Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

36 LIB. I. CAP. II. DE CERTITUD. DISCIPLINA R.

quem quantitates morales sunt introductae, eiusmodi subtilitatem & minuti rum consectationem requirehat; sed ad vitae humanae usum suiliciebat, --χυλοῦς personas, rcs atque actiones aestimari, atque inter se comparari. Sic igitur latitudo deprehenditur in valore personarum ', siue existimationis; perquam fit ut licet intelligamus, unam personam alteri esse praeserendam; non tamen praecise possimus determinare, duplo, triplo, an quadruplo Vna alteram dignatione superet. Similis quoque latitudo in pretiis diuersarum rerum, & actionum in commercium Venientium occurrit, perquam Uiκ ali

rum rerum, praeterquam quae iunctionem in suo genere recipiunt, pretia ad unguem eAaequari possunt; de caetero fere pro aequalibus habentur, prout quaeque hominum conuentio & placitum determinauit. Sic & non niti cum latitudine aliqua exaequatio inter deli ista & poenas instituitur. Quis enim examussim definiuerit, quot plagae, & qua violentia incussae atrocitatem ce ti, verbi gratia furti exaequent; sed heic quoque aestimatio paulo crassius &securius caluturi . Sed & in multis vitae humanae negotiis insignis quandoque latitudo conspicitur. Legislatores ciuiles non omnia ad vitium solent resecare. Aliter Iegra, inquit C Ic Ello Ossio. L. III. c. ip. aliter philosephi Ioue

Iuut astuιias: leges, qualemιr manu teneri res posunt: philosephi, quaremis ratione Nintelligentia. Et in dicundo iure ' minima sere a praetore non curari tralatitium est. Sic & in arbitriis bonorum virorum suo velut iure locum sibi vii dicat latitudo. Add. quoque L. tos. D. de solutionibus. Porro in . eXercenda

iustitia vindicativa non solum clementiae , sed & ipsi rigori aliqua latitudo indulgetur. Quo spectat illud TACIT 1 Annal. L. XlV. c. 4 . Haber aliqui.lex iniquo omne magnum exemplum . quod contra Meukr utilitate publica rependitur.

Et illud Iasonis Pheraei apud P L v T Λ R c Η v xi de sanitate tuenda, p. I S. Ed.

V echel. in Praecepti gerendae reipublicae p. 8i7: 'Iαγκάῖον sanisla ταμι κέα τίς βουλομίνους τοι με γαλα δικαιe' αγεῖν. Necesse esse , ut in minutis retur iniuste Navi, qui in ma uti iustitiam seruis re velint. Quin & pleraeque virtutes

extra iustitiam in exercitio sui fiat laxa libertate & latitudine gaudent, puta misericordia, liberalitas, gratitudo, aequitas, charitas. Sic quoque in Vita communi vocabula habitum denotantia non citra latitudinem frequenter hominibus imponuntur. Vnde iustus audit, qui paucula iniusta etiam studio perpetrat '. Denique si quando in moralibus nonnullae quantitates ad planetum usque reduetac deprehendantur, uti in pretiis quarundam rerum, in temporibus fatalibus, aliisque; ista tamen tam praecisa determinatio non tam ex ipsis robus, aut temporum momentis, quam ex impossitione & placito hominum prouenit. Add. Richardus Cura B LAND de Leg. nati C. S. f. I Ex hisce igitur genuinum discrimen inter mathematizas & morales demonstra-

X. o Scri inensura meriti, de qua videsis v. Seholiasteni Aristophani in Equitibus, mitri I , Nna i NGI υ M Iori nat. C. IV. I. M. locum qiicique in Rum 3 exieon transcripsi Siti- a Bene dicit δεγ. intinet enim in tantum, da . de V Ev Rs ivra in Solone e. M. Adde de

82쪽

QUAE CIRCA MORALIA VERSANTUR. π

tiones patere arbitramur; quod nempe illae circa quantitates potissimum, quae eκ sua natura exactissime determinari aptae sunt, versentur; hae autem certam duntaxat qualitatem de subiccto demonstrare satagant, quantitatum moralium determinatione in laxiore sere voluntatis placito relicta. f. XI. CAvENDv M tamen est, ne hane , quam hactenus adstructum tuimus, certitudinem moralem confundamus cum illa, quae saepe qUaemitionibus lacti adplicatur; quando exempli gratia dicimus, hoc vel illud moraliter certum esse, quod a testibus fide dignis suit confirmatum ' . Isthaec enim certitudo moralis nihil aliud est, quam firma aliqua praesumtio, valde probabilibus rationibus subnixa, & quae nisi rarissime sallere possit. Et hanc

a priori non satis distinxit Z I E G i. E R v s. ad Grotii L. II. c. sto. f. I. dum communiora quidem praecepta Ethicae aeque euidentia esse concedit, atque scientiarum proprie dictarum propositioncs; Conclusiones tamen particulorior ercerlitudinem longe minorem, V contra multum saepe olfuritatu reniunctum habere, quod res 1 te, cle quibus loquumtir, multis modis mutabiles V contingenter sint. Et exempli loco subiungit: Moralis certitudo euidentia es , verum ege, quod vir bonus grauis iureiurando solenniser eonfirmat. suae tamen euidentia non ab

tute talis es , sed secundum quid; quia non simpliciter impossibile es, hominem -- sum G graue vi Peierare , cum post virtute tua descere. Atqui longe alia est certitudo, qua scitur, periurium esse malum; & qua creditur, virum bonum non peierare; neque posterior propositio proprie conclusio est, quae eκ priori deducitur.' Sic etiam moraliter certa habetur fides historicorum , quando testantur de re, a nostra memoria remotissima, & cuius non amplius testimonia velut realia extant, praesertim si plures eadem tradiderint. Nam non

est probabile, plures de compacto salsia posteritati voluisse propinare, aut sperare potuisse, mendacia sua non in apricum productum iri. Et tamen non desunt exempla popularium velut sabularum, quae multis se illis sub specie veri sese venditauerunt.

83쪽

u LIB. L CAP. III. DE INTELLECTU HOMINIS,

........... . . . ................ . . . . . . . .

PROUT CONCURRIT AD ACTIONES

MORALES.

I. Intellectus duae facultates. II. Facultati intellectus repraesentativae qualis in inlesyIII. Intellectus circa moralia naturaliterfectus est.

IV. Conscientia quid N quoru ex tV. Conflientia recta, probabilis. VI. Regulae conficientiae probabilis. VII. Regulae circa eligenda viilia.

XII. Error circa actiones licitas. XIII. Error theoreticus eirea actiones ne. 'cessarias. XIV. Aut indisserentes. XV. Error practicut. XVI. Error cirea action:m malam.

v xi disciplinae huius, quam euoluendam suscepimus, hoc praeei

puum sit opus ', ut quid in actionibus humanis rectum aut prauum, bonum aut malum , iustum aut iniustum sit, det nonsiretur : ante omnia istarum actionum principia & assectiones, tum qua ratione per imputationem cum homine inoraliter velut contaceti intelligantur, crunt consideranda. Ex hoc igitur dignitas hominis prae brutis maxime elueet, quod iste 'nobilissim a praeditus est anima, quae it insigni lumine circa cognoscendas &diiudicandas res, & exquisita mobilitate circa easdem adpetendas aut reliciendas pollet. Sic ut eo nomine actiones humanae longe eminentiori classecent cantur, quam motus brutorum, quos stimuli sensuum citra antegressam sere

. I. i Nimirum actiones moraleg, quaten is reήuntur naturae iure, ct ex huius principii de ni stratur, quid in actionibus illi, honestum aut turpe, tui tum vel inius limi sit, disciplinaehuliis subiectinia constituunt. ut pluribus docui C inment. de iurispr. vniuers seci. I. I . dc . ix. 32. 3. inde defluxi, qua ratione eadem subiecto hoe ab alii; diseiplinis distinguatur. H. a) LvcR Tius L. Ill. v. 94. 93.

Primum animum Hef. metirem quem saepe vocamus, In qua consiliam mi/ae r eramen Me loca -rtim s. H. Menti regnum rosius anima a natura priueurum esse.

dicit Cici Ro l. . III. Titsculan. Quaest. Add. E v N D. L. V. de suib. e. 3. H. 3 Qua in re commodum est mediam tenere, viam. inter eos, qui bestias pro machinis Auto malis haberit, et eos, qui plus rationis ira inesse eeiisent, quam homini. Inter illos regnat C A R. Trsius in dissertatione de. methodo, inter hos prineipem Jocum tenet RoRARivs in librii:

tiod animalia ratione metitis τι in ν. qu tm so.

minos. Utique enim in iis agnoseimus vestiria rationis, quum a singularibus ea ad uniuersalia concludere eernimus, dum ex uno homine Quines

nouem nt.

84쪽

pRo UT CONCURRIT AD ACTIONES MORA L. 39

sere reflexionem ' eliciunt, quicquid in contrarium moliatur C H A R O N dela Sagesse L. I. c. 3 . n. 7. 8. Illa porro animae humanae potentia, quae instar aliquod luminis gerit, intellectus nomine Uenit, cuius duae velut lacultates concipiuntur, quas circa actiones voluntario susceptas exserit '. Vna est, per quam velut in speculo obiecti im voluntati sistitur, & quae in ipso sit ratio coim uenientiae aut disconuenientiae, bonitatis aut malitiae, simpliciter ostenditur . Altera, per quam rationes bonitatis aut malitiae, quae sese circa multa obiecta in utramque partem offerunt, expenduntur, & comparantur, aedemum quid, quando, & quomodo agendum sit, iudicatur, simulque de mediis ad finem maxime accommodatis consultatur. Vbi & hoc notandum, regUlariter actionis voluntariae initium csse ab intellectu hominis q. Inde tritum illud: Ignoti nulla cupido. Quanquam ea cognitio, actum Voluntatis antece

dens , non semper sit distincta; cum etiam consua ad hoc susticere possit, ut

voluntas sese moueat. Inde saepe oritur Cupido ignotum experiundi. . II. Esτ autem circa priorem intellectus facultatem obseruandum,

illam esse ex earum genere, quas Communiter naturales voeant, contradi stimetas liberis lacultatibus; sic ut penes hominem non fit aliter res apprehendere, atque illarum imagines intellectui sese osserunt; neque voluntas intellectum pol Iit cohibere, ne alicui propositioni assentiatur, quae ei clara & manifesta adparet. Id tamen est penes hominem, ohiecto considerando acriter incumbere, & accurata meditatione rationes bonitatis & malitiae ereactius trutinare; adeoque non in nuda duntaκat superficie haerere, sed in ipsa rei velut vi crapenetrare. Quo laeto etiam accuratum de obiecto sequi potest iudicium. Quemadmodum in discernendis per visum rebus multum interest , volantiquid oculo percurras, an intenta acie contempleris. Add. Richard. CvMBER-L A N D de legibus naturae c. v. f. 9. Vnde obiter intelligitur, quousque Culuturae, & legibus circa hanc animae partem locus sit. Id scilicet humana Op ra praestari nequit, ut intellectus res aliter adprehendat, quam istae adparent. Et cum assensus seu fides non possit non respondere speciei ab intellectu a prehensae; non potest quis aliter de re iudicare, quam prout ipse eandem percepisse visus est; neque ut secus laciat, ulla lege recte quis exegerit. Sicuti& nemo ex nudo & iimplici mandato ' sapiens esse potest '. Quia tamen obiter consulerantem multa solent fugere, quae curiose rimantibus vltro sese velut

nouerimi. ad haee eonspecta coniungere I diui dere Obiecta, quod nisi a ratiocinante fieri ne quit, didicet tint, denique dati inguere homun a ma. lo in usum vitae ac libertatis suae ae paramio mniorum postiant, eis hae lamitates minime acee. dant praestantiae intelicetu, humani.

a vi, animi iudieatrix. H. 3 vis animi consiliridi. H. 6 orto amari aliquιd, nisi notum, non potest, ait A vGusTiNv s L. X. de Trinit. c. i. H. . II. r nimiram, ut recte ait H. GRO

a 3 Cui stilicet desi mandandi ratio. 3a Ex his refelli pollunt. qui in civitate reli.

xionem cuiusque arbitrio perinitiendam esse contendunt. Quam in sementiain multa Patrum dicta leguntur. De quo alibi. it.

85쪽

ω LIB. I. CAP. III. DE INTELLECTU HOMINIs,

velut offerunt, & voluntas intellectum a Contemplatione alicuius veritatis imis pedire pote it, alia obiecta obiiciendo : igitur & ad confirmandum intelleistus iudicium plurimum valet diligens rerum contemplatio; & ut huic idonea sui petat occasio, illi prospicere debent, quibus aliorum cura demandata. Qui etiam poenis sancire possunt, Vt quis solicite adhibeat illa media, quibus rerum obscuritas dispelli, carundemque genuina conditio repraesentari valet. f. III. PORRO cum intellectus velut sacem praeserat nostris actionibus, eoque non rccte praelucente, non possimus non in deuia aberrare; pro certo statuendum est, & in ipsa facultate adprehensiva: D in iudicio D turalem inesse rcctitudinem, quae, debita adhibita attentione, nos decipi circa res naprales non patiatur; nec utrumque ita deprauari, ut circa easdem non posssimus non decipi. Sane speculum male conformatum utique distortas

imagines resere; & bilis linguae sussula de saporibus 'recte iudicare prohibet. Nec vitio nobis verti posset, quod male egerimus, si bonum & malum liquido discernere non datum ; & non nisi per summain iniquitatem imputaueris

errorem, quem exuisse nunquam licuit. Ergo nisi omnem actionum mor litatem velimus euertere, Omnino tenendum est, intellectum hominis natur

liter esse rei tum, & praemissa debita inquisitione res obiectas liquido, & prout

in se sunt, adprehendere. Quin nec iudicium practicum, saltem circa generalia praecepta iuris naturalis, ita posse deprauari, ut quae inde suscipiuntur aestiones prauae, ipsi nequeant imputari, velut ex inuincibili errore aut ignorantia prosectae. Cons. Rich. C V M B E R L A N D de legibus naturae c. I. g. ro. Quo loco monemus, non esse nobis heie sermonem, quid circa res a peculiari Dei reuelatione pendentes intellectus iam noster valeat citra singularem diuinitus allubescentem gratiam; de quo alterius disciplinae est inquirere. Neque de eo sumus soliciti, an quis circa veritates theoreticas, subtili mentis indagine inuestigandas, per prauam informationem falsam opinionem ita possit imbibere, ut ea se exsolvere nulla ratione queat. Sed agimus de viribus imtellectus, prout illis opus est ad actiones legi naturae rite attemperandas. Vbi arbitramur, nullum hominem aetate matura, & rationis compotem tam hebetem esse, quin comprehendere queat ' saltem generalia iuris naturalis praecepta , & quae in vita communi frequentissimum usum habent, quamque illa cum hominis natura rationali & sociali habeant conuenientiam perspicere. Et ut maxime quis per socordiam de uno atque altero praecepto nunquam cogitauerit, aut per praccipitantiam & temeritatem salsas de agendis opiniones conceperit, aut ex praua insormatione, vel corrupto per vitiosam assuetudi

nem I. III. ' Vere GROTIVs proleg. de iur. θ assensum οἷtiaent; quaridam vera/ quia

B. de P. β. 39. Pνιntipia eius iuris. A modo anis dem . sed non omnibus patentes. Vt idem ait usum recte adtierras, per se parent atqu/ euidentia L. IL e. m. β. 43. H. sunι. δεν me aia modum eoνum . quae sensuus ema/νnii pereoimti . qui ct Vsi, bene confor ιιι f. IV. o De qua v. infra L. II. e. q. f. sto. H. sen/ .ndi ias, tim/ntis . . si caetera necessaria a) Et est dictamen rationis seciitidum linem in ad p. non fallant. Es in mathematicis quae- actu rerum. Vel , ut alii definiunt, est dii tamen ..im sint noritano primae, aut pramis prox/maer ex cognitis principiis sngularein alistiani actio. uAaeiam vimonsr.ιriones. θώ- ι im isIe2- nem , his illisue circumstarius determinatam. praeei.

86쪽

PROUT CONCURRIT AD ACTIONES MORA L. M

nem, prauosque affectus animo, veritatem & necessitatem eorundem in du-hium revocaverit, aut contrarias legi naturali agendi regulas sibi finxerit: istam tamen ignorantiam, aut errorein hautquidquam arbitramur inuincibilem, quique adeo essiciat, ut inde su eptae actiones non possint imputari. Ita enim ista sunt exposita, ita penitus naturae insita, ut nunquam eousque o brutescere possit homo, quin ad ista adprehendenda, ac diiudicanda sit adhuc idoneus. Quippe cum ad hoc non requiratur eximia quaedam ingenii vis, aut peculiaris rationis solertia, sed sussciat qualecunque natiuae rationis lumen ; modo morbo mens non sit oppressa. Quo iacit illud C 1c Esto uis Tu . Quaest. L. III. c. s quando fluuitiam, id est, incousantiam sanitate vacantem.

tueri ρυμ, ait, mediocritatem ossiciorum, V vitae communem cultum, atque Utatum; furorem autem esse mentis ad omnia coecitatem.

. IV. S o L E T praeterea iudicium intellectus circa actiones morales, quatenus ille cognitione legum est imbutus, adeoque circa agenda & omittenda legislatori conscius, peculiari nomine vocari CONSCIENTIA. Quam prout actiones hominum antecedit, aut consequitur; distinctionis causa, possumus Vogare antecedentem , vel consequentem . Haec est iudicium velut reflexum intellectus super omissis aut commissis adprobans bene, damnans secus facta ; quod comes sequitur tranquillitas, aut inquies animi, prout cuique is a te istimonium seri, & de pace aut ira legislatoris, nec minus de caeterorum hominum erga nos beneuolentia, aut infenso animo, sperare iubet. PLINI V S Paneg. c. 7 . Alitur forta se alium, qsum se nemo deceperit. Introspiciat modo vitiani, seque quid mereatur interroget. '. Illa vero laeta antecedit, quid bonum, quidque malum sit, & ideo agendum vel omittendum dictitans. Vbi tamen probe obseruanduin, conscientiae nullo alio respectu circa dirigendas hominis actiones locum aliquem tribui, quam quatenus cognitione legum est imbuta '; nam harum proprie est actiones humanas dirigere. Vnde si quis iudicio praetico aut conscientiae peculiarem vim dirigendi aetiones tribuere velit, quae a lege non dependeat aut proueniat, quibuslibet hominum phantasis vim te in tribuit, D summam confusionem negotiis humanis inducit. Et fatendum cst, is hunc vocabuli conscientiae sensum neque in diuinis literis, neque apud veteres auctores Latinos, quantum mihi Constat, oecurrere, sed a Scholasticis primo introductum, ac nuperis seculis qui vocantur casus conscientiae inuentos a callidis sacerdotibus, flectendis ad suam libidinem hominum animis. Imo si genuinum eius vocabuli sensum attendamus, contra conseientiam facere nihil aliud notat, quam scientem & volentem quid patr

praeeipiens, vel prohibens, aut etiam suadens, uel dissuadens. H. 3 Legi enim obsequi non possunius . nisi eius eonseii sinus. Exercetur autem motus mentis, actiones legi per eonscien iam applicantis, mira-hili plane ec erit 'te, ex qua procliue cst, agnostere prcitiide iti ditii in . studentem i, minis rectitudini. Obsoniantur hi motus in surdis de

mutis quoque, qui deliquerunt, eertissimo in dicio, nimis impiam esse Tolandi sententiani, qua

87쪽

a LIB. I. CAP. III. DE INTELLECTU HOMINIS,

re, quod malum esse noras r & Opponitur ei, quod eκ errore aut ignorantia patratur. Nobis tamen ab usu proscripto in bono sensu id vocabulum retinere placuit. g. V. Conscientia recte informata duplici se modo laabet; vel enim Itiquido intelligit persuasionem, quam super agendis vel omittendis obtinet, certis & indubiis prinoi piis niti, seu cum legibus congruere, quae norma sunt actionum & conscientiae: vel persuasionem quidem suam pro vera & certa habet,

nec quare eam in dubium reuocet idoneas rationes videt, etsi candem ad Momam demonstrationis deducere non norit, sed topicis fere argumentis adquiescat. Illam vulgo solent vocare conscientiam rectam '. hanc probabilem. Circa conscientiam restin haec traditur regula: omnis actio spontanea, quaesit contra eandem, & omnis omissio actionis, quam cadem necessariam dieii

tat, est peccatum; & quidem tanto grauius, quo liquidius ossicium suum

homo intelligebat, cuius transgressio eo maiorem animi malitiam arguit. Vid. Lucae XII, 47. 48. Conscientiam autem probabilem a recta differre arbitramur non quoad ipsam persuasionis veritatem, sed quod eandem ad modum demonstrationis adornatam ita artificio se deducere ignoret, adeoque restitudinis suae ita evidentem & immotam non habeat cognitionem. Non enim datur

ut alii loquuntur, probabile in se, sed tantum respectu nostri intellectus. Et ista ratione pleraque pars mortalium suas actiones regit. Paucis quippe vitae humanae ossicia, quomodo ex primis fontibus profluant, perlustrasse datum est Plurimos vitae communis tenor, & docentium, extra fraudis suspicionem positorum, auctoritas, & ipsa adsuetudo, & manifestus actionum decor aut usus ita securos reddit, ut in talium rationes curiosius inquirere super uacuum putent. Quemadmodum magna pars artificum ad compendiosa quaedam instriimenta opera sua exegisse satis habet; artificiosa eorundem demonstratione mathematicis relicta. Idque eo magis obtinet circa propositiones,

quae a primis principiis longius distant, quaeque adeo operosiore deductione indigent; qualem comprehendere est sere supra captum eorum, qui scientiis variis animum non habent subactum. Quo pacto tamen nihil praesidii accedit pestilenti isti probabilitati, quam recentiores Casu istae, & Iesuitae ' potissimum comminiscuntur, quae sese in solam auctoritatem unius Doctoris, etiam a rationibus destituti, & abs quo caeteri dissentiunt, resoluit. Quo sigmento omnem doctrinam moralem subuerti, conscientiasque hominum a libidine sacerdotum, commodis suis velificantium, suspendi manifeste ostendit Lud. ΜοNT ALTI Vs in Literis ad prouincialem Epistola V.J & ad easdem wendrockius, & Sam. Rachelius. Vbi illud insuper Obleniamus, male ab

istis

Imo haee melius appellatur ereta, quum ct pro iisti, rem esse posuit. At potest tamen eadem salse esse, quia quum raticiei nando deeipi mistinis f., si eie eertitudinis. id multo magis seri potest, si b specie probabilitatis. 3 quaeqιιe gens hoc legem naturae lu/ar. tiaddidis p. ait Hir R NY Μ V s II. aduersus

Iovinianum. V. AUCTUR L. II. e. f. 9. H. Inter quos exstant Eseobar, Tatii holiri. nus, Dias a. ue Sei in a alia abhine in Gallia edita non reis censebo. Vere dixit, qtiisquis dixit, roram hanc Cia istarum siensi mλι aliud ese, quam aris ιιm cAm Deo caAsitano. is.

88쪽

pllo UT CONCURRIT AD ACTIONES MORA L. 43

istis confundi probabilitatem facti, cum probabilitate dogmatis & velut iuris. In quaestionibus equidem laeti Vnius viri grauis auctoritas potest essicere aliquam probabilem praesumtionem, & probationem semiplenam. Sed in definiendo iure absurdum plane, & temerarium fuerit, Unius Viri emto , rationibus non suffulto, & ahs quo alii non minori auctoritate praediti in diuersa abeunt, tantum tribuere, vi illud pro norma agendorum tuto possit admitti. VI. C A E T E R v xi solent vulgo nonnullae regulae pro informanda conscientia probabili tradi; de quibus nostra sententia est, eas locum posse habere, quando inter se collidi videtur ius strictum & aequitas; aut quando utraque pars est quidem extra obligationem legum, ita tamen, ut vel una propius ad honestum videatur accedere, vel una magis apta iudicetur, ex qua commodum, aut incommodum aliquod proueniat, quam altera. Nam in iis, quae lege aliqua proprie praecipiuntur aut vetantur, non datur eiusmodi electio, ut uno reiecto alterum liceat suscipere , quippe cum leges definite quid vetent aut iubeant, non per plura ac diuersa velut aequi pollentia sibi satisneri velint; sed in licitis duntaxat, quaeque adeo extra leges sunt posita. Sunt autem regulae istae sere tales: I. In conscientia probabili duabus lententiis propositis, quarum cum neutra legi aduersetur, Vna firmioribus rationibus nititur, altera tutior videtur, utralibet suscipi potest. II. Duabus sententiis propositis, quarum altera infirmioribus rationibus nititur, altera tutior videtur, recte tutior illi praesertur. III. In conscientia probabili vir doctus eam sententiam si qui potest, quae sibi probabilistina videtur A, etsi aliis sorte talis non vide tur; nisi eκ eo ineommodum aliquod metuatur, quod a Communi opinione abeat. IV. Indoctus tutissime sequitur auctoritatem prudentiorum. U. Alterius imperio obnoxius recte potest iussu superiorum agere, quod illicitum certo non nouit, etiamsi non ita probabile sibi videatur. VI. In rebus parui momenti, si utrinque sint probabilia argumenta, Vtrumlibet potest eligi. VII. In rebus magni momenti, si utrinque se ostendant argumenta probabilia, praeserenda est pars tutior, seu ubi, si Vel maxime a scopo sit aberratum, non adeo graue prouenire potest malum, quam si ex altera parte fuisset imp

g. VII. PORRO etsi nobis heio maxime de hono & malo, iustoque & iniusto agere sit propositum, disquisitioni de utili & inutili ad aliam

disciplinam reieeta; tamen non abs re suerit paucis quoque hoc loco attingere, quas regulas in deliberatione circa utile iudicium intellectus respicere debeat. Praesertim cum superiores hisce sere nitantur, & in dirigendis nostris F a actio-

damxare. Similiter si paria oro hello I parem tragia lata si t. calculum nostriani paei adiici, interea , quia bellum tot malis Qbnoxium est.

subitaneis . vitae humanae ratibus, in quihus timcessitate adigimur ad consilium e vestigio eapiendiam.

di, sie si de rei alleuius sorte quaeratur, prae stat dimittere sontem, quam punire innotcntem. GROTius de I. B. ct P. L. il. e. 23. s. q. n. 2. quod iam Traianus imperator monuit in L. s.

89쪽

M LIB. I. CAP. III. DE INTELLECTU HOMINIS,

actionibus non minima soleat haberi ratio utilitatis : iuvia illud Apostoli

a Corinth. VI, II. Omnia mihi licent, nempe de quibus ibi egerat ', sed non omnia expediunt. Et in muneribus ciuilibus saepe negotia iniuncta alicuius prudentiae & dexteritati committuntur; ubi sane male egisse censetur, qui per imprudentiam aut socordiam, quod minus utile crat, suscenit. In deliberationibus igitur , quae circa talia institui solent, ad quae necessitate aut obligatione determinata non adstringimur, necessitas quippe deliberationem excludit,& obligatio determinata solam exsecutionein agenti relinquit; id sundamenti loco supponitur, ne quid suscipiatur, ex quo inorali aestimatione , id est in quantum humana prouidentia inter incerta casuum, & futuri obscuritatem penetrare potest, plus mali quam honi aut etiam tantundem mali atque boni, videtur oriturum. Cuius ratio in propatulo est. Tantum enim de cuiusque rei bonitate decedit, quantum illa mali habet adiunctum, adeoque exuit rationem boni , si aequale suerit malum. Infaustum censetur praedium, cuius reditus impensas non superant. C A T O de Re rustica L. I. c. r. Qer quamuis quaestuosus sthmtuosus fit. non multum speres. Suscipiuntur quippe eiusmodi res, de quibus iam loquimur, eo fine, ut emolumenti quid inde nobis adquiratur. XENO pHON rerum Graec. L. VI. di. 3 6. Edition. Steph. cap. 3. f. 6. Edit.

Οxon.J Non illos laudandos censeo, qui in certaminibus saepius victoriam ac gloriam retulerum; ita tamen contendunt, ut non antea desistant, quam victi laborem demum amiIIam. Neque aleae luseres, qui cum semel lucrantur, inde duplo plus perdunt , quam lucrum iam antea partum. Viaemus enim tales νι plurimum ad eaIr mam redigi inopiam. Uuae G nos considerare decet, neque unquam eo certaminis destendere, ubi aut omnia vincere , aut cuncta perdere necestim sit. L v C A N U SL. I. Vers. 282. Par labor atque metus pretio maiore peruritur.

Huc etiam potest sacere illud Isoc RATIs Archidamo, p. 2i2. Ed. Paris Isai JPropositis duabus rebus bovis, quarum altera euidem es, ahera obsitira ; nonne ridι- culum fuerit, vos certam repudiare, controuersum velle ample Ii y ' Ex quibus ista deducit consectaria GROTI Us L. II. c. 24. 3. s. I. Si res, de qua agitur, aequalem . morali aestimatione, e caciam habere videatur ad senum G ad malum,

id est, si aeque facile damnum quam lucrum ex ea prouenire possit: Ita δε-

δὶ Verba Apostoli ad insequentia potius, s lane vocem Grolio restituit Cl. BAR- cpiarii ad praecedentia Isserenda timi, ut apparet BAYRACus in editione Amstelaedamensi anni ex totilis contextus inspectionc, cui M. memora- Irao. p. 63 . n. 3. in line. hilem interpretationem videsis apiid B O C H A R-TVM Tom. I. pag. m23. β. VIII. i) THII As IVs Institui. Iiirispri, Cuius tamen regulae videntur subtilitis et, Diu. I.. l. e. I. ν 39. eontendit, non dari cori-ho itae Sic, quam ut in humanis negotiis lo- scientiam dubiam, quia dubitatio non sit animi auiu inuenire queam. U. Λ v t το R L. I. e. 2. iudieium, sed tantum iudicii si spensio. Rciici- . . Adde Box HORNIυΜ Disquis4t. politie. tur haee sententia a TITio Obseritat. XIIX. eas. 37. H. ad Auctoris nostri libellum de ossicio hominis & J Locus hie Arnobii non ad seeundam , sed Ciu. quia et cogitatio nuciuatis eo itatio sit, nec ad primam regulam Grotii pertinet, quod con- iudicium absciae decisonem requirat, sed indolifcstim apparebit, utriusque verba iliter se conum. eius miliciat, si deliberetur. Qitibus consequens dentibus. esse putat, ut conscientiam dubiam adesse dic

muss

90쪽

pRO UT CONCURRIT AD ACTIONES MORA L.

ιm es eligenda, s bonum aliquanto plus habeat boni, quam malum mali, id est, si lucrum longe maius suturum est, ubi res bene cesserit, quam damnum, ubi secus alea ceciderit. Sic temerarium non fuerit decem pericula exponere, si tentum sis lucraturus, ubi sors fauerit. Cons. EpICTETI Enchirid. c.

3ς. 36. II. Si videatur se aequale bonum o malum, quod a re, de qua quaerisurimose procedere, ita demum ea rei eligenda es, si e cacia ad bonum , quam ad ma

tam maior sit, id est, si facilius sit lucrum inde, quam damnum prouenire. Facere huc potest illud AR Noa II L. II. D. 44. Ed. Lugd. B. 16sr.3 Cum haec

sit conditis futuroram, ut teneri S comprehendi nullius p snt anticipationis attactu, nonne purior ratio est, ex duobus incertis , in ambigua expectatione pendentibus id

potius credere , quod aliquat sper ferat, quam omnino quod nullus ' In illo enim per culi nihil es, si quod dicitur imminere , esum fiat uacuum: in hoc damnum is maximum , si eum tempur aduenerit, aperiatur non fuisse mendacium ' . Adde Pen es de M. PAsc A L. cap. VII. III. Si videattir G bonum s malum esse inaequale, nec minus inaequalis rerum e caesa, res ea ita demum eligenda est, si e cacia ad bonum maior sit collata inruciae ad malum. quam ii sim malum es collatum b

no. id est, si excessus mali minor sit, quam lacilitas, qua bonum prouenire

potest ; aut si bonum sit matur comparatione mali, quum essciacia ad malum compara

ia fossicaciae J ad bonum. id est, si efficacia, qua malum prae hono proue

nire potest, minor sit, quam excessus boni prae malo. IV. Ubi autetia rei tam bonum quam malum, ut & essicacia ad utrumque sit ineuidens , cauti estre abstinere, ubi nulla necessitata urserit f. VIII. Q v o D s I autem iudicium intellectus anceps haereat, &discernere nequeat, honum aliquid vel malum, adeoque agendum sit aut omittendum , vocatur Gnsientia dubia . De hac is haec fertur regula :quamdiu iudicium intellestus nullo rationum momento in neutram partem vergit actio erit suspendenda; adeoque qui agit, conscientia velut in aequili-hrio adhuc haerente, peccat. Nam talis, quantum in se, legem violauit. Porinde enim est, atque si diceret; mihi quidem non liquet, an haec actio legi repugnet, nihilominus siue repugnet, siue non, eam suscipiam. Cic ERO de Oisc. L. I. c. 9.

Bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitar enim lucet ipsa per se: dubitatio autem cogitationem signiscat iniuriae. Sub-

F a iungit

uvis, si quis moralitate licet actus nondum int flecta. executionein eius decernat. ba in lite Titius de eo, quod si, Thomasus contra de eo distetit, quod seri laudabiliter debet. Itaque in his quidem nulla inter eos contradictio es . Praeferenda tamen Tliomasi sententia, quoniam utique sospendendus est actus. de euius iustitia dubitamus, donee res ad liquidum deducta st. Ree caret proterviae vota, qui tam praeeipitanter agit, ut de exploranda voluntate diuina antea la horare sipertiaeuiuia di eat. Iam dudum id C i. cxRON obseritatum fuit, qui de Ostieiis L. I. e. 9. circa bene praeripiunι, inquit, qMi τε- pant et Mequam Aser e, quod ΔιιIes aesιiam scian iniqutim. Aequptas exim uera ipsa per s. du- ιιtas ιo cogitation m significat . mitiriae. Id cst, qui dubitat de iustitia actionis, ct nihilominus Oa it, eo ipso animum prodit agendi praeter ius. fauod de Paulo Apostolo visum. Roin. XIV, 23. 2ui a bis i , inquit, s eueris . condemnaitia es, qu non edis ex M..1 ARII TOT ELEI Metaph. I. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION