Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Facultate Uendi.

Exempla ad paragraphos praecedentes allata hue etiam pertinent. Ne tamen eadem huc trans serenti occurrat dis scultas , qLaedam Opportune monenda sunt. Ignem absque calore concipi impossibile,quemadmodum in Physica docemur. Dubitari igitur nequit, calorem in attributorum numerum esse reserendum. Enimvero ostendimus

not. g. 139. , phantasma calori S a phantasmate ignis separari pc sie: id quod contradicere videtur proposui oni de impossibilitate imaginandi subjectum absque attributo. Et si autem difficultas sit ad speciem composita; protinus tamen evanescit, si modum , quo ignem absque calore imaginari datur, attente consideres. Constat nimirum qualitates sensibiles , in quarum numero calor est, duplici modo spectari posse, vel quatenus insunt subjecto , vel quatenus denotant mutatio nem organo inductam, cui idea sensualia respondet β 9o. . Calor,

quatenus denotat quid igni inexistens, attributum ignis est; non vero quatenus mutationem tactus organo inductam significat. Nunquam essetes, ut ignem tibi imagineris absque eo , quod in eo concipiendum , ut ad mutationem organo tactus inducendam aptum fit, cui caloris perceptio in anima respondet, utut in te non repugnet, cessare istam mutationem in organo actione ignis in corpus nostrum sive naturaliter , sive per miraculum impedita. Optica adjumento est in satiendo experimento , quo phantasma illud illustratur. E enim ope speculi concavi, praesertim cylindrici , imaginem eandelae ardentis in aere exhibere licet, eui si digitum immitias, nihil caloris percipies, utut stimina apparens a flamma ardente visu minime distinguatur. Obiter monemus, Opticam haud parum adjumenti ad experimenta psychologica afferre, modo experι mentis opticis in rem tuam satia uti valeas.

Perceptiones partiales ridersiorum ratium composiorum Potentia pro arbitrio combinare valemus, subjecto quoque imaginatio tri- perceytion νbuere potest modos in eo siensu nondum a nobis perceptos, perceptos com εοβο ι tamen antea in aliis subjectis, modo eidem non repugnent, ut prodeat phanto a entis senseu antea nondum percepti. Perceptiones enim partiales diversorum entium compositorum repraesentant

partes entium compositorum diversorum g. go. P. Quare cum Partem unam absque altera imaginari possumus s. 138. ,

112쪽

Part. I. Sessi R. Cap. IV. ut autem quaedam simul imaginemur sussiciat ea simul sensu percepta suisse g. io . ) nil sane obstat, quominus partes

diversorum cntium compositorum simul imaginemur. Et quoniam in perceptione cujuslibet entis compositi idea nexus partium & continuitatis, indeque resultantis unitatis continetur, id quod unicuilibet ad eam, qtiae ipsi primum obvia est, attendenti palam fit, consequenter idea nexus partium, continuitatis& unitatis recurrere nobis debet, quoties ens quoddam compositum imaginari conamur 3. io'.); quando partes diversorum entium compositorum tanquam in uno coexistentes subjecto imaginari intedimus,ldeae nexus paritum continuitatis simul recurrere debent. His igitur ad ideas partium accedentibus, prodit idea composita f. s. , adeoque phantasma s*. 93. entis compositi antea sensu nunquam percepti. Patet adeo, perceptiones partiales diversorum entium compositorum pro arbitrio a nobis combinari posse, ut prodeat phantasma entis sensu antea nondum percepti. Idem confirmatur a posteriori. Trunco corporis humani imaginatio jungit caput cervinum, pedes equinos, geminata brachia humana cum manibus : id quod unusquisque, dum haec legit , in semetipso eXperitur. Enimvero homo, er- Qvus, equus & monstrum humanum quatuor brachiis cum t

iidem manibus instructum sunt diversa entia compofita 3. 333. Ontol. . Quoniam igitur imaginatio phantasma producere valet, in quo trunco humano junguntur caput cervinum, pedes equini, brachia geminata humana, ita ut partes hae sint sibi invicem continuae atque simul ens unum mentiantur, nos perceptiones partiales diversorum entium compositorum combinare valere, ut prodeat phantasma entis sensu antea nondum pereepti, patet. Atat non minns in teipso experiri potes , ponse te ab ente illo composito removere cornua cervina & iis substituere bovina; posse te removere pedes equinos iisdemquo substituere caprinos 3 posse te removere brachia humana iisdem- . quo

113쪽

De Racultate fingendi.

que substituere pedes anteriores simiae,& ita porro. Patet itaque te perceptiones partiales diversorum entium compositoruiu pro arbitrio combinare valere. Quodsi modus aliquis, minimum genere idem, enti alicui non repugnat; possibile utique est, enti inexistere modum istiusmodi, minimum genere talem, v. gr. ens praeditum es

se colore aliquo f 8s. Ontoc , consequenter ens istiusmodi modo instructum existere valet cf. i33. Ontoc . Quoniam igitur subjectum ipsum antea sensu percepimus, nec minus mO- dum in altero subjecto ab eo diverso deprehendimus per hypothes consequenter inexistentiae istiusmodi in aliquo subjecto, ideam habemus; dum subjecto imaginatio modum istiusmovi tribuere conatur, idea quoque inexistentiae recurrit . IC9. equa ideis subjecti & modi sociata prodit phantasma subjecti modo quodam instructi, qualem antea in ipso sensu nondum percepisti. Idem confirmatura posteriori. Lilia ista, quae natura eandida producit, nunquam nisi candida vidimus. Hoc tamen non obstante imaginatio iisdem colorem luteum, coeru-Ieum, viridem, rubrum, nigrum & alium quemcunque tribuere valet. Etsi autem non Constet, utrum natura colorem cavdidum in alium mutare possit, nec ne, cum mixtionem materiae, quae in Cepis absol Vitur, ignoremuS, consequenter num essentia liliorum intrinsecae , quae mixtione illa & corpulculorum mixti combinationc absolvitur g. 2 7. Cosmo repugnet; quatenus tamen nonnisi structuram externam sensu percipimus, eidem non repugnat color quivis alius: etenim non modo colore quodam lilium obducere valemus salva ipsius structura, verum etiam per vitra colorata idem respicientes eidem colorem quemvis tribuere valemus. Color igitur candidus respectas rustirae externae, quae sola oculis obvia est, pro modo habetur I. 11L Ontol. , nec colores alii eidem eodem respectu re-

114쪽

Part. I. Ses. n. Cap. IV.

Realitas istius comarinionisa ructa

pugnant, seu impossibile non est, ut alius quidam color loco eandidi insit c*. IIO. Ontu . Imaginatio igitur subjecto alicui

tribuere potest modum, qui eidem minime repugnat, ut proindeat phantasma entis antea s ensu nondum percepti.

EY his, quae de suffcto vi imaginationis modo quodam instruenis do diximus, apparet, fieri posse ut pro modo habeamus, qui non est, quoniam stilicet eidem minime puer interior rei essentia. Non tamen imaginamur contradictoria , nisi quodam subreptionis vitio. Quodsi enim in subjecta imaginabili non admittis nisi ea, quae in sensum incurrunt; minime repugnat idem eidem inesse, quod imagina tionis vi eidem tribuitur. Quodsi enim iis, quae phantasma repraesentat, repugnaret, quod superaddit imaginatio; nec idem superaddere valeret: quin potius se tale quid imaginari minime polis deprehenderet. Quamobrem imaginatio non fallit nisi eos, qui vitio subrepti nis non confundenda confundunt. Veluti qui phantasma lilii pro ipsis lilio habent. Sed ea ex sequentibus evadent clariora.

. f. I42. Compositio phantasmatum est combinatio perceptionum partialium ad constituendam unam compositam.

Illustratur phantasmatum compositio iisdem exemplis. quibus adeonfirmandum propositionem anteriorem a posteriori usi sumus Non tamen disseile est exempla quotlibet alia superaddere, eum unius cujusque imaginatio iisdem luxuriet. g. I .

NanIasmata componere valemus. Perceptiones enim partium diversarum entis composti pro arbitrio combinare valemus, subjecto quoque in phantasmate tribuere modum in eodem se usu non perceptum, perceptum tamen in aliis, modo eidem non repugnet, ut prodeat phantasma entis sensu antea nondum percepti g 141.). Enimvero dum perceptiones paristiales combinamus ad constituendam unam compositam, phanistasmata componimus, S.I42. . Phantasmata igitur componere

valemus. Atque ita realitas compositionis phantasmatum fuit evicta, eodem - Prorsus modo, quo antea divisionem evicimus.

115쪽

De Faculta e Ingendi.

I hantasmatum diVisio ac compositio sant operationita imagina, 'Eorsa I39 r a. . inare cum facultas fingendi non supponat ni-i

tasmata dividere I. I4O.) atque componere L 1 3. ), adeoque 'habet iacultatem ea dividendi atque componendi f. 29. γ. Quare cum in divisione phantasmatum perceptiones partiatus a compesitis separentur cf. 139. A in compositione percepti Dam partiales ad diversa sub jelia pertinentes ita combinenis tur, ut unam compositam constituant g, Ma. ue phantasm,' sic prodit rei sensu antea nondum perceptae. Habet jg turania ma Macultatesq. phantasinatum divisione ac compositione propocendi phantasma rei sensu antea nondum perceptae, adeoqua facultatum finge i. habet . I 44. . Idem etiam sic ostenditur. Anima perceptiones partialos diversorum entium compositorum pro arbitrio combitu e valet, ut prodeat phantasma entis sensu antea nondum percepti I. I4i. ). Enimvero dum perceptiones partiales a compositis, ad quas pertinent, separat, phantasmata dividit 339. 'dum has partiales separatas iterum pro arbitrio com- sinat, ut unam compositam constituant, eadem componitro. I. Phanta;matum igitur divisione ac compositione proeducit pfiantasma rei sensu antea nondum pereeptae, Consequentet faculiatem fingendi Eabet f. IV. A posteriori sacultatem hane fingendi conlamant exem- -ωcbologia. N pla,

116쪽

maginatio produca

Retrit L SH. II. Cap. IV. pla, quibus paulo ante I. I so stabilivimus, nos perceptiones

partiales diversorum entium compositorum pro arbitrio com binare Ualere. Fingimus e. gr. ens antea non visum, dum trunco corporis humani vi imaginandi jungimus caput cervinum, pedes equinos, geminata brachia humana cum manibus. Truncum humanum ab homine, caput cervinum a cervo , pedes

equinos ab equo, brachia humana cum manibus denuo ab homine separamus , atque hoc ipso phantasmata dividimus g. 139. . Truncum humanum, quem ab homine I caput cervinum , quod a cervo; pedes equinos, quos ab equo & geminata brachia humana, quae a diversis hominibus separavimus, pro arbitrio combinamus, utque unum constituantens compositum, continuitatem a Corpore quolibet viso mente sejunctam insuperiis locis jungimus, ubi partes diversorum entium coalescere deis bent,atque eo ipso phantasmata componimus Q. 142.9. Quando itaque fingimus ens, quod truncum habet humanum & gemina. ta brachia humana cum manibus, caput Vero cervinum & pedes equinos; phantasina istud producimus aliorum phantasmatum divisione ac compositione. Eodem modo idem confirmatur exemplis quibuscunque aliis, quibus propositio anterior s. I4lo confirmari potest.

Neque hoc mirum videri debet. Etenim propositio de eombinatione perceptionum partialium ad diversa subjecta pertinentium est notio phantasmatum compositioni respondens sq. 142. , ct phant smatum divisio, quae in separatione pereeptionum partialium a com positaeonsistit g. I 3y. , tacite supponitur. S. I46.

Si ea componimus, quae sibi mutuo repugnant, vel nat rae vi in eodem subjecto conjungi nequeunt , phansa a ens Mum repracsentat. Pone enim ea, quae sibi mutuo repugnant, componi : ens istiusmodi, quale phantasma repraesentat, impossibile erip s. 83. Onm. . Quare cum existere nequeat, quod im

117쪽

De Vacestate fingendi.

possibile est J. 132. Ontol. yenti istiusmodi existentia repugnat

f. 3io. LV. ), consequenter ens fictum est 9. 14O. Ontol. ). . Pone secundo ea, quae imaginatio componit, vi naturae in eodem subjecto conjungi non posse. Quoniam natura

universa est aggregatum Omnium virium motriclum, quae corporibus in mundo coexistentibus simul sumtis inlunt I. so7. Oμοί ); mundus autem seu universum series est entium finitorum tam simultaneorum, quam successivorum inter se connexorum S. G8 Coget ρι θ ; in serie rerum non continentur causae, quae in eodem subjecto conjungere possimi, quae imaginatio componit o. 8SI. Ontol. . Quare cum in mundo nihil actum Consequatur, nisi cujus causa in serie rerum, ex qua constat, continetur β. 97. Cosmi. ,ens istiusmodi in mundo hoc adspectabili actum consequi, seu existere nequit, adeoque si non absolute , saltem in relatione ad mundum praesentem existentia eidem repugnat A. 3io. LV. . Erit igitur denuo ens

Dissede subinde est demonstratu, utrum ea,quae imaginatio coniungit , sibi mutuo repugnent, nec ne. Trunco humano jungimus eaput cervinum, pedesque equinos: ecquis vero demonstret, vel in se repugnare, ut truncus humanus continuus sit capiti cervino & pedibus equinis . vel tale quid minimum vi naturae existere non poste. etsi in se non impossibile per miraculum ut existat minime repugnet 3 Multus sane requireretur apparatus, antequam demonstrationem absolvere liceret, utut per se incautis manifestum Videatur . ensistiusmodi naturae viribus existere non posse , quod idem nec existere unquam viderimus, nee alibi existere, aut extitisse acceperimus. Aceldit ex hac ratione, ut in numerum entium fictorum reseramus, quicquid imaginatio antea nobis non Visum producit, etsi nondum inqui hue- ximus, utrum vel absolute, vel in ordine ad praesentem seriem rerum eontradictionem inVolvat. .

. I 47. Quoniam pro arbitrio nostro componentes, quae ima. Confido en

ginatio nobis suggerit, fieri potest ut ea componamus, quae sibi

118쪽

modo M.tanda. ari 'pueam

rdo pari. I. Rect. II. Cap. IV.

mutuo repugnant, vel naturae minimum vi in eodem subjeisto coniungi nequeunt; ita eo autem casu phantasma ens fictum

repraesentat S. 146. , s imaginatio phantasma quoddam pro

ducit , quod repraesentat in numerum entium reserendum non est , curequam demonstratum fuerit, id contradictionem non involvere. nac in mundo hoc ad pectabili exsire possesumendum, ame- quam et ictum fuerit , cassam ejus in sieris rerumpnesme contineri. Si enim contradictionem involvit, inipossibile est 3.79. Onte ), adeoque existere nequit f. 13a. Ontol. ), consequenter nec ens est I. I 34. Ontol. 7. Quodn vero causa ejus in arte rerum praesente non contineatur, in mundo hoc actum n siequi nequit β. 97. Cosmol. . adeoque in numerum entium

ad praesentem rerum seriem sive mundum adspectabilem LII. Cosmol. pertinentium referri nequit L I3q. Ontol. 1

E. gr. Vidimus aves, Vidimus pisces. Imiginatimi nihil obstat, quo minus alas epponat pisci & sic producit phantasma piscis vo au-tis. Enimvero piscis volans in numerum entium vel simpliciter, via ad hunc mundum adspectabilem pertinentium referri nequit, antequam ostenderis, non repugnare ut piscis habeat alas, vel naturae vi Pistcs volantes produci posse. Iam cum ex relatione iIlorum constet, qui per maria navigarunt,dari pisces Volantes: phantasma piscis vu-iantis si in genere consideretur,ena filam equidem non refert οῦ qua-runus tamen ei, quem reseri, pisci eas apponit alas, quas phantasma exprimit, in numerum entium verorum ideo nondum reserti mi est

pidis ille volans, quem tibi imaginaris. Viecmaa i , ire, quam parum sit fidendum imaginationi, 2 quian ara L. Prs ccia dia. n, ne nocita ab eadem imponi patiamur. s. 148.

Si imaginatio per arbitrariam compositionem Maximma quoddam producis , ars objectum eidem iis producere volet. Quando enim imaginatio per arbitrariam compositionem phantasma quoddam producit, perceptiones partiales ad concstituendam unam compositam combinat pro arbitrio S. I4r. . Quare cum perceptiones issae Partiales rePraesentent re1 corpo-

119쪽

De Racultate flagendi.

reas antea sensu perceptas . 9 I. minime repugnat materiae Uiusmodi induci figuras, quales eaedem habent 3. 38. Omo P. Quoniam praeterea partes ita figuratae continuum exhibent in phantasmate per hypoth. nec impossibile est, ut partes ita figuratae sibi mutuo fiant continuae. Nihil igitur obstat, quo minus materiae figurae inducantur istiusmodi in superficie contunua, consequenter ars objectum phantasmati simile producors valet cf. 'lς . Ontol. I. Idcm etiam confirmatur a posteriori. Imaginationis vi preducimus phantasma, in quo trunco humano jungitur caput cervinum cum pedibus equinis de brachiis humassis.

Quoniam cervinum caput, truncus corporis humani, pedes equini & brachia humana sunt in numero entium, quae exi

sunt; non impossibile est ut materiae istiusmodi figurae indu- Cantur , quales extus apparent. Et quia non repugnat fguras quaslibet una induci eidem trunco arboris vel lapidi, ut insuperficie externa continuitatem exhibeant; ligno vel lapidi incidi potest simul figura capitis cervini, trunci corporis humani, brachiorum humanorum & pedum equinorum , ut insuperficie partes circa extrema sibi mutuo sint continuae. Scubptor itaque emgiare valet statuam, luce habet caput cervinum, truncum humanum, brachia humana & pedes equinos. Simbliter pictor in tabula istiusmodi ens delineare valet, de arte sinsoria idem ex metallo fieri potest.

Nimirum quae imaginatio in objecto clare repraesentat. ea non re pugnant materiae, sed eidem inesse possitnt. Quamobrem nil ob.

fui, quo minus arte materiae talia inducantur. Enimvero si dein duracite superaddit, quae vi naturae existere nequeunt, non dantur causae naturales, quae ex materia existente ena istiusmodi producere valent. Atque ita ens istud, quod phantasma repraesentat, ex classe rerum nam turilium exulat. Ita si eaput cervinum iungimus eorpori humano, minima repugnat, ut utraque figura eidem ligno, vel lapidi induratur.

vel diversia lignis aut lapidis frustis inductae figurae eo modo jungan-xar, quo continuitatem mentiantur, cum sola superficies externa. qua

120쪽

qua terminatur materia, ct color eidem illitos in sensum S imi nationem ineurrat. Enimvero si tacite superaddimus. caput cervinum structuram habere debere internam. qualem in natura rerum habet, disimiliter trunco eorporis humani eam tribuimus structuram internam, quam nostrum habet; ipae structurae interrae natirae vi coexisterendiqueunt in eodein subjril. . Quodsi ex anatomia cervi S corporis humani structura interna satis pet icta foret omnisque ratio in utraque paloret ; ostendi sorsan poterat, eur repugnet trunco corporis humani adlinere eaput cervinum: aut, si concedamus, non simpliciter repugnare, ut corpus humanum vivum instructum sit capite cervino: nullas tamen dari in natura rerum causas istiusmodi entis productrices monstrari poterat, siquidem causaruin naturalium series nobis lassicienter seret perspecta. Cavendum igitur, ne phantasmari judieando tacite superaddamus, quae in eodem non continentur, qu tenus idem simplicitet apprehendimus. Ita imaginatio reptaesentare potest in phantasmate motum capitis cervini trunco humano cohaerentis: neque hoc repugnat simpliciter, cum idem quoque reipsa assicere iberat . si eaput cervinum arte emctum imponatur trunco eorporis hominis viventis, ut caput ejus intra ipsum abscondatur. Enimvero si tacite superaddimus. motum fieri a principio capiti cervino interno eo.

dem modo, quo in natura rerum cervum caput suum movere observamus; subreptionis quodam vitio phantasinati ingerimus, quod

in eodem non continetur.

q. I 49 Quoniam partes aedificii diversae pro arbitrio a nobis fieri postulit; imaginatio ex iis, quae in pluribus aedificiis diversis

vidit, ideam nodi aedificii componere valet. Idem eodem modorumque ar D in aliis operibus artis.

sificum. . . Nititur hoc principio ars inveniendi architectorum eommunis,qua S utuntur artisees alii. Etenim dum ideam aedificii extruendi animo eoncipere debent, plures aedificiorum ichnographias & orthographias oeulia subjiciunt. Sunt scilicet imagines rerum phantasmatum vicariae, eum non repra sentent nisi ea, quae vi imaginationis repraesentari possunt, ut adto perinde sit, sive imaginatio reproducat ideas rerum antea visarum, sive imagines earundem oeulis objieiantur. Ex istis deinde iehnographiis & orthographiis in suam ichnographiam & orthogr , phiam tranaserunt, quae commoda videntur, atque ita componendo. veluti

AH dive niendi ar-ehitecto.

rum alio.

SEARCH

MENU NAVIGATION