Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

LIB. V. CAP. L DE PRETIO.

niae, & mercium. Nam paucitas ementium & pecuniae, ex causa partu eulari emergens, & mercium abundantia pretium minuit. Taci TusA. VI. se. II num. M. Ryequii, J co am vendendi secuta vilitate. Contra emturientium & pecuniae copia, & mercium raritas earundem pretia intendit. Vid. Soc RATEs Hist. Eccles L. III. c. Is. ab initio. Intenditur ' quoqti' protium, ubi venditor vltro rogatur, alias non venditurus. J Sio quoque ad pretium minuendum facit, si venditor eas ultro rogando emtoribus offerat, seu quando mera quaerit emtorem. Praesertim ubi obseruatur regula illa ore nomica Catonis Maioris, quam resert PLUTARCHus in ipsius vita: f pag. 338.J in D. M. wechel. T. IJ Mηδδε συο νον δε- - περια νι αλ' ἔτις M AD

τα , καν ἀσσαρω παράσκητοι , στολῆ νομίζειν. Nihil vilis use pretii. due. 6 .m sis; sed quo non indigeas, etiamsi vel asse veneat, carum ducere. In proue bium quoque abiit: merx vhronea pudet. Eius rei rationem hanc reddunt, quia

in illo moclo vendendi est raritas emturientium; quae pretium minuit. Quo accedit, quod heic res, quae Venditur, saepe parum siti necessaria emendi, aetatis, qualem non esset emturus, nisi hac occasione paruo emendi. Quin saepe quis non tam in suam, quam venditoris gratiam tali in casu emit. Inde quoque est, quod in auctionibus, & quando res sub hasta veneunt, saepe longe minoris addicantur res, quam quanti alias erant '. Scilicet quia iste veniadendi modus hanc legem habet, ut res addicatur plurimi licitanti. Εui quandoque etiam seruor & aemulatio licitantium supra commune pretium adscen dat; quia & alias copia emturientium pretium intendere solet. Denique &ln commune pretium potest imputari damnum consequens, aut lucrum cessans, quod venditori per istam venditionem conciliatur; idque cumprimis, quando emtor vltro se offert. Nam stultum foret rem meam alienare, niti tali conditione, ut saltem ipse nullum inde damnum sentiam. Maxime autemetest & solet imputari illud luerum cessans, aut crescens, quod ex pretii s ione dilata aut anticipata nascitur. Nam sane & dies est pars pretii ' Ω plus est statim aliquid dare, quam post interuallum ', quippe cum interim ex isto pretio aliud Iucrum possit comparari. Vid. MARTIALIs L. VI. Ep. o. Hinc POLY a Ius in Excerptis Petrescianis maximopere extollit liberalit tem Scipionis iunioris, quod quam sororibus dotis nomine debebat pecuniam, annua bima trima die soluendam, statim soluerit, & quidem Romae, qua ia

ta II. c. tu. g. i . Addendum & hoc, quod Themistocles, landum vendens,

praeconem indicare iusserit: Commodum mur esse victurum μ. PLvTARcΗvs

722쪽

LIB. V. CAP. I. DE PRETIO:

quae mi instar, nequam Iudaeum significat, habent vicinum, decem drachmas amgenti adulterini valent. Ast ista spe animus es erigendur, Te quondam defuncto mille drachmis eos aestimatum iri. Ergo pretium landi intendit honus vicinus '. Praesertim sicubi obtineat mos Spartanorum, de quo eit apud EvNDEM Institutis Laconicis. p. 238. E. Edit. W hel.J Vicinorum Ieruis, itemque canibus N equis, nisi domini usu eorum indigerent, uti licebas, tanquam propriis. Sed σrure, A quis aliqua re opus haberet, aperto vicini penu inde necessaria auferebat, pe-nuque obsignatum relinquebat. Sed & rara, ae non parum ex crudelitate trahens causa augendi pretia mancipiorum refertur a I v s T I N O L. XI. c. 4. Thebanorum captivorum prelium uon ex ememium commiast, sed ex inimicorum strio extenditur.

g. XI. ENIM VERO postquam pleraeque gentes a primaeva simplucitate desciuere, facile suit deprehensum, solum illud vulgare pretium non lassicere expediendis negotiis hominum, & commerciis quotidie magis

increbrescentibus. Nam & sola permutatione commercia constabant, &operae aliorum aliter locari, quam mutua opera, aut re tradita non poterant. Atqui postquam tam multarum rerum indigentiam nostrae nobis cupiditates secerunt, dum non contenti domi natis bonis, terrarum alio calentium sole deliciis inhiamus ; liaut sane cuiuis in proeliui fuit eiusmodi res possidere, quas alter suis, a nobis desideratis, mutare vellet; aut quae alterius rebus aequiualerent. Et in ciuitatibus cultis, ubi ciues variis statibus distinguuntur, complura hominum genera dari necessum est, quae si simplex illa rerum & oper rum permutatio vigeat, vitam Omnino non tueri, aut aegre admodum queant. Sicuti constat, ab operosiore vitae cultu alienas esse gentes, quae numi usum ignorant. Vid. Augeri BusEE v I vs Epist. 3. ubi de Colchorum moribus

agit, add. L. r. yrint. D. de contrah. emtione. Inde suauiter somniat MAXIMusTYRIvs Disteri. 36. quando ait: in cibos quidem potumque amictum, reliquaque corpori necessaria homines aeris inter se ferrique commutatione comparant ; σquae maiora habentur, auro argentoque. Vitio quidem illorum e sine ulla enim motusiorum et si gratis inter se communicare poterant , mensera omulum aequusima : γιis, qui ro aliqua egeat, quo necesse ali Lae consulat, rem a possidente niviuetur: D. qui eadem abundor, ea lege dimittat, ut ab eo vicissim expectet, quae reddi fine reprehensione possunt. . XIl. Hi Nc visum fuit plerisque gentibus, queis amplior vitae cutitura arridebat, conuentione quadam pretium aliquod eminens certae rei imponere, ad quod caeterarum rerum pretia vulgaria mensurarentur, & in quo eadem

D Ex quo exemplo Themistoelis adparet, tim ema etiam rei qualitate pretium eius intendi ponse, quod latius exsequitur Cl. BAR DE YRAcus in nota s. ad h. β. C O L v Μ E L L A L. I. de Re restica e. 3.

dementem vocat, ροι nequam mei num suis num

parat. Adde etiam tempora belli vel pacis, quae magnum saepe momentum habent ad intendenda vel minuenda rerum pretia. H.

6 XI. . Adde S de aliis populis G ROTIVM L. II. de L B.&Ρ. e. l . , 3. in not. H.

723쪽

LIB. V. CAP. I. DE PRETIO.

dem eminenter continerentur . Adeo ut interueniente illa quis quamlibet rem venalem sibi comparare, & quaevis commercia atque contractus commode posset exercere. Quam in rem ita disierit A RIs TOTELEs Nicom. V. c. 8. cum indigentia induxisset rerum permutationem, praesentem quidem indigentiam utcunque simplici rerum permutatione potuisse expleri. Sed quia ignoramus, quid & quantum in laturum simus desideraturi; igitur ut certi esse in antecessum ponemus, nobis deinceps quoque facultatem fore res, quihus Opus sit laturum, comparandi, a uti α seu numum fuisse introductuin qui est quasi ἐν πτής, sponsor seu fideiussor, cuique adeo hominum conue tione ea vis imposita, ut ubi quis eum adserret, pro eodem quaevis venalia posset accipere. 'Υπερ τῆς μελουσης ἀλαγης, εἰ νυν so1ῖν δειται , οπι λα , ἐὼν δεηθῆ, το-οιαν εγγυητής λιν η P. δῶ γάρ τῖτο φέροντι μναι λαβῶν.

Hinc IDEM Nicom. IX. I. Πεπeριτοι κοινον με reον το νομισμα. Στζos Tiso Alπάντα ἀναφέρεται, κώ πιουτω μετρεπτα . Communis mensura numus comparatus es, ad quem omnia referuntur, quoque mensurantur omnia. IDEM Polit. L. c. 6. 9. Cum a remotioribus quaereretur auxilium, importando ἰlia, quibus indigebant, is exportando illa, quibus abundabant, necessario numi introductus es usus. Non enim faciliter deferri pessunt singula ad vitam necessaria. stuare ad permutationes faciendartala quia composuerunt inter δε dare es accipere, quod utilium quidpiam ex Ulcus, haberet Oum commutandi facilem ad vitam: em ferrum, argentum , is si quid aliud tale, primo Ampliciter definitum quantitare pondere, posmodum vero etiam signo impressum, quo a mensura liberi essent. Nam signum possum V ad quant

ratem demonstrandam '. IDEN Nicom. V. e. 8. Omnia ea . quorum es per minario , comparabilia esse quodam modo debent, ob quod numur in usum venit . qui quodam modo medium c μετρeν incitur ; metitur enim omnia. Indigentiae loco ex pacto quas subsiluitur numus ; unde etiam νομισμα adflellatur, ea quod non natura , sed νόμω , id es, instituta es lege constet; in nobisque AE eum muta atque inutilem reddere. Pretio euncta aesimata esse oportet, ita enim sem'r erit

permutario: ar A ea fuerit. societas κοινωία quoquo fir necesse. Numus igi-

rur, ut te medium, rommenserabiles inter se incis res , atque ita adaequar. N

que enim ulla esse societas 'tes , nisi AE permaratio ; neque permutatio, nisi sit sic-Palitas ἰ neque aequalitas, nis etiam commensuratis sit. Huc quoque facit locus E I v S D E M Magnorum Moral. L. I. C. M. quoniam ae iscator suo ope r plura meretur , quam eo quod Iutor praesar ; disite quoque erat, ut aediscator

cum f. XII. I Qua in re mientione nulla opus N i, quum sit iplex consensis ct insequuta pro pter utilitatem imitatio a inde nata consuetudo solae suffecerint. Erudite de nummo fgnato deprimis eius intimitori s egit S. WACHTE R v s Arehaeologiae nummariae e. 4. Mi primum mininum signatum csse censet a phidone, Argilio. Tum Rege, anno ante C. N. DCCCXCV; alterum a Lyeurgo. Spartanorum Legislatore ,tertium ah Alyatte, Rege Lydorum. Laudati P donis nummiam,

quem in Cirueliarchio Rem linens inuenerat. primus delineauit fi publicauit Ex v ERvs hec Branse . Gr. Numisin. p. 2 9. sed quem suppositis acrenserit S PER LINGIva de munia non eusis p. i. de sp AN ME Niva de Vm d. praestini. Numisia. T. I. p. I9.2 . Edit. Londin. Sed quibus obuiam itiit Io. Carolus sCHOττvs in Disquisitone antiquaria de nunio Phidonis. ad Cons. lac. P E Ri et O NI v s de Aere graui

724쪽

eum flutore faeerat permutationem : neque enim pro calceit par fuerit domum capere. Hine iam instituerunt. quo haec omnia venalia sim , argento vii , quod nomisma ν eant : N pro aestimatione N pretio cuiuslibeι flat intor ipsos inuicem contrahentes permutatio , quae ciuilem communicalionem contineat '. ID E M Rhetor. L. II. c. rc. 'Ο πλῆτος ἀον τιμὴ, τὰ eo τῆς αἰξας τῶν ἄλλων. διο φαίνετο παὶτα aeri ρι εινα αυτῖ. Pecunia est quas asimatio νaloris aliarum rerum. Vnde omnia ipsi venalia videntur '.

f. XIII. PORRO eum in finem plerisque gentibus commodissimum fuit visum adhibere metalla nobiliora, & non ita frequentia. puta aurum, cui Zare princeps tribuatur locus, docet PL I NI V s N. H. L. XXXIII. c. 3. circanem ', argentum & aes. Nam uti nemo fidei utarem accipit, nisi virum spectatae fidei, & locupletem, in vili autem homine parum cautionis putatur:

ita pro re ubique occurrente. puta, pro manipulo terrae aut arenae, nemo rem

suam erat permutaturus, quae ipsi magno labore aut indultria fuerat comparata. Ergo numum constare Oportebat ex materia, quae & ad custodiam esset habilis,& in quam propter raritatem multarum rerum pretia velut constipari possent. Adde, quod substantiam habeant valde compactam metalla, sic ut usu non facile deterantur, & in minutas comminui particulas idonea sint. Quod utrumque ad rem, in commerciis hominum communis mensurae vicem obituram, valde opportunum est. Cum tamen istud munus pecuniae competat non ex necessitate aliqua naturae, sed ex hominum impositione & conuentione 9dd. PH1Los TRA Tvs in Vita Apollonii Thyanaei L. II. c. 3. alias quoque materias per necessitatem aut ultro posse adhiberi, & quandoque adhibitas constat. Sic corium, charta, aut simile quid, certo signo impressum, num i vicem non semel subiit in magnis necessitatibus; quae tamen hisce depulsis ordinariis numis iterum permutata sunt. Vid. POLYAENVS Strateg. L. III. Dc. Io. num. I. ubi conseratur Maalaicius, 3 de Timotheo & Demetrio. SENECA de Beneficiis L. V. c. t . in fine. Sic loco pecuniae certo genere conchularum maritimarum utuntur incolae regni Congo & Tombutio in Africa ', teste LEONE Africano L. VII. & multi populi Americae septentrionalis; certo genere granorum alborum & nigrorum Apalachitae, populus Floridae, de quo vid. Roci Ero Τ. Descript. Antillarum Part. II. e. 8. n. 8. Incolas prouinciae Canictu massulis salis loco monetae minutae uti, resere M. Paulus V E- R et NE TVS

3 Criginem pretii satis bene detegit P A vL- qua non ram ex subsaxeia praese . qu am ex quan-L v s in L. i. D. de Contrah. empl. Qν, eo, inquit, nec merx utrimique, sed a sertim emendi, vendand que a permutationatus coepit. pretium vocastir. Quem loetim erudite exponit m enim nan ata eνat nummtis: neque alimi merx D VARENVI Disp. anni u. L. claraud pretium vacasatur: sed αns,quisqu/ seMn- XIII scilicet auro datua est principatus vim necessitatem temporum, a/ rerum πιιι ιιιι m. rciri Ob pondiis aut colorem , sed quia non aliud tititia permurabar. qu indo pIoumque ouema. vi metallum laxius dilatatur aut nuiner sua diuidi. Pod atieri superes , au/νi dast. Sad quia non tiaret nullum via minus deteritur, aut mihisinent se eν nre sciis conturrebat, ut, eum Iti Labere , sentit minus, uni rerum quoque igne tithil depe- quod ego desiderar/m, inuιcem hab/νem, quod tu rit. acripere me res, eleo a marerιa es, em rei pia ea aὶ Dorisam . eum Hesperidum instilas O rem ae perpetuis aestimaιιο Euscultaribus permutatio. que Asrieam Oeeano adiacentem legeret, pecti-nu . aer tirare quantaratis su emori eaqua niam e coneliis mirabundum inspexisse, memorat

725쪽

M E T v s L. II. c. u. Idem in regno Abyssinorum fit, teste Franc. ALvΑ ΕΣ .c. 46. Quamquam eiusmodi res ad minuta duntaxat commercia expedienda idoneae sint. Sic in regno Siam grandior moneta est ex argento puro, aeminoris monetae loco utuntur certo genere conchularum. vid. IOd. S C H D UT E N in Deseripi. regni Siam. Add. POLYDOR vs VIRGIL. de Inuenior. rer. L. II. c. 2o. ALEXAND. NEAPOLIT. L. IV. c. is. BUDAEUS ad L. I. de

Contrah. emtione. Vbi & hoc obiter monendum, Congenses inter metalla Iraestantissimum iudicasse ferrum; aurum, & argentum vilius duxisse: quodam exiguo sint usui, ex illo autem utilissima ad vitae culturam instrumenta fieri queant. Apud Aethiopes quoque omnium rarissimum & pretiosissimum suis eaes,resert HERODOTvs Thalia. Et sane si usum pecuniae remoueas, facilius genus humanum auro & argento, quam serro caruerit'. Sic GARCI LASSus Comment. regii L. I. Ii. memorat: Peruvianos in magna felicitatis parte habuisse, quod Europaei ferrea instrumenta ipsis attulissent; ac unus eκ primor,hus eius gentis non poterat forfices, per Hispanos importatas, satis admirari, dicens: si Hispani nihil aliud secissent, quam ut nouaculas, forfices, pectines,& specula ipsis attulerint, hoc lassicere posse ad se obligandos, ut istis vicissim omne suum aurum & argentum ultro traderent. Nam antea capillos sibi cultris, e silice factis, secabant, non sine ingenti dolore. Iidem aurum, argentum & gemmas regibus Gerebant, tanquam dona, non tanquam tributum. IDEM ibid. L. V. c. 7. Add. Th. Mo I Vtopia L. II. Sed & in certa Arabiae regione aes ae ferrum aequali pondere auri permutatum suisse, quod hoc metalli genere incolae abundarint,illo caruerint; refert DioDORUS Siculus LIII. c. s. add. S Τ R Α Eo L XVI. fpag 778. Ed. Paris. Ita . A. Ed. Amstet. Almelou. J Apud

LvCIANVM in Charonte eo nomine serrum auro pretiosius asseritur, quod hoc per illud defendatur. Et PLINIvs N. H. L. XXXIV. C. I4. Caeterum metalla quondam adpendi moris erat M. Vid. PLINI vs L. XXXIII. c. 3. Vnde etiam adhuc multas apud gentes vocabula ponderum in re numaria deprehenduntur. Sed cum hic modus incommodior videretur, inde passim receptum, ut cuiusque reipublicae Principes certae quantitatis num Os, publica, nota insignitos, cuderent, ex qua eorum valor constaret. Et exinde Concisum argentum in titulos Detesque minutat. IVVENALIs Sat. I 4. v. 293. J Vbi & obiter notandum, quod de Alexandro Seuero tradit LAM PRIDIus: f c. 39. J Formas binariat, ternarias, qua

ternarios, F denarias etiam, arque amplius et que ad bilibres quoque centenarias, quas Heliogabalus inuenerat, resolui praecepit, neque in Psi cuiusquam Perfari, atque ex eo his materiae nomen inditum es; eum diceret, plus largiendi hanc Imperatori

e. r. n. 9. di sequ. H. masiam auri vel argenti secum deserre, ct quan- tum in comminationibus remini venalium indi.

manae interuit. H. I. XIV. Cons. B. B R A N C N v semiat. e. II.

obseruauit, in partibus Teutoniae ct regionibus n. 3.

726쪽

LIB. V. CAP. L DE PRETIO. 68s

ine causam, si eum multos solidos minores dare po t. dans decem vel amplius una frama, triginta I quinquagineta G centum dare cogeretur. g. XIV. QV AN QV A M autem valor auri argentique ac num rum eκ impositione & conuentione hominum dependeat: penes rectores tamen ciuit tum non adeo vaga est istum valorem determinandi licentia, quin ad certas considerationes respicere debeant. Et primo quidem apud omnes, quas n Uimus, gentes iam receptum, ut aes ab argento, & hoc ab auro nobilitate vin- Ceretur; Vtque argentum ad aurum certam proportionem haberet. Apud

PLATONEM in Hipparcho sub fin. p. si . C. Edit. LVechel. J est: 'Εαν τις ,

duplum reporIeι argenti, pro duodecuplo duplum solummodo capit. In foedere Romanorum cum Aetolis concessum est hisce, ut pro decem minis argenti unam auri darent, apud POLYBI UM Excerpt. Iegat. XXVIII. c. s. Adfl. BODIN vs de Republ. L. VI. c. 3. p. m. ro I. seqq. Deinde pecunia est instituta non solum aci commodius expedienda commercia inter ciues, sed & inter hos atque exteros. Igitur rector ciuitatis, si numis suis enorme pretium posuerit, eos ad commercia suorum ciuium cum exteris reddet inutiles Nam circa ciues inuicem locum habet illud A R R I A N I Epiet. L. III. c. 3. Caesaris numvm uecargentario, me hortulano adprobare itera, sed sensi eo, siue nolit, siue istis, mercem suam tradere necesse est. Ubi vero in numis metalli quantitatem ti bonitatem rite non temperat, saltem ut exterorum, quibuscum nobis commercium, moneta non sint inferiores, coinmercia ciuium cum exteris valde sumaminabit, non

nisi permutatione mercium iisdem relicta. Per quam solam commercia haut- quidquam suhstinebuntur, nisii tantundem, aut plus a nobis extortetur, quam importetur, & illi ipsi, quorum mercibus non indigemus, nostris victam indigeant. Vid. quoque POLYBIus L. VI. c. 4 . in fine. Et quia, ubi a b nis immobilibus suit discessum, praecipuum census fundamentum consistit in pecunia: adparet hoc valde subrui, si numis, saltem grandioribus, tantum ex ignobiliori metallo admisceatur ', ut suam tenuitatem ipsi erubescere coga tur. Inde quod apud POLYAENUM. D L. VI. C. 4 . in fine. J resere de Leucone,

ipsum pecuniae indigentem iussisse ciues omnes Dor conferre numos, m alia excusiforma valerent: inde iisdem signum impressisse, duplicique pretio valere unumquemque mι mississe, G Ae usum dimidiam partem lucratum eura ciuium iriuriam: id per IIcceia sitatem quidem excusari poterit λ, eadem depulsa emendandum Add. BODIN vs de Rep. L VI. e. 3. G REGORIvs THOLOSANUs Syntagm iur. uniuersi

L. XXXVI. c. a. Ast nullum colorem admittit, quod Zonaras & alii de Nice-

Q Vid. R v c MANA NV s L. XII. Rer. Seotie. Militaria ρνHso1ἰ, seatis multistiae latet. Consersub Iaeobo IV. MARIANA L. XIII. fle Reh. CAMD pNura Hist. Elisabeth. ad Annum His uanie. e. ai. fle temporibus Re is Assons in MDLX. H. Castella Et L. III. de Rege a Regis Instit. e. s. ubi post insignem diseriationem subiicit: Illud e plane ut illud iam olita quoque usurpatinn

at ea ιν ram monitos Prane pes v iam, commercii intendere aestimationem monetae, cum eroganda fundamenιa ρνima, pondενa, me uras, monetam petunia et deiicere rursus insta iustum, eum sues rem'. saluam volant, ne Hamgant. In Dusa Tit corroganda. H.

727쪽

phoro phoea memorant, qui leuiorem monetam praeter Drdinariam graui rem Cudit, Si quae aerario inserenda erant, in grauiore moneta eκegit ; ipse autem solutionem in leuiore secit. Add. Io. MARIANA Histor. Hispan. L. XV. c. 9. Et si nonnulli legislatorum hac ratione auaritiam, luxuriam, & alia vitia existerminatum tuerint, introducta vili moneta. Apud PLvTARC11vM sin o. p. 4 4s. Edit. Wechel. J Lycurgus Spartae moneram omnem auream σ aris

genteam antiquauit, soli ferro auctoritatem ιribuιι; eiusque magno ponderi σ moli exiguum assignauis pretium, ut occuparet decem minarum Fumma amplum in aedibus aris marium , s plaustrum duorum boum ad vehendum. me eorollario multae scelerum formae Lacedaemone sunt eiectae. Nam quis furari, quis venalir muneribus esse, quis defraudare aut rapere sustineret id , quod non Ruset regi, cuius nemo prissessione egeι beatior, sed nee conflatum, ullum usum praesaret. Verum aceto υι dieitur 9saudentis aciem ferri restinguens, alium eius usum resecuit, re iditque eneruatum is inhabile. Eadem opera extinctae artes Vanae, cum nullam

ibi lucrandi inuenirent occasionem. Et cum pecunia ferrea in reliqua Graecia contemneretur, inde nihil eκOticarum deliciarum poterat importari. Quo ipso nerui luxuriae succidebantur. Add. IDEM in Lysandro, qui aurum &argentum iterum Spartam, & cum eo auaritiam inuexit. Sed & apud alios homines ex usu pecuniae auaritiam creuisse constat Quamdiu enim opes tantum consistebant in frumento , pecore, & similibus, infinitum quaerendi studium tandem fistebatur mole istarum rerum, & dissicultate tractandi atque custodiendi, & quod facile corrumperentur. Sed nunc, moneta aurea & argentea inuenta, etiam milliones complecti auaritiae facile est. Sic PLATO quoque de Legibus L. V. spag. 8 8. E Edit. wechel.J vi in sua ciuitate ciues a nimio quaestu avocet, Uetat, ne quis priuatur aurum aut argentum habeate vi pecunia , qua cives inuicem Druntur, a caeteris genetibus non aestimetur, sed apud i os flos valeat: νι eivitas tamen numor possidem Graecis communes. A quando bella gerenda, peregrinandum, aut legali mutendi: m peregrinantes, quos peregrinos numor domum reporιant. cum ciuitatis numis commutent , s civituti restivant. Meia

morat quoque M. Paulus V E N E T v s L. II. c. ar. Magnum Cham in 'be Cain halu immensam vim pecuniae cudisse eκ corticibus arboris mori, impresso signo regio, quam nulli in tuo regno sub Capitis poena licuerit recusare, aut aliam cudere , vel expendere. Exteros quoque in eo regno negotiaturos pro auro &argento, margaritisque & gemmis, quas adportarint, id genus monetae si hi commutasse, ac iterum discessuros iisdem numis merces coemisse, easque exportasse. Quo pacto illum principem immensam vim auri argentique cumu- Iaste. Persis moneta coriacea, quam quidam iniquus Reκ ciuibus obtruserat, vocata fuit Schehreua, quasi diceres: monetam regis arburios duis okrugam. Hinc

quoque illa remansit moneιae imus memoria, ut cum regis alicuius iniquitatem notarevstunt, eum coriaceam monetam subditis obtrudere dicant. G. G E N T i v s ad Sadi

Rosarium Persicum c. 3. Add. BUCHANANVS HIst. Motitae L. XII. p. m. 4so.

q. m. id Hane enim multa mala eonse. R E I D A N V Μ Lib. V. Annal. Belgie. ad A. ruuntur. V. THvANvs VIII. ad A. MDLI. MDLXXXVI. Η. GRo Tiv Μ L. IV. Historicum extrem. L. CXXIX. Histor. ad Λ. MDCII. Belgie. ad Λ. MDXCV. H.

728쪽

Ex aduerso summopere Commendandum Senatus Veneti in subditos studium. Cum enim immensa vis minoris monetae adulteratae irrepsisset, nec alia ratione ea lues expurgari posse SCto demum cautum fuit,ut certo praestituto tempore qui ad aerarium deserrent, tantundem pretii argento vel auro reciperent, quam in rem ex aerario erogata sunt supra quingenta aureorum millia. Anti. M A vinx o CEN vs Hist. Venet. L. XIV. p. 64I. obiter quoque addendum, quod reseri P LINI v s N. H. L. VI. c. 22. Regem Taprobanes Romanorum iusitiam HI maxime suspexisse, quod parer pondere denarii essenι in captiua pecunia, cum disersura imagines indiearem a pluribus factos. Cons. SOLINUS C. 66. g. m. C v M autem numus sit mensura pretii aliarum rerum, facilelltet, in Valore numorum non debere fieri mutationem ', nisi summa reipulicae utilitas id suaserit; quae tamen mutatio quo modestior fuerit, eo minus rationes ciuium perturbabit. Inde P A V L v s in L. r. D. de Contrah. emi. ad pr mouenda commercia dicit, materiam electam, cuius publica & perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subueniret. Add. Mo R- N AC I vs ad dictum locum. Est nihilominus obseruandum circa perpetuam numorum aestimationem, quod tradit GROTIVs dicto loco g. II. pecuniam.

Iuraliter functi onem recipere non in materia fila , neque in speciali adpellatione avi forma, sed in genere magis communi, qua sciliceι es a Iur ad res aut omnes, aut

maxime nece Furias. Cuius loci sensus hic est: quod certus numus heic & nunctantum valeat, Certaeque rei aequi Polleat; nam haec est iunctio pecuniae, ut non solum unus numus subire possit vicem numi alterius, eiusdem qualitatis& quantitatis, id quod aliae quoque res, quae fungibiles vocantur, obtinent, sed ut etiam aliarum rerum pretia eminenter contineat id non est ex sola materia, puta, quod sit aureus vel argenteus, neque eκ speciali appellatione, aut forma, puta, quod vocetur ducatus, coronatus, thalerus, florenus: aut quod

certa imagine sit insignitus ': in L. t. D. de Contrah. emt. pectinia et sumpraebeι non tam ex fulsantia quam quantitate, item L. ρέ. F. l. D. de Solution. in Decunia non compora cogitantur. sed quantitare 9 sed resultat illud eκ comparatione eiusdem quoad raritatem & copiam cum aliis rebus, & imprimis illis, quae ad vitam maxime necessariae sunt. Tales autem sunt praecipue fundi, quippe cum ex hisce mediate aut immediate proueniant pleraque, que is mortalium uita sustinetur. Quorum & prouentus cum sint satis aequabiles, unius anni sterilitatem alterius Ubertate pensante, pretium naturale intelliguntur habere admodum itabile; ad quod sere pretia reliquarum rerum, saltem quibus luxuria aut stultitia hominum pretium non dedit, reseruntur. Nam ut pretia rerum, quae ex fundis prou niunt. aut aluntur, ad ipsorum fundorum pretia in uniuersum intendantur aut minuantur, conueniens utique est. Ergo cum hisce seculis, quando iam ubique sere gentium agri in priuatos sunt descripti, praecipuum fundamentum patrimoniorum sint fundi: par utique est, ut valor pecuniae intendatur aut re

2 Imo sententia Grotii, ut post Gro ultim genere communi, quia pro omniblis cita rebri obseritat Cl. B A R B E Y R AC V s in not. 2. haee veluti frumento, vino, vleo expendi ol δαιμest, pecuniam naturaliter functioncm reeipere in pruest.

729쪽

su LIB. V. CAP. L DE PRETIO.

mittatur, prout in respeetia ad fundos ista rara esse, aut coplosa deprehenditur.

Nam cum in ciuitatibus gentium cultiorum duo potissimum sitnt genera hominum unum quod exeolendae terrae, alterum quod variam per industriam vitae commoditatibus promouendis sese adplicat; siquidem in magna pecuniae abundantia modicum esset pretium landis, & inde pendentibus rebus, terrae eultores pessumdari necessum laret: iin pecunia rara ingens landis pretium, alteri hominum generi egestate laborandum. Id quod contingere videmus, quando insignis annonae prouentus, & inde vilitas exsistit, opificum autem &reliquorum, quos sua industria alit, OPera in eo permanent pretio, quod anianis minus fertilibus in usu suit. Tunc enim agricolas fundorum suorum ex uberans prouentus parum iuuare deprehenditur. Atque idem incommodum premit Onifices, quando in annonae caritate ipsorum opera antiquum retinentvretium ' Cum ergo mediocribus annis opilicum & agricolarum commercia optime inuicem comparata Videantur, ac minimum querelarum inter eosdem

audiatur; manisestum est, in assignando numis pretio ad fundos potissimum respiciendum; praesertim ubi regio aliqua non sola mereatura & nauigatione,

sed domesticis praecipue copiis subsistit.

f. XVI. Ex et VIBVS adparet, an aequum sit, verbi gratia, landum, qui ante ducentos & amplius annos suit laxatus C. aureis, hodie quoque non pluris taxari, caeteris paribus Z An quae salaria ante totidem annos lauta sit suerunt, hodie non sint iusto tenuiora λ Heic non sufficit reposuisse, mode nos aureos pondere & metalli qualitate antiquis esse pares, idemque nomen &eandem figuram gerere. Sed & illud quam maxime est considerandum, per bina iam lare secula tantam vim auri atque argenti ex Africa, & Indiis in Europam inuectam, ipsas quoque Europae mineras tam ubertim argentum sudisse, ut paulatim numorum valor insigniter decreuerit '. Sic ut Boni Nus de

Rep. L. VI. c. a. p. m. I 28. tradat: pretia rerum nunc decuplo maiora esse,

quam olim fuerint, propter auri argentique copiam. Ergo ad eandem proportionem, caeteris paribus, & pretia antiqua fundorum, & salaria suerint augenda. Add. quoque VALER. MAXIMUS L. IV. C. 3. 3. I 2. Nam ponamus in aliqua regione commercia tantum simplici permutatione peragi, in qua parum Vini, multum autem frumenti proueniat; heic sane pro exigua vini portione multum frumenti quis accipiet. Sed si contingat, excultis ibiadem vineis, vinum largius prouenire, sine dubio plus vini pro eadem frumenti quantitate erit dandum, quam olim. Eodem modo, quando in uniue sum pecuniae raritas est in Comparatione caeterarum rerum, multae utique res pro exigua pecuniae summa erunt dandae. Gliscente contra pecunia pro ii dem rebus plus pecuniae fuerit soluendum. Nam materia pecuniae, cum aequeae aliae merces secundum pretium Uulgare in zommercium venire possit & δε-

έ. XVI . PONT AN Vs L. IX. Histori Gel. rint infra summam aureoriam Amheimensium eiae memorat, Mine inienses Ducem suum Amal. LVII. Add. L E H M A N N. L. VIL Chr. Spirens. dum eum eoniuge ct eomitatu hominum CLXVI. a. 84. ct e. 97. H. festis epulis exceptile, quarum fiuntu constite.

730쪽

leat, utique eiusdem pretii intensionem & remissionem pro raritate aut abun dantia recipiet. Atqui pretium vulgare metallorum necessario numorum pre. tium eminens sequitur; cum inconvenienS sit, eandem quantitatem, verbi gratia, argenti ἰonge dispar habere pretium apud eosdem, si consideretur ut merκ tuam ubi numi vicem subit; adeoque eandem rem in mensuram sui adhibitam' eipsam superare, prout consideratur tanquam mensuratum. Quae ratio quo- ue est, quare cum reliquarum pretia rerum fere omnia ab antiquo ualore di cesserint ob pecuniae copiam; auro tamen atque argento idem quod olim pretium remansit, dum, verbi gratia, uncia argenti aeque hodie, atque olim numo imperiali ustimatur. Nam si rudis quoque argenti pretium, uti aliarum rerum, laret, verbi gratia, quadruplicatum, pro Vna Uncia rudis argenti quatuor imperiales sorent dandi. Qua ratione parum credo lucri eκ cudenda moneta proueniret. Igitur accurate est distinguendum, qUndo pretium unius & eiu dem rei mutatum dicitur, utrum proprie valor rei, an valor pecuniae sit mut tus. Prius enim contingit, quando persistente eadem pecuniae copia, ipsa res abundantius aut parcius solito incipit exsistere: posterius autem, quando prsistente solito rerum prouentu, pecunia Vniuersaliter crescit, aut minuitur. ine, verbi gratia, quod in ubertate annonae modium tritici possim emere uno imperiali, in eiusdem caritate non nisi tribus, causa est, quod pretium tritici fuit mutatum, non pecunia. At quando fundus iam ducentos valet, qui ante seculum centum valebat, proprie non valor landi, sed pecuniae variatus est.

De Augusto Su ET OMIus c. M. Duecta urbi Alexandrino triumpho relia'ara, tantam copiam humariae rei escit, ut fenore deminuto plurimum duplum dicito Ros Ius 'rorum pretiis accesserit. Add. Ios EpHus de Bello Iudaico L. VI. c. 32. Franc. Lopez de G o Μ A R A Hist. gen. Ind. c. III. Noo eo minus tamen pecunia mensurae vicem subire potest, quae alias instabile quid esse non debet. Nam ista mutatio in pecunia non est ita repentina, & quasi praeceps, uti aliarum rerum, quas incerta tempestatum, aut sortuita caluum saepe enormiter assiciunt. Sed tacitis velut momentis eius pretium minuitur ita

ut non decrescere idem, sed longo post tempore decreuisse sentiamus. Add. Iac. Go Tito PREDI Disserti de mutatione & augmento

. monetae aureae.

SEARCH

MENU NAVIGATION