Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

ν o LIB. V. CAP. VI. DE LOCATIONE CONDUCTIONE.

tari potest modus contrahendi cum Medicis in regno Tunquin, quem refert Alexand. de Ruo D Es Itiner Ι'art. II. c. 3o. ubi cum medico sub initio morbi super mercede conuenitur; sed quam iste non accipit, nisi morbo curato: si aeger moriatur, gratis operam insumsit Medicus. Hac quippe ratione Medici diligentiam putant intendi. Quo loco etiam memorat eκemplum Medici, qui ad curandum morbum accersiitus, cum super mercede tractatur, dicebat: si aegrotus iuuenis foret, se non minoris quam pro centum scutatis ipsum curaturum; sed cum idem aetate iam prouecia sit, viginti se sore contentum. Nam

vitam, quam ipsi daret, diu durare non posse.

f. IV. ILL v D quoque helc quaeritur, an, si eadem opera mea, puta itineris susceptio, pluribus simul possit esse utilis, & ego eam uni pro iusta &aequi pollente mercede addixero, ab altero aut pluribus aequalem mercedem possim exigere λ GROTIus L. II. c. II. g. 19. putat recte, id posse fieri, ubi lex ciuilis non obstat. Nam id esse extrinsecum contractui, quem cum primo intui, quod opera mea alteri quoque est utilis; neque inde eandem primo illi fieri minoris Enimuero vix videtur talem contractum aequitati & humanitati congruere, utut sorte stricto iuri non repugnet. Nam quando alicui tantum soluitur ab uno, quanti opera illa in se ere; respectu caeterorum, quibus eadem simul ita prodest, ut tamen non laboriosior exsistat, quam si via

duntaxat adhibeatur, tanquam res innoxiae viditatis aestimatur, quae praestantem non grauat; alteri vero prodest . Quia tamen durum uiuetur, ut ille, qui mercedem solidam promi lit, solus oneretur, caeteris immunibus, aequum erit, ut huic caeteri ratam partem mercedis contribuant. Inde frequens est, ut quando ego, verbi gratia, nauem solus conduxi ,- me inuito locator non possit alios recipere ', ae si ego quosdam velim admittere; mihi commodo id cedat. In artificiis tamen, quae ex paucitate artificum, & raritate aestimationem capiunt, recte quis abs singulis solidam mercedem stipulari poterit, etsi eadem opera plures informare queat. Nam eiusmodi artes pluribus communicatae vilescunt. Ergo licet opera mea pluribus simul adplicata mihi non sit laboriosior; id tamen recte imputare possum, quanti scientia mea pluribus communicata mihi deinceps minoris est. Quanquam sint, qui nolint esse locationem conductionem, quando quis pro informatione in artibus liberaliabus salarium accipit, cum doctrina non sit numo aestimabilis: sed esse contractum innominatum, lacio ut des L. t. D. de Extraord eum cons. tamen S NE c A de Benes. L. VI. c. rs. In isto qua ratione saepe circumueniantur miseri magistri, docetur apud LV cIANvM de Mercede conductis. Quicquid huius sit, hahet tamen i/ iste contractus commune cum locatione operae, in qua fides tantum ti industria, non autem euentus semper praestari potest, ut licet labor irritus perlerit, merces tamen conuenta peti possit. IVVENALIS

cT OR, ius striclum a resulis aequitatis ct hv. M SENECA VII. de Benef. s. Abste si he iam

792쪽

LIB. U. CAP. VI. DE LOCATIONE CONDUCTIONE. si

Mercedem appellai y quid enim scis p eulpa docentis Seilicet arguitur, quod laeua in parte mamillae Nil salit Arcadico iuueni.

Aut quando adplicari ipsi potest illud PLINII N. H. L. VIII. c. 33. de rarando: eum libuis sui cotiris esse, a fini similis est. Et bene EURIPIDEs Hippol. Coron.

vers. 92I. 922. J-σοφι, ἐν esπας, οτις εἶ φρονῶν - μη φρονῶτας Aiατος ω ἀναγκαζειν. Mirum doctorem dixeris, qui ut recte sapianι amentes, post mortales egere. LIBANI Vs D tam .29. ετι βιαστερον κρή μῆλον ἰκυρον μαθε εως φύσις. Natura violentior ae valentior est disiplina. Et si quandoque

non immerito reponi queant illa, quae habentur apud LVCIANura in Hermotimo Tom. II. p. m. 293. Notatu quoque digna est oratio, quam Magnus Mogol AurengZebe ad praeceptorem quondam 1uum habuit, apud BERNI ERde rebus in regno Mogolis gestis, Part. vlt. p. m. s7. Caeterum contrarium plane huic contractum inicit Aeschines, quem Diogenes LAERTI v s L. II. g. 62. J scribit iliata Θους ἄκροα- ποιμB , auditores mercede si quaesiuisse Quod Romae postea imitati sunt ambitiosi scriptores, qui precibus, numis, &sportulis ad recitationes suas auditores conquirebant. Neque insuper hasendum est institutum Socratis aqvd XENOPHONTEM Apomnem. L. II. Ed. H. Steph. p. 426. c. 6. Ed. Oxon J qui ab auditoribus suis pecuniam non exigebat. Admirabatur vero, si quis cum se profiteatur magistrum esse virtutis, pecuniam exigat, & non arbitretur maximum habiturus lucrum , si bonum adipiscatur amicum: sed timeat, ne is, qui honus & honestus ab ipso est factus, non maximas gratias illi, qui ei benefecit, habeat.

793쪽

CAPUT VII.

I. quid mutuum: quid res fungibiles

II. Harum rerum duplex usus. III. quibus rebus in creditum Meamus ire rIU. De mutuo tacito. V. An mutuum sit alienatio VI. quid A mutasse conιl u in bonitate monetae intrinseca tUII. Aut in valora extrinseco VIII. Graeorum super usiris readita. IX. Vsuram iuri narurali non repugnare ο/nditur. X. Ad argumenta in contrarium reseo

detur.

XI. Contractini usurae aequipollentes pro

bantur

XII. Husiones infamiae usuraria/ passim

inuentae.

λ u mutuo datur alicui res langibilis ea lege, ut is post interuallum

7 idem genus reddat in eadem quantitate & qualitate. L. s. D. de Rebus rem. Vocantur autem res, quae mutuo dantur, langibiles , seu quae iunctionem in suo genere recipiunt ideo, quia quodlibet exitio genere vice alterius ita fungitur, seu alterius vicem subit, vi qui ex eodem genere, eadem qualitate & quantitate receperit, idem recepisse censeatur. In quo mutuum differt a commodato & locato, quod heic ea ipsa species, quae data suit, restituenda sit, nec aliud pro alio inuito creditori solui possit Idque non tantum, quia eiusmodi res plerumque sunt inaequalis valoris, sed & quia eκpresse hoc actum suit, ut meam speciem recipiam. Contra sit, verbi gratia, pro modio tritici, quem alteri mutuo dedi, alium modium pari bonitate rec iero, meum me recepisse iudicor. Dicuntur porro eaedem res constare pondere, numero, & mensura, quippe quibus determinantur & specificantur; cum reliquae ab ipsa natura determinatam habeant quantitatem. Quam ob causam

l. I. Q o Mutui autem datio in iis rebus

eonsistit, quae pondere, numero, meumra conis stant: veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento, auro, quas res aut numerando, aut metiendo, aut adpendendo inhoe damus, vi aceipientium fiant. Et quo niam nobis non eaedem res, sed aliae eiusdem naturae & qualitatia redduntur: inde etiam mutuum adpellatum est , quia ita a me tibi datur, vi ex meo it iam fiat. νιue . Inst. Ῥιιbus mod. recontris. o ligatis. Vid. CUI ACIVs Obseruat.

mano non inuenitur Dicuntur tamen in L. a. a D. de Reb. ered. res quaedam solutionem reis

ei pere per FUNCTIONEM, etsi dubium sit

Cl. ΒΛRBΕYRACO, utrum ICli veteres eas res, quas hodie sunsibiles adpellant, hane fui ctionem recipere dixerint. Subscribit enim interpretationi, qua utitur BYNEERSHoΕΚ I v s ohs. I. Io. ante verba, quam oecie, Iam tam subintelligens. Verba integra dictae legis haee sunt: Mutui datio eonfisiit in his rebus, quae ponore, numero, mensisra eonstant: quo niam eMum datione possumus in ereditum 3re, QV A E io sono e suo S OI. v TIO N E M r.ei- ριunt ρεν FUNCTIONEM Onam Inecie. Vulgari legis aeceptioni fauet adnotatio H. AVGv-S TI NI qui Emendat L. IV. e. g. voeulam potitusi intelligi mauult, vi res indieentur, quaesianctionem recipiant potius in genere, quam in specie.

3 is Nam

794쪽

eausam & res iungibiles peculiariter vocantur qantitares; aliae autem res, quiubus in creditum non imus, specierum nomine veniunt. Vbi tamen obseruam dum, non ideo, verbi gratia, boues esse res iungibiles, quia Centum aut quinquaginta boues vendere possum, & quia etiam in vendendo numerantur. Nam illi non specificantur per numerum, sed numerus quantitatem specierum

exprimit. Add. Iacobi GoDO PREDI Dissert. de Aequalitate & functione in

mutuo.

g. II. ILLAE porro res duplicem praebere possunt usum, ordinarium, R extraordinarium. Vsus extraordinarius ' talium rerum potest esse hie, ut aliquis alteri diues rebusque istis ubertim instructus adpareat, verbi gratia, quia senibus procis d puellarum sibi amorem pignerandum opinio diuitiarum multum prodest, ideo potest quis parum pecuniosus ab aliquo summam pepuniae Commodato accipere, quam tantisper intra arcam suam ostentet, dum amasiam spectandis aedibus circumducit. Heic cum commodato tantum sumti sint numi ', hautquaquam accipientis facti sunt, & eadem corpora, seu species restitui debent At vero ordinarius usus eiusmodi rerum in abusu consistit; seu tales res directe in usus meos adplicare nequeo, nisi easdem consumam, ita ut saltem mihi pereant, seu ex numero rerum mearum remoueantur. De frumento, vino, aliisque rebus, quae in alimenta corporis adhibentur, res plana est Pecuniam autem ad Comparandas res alias, aut dissoluenda debita adhibere non possum, nisi ut eam a me abdicem ac remoueam. Quo facto utut substantia numorum apud alium duret; tamen quantum ad me illi consumti censentur '. Quamobrem ubi istiusmodi res ob ordinarium v sum in alium sunt transserendae, non animo permutandi, sed ut idem recipiatur; quia species, quae data fuit, est consumta, igitur restitutio necessario in eodem genere est facienda '. . III. SuNT autem communissimae res langibiles, & quidem quae numero determinantur, pecunia '; quae pondere, aurum & argentum rude, panis; quae mentura, frumentum, sal, Vinum, cereuisia, oleum, Vid. L. r. g. r. D. ιιι Neb. cred. Et in genere Omnia cibaria, Verbi gratia, carnes, oua, lac, imon Nam in eeteris rebus ideo in eregitum ire non possin iis, quia aliud pro alio initito ere ditori solui non potest. M L. a. s. a. D. de Reb. exed. 6. II. ia is Non potest eommodari id quod usi eonsumitur, nis sorte ad pompam vel ostemtationem quis aecipiat. Saepe etiam ad hoe eom. modantur meuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant. M L. s. s. 6. D. Commo σι. M C Λi v s L. iv. D. Commoflati: Saepe ad

33 Ciuiliter se. eum aliae res naturaliter coriis sumantur. H. 43 Rerum sun ibilium indoles ea est, vi usu consumantur. Est autem consumptio hare alia Nartiralti, alia civilis. Hane Iustanianus respe.

xisse videtur, eum vestimenta Quass. vlaimi e iii accenseret in I. i. IV. de K ruati, mi proinde tanquam iuri notitori non arxplitis Oppo nenda est L. as. f. ψ. D. eod. ct quae proinfle i Oia inditebat noua dispi me ione Gerardi Noon TProbab. L. L e. 4. i. Obseruati. L. Il. e. I6. A de Vm uehi L. I. e. 23. Sic libri. inter Eruditos res non sungibiles sunt, reddendi in eadem 'Neie, inter bibliopolas autem pro rebus sungibi- libit saepe habentur, utpote, qui frequenter exis emplaria aliquot nuituo sumere ct in eodem genere reddere solent. q. III. Ita, ut alia speetea pro alia reddi possit, veluti aurium pro argento, S contra, modo non aliter eonuenerit.Corn.va B YNΚΕRsHo L. x x Us. olis L s.

795쪽

s4 LIB. V. CAP. VII. DEMVTUO.

imo D integra ac vim animalia, quatenus tanquam cibaria considerantur. Nam si mihi verbi gratia epulum sit instruendum, nec tanta domi copia, aut emendi facultas foret, potero utique a vicino mutuo sumere non solum oua, aliquot libras carnium, sed & pisces, cancros, lepores, gallinas, anseres, imo oues& vitulos, ea lege, ut deinceps talia in suo genere restituam. Add. P L I N I v sN. H. L. IX. c. n. Sub censum rerum langibilium quandoque etiam venire potest charta pura, quae usu consumitur, quatenus ubi semel conscribillata est, aliam scripturam non admittit. Imo quodvis genus mercium, certa me sura determinari aptum, quod aequali bonitate passim inuenitur, quodque genuino ac principali adhibitum usui in priorem & integram formam reuocari nequit. Istiusmodi enim res, etsi regulariter Uendi soleant: tamen quandoque etiam usu venit, ut iis in creditum eamus, verbi gratia, si ego certam quantitatem panni ad futuros usus meos comparassem & vero amico repente tali panno opus sit, nec statim eius emendi copia suppetat; possum utique pamnum meum illi dare ea lege, ut alium eiusdem quantitatis & qualitatis r stituat. . IV. SOLET porro mutuum contrahi, non tantum expresse, sed etiam tacite, puta si alicui per errorem soluero, cui non debebam, vel si alicui dedi ob aliquam causam, quae causa deinde secuta non est. Unde in iure Romano prodita est eoudi Iis iudebili, condictio causa data, causa rim secuta. Cum enim non animo donandi datum sit, sed vel quia deberi credebatur, vel ut aequi pollens adquireretur; quod autem ita datum est, laetum fuerit accipientis: igitur perinde habetur, ac si istae res mutuo essent datae, eodemque modo pos-iunt repeti. Hinc sundamentum istarum condictionum non incommode vocari poterit mutuum tacitum'; quod alias I Ctis dicitur Quasi- contramis '. Apud Paul. WARNE PRInv xl de Gest. Longobardorum. Mauritius Imp. r petebat pecuniam, quam Chil deberto Francorum regi pro expulsione Long tardorum ex Italia dederat, postquam ille cum hisce pacem fecisset. Et si ille

virium suarum potemia fretur, pro hae re me responsum reddere voluit. Obiter quoque heio notandum, quod refert PLUTARCHvs Quaest. Graec. Cur opud

srames, rei violenιas actionis eo gravius punirentur P Sic ut ea ratione fraus neret

legi

s. IV i) Cuius Mutui taesti eommentum cis que deque haberi potest ini Iure Nattirae. Satis

enim per se patet, eredit rem, eui indebitum mi nitur, non debere loeupletari eum damno sol tentis. In eo praecipue Mutuo fimile est ιώ si re se tim, quod perinde ae Mutuum in eodem genere reddi potest.

tu am vocant. H.

Ipsa quidem aeqDitas, per samim foliam isdehi e soluentis ostendit, eum, qui aerepit, ad restiuitionem oblitari, pecuniamqtie solutam iure ab eo redet; posse i neque tamen igeo intenti laude frauaandum esse commentum Iuris Ciuilis, quo indebiti solutio Qitas. eontractibus accense tur . alibi monitum fuit. Adpellatur enim Iuria Cluili. Dosioribus sundamentum, hortam istas.

eontractuum, eadem aequitas, quae in iure, quod ex Natura est, regnat.

I. V. I De Salmasio ouans urbem quoque iniit Gopsius in vindiciis pro recepta de Munii

alienatione sententia editis LM ni Baratiorum MDCXLVI. M atio. Quem an Hertio praeter

nutii vadeo. Et fuit sane haee pugna eum Salomasio

796쪽

LIB. V. CAP. VII. DE MUTUO. me de non accipiendis usuris, ut si alter, quod abstulerat, cum laenore non

redderet, rapinae arcesseretur.

g. U. DI sc EPTA TvM suit superioribus annis inter Cl. SALMA-s IvM - , 9 nonnullos ICtos ', an Mutuum sis alienatis ' Vbi id planum est,

Cum regularis usus rerum, quae mutuo dantur, in abusu consistat, translati

nem a creditore in debitorem ea lege fieri debere, ut hic plenissimam ea de re disponendi accipiat facultatem, ipsumque adeo dominium, sine quo potestas rem consumendi intelligi nequit. Quia tamen iste ea lege dat, ut idem recipiat, & hic ea lege accipit, ut idem restituat; ideo neque illius patrimonium decreuisse, neque huius auctum censetur, nisi quod isti in locum rei successit

actio personalis, quae ob molestiam & incertum euentum exactionis minusquam ipsa res iudicatur. Inde quemadmodum in patrimonio nomina quoque numerantur; ita tantum quisque habere intelligitur, quantum detineto ac dissoluto aere alieno est retenturus. Et qui plus debet, quam ipsus est patrimonium, illum minus nihilo habere non absurde dixeris. Hinc Caesaris apud

ApD AN v xi de Bello ciuili L. II. fp. 432. B. Edit. H. Steph. J dictum: Bi

millies V quingentier HS. opus sibi esse, ut nihil habeat. Inde aes quoque mutuo

sunt tum alienum dicitur ', non quod quis elus dominium non habet, sed quia id ab altero est acceptum sub lege tantundem restituendi. Contra qui nullis grauatur debitis, dicere potest: Meo sum diues in aere. Verbo: qui pecuniam alteri credit, reuera quidem num os alienat: sed ita, ut neque suo patrimonio quid detrahere, neque debitoris aliquid addere velit. g. VI. MAI okIs momenti est illa quaestio '; si in moneta mutatio

contigerit eo tempore, quod mutui dationi, & solutioni interlicitur, utrum a sit respiciendus valor numorum, qui tempore mutui contracti fuit, an vero qui est tempore solutionis λ Plerisque .heic videtur distinguendum inter hontitatem monetae intrinsecam & extrinsecam; quarum illa consistit in certae materiae certa quantitate; haec in publica taxatione, seu impositione valoris a magistratu facta. Si in illa mutatio contigerit, puta, si de materia aut pomdere aliquid suerit detractum, nam sere mutatio circa monetam non fit nisi in deterius, in putant monetam aὸ eam, quae fuit tempore contractus, honitatem reducenὸam. Id enim in hoc contractu actum censetur, ut non solum eadems C a - res

mutilo id agi, ut dominium transferatur, se. per subsecutam traditionem. Vid. supra adc. I l. 3. H. Et H O R A τι V s mιmmos conductos pro foenori acceptis dixit H. f. VI. i Saepissime in Germania superiori semisto distaptata. Vid. ct de regno Poloniae P A s MC I v Μ Chronte. rer gestar. ad A. MDCXXXII. Ethaee quaestio non tantum locum habet in contractibus sed & in testamentis. Vid C A R P Z D U. .. VI. Resilotas Elefit. 2i. I Pari II. Const. 2s. de S H. M Vid. Frane. HO TMANVS Qtiaest. itis Iustr. 33. S I6. qui hanc quaestionem aluer dec, dit, sed ratiorubus utens parum validi .maso valde ementa. spolia opima tulit Car. Han. nibal FABRO TUI, quae tristis deditiosequiita, qua aeternae seritiniti addicta fuit Salinam sen. tentia, quod recte ct bene factuin nouissime Iure gloriantur Celeb. Institutio ni interpretes, H E IN P C civ s ct o T T o, ubi de Mutuo agunt. x Hi sunt Carolus Hannibal FABROTUR, Ioh. Iacob Wi RSENDA CH, Cyprianus RE-G N E R v s, I. Oito T A B O R, Polyearp. S Ε Ν-G E R E R. ct alii pretii. libris. Add. H GRO. TIvΜ in Appendie. Epistol. 486. Uerbo diei

potest, muttium ipsum non esse alienationem, lum

enim proprium est modorum acquirendi; sed in

797쪽

si; LIB. V. CAP. VII. DE MUTUO.

res in suo genere, sed & in eadem bonitate restituatur ', alias enim non eadem quantitas restituitur. Inde, verbi gratia, si numis recens percussis quarta pars intrinsecae bonitatis suerit demta, pro Ioo. antiquo commate restituendi fuerint recentium Ias. Similiter si alicui centum mutuo dedero, dimidia sui parte aere constantes, ubi post illa mixtura fuerit proscripta, & aeris loco a

gentum surrogatum, so. tantum erunt soluendi. Nam licet penes summum imperium sit, valorem numorum eX eadem materia constantium intendere, aut remittere: tamen ubi iste extrinsecus valor ab interna numorum bonitate multum discrepaverit, & quia exterorum quoque ratio habenda, ni commercia cum illis ad solam permutationem redigere velimus, pretia mercium magis ad intrinsecam bonitatem ', quam valorem istum externum, & vocabula numorum determinabuntur . Et sic detracta quarta materiae parte, iam ras erunt dandi pro ea merce, quam antea pro C. emere poteram. Vnde si quis pro C. antiquae notae numis mihi iam totidem recentis commatis vellet restituere, reuera quarta parte minus daret. f. VII. Quo D SI autem salua intrinseca bonitate externus valor nU-

morum sit mutatus in maius aut minus, tunc putant valorem numorum Consi

derandum ', prout scit tempore initi contractus. Sic ut augmentum & decrementum eius valoris lucro & damno cedat debitori, verbi gratia, si alicui

mutuo dedero C. imperiales in specie, uti vocant, quorum Ualor eo tempore erat 48. numorum alborum; post autem eorum valor ascenderit ad s2. albos;

si solutio fiat numis albis, in singulos imperiales non plus posse imputari, quam 8. albos. Quod si autem solutio fiat imperialibus in specie, de singulis posse

detrahi valorem ψ. alborum, sic ut non plus quam 92. imperiales in specie sint soluendi. Et vice versa, si eorum valor ad 44. albos secreuerit, ac solutio fiat numis albis, in singulos imperiales M. albos computandos. Sed sit imperiales in specie soluantur, singulos supplendos esse 4. albis; sito ut lo8. imperia les in specie iam sint soluendi. Enimuero ne sic quidem videtur res adeo liquida. Nam contra priorem Casum potest excipere creditor ', si ipse suos retinuisset imperiales, incrementum sibi fuisse cessurum; quo si iam carere cogatur,

3 Vid. I. a. C. de Veter. numismat pol est. H g. VII. I Quorum sententia a plurimis Ictiade in summo I perii iudieio, quod cammae voeamus, est recepta. viginti tres pro ea rationes adduxit A L E M A NNvs Constillat. s. quaest. 2. Add. Ri C Η Υ E R Decis ra. M YNAI N G. Cent. . Obs. r. c Ο Υ Η Μ A N N. Vol. I Respons 3 . M TVIus pag. 6. Dee. 389. B E RI. I C H. pari. II. Conet. 36. n. s. seqv. H. 2 Aeeedit, dum erescit mimi valor, pretia s. mul rerum augeri r ct causata aucti valoris in

nuino

rum si , L. 3. D. de Reb. cred. Adde. quod, si ar pentum a Creditore non suisset exsoluttim . nihilis per numinorum doctiorationem amisisset: quae contemplatio in alienationibus regulae virem tueotiar. Alienaιio 'ratim M. etim Dia ea sis ἀοι- ω tim ad Alaum tran serimus , quae tis ι fmura. sapia nos ea νes manseges: Ius e ροιο ιmo eis tiara δε habes. praetei quam si aliquia nominaiim Maonsa. M tim. L. 66. D. de Contrah. empl. Modo mutatio pecuniae lacta non sit durante mora cre.

798쪽

mtur, suo cum detrimento alterum lucrum facere. Parem querelam circa posteriorem casum debitor mouebit. Ergo ulterius est inspiciendum, an ce tum genus numorum, Verbi gratia, imperiales in specie dati sint, ut totidem in specie restituantur, & non in alia moneta: an vero iidem dati sint ad modum vulgaris & currentis, quam vocant, monetae. Deinde an Vniuersa mOneta mutationem subierit, an tantum unica illa species. Priori casu sit ne du-hio totidem corpora reddenda. Secundo casu ante dieta decisio locum habet: quam ob causam etiam in eiusmodi mutuo valor, verbi gratia, imperialium ad aliud monetae genus solet referri, verbi gratia, tot imperiales 48. nuinos albos

ualentes. Tertius casus, ubi mutatio in uniuersa pecunia contigit, Comparata ad res alias quantum ad raritatem aut copiam, decidendus est cx iis, quae supra h. L. c. I. y. vlt. tradidimus. Etsi communi usu hactenus vi κ receptum, ut ista uniuersalis mutatio monetae in luendis antiquis debitis attendatur. Circa quartum Casum obseruandum, quando unum monetae genus, salua e dein bonitate intrinseca, valore augetur, reliquam monetam regulariter mutatam in deterius '. Sic, verbi gratia, quando imperialium, persistente eorum bonitate intrinseca, valor, qui antea fuit 48. numorum alborum, ad M.

ascenderit, indicio est, de horum intrinseca bonitate aliquid decessisse. Heicergo si dati fuerint imperiales in specie, & solutio sit iacienda numis albis, in singulos illorum non ψ8 horum, sed set. erunt computandi. Sed ubi vulgaris siue currens moneta fuerit mutuo data, mutatio verget in compendium debitoris I nisi magnitudo summae aut enormitas mutationis aliud suaserit. Eni uero circa alias res langibiles, modo tempore & loco conuento restituantur, non attenditur, an ipsarum pretium interea creuerit, an decreuerit; sed & aucti pretii commodulti & deminuti incommodum ad creditorem pertinet; nisi secus conuentum fuerit. Quod si autem debitor sit in mora, & interea rei pretium mutetur, a te disquiritur ab interpretibus iuris Romani, ad L. Vinumar. de Rebus ereditis ' , cuius temporis & loci fieri debeat aestimatio. Vbi aequissimum videtur, ut aestimatio fiat pro tempore & loco solutionis ; sed si interea, dum debitor moras nectit, pretium fuerit mutatum, id debitoris damno

sit. Add. L. vis. D. de Condidi. triticaria. L. s. D. de Eo, quod certo loco M.

mimo plerumque esse deprauationem materiae In diea A. i6ss. IIertii igitur emendatione hoc loco alterius generis mimis. Ob quas aliasue rationes non utimur.3 ab illis, quos supra in alterani partein protulimus, M Vinum MI mtituum risum erat , peν tu diuersum sentiunt Cou ARRV vi As de Nila item petitum .s: quaesurum est. enius tempori mismat. e. .ε. Unico. Aliton. TE fAVRus aes Ariasmet - - - Sabinus resonist, s Decis i 4. CAER P UV. L. v. Respons Electori uirium esset, quo tempoνε νedu Inr, quanti tunc s3. de pati. a. Const. as. des. s. vi NNIus ad stius M.f Lon, quanti l ne , eum peιιιum eqset. pr. I. ib. mod. ex contract. Obligat. n. 2. H. Inser rogam. tilius Dei preritim θροι πονι tr Re 3ὶ Loeus hie haut dubie men/ostis est, utut Bon a. s e.Λώὸnclo. τι certo loco redderetur. eum prima editione, quae t ondini in seania quanil eo isto uso si dictum non esses. quanιι ubi prodiit, eonueniat. Legendum videtur: Vis ora os ρ ρὸ istim. in leeein M. L v C L A N A et avetur ob re iuvim monetam M. H. i Editio. parati commentario illlistrauit, qui prodiit Leo nem Sueeicam, A Francosirtensilii sequiitus H E n- Dodiae 16 4. in iet. Singi Iari hane legem dissem Trus hic pro valore averti.. exhibebat valore tatione. ah A. A. PAGRNsTECHERO Ο-

agetur. Manifestimi tamen est mendidis, ct vera que illustratani fuisse, didiei ex H vr NEC Cl thimiam lectio, quam sequuti sumus, praesto est, mo- mentis Iuris ciuilis secundum Pandectas P. III. s3riente Cl. BARB LYRACO in Editione Hollis. D L. s. g. a. D. Commovit. Vbi VLPIANVS ait:

799쪽

LIB. V. CAP. VII. DE MUTUO.

f. VIII. CIRCA mutuum etiam operose disquiritur, anne usurae, quas pro illo dari moris est, iuri naturali & aluino repugnent 3 Quod eo accuratius faciendum est, quia apud plurimos exoleuit illa Persarum opinio, quain refert PLUTARCHUs de vitando aere alieno. p. 829. C. Edit.

WGh. J Περ- το ηγῖντ- των ἁμαρτημα νων, πρῶτιν δε , το οφώλω. OG M0 το ψευδεθαι τοῖς ρφείλουσι συμ- βανει πολλάνοις. Persae fecundum Acum inter peccata adsignant me datio, primum aeri alieno, quia s debentibus saepe contingit , ut mentiantur.

Et si HERODOTvs Clio, mea sententia rectius, priori loco ponat mentiri. secundo loco, aes alienum auere . Quomodo igitur legem diuinapacirca usuras, quae extat EXod. XXII, M. Leuit. XXV, 3s. XIX, I . Detit. XXIII, 19. antiqui Ebraei eXplicarint, late docet SELDENus de I. N. & G. L. VI. c. 9. Scilicet credebant isti, non accipere solum usuras, sed Sc dare inter Ebraeos esse illicitum, & quidem ut reatum quoque contraherent serit,ae, actuarii, & testes, interuenientes contractui Usurario, nec non proxenetae. Pecunia tamen Orphanorum licite collocari poterat viro locupleti hac lege, ut de lucro, quod inde faceret, daret orphano; damnum autem ipse sol Vs toleraret. Faciebant autem isti duo usurae genera; una erat usura proprie dicta, constit ta 8t accepta tempore initi aut pendentis contractus: & haec lege diuina inter-dieta censebatur. Altera dicebatur puluis usurae, malorum duntaxat scitis illi. citus. Vsurae propriae didiae crimen admittebatur, non tantum si quis res langibiles cum accessione reciperet; sed Se si quis, verbi gratia, pro mutuo in alterius villa aut domo gratis habitaret, donec solueretur mutuum: aut si minoris conduceret, quam alias usus villae valebat: aut si ex pignore usus quid mutui nomine caperet. Iuxta illorum tamen mores ob usuram acceptam in soro nemo vapulabat, uti ob violatas alias leges diuinas fieri sueuerat; sed duntaxat ad eandem restituendam cogebatur. Mortuo autem illo, qui usuram acceperat, heredes non adigebantur restituere pecuniam laenore lucrifactam, aut res langibiles, sed tantum vase, vestes, instrumenta, animalia adhuc e tantia, usurae nomine accepta, idque in honorem defuncti, & seruandae eiu dem famae postumae: Se quidem si palam erat, eum ob id poenituisse & dubitasse, num ipse ante mortem idem restitueret. Secus nec haeredes ad restitutionem tenebantur. Interdirum quoque erat idiotis tempore mutui munusculum abs debitore accipere. Ast idem licebat iuris peritis; quia hi censebantur praeceptum de usura non voluisse violare, sed id accepisse tanquam simplex donum non in usurae vicem. Per puluerem Usurae vetabantur accipere quodcumque commodum ti beneficii agnitionem, quae extra mutui contractum, seu extra eiusdem contracti tempus qualicunque mutui respectu creditori posset

praeter sortem intra diem soluendi obuenire. Huius pulueris duas species sa- ciebant;

vlta. 1) Et Plutareta de Herodoti locuseommo/e ab AUCTORE Omitti poterat . quanis doquidem uterque non ad mutuum Lantem. sed ad mutuit. 3 aecipientem pertinet, adeoque ab hoe loco alienus est, utpote quo quaeritur, an mu tuum .iama usuras aceipere integrum sit.

Dipiti sed by c

800쪽

elebant; unam, quae ad discrimen temporis attinet, quo incrementi aut comis modi nomine quid a debitore praestatur; alteram, quae ad contractus diuersitatem respicit. Priorem iterum distinguebant in antecedentem, & Conseque tem. Per illam intelligebant, quidquid ab eo, cui in animo erat mutuum petere, donatum suerit ei, a quo petierit, sub spe facilius in mutui dationem eum conciliandi. Per hanc, quidquid debitor post mutuum acceptum muneris no mine donauerit creditori, ut sibi dies soluendi ante praestitutus comperendinein tur. Imo ne humanitatis quidem osticia volebant creditori postmodum a d hitore praestari, nisi ante mutui dationem inter eos in usu fuissent. Posteri- Us genus pulueris usurae putabatur spectari in tali modo contrahendi. verbi gratia, ubi venditor dixerit, sit hodie emeris, vendam tibi XC. siclis; si nolis ante diem crastinum emere, dabis C. In tali enim contrami adiectio

morae simul cum pretii incremento visa est innuere, decem velut usurae nomine soluendos. Caeterum hic puluis usurae non erat restituendus, nec

actio prodita , qua rite in foro peti posset. Etsi qui contra haec maiorum scita pecasset, plagis aut alio modo plecteretur. Sic non licebat ei, qui landum pignore acceperat, illum fundum subcensu iterum domino locare; quippe cum census ille videretur usuram imitari. Et haec duntaxat inter Ebraeos inurucem valebant. Verum a gentili usuras exigere putabant licitum esse per Deut. XXIII, 19. imo praeceptum id credebant; scilicet ut opibus exhaurirentur, Ddebilitarentur gentes, a Deo excidio alias destinatae. Eisii L Eo MVTINEN- sis de Ritibus Hebraicis Part. II c. s. tradit, dictum istud esse tantum intelligendum de septem populis, terrae Canaan incolis, non autem de aliis gent, hus, a quibus itidem usuras capere nefas sit. Per miserias tamen longae captiuitatis, & ob negatam praediorum possessionem, honestioremque rem qua rendi facultatem, plerosque a legalitate Israelitica degenerasse. Falsum tamen

protestatur esse, quod aliqui disseminant, Iudaeos quotidie iurare, se Christi nis decipiendis operam daturos; idque confictum tradit odiis in ipsos inflammandi S.

I. IX. HAEc tam curiose ab Ebraeis obseruata, an iuris naturaIla sint, an iuris diuini positivi, & quidem quod non peculiariter populo Iudaico, sed uniuersis gentibus fuerit latum, iam dispiciendum. Equidem de illis, quae per Iudaeorum magistros suerunt addita, liquidum est, ea esse iuris positici, ad

praecludenda diuerticula, eludendae legi per homines male solertes inuenta. Sed in uniuersum de lege circa usuras arbitramur, siquidem illae non Contlneant iniquam oppressionem & arrosionem ogenorum, sed respondeant lucro, quod vel nos potuissemus interea facere, vel quod ex nostra pecunia debitor capit, ubi praesertim hie non tam necessitatis, quam lucri faciendi causa mutuatus suerit: istam non esse naturalem neque iuris diuini, quod omnes

gentes

Quod eertum, Α a neci per rationes, genti Iuda irae singulares vetitum est, de quibus AmCT O R infra aget. Dictum Lucae VI, 33. his explieabitur in nota η. ad s. IX.

unde inani semim. vetat enim ea opprimere Peregrinos, emite adficere iniuria Exodi XXII. xl, xXIII, 9. Deuteron. XXIlI, . XXVII, i'. vid. Gerardiis Noo DT de Foeliore ct vlaria L. II. c. p. De usuris teterum dei quatenus eae licitae suus

SEARCH

MENU NAVIGATION