, ac materia prior desiisse videatur, aut ipse vehemem ter re indigeat; hautquidquam rem magis ad se, quam ad dominum materiae pertinere praetendeti Ipsa quippe res maior per Le non attrahit minorem, sed accedere oportet etiam aliquam probabilem causam in domino rei maiori .

Inde

eadat affectio, qui ex iis nouam speeiem sorma uit, haut dubie eiusdem generis aequalis pretii

res ressit uere potest. Vt bene docuit Chr. 4 MO MAs Ius L. II. Iuris pr. D. e. s. β. 222. seqv. H. ε) - si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint: totum id eorpus, quod exeonfusione fit, utriusque eommune est: veluti siqui vina sua confuderim , aut macis argenti vel auri eo, auerint. Sed a si diuersae ma

ieriae snt, ct ob id propria species facta sit, fonte ex vitio ct melle reulsim , aut ex aram ct ariastento electrum 1 idem iuris est : nam ct hoe ea su communem esse speeiem non dubitatur. Quods fortuitu, 1 non voluntate dominorum, conis stilae suerint, vel eiusdem generia materiae, vel diuersae: idem iuris esse plaeuit.I.M. Inst. da Rarum diis Vbi res ita eomparata, ut eommunis esse nequeat: Aut quorum sunt res, in eommvnionestare nolunt, a quisque rem ad se trahit. Hele ne ob pacis conseruationetii uni res adiudiean M. Sed eui3 Et melioe videtur media iuris Romani auctoriim sententia, si res steduei ne

queant ad priorem materiam, praeserendiim alateri, qui nouam speciem effecit, maxime eum

rei perfectio a forma exinat. Romani ex ordinea exitu iudieiorum negotia inprimis aestimare solebant. H.

Di sitiros by Corale

619쪽

s is LIB. IV. CAP. VII. DE ADQUISITIONIBVs

Inde si quis sciens dolo malo materiae meae nouam induxerit sormam, Ut eam hac ratione interuerteret, is neque in materiam quid iuris adquisiuit, nec magis a me operae suae mercedem potest postulare, quam perfossor parietum, quod operose nouum ostium in aedes meas fuerit molitus 3 aut percussor, qui insanabilem alias vomicam secuit, dum trucidare aliquem intendit; vel Autolycus , quod equis furto subduetis colorem induceret. Atque hoc non est ex legibus positivis, sed ex ipsissima ratione naturali, etsi alias natura poenas non determinat. Neque enim poena est, nequitiam suam gratis impendisse. Et sane aequissimum est, ne quis alteri pro iniuria sibi intentata mercedem teneatur soluere. Add. Lex Nisigorborum L. X. lit. t. c. 7.

g. XI. Qv A E super alluvionibus a Ictis veteribus ac recentioribus operose traduntur, pleraque non tam certa aliqua, & naturali ratione nituntur, quam positivis statutis singulorum populorum. Quo breuioribus nobis heic esse licebit. Circa alluviones ergo, seu latentia illa incrementa, queis per numen ripae quid adponitur, duo potissimum solent quaeri y an augeant integra territoria, & an fundos quoque priuatos λ Prior quaestio maioris est momenti, quippe quae saepe magnis controuersiis inter populos occasionem potest praebere cum frequens sit, ut inter duos populos fluuius tanquam

terminus interliciatur. Hic ergo quando cursum mutauit, quaeritUr an limul etiam imperii terminus sit mutatus, & an, quae flumen adiecit, eis cedant,

quorum ripae adiecta sunt 8 Vbi prius supponenda est distinctio inter agros li

mitatos', seu circumscriptos limitibus manu saetis, cum quibus, quantum ad praesens negotium, conueniunt agri mensura comprehensi, puta, per numerum iugerum designati; & inter arctfinios, qui terminos habent hostibus arcendis minime idoneos, utplurimum naturales, puta, flumina aut montium supercilia. Deinde dispiciendum, an populi vicini interiectum flumen vae um reliquerint, utriusque usibus promiscue patens, an Vero terminos Volue

rint esse in medio fluminis, ita ut dimidium ad hunc, dimidium ad alterum pertineat. An denique integer fluvius pertineat ad unum populum, sic ut fines huius

6. XI. t) ruse tra stata a PEREGRINO de iure Fisei libro octauo integro. H. a i agri simitati fuerint, qinatagitati, quianisum ex Ag3eno AFrontino exposueriint C O N-N A N U s L. III. Coinnient. e. S. G i PI A NI v sad L. is D. de A. R. D. de omnium acetiratissinis Io. Fr. GRO NOVI vs Not. ad Grotium de I. B. di P. L. II. e. g. is. I. G R o TI s, a quo sua ratituatus est noster, seriptores rei agrariaenian satia diligenter legerat. Agri enim timitari dicebantur, qui ex agro publico sub certis limutibus ad certam mensura ivvij, possidendi dabam me. Ab his disserebant agri adsignati, qui etiauiiuensura comprehens de adsignati i,er uniuersia.tem adpellamur, a qui non singulis , sed uni--6Pasibus inter suos diuidetidi aasgnabantur. de postremo arci ia, qui non aliis inelus esens finibus, quam naturalibus, vehiti monte vel su. mire publico . nullaque alia mens a contineban.

tur. Quod ad reliqua agri adsgnati in eo similes

sunt agris, limitatis, quod virique mensura comis prehenduntur. qua earent arcisinii.

) Vt Rhodanus regnum Galliae a sabaiid;ae Ducam di aliis regionibus diuidens. de nihilomi. niis afl solum Regem spectans, teste Hieromym. MONTANI de Finih. xeg. e. 24. n. L dc seqv. ubi etiam de laeti Benae ct aliis. H. Probat hoe exemplis G ROTIus d. l. Ll-

O Quod etiam Icti Romani poscunt. Est mistem alluuio, inquiunt, iueremeatum latens. Per

620쪽

huius iit in ripa alterius populi. Igitur si uterque populus agros limitatos, aut

Certa mensura comprehensos habeat, qui citra interiectionem vacui in medio relicti sese immediate tangant, de territorio nihil mutabitur, licet fluuius cursum mutauerit; neque alluvioni heic locus erit, cum nihil relictum sit spatii, quod non iam ad alterutrum pertineat. Quod si flumen in medio sit velut vacuum relictum, alluviones & insulae inde enatae cedent oecupantibus. Conuenientissimum autem est, ut alluvionem occupet, cuius ripae illa est adposita;& insulam, cuius ripae cadem proxime accedit. Si integrum flumen aci unum pertineat populum ', insulae in flumine natae ipsius solius erunt; alluviones autem ad alteram ripam adpositae magis est, ut insolidum ad alterum populum pertineant. Enimuero frequentius est, & magis congruum, ut agri ad flumen utrinque pertingentes sint arci finii, utque adeo fines territoriorum in medio fluminis intelligantur '. Nam flumen & fine ol,scuritate fines ostendit,& simul naturale munimentum regioni praetendit. Vbi tamen requiritur, ut ne solenne velut insi fit, incertis ripis insultare, & quotannis nouos sibi alueos

facere. Igitur ubi arctfinios agros populi possident, id quod in dubio pra

sumitur, flumen mutato paulati in cursu & territorii fines mutat, & quicquid ηflumen alteri parti adiecit, ad eum spectat, cuius ripae adiecta est, ita tamen, ut illa mutatio facta suerit sensim, neque, relicto uno impetu alueo, flumendi uerla plane loco viam sibi ruperit Τ. Nam particularum accessio, decesso, aut talis immutatio, quae toti veterem speciem relinquit, rem sinit eandem videri M. Et maior est in naturali limite commoditas, quam ut proptereκiguum detrimentum ab eo discedi debeat. Quod si autem veteri alueo deserto, alia penitus irruperit flumen, neque ille populus, per cuius agros recens sibi iter secit, tanti putet insigni terrae suae parte carere, ut naturalem habeat limitem, deinceps fines intelligentur esse in medio deserti alvei. Quia uti lapis usum termini praebet non qua lapis est, sed qua hoc loco positus: ita Mfluuius est terminus populorum,non qua aqua est, ex certis sontibus, rivis aliisque fluminibus collecta, ac certo nomine insignita, *d quatenus tali alveo fluit', talibu

alluvionem autem id uidetur adiici, quod ita paullatim adiieitur. ut intelligi non possit, quan

tum quoquo temporis momento adiiciatur g. M. IV. de Rorum dimL. L. r. g. r. D. vi A. R. D.

a Sitie 1 inven signum non aquarum tantum, sed imo aluei rationer ah alueo tines determinan. tur, a flumine defenduntur. Iam s 1luuaen alio fluit, alueus quidem desinit esse alueus, non tamen signum finium. Haec verior est ratio quam H.GROTII existimantis, lueo mutato sumen intemirer nam flumen magis consistit in aquis, quam in alueo: in aquis, ut partibus integrantibus; in alueo,

ut parte sustinentei quae intuitu fluminis est aeei. dens. H. s is Sed quid si quis vectigal exegisset. si ius piscandi sciliis exercuisse ' quid fiet mutato alveo' Et putetit, uisse ea iura ad flumen in hoc a ι adstricta.

Itaque non pistabitur prineeps in flumine Minim

bile adepto, nee tollet vectigal. Atque alter lucrabitur ne qiiid avi. Nouum enim fluminis etibile insignem de eiusdem territorio portionem detrahet. ubi tamen merito exeipitur eanis, si quis flumen suo facto auerteret. Neque enim lieitum eenseri debet, ut alteri auseratur iiis quaeis situm, quod omnes vident, intelliguntque. 'in meo todiam, licet; ae s alterius verias praeis scindo, ex aeeidenti id venit sane. Aliud diuen dura, si flumina eoniungantur, alat alio canales dueantur, vel sine alterius intertrimento, vel ut meipsum meoque subditos imperio ab onere li- herem. Neque enim e liquain exprobrandum, quando sitorum Deilitare eommereia satagit. Exi.

gat ab aliis, qui sumine, quod alluit eius territorium ad nauigandum indigent: ae, scuti regi

Disiti os by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION