Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De Memoria, oblivione es Reminiscentia. x63

quae audito nomine ab imaginatione producitur, ideam Titii ' re producere nequis, quemadmodum per legem imaginationis fieri debere videbatur sq. Ii7. . Dum vero aciem mentis in ideam templi intendis, recurrunt ideae personarum aliarum intemplo visarum, in mentem Veniunt cogitationes, quas easdem respiciens fovisti, & tandem eandem quoque subit idea Ti. iii, in quem oculos te convertisse jam meministi, ubi cogitationes istas fovebas. Hic igitur templum & personam Titii simul percepisti: sed, dum templum denuo percipis , idea ejus

Vi imaginationis reproducta, non tamen simul reproducitur idea Titii, etsi eam reproducere intendas. Enimvero vi ideae templi reproducuntur successive ideae rerum aliarum, scilicet aliarum personarum visarum & cogitationum mentis , quas habuisti , donec tandem succedat Titii quoque idea , quam initio reproducere non poteras immediate ope ideae templi. Eodem modo sese res habet in casu altero. Ponamus te vidisse in horto Mevii plantam quandam exoticam, & posthac eandem plantam denuo videre in horto Caji. Sempronius monet plantam hanc esse eandem, quam in horto Mevii jam videras; sed quod eandem videris minime meministi. Dum Constanter asseverat Sempronius, te eandem plantam in horto Mevii jam vidisse; mentis aciem in hortum Mevii dirigis, vi imaginationis repraesentatum. Succedunt variarum rerum ibidem visarum ideae, in quarum serie dum contineri quoque animadvertis plantam , quam praesentem contueris , subito eam recognoscis & Sempronio jam assentiris , quod eademst, quam videras in horto Mevii Hic ideam rei antea sensu jam perceptae, quando eam denuo percipis, non recognoscis, etsi subeat mentem idea rei antea simul perceptae, quemadmodum per legem memoriae fieri debere videbaturo. 174. . Enimvero ope ideae rei simul perceptae reproducis reproductasque recognoscis rerum aliarum tunc temporis quoque

182쪽

Remissis

scentia desinuis

sentia mediam

perceptarum ideas, atque earum tandem auXilio eam recognoscis, quam initio recognoscere non poteras. Non inquirimus in rationem, cur id fiat, ei si manifesta si s periorum gnaris. Nimirum ideat junguntur potissimum actibus

reflexis mentis, atque adeo non omnia simul pereepta ita inter se connexa sunt, ut unius idea reproducta re producatur etiam altera, si praesertim non sepius simultanea perceptio iteretur, ubi recognitio quoque actuum reflexorum numerum ingreditur. Plenior adeo lux hisee affulget ex sequentibus. ubi de actibus reflexia mentia plura dicemus ex instituto.

g. 23Ο. Perceptionum praeteritarum mediata reproductio de recognitio , aut, si mavis , facultas perceptiones praeteritas mediate reproducendi & recognoscendi Reminiscentia dicitur.

Vocatur etiam Recordatio. Ita in exemplis anterioribus g. 229. reminisceris , te M. tium, de quo sermo est, vidisse in templo, quem te ibidem vidi se meminisse non poteras. Similiter reminisceria te plantam, quam in horto Caji vides, in horto Mevii jam vidisse: id quod meminisse

non poteras, cum Sempronius te admoneret.

et 3I. Quoniam dum reminiscimur rei alicuius, vel ejusdem recordamur, ejus ideam mediantibus aliis reproductis reprO- ducimus de recognoscimus S. ret'.) ; dum rei cujusdam reminisci volumus, ad circumstantias loci I temporis aliasque restum pr/Gemes, quando eam percepimus, vel alias eidem similes,

ossines aut contrarias attendimus. Utimur eodem medio, quoties alter remissarI nequit eorum. . quae ipsum meminisse volumus. Atque eodem modo etiam utimur locis in tabulis innemonicis, quoties hon satis fidelem experimur memoriam in iis, quae per tabulas mnemoni eas disposita sunsi quemadmodum intelligitur ex iis, quae de iisdem proposuimus in Horis subsecivia Λ. 373o. Tris. ἔestiv. num. III. Metium hoc re inbDiuiligeo by Corale

183쪽

miniscentiae notissimum est, atque Vulgo adhibetur ab omnibus: respondet enim corollario praesenti notio communis , quae per experientiam domesticam ingeneratur omnium hominum animis. Hine Goclenius in Lexieo philosophico recordationem seu remini- ,scentiam desinit per simulacri amissi instaurationem, quae fit discursu ab uno principio noto ad aliud ignotum & eonsideratione ei cumstantiarum temporis praesentis, quo per sensum vel per intellectum res eognita est, vel similium & assinium, vel conicariorum. Appellat is simulacrum ideam vi imaginationis productam, qua in supra phantasma diximus. Resert autem reminiscentiam etiam ad cognitionem symbolicam, de qua nos demum paulo inserius dic mus. Simulacrum amissum este asirmat, quatenus ideam rei re

producere ncm valemus, dum volumus.

g. 232.

Quoniam eorum, quae reminiscimur, ideam reprodu- Recognitio cere vel reproductas recognoscere non valemus, sicuti celeia rei oblivio rorum, quorum meminimus g. 229.23οδ, eorum obliti nobis nix in videmur . 2I19. Quia tamen mediantibus perceptionibus praeteritis aliis ideas istas tandem reproducimus I recognoscimus f. 23o. - dum rei reminiscimur, eam recogηoscere nobis videmur, quam obliti fueramus. Hi ne apud Gelanium in Lexieo philosophieo Reministentia

seu reeordatio etiam definitur, quod sit recognitio rei, quam homo oblitus est. Nempe homo denuo eognoscit, quod cognove- rat ante, sed oblitus suerar, novitque se id denuo cognoscere. Et si enim videri possit Goclenium per reeognitionem tantummodo in. telligere iteratam cognitionem, dum oblivionem sinam esse dicit propter simulacri rem repi aesentantis amissionem & reeognitionem fieri ait per simulacri amissi instariationem ς non tamen iteratae cognitionis apperceptionem exeludere potest, quippe ita in praesenti ea se cogitationibus nostris adhaerentem, ut ab iis eandem separari impossibile sit. Rectius tamen alii species sive ideas rerum dixerunt tectas, qu m amissas, ideo reminiscentium definientes perdisquisitionem tectarum specierum.

184쪽

g. a 33. Et hactenus quidem dicta sussiciant de facultatis cognoscitivae parte inferiori, quatenus eam a posteriori agnoscimus. Progrediendum igitur nunc erit ad partem quoque superiorem, quatenus eadem experientia magistra cognoscitur. A parte inseriori ad superiorem non progressus fit per saltum, sed per gradus intermedios, quos tamen rectiuS adsectionem secundam rejicimus. Quoniam gradus isti interutramque partem intermedii sunt, ideo fieri non potuit, quiniam in praesente sectione, in notis praesertim, eorum subinde fieri debuerit mentio, cum per notiones communes consuassatis intelligantur, etsi jam instituti ratio postulet, ut eor quO-que distincte explicemus.

SECTIO

185쪽

SECTIO III.

FACULTATIS COGNOSCENDI

CAPUT L

f. 234. 'Ι cere postumus, ut in perceptione eomposita partialem unam operce μ' mogis appercipiamus, quam ceteras. Hoc unusquisque nis depς 'quovis momento in se experiri potest. Intuere quaeibfaciem hominis; videbis frontem, oculos, genas, nasum, si '' os & mentum simul & tibi conscius eris, quod singulas hasce Partes uno obtulo comprchendas: oculis enim a facie aversis, dum quaerenti, quid videris, respondes, te faciem hominis S in ea singulas istas partes vidisse, confiteris. Enimvero fieri posse deprehendis, ut iaciem alterius intuens magis tibi conicius sis oculorum, quam ceterarum partium faciei. Similiter ponamus te simul videre objecta in templo praesentia &Verba concionatoris audire ; ponamus porro re etiam aestum percipere, quo servet aer. Fieri a te posse deprehendes, ut magis tibi conscius sis verborum oratoris sacri, quam obiectorum, quae in oculos incurrunt, & aestus corpori molesta Pater itaque a te effici posse, ut in iis, quae simul percipis, unius tibi magis sis conscius, tuam ceterorum, Consequenter ut in perceptione composita partialem unam magis appercipias, quam ceteras g. .as .

Videmus itaque apperceptionem Pendere aliquatenus a potestate nostra.

g. .

186쪽

pari. I. sess. III. Cap. L. L 23 . Disrestra Dum perceptionem partialem magis appercipimus quam

elaritaris ceteras, quae in eadem toIali conrineritur; ea nobis ceteris clam Ismμι rior est. Quando enim perceptionem quandam partialem ma-pσπ - gis appercipimus, quam ceteras, quae in eadem totali continentur; magis nobis ejusdem conscii sumus, quam ceterarum c*.11. . Quodsi ejusdem magis conscii sumus, quam ceterarum; rem quoque per adam repraesentata in . Σ .) magis agnoscimus ac ab aliis perceptibilibus distinguimus. quam ceteras per ceteras perceptiones repraesentatas. Perceptio igitur partialis, quam magis appercipimus ceteris, clarior nobis est ceteris, quae una cum ipsa in eadem perceptione continentur j. 3I .

Non solam hoe obtinet in rebus sensu pereeptis, verum etiam in iis, quae vi imaginationis percipiuntur. Immo valet etiam . quat nus mens seipsam percipit ae operationum suarum sibi eoniata est. . Praeterea locum habet in omni rerum cognitione, sive ea intuitiva fuerit, sive symbolica. Non e longinquo hie petenda probatio, eum domestim unumquemque experientia, eaque admodum obvia, id do- cere possit.

Anima pρt Quoniam essicere possumus, ut in perceptione com-sas in Hori' posita partialem unam magis appercipiamus , quam ceteras ot m p o M ); dum autem perceptionem partialem magis perci- p '' pimus quam ceteras, quae in eadem totali Continentur, ea no bis ceteris clarior est s. incere utique possumus ut in perceptione composta partialis una miorem clararatem ceteris

habeat. Patet adeo esse aliquam ani e in claritatem pereeptionum potestatem eandemque ab arbitrio ipsius pendere aliqua ex parte.

f. 237. inrotionis Facultas efficiendi, ut in perceptione composita par- de itis. tialis una majorem claritatem ceteris habeat, dicitur vitentio.

187쪽

De Attentione Ut Refiexione. 169Ponamus e. gr. nos simul percipere verba loquentia. videre prae 'terea objriti in eo, quo sumus, loco praesentia & oculis nostris op- politii, percalpere etiam calorem, quo abundat aer in eodem loco. Quodsi perceptiones istas simultaneas inter se compares, non eodem gradu claritatis omnia simul pereipi animadvertes. Quodsi enim verba loquentis probe agnoscis eaque a se inviem distinguis; non aeque tibi conseius es objectorum, quae lumine suo oculos feriun immo subinde caloris prorsus non tibi conscius es. Tum vero dieis te attendere ad verba loquentis: immo qua situs annon hoc vel illud in objecto piaesente animadvectas , aut an non calor molastus tibi accidat ; respondes, te jam ad objectum istud & calorem non attendere , attendere autem ad verba loquentis, significaturus scilicet te illud in ol dicto non animadvertere , nec calorem admodum elare percipere, atque hoc ipso rationem redditurus, cur id fiat. Hinc non modo apparet definitionis praesentis realitas, quae per praecedentia jam satis manifesta ' verum etiam intelligitur vocabulum attentionis sumi a nobis in significatu recepto: sit ita quod aliter videatur illis, qui notionem, quae ipsis est, comulam nunquam ad distinctim

Sessatio impedit, quo minus ad phantasmasmus attenti, INHI.

sensiario fortior impedit, quo minus ad debiliorem smus auen. menta grati. Phantasmata vi imaginationis producuntur F. 93. , adeo-que per actus imaginationis subsistunt. Quoniam itaque sen ρη- ρω' . sationes actus imaginationis obscurant, ita ut hos subinde pror-'''sus non appercipiamus 3. 99. I impediunt utique, quo minus phantasmatis magis nobis conscii simus, quam rei sensu perceptae l. 23 , consequenter quo minus emciamus, ut phantasma nobis fiat clarius ideis sensualibus. Impediunt itaque quo minus ad phantasma simus attenti. Quoniam sensiatio sortior obscurat debiliorem, ita ut subinde debiliorem prorsus non percipiamus q. 76. ; eodem , quo ante, modo patet se sationem sortiorem impedire, quo minus ad debiliorem simus

attenti.

188쪽

quomodo tonantur. Attentio quando δε-

ara conseruvetur.

nationis tibi repraesentare imaginem Moses in templo visam &ad eam attendere. Quodsi objectum aliquod praesens in oculos incurrit, v. gr. arbor Vicina, dum in hortum prospicis; attentionem ad imaginem illam deficere experieris, ad arborem nunc directam nonnisi dissiculter ad illam retrahi. praesertim ubi attentionem nondum in potestatem tuam redegisti. Impedit igitur in hoc casu sensatio attentionem ad phantasma assere dam. Similiter visium claritate sua vincere sensationes ceteras constat. Orator ad verba, quae recitat attentus, ubi oculum convertiti in personam, deficere sentit attentionem ad sermonem suum. Propositioni huie notio communis respondet: unde audias vulgo omnes conqeeri, sese non posse ad rem praesentem esse attentum,s organa sensoria ab objιctis sensibilibus seriuntur. 9 Puares ad phantasmata attenti esse velisus; ne objecta externa in organa fensoria Mant, impedimus. Ita claudimus oculos, ne in eos incurrere possit Objectum praesens, dum attentionem ad imaginem ejus conservare volumus, quod alibi a nobis visum meminimus. Idem a nobis fieri solet, ubi majorem ad operationes mentis attentionem conservare voluerimus. Videmus subinde oratores & eoneionatores clausis oeulis orati nem recitare, ne objecta visibilia impediant attentionem ad ea, quae verbis proserunt. Alii oeulos ab auditoribus avertunt, ne eorum mn spectu ab attentione avoeentur. Tacemus eampla alia, quae unusquisque posthac facile per se agnoscet, ubi attentione viva princi Pium praesens applicat, aut, si mavis, eruere studet. g. 24O.

Quoniam sensatio impedit, quo minus ad phantasma simus attenti, & sensatio sortior impedit, quo minus ad deis biliorem simus attenti I. 238. ), attentio iacilius conservatur, quando pavea in sensus externos agunt 3 di cibus vero, quando multa ut, praesertim sortiter, in organa sensoria agunt. Inde

189쪽

De Attentione e Refexione.

Inde est. quod aurora dicatur Musis amica. quoniam matutino tempore pauca sunt objecta, quae in organa sensoria agunt, cum nondum Arveat solis ae lus , aer strepitu hominum non resonet, nee eorpus sit sibimetipsi molestum, quemadmodum a prandio praesier. tim fieri solet. Αecedunt rationes aliae ab imaginatione , quae exsequentibus patent. Patet per se auroram non este Musis amieam, si eo sueria in loco, ubi primo statim mane multus hominum strepitus esse solet, aut ubi sedes in conclavi, in quo calidus nimium aEe mole. ilu . Ceterum ex eadem ratione multi eruditorum lucubrationes amant, quae tamen aliis incommodis premuntur. 6. 24 I.

Si multa phantasmata in imaginatione continuo Abi invia Attentio ab vicem succedunt; attentio di culter confervasur. Quodsi enim imaginario multa phantasmata in imaginatione continuo sibi invicem sucia nσι cui Lcedunt 3 nova continuo nobis objiciuntur Objecta , quorum nobis conscii sumus. Quare ubi ad ea attendimus , cessat attentio ad objectum , ad quod eandem conservare constitue

ramus.

Patet idem a posteriori. Ponamus enim te heri fuisse infrequentia multorum hominum ac intersuisse convivio lauto atque opiparo,ubi ad fingula Probe attendisti. Cras meditaturo in mentem veniunt ideae he hae diei: experieris, quam dissicile fit mentem conservare attentam ad ea, quae meditaris, ubi praesertim quod hic supponitur attentionem ad gradum quendam

eximium eXercitatione nondum evexeris, quemadmodum fieri posse mox docebimus. Casus sunt eomplures alii. ubi idem experiri liret. Quodsi multis

in imaginatione eontinuo sibi invicem succedant ideae, atque his fueris intentus; non audis , quae ab oratore saero dicuntur, etsi verba in aures incidant, teque eadem audice tibi videris. Impossibile n mirum est, ut apertis auribus non audias : enim vero quoniam deest attentio ad ea, quae audis, quid audias tibi probe consciua non es. adeoque multo minus quid audiveris raeordari potes. Imaginario sane non minus turbat attentionem, quam sensus: quod enim sensua

incit ciuitate, id imaginatio variatione ae novitate idearum

190쪽

Part. I. Sect. III. Cap. L

mursus sensuum aloque imagiis nationis in impedienda attentiones imagina tionis ea in

re a sensu

g. 242. Quoniam phantasmata oriuntur praevia sensatione s. I 6.), quatenus repraesentant res cum iis,qua sensu percipiuntur,

antea simul perceptas . ii . ; ubi objecta multa in sensus

agunt, vi imaginationis quoque multorum objectorum absentium ideae reproducuntur , & corum ope in Continua serie continuantur, ubi attentionem animae ad se trahunt 3. io4 ): Sensus atque imaginatio in impedienda attentione vires mutuas eonis unita imaginario a sensu eustatur. Unusquisque haec in seipso experiri potest, quamprimum sensua

attentio nem ad se trahit. eandem pos .a imaginationi nova continuo suggerenti inhaerere. Sensus claritate sua attentionem ab obis, jecto, ad quod ea dirigitur, avoe pidi imaginatio vi dependentiae a sensibus eam in tramite retinet, donec a sensu denuo aliorsum fleti tur,vel vi operationum mentia in viam pristinam reducatur.

. 24LAliorum attentio tanta est , ut vix ac ne vis quidem ap- percipiant objecta , quae organa sensiria feriunt; aliorum attentio minor est , ut statim appercipiant ofectum, quod Des leviter organum fensorium ferit. Posterius frequenti mimum est atque vulgo obtinet , ita ut non opuot exemplis specialibus idem confirmari S. 666. Log. . Prius autem non experiuntur in se nisi illi, qui longis, perplexis atque abstrusis meditatio ibus sunt adsueti. Exemplo nobis est Petrus Remundus de Mon- mori, Mathematicus Gallus, qui, referente Fontenellio in Elogio , quod legitur in Historia Academiae Regiae Scientiarum A. III 9. P. Hl. edit. Bat. inter plurimos strepitus resolutionibus problematum admodum perplexorum incubuit. In eodem conclavi, quo meditationibus vacabat, pulsabantur instrumenta musica , filiolus hinc inde cursitabat & patrem interpellabat, problematum dissicilium solutionem ad fine in perducebat. Testatur autem experientia , quod tanta attentione utentes ad objectum praesens, non sint sibi conicu eorum, quae sensu percipiunt, Diuitiaco by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION