Vitae clarissimorum jctorum N. Boerii. A. Augustini. F. Hottomanni. B. Brissonii. P. Pithoei ... Ex recensione & cum notis Frider. Jac. Leickheri, u.j.d

발행: 1686년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

lum ad intuendum, verum etiam ad imitandum quoquomodo exprimerem. Quemadmodum enim qui vi tempestatis a rocto cursu longius aberrarunt, in noctem conjecti, si ex contine te locisque superioribus, unde est propinqvus aspectus in mare, lumen conspexerint, facile naufragium effugiunt, tutumque receptum inveniunt : Eodem modo, qui sese scientiae cognitionisq; studiis dederunt, si varietate rerum magnitudineque tanquam fluetibus oppressi, animum contrahant aut demittant, splendore praestantium hominum oc exemplo, Velut gubernaculo , eriguntur ac resistunt, atq3 eX Procellis difficultatum, ex aestibus curarum, per an gustias, per vada, per saxa & cautes in portum doctrinae velis passis pervehuntur. Itaque cum Imnibus exploratum erit, quae subsidia Budaeusaabuerit ad tantam eruditionem, quibus initiis ic fundamentis tantae summis in rebus laudes xcitatae fuerint: quam contra impedimenta,

,bstiterint, & qua industria superarit , ut jam

lane grandis & sine praeceptore literas didic it, quam multa in vita occupatissima legerit,

ractarit, scripserit, ex his fructum illum vel naximum percipient in rectam disciplinae viam agressi: quod intelligent, qui majorem disceni commoditatem habent, minime illud ipsum, uod est summum, desperandum esse, modo uod efficere, aut quo progredi possint experiantur, & adhibeant ad considerandas res honeras, cognitioneque dignas & tempus di diligen-c tiam.

52쪽

tiam. Ad haec cum genus Vitae, naturam,mores, gravitatem, constantiam, praestantiam, atque

Prudentiam intuebuntur, id quo p intelligent, quod praecipue his temporibus salubre , frugi

ferum existimo, nempe ex literis non ostentationem scientiae, sed integritas em morum multo magis esse

quaerendam. Nam videre licet quosdam ex his, qui literas profitentur, tanta esse levitate & jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios gloriae cupidos, temere & inconsulto Quodvis scribere: maledicendi avidos nonnullos, alienae famae passim obtrem re: multos, omnis generiS. flagitiorum servos, ut literarum dignitatem mirabiliter cominuant, vel dedecorent potius. Nec vero me fugit quanti sit negocii vitam tanti viri totam explicare., & eam non modo in animis, sed etiam in oculis conspectuque omnium e ponere. Quod si minus ea bene dicendo con-

navar quis enim id ullo modo posset i) quae

Budaeus bene agendo consecutus est, etsi neqvaqvam parem illius virtuti facultatem orationis asseram; at pro nostro studio meritam gratiam debitamq3 retulisse, nullam apud aequos rerum aestimatores reprehensionem habebit. Erit interea fatis id ovidem nobis contendisse, non modo uti doctum , quod orbis terrae judicio comprobatum est: sed summum etiam ac singularem virum fuisse Budaeum, & cum prudentia, tum omni virtute excellentem per nos posteritas cognoscat. Sed jam ad id quod nobis institutum est, veniamus. Gul.

53쪽

Q Ulielmus Budaeus Lutetiae Parisiorum nobi- , iissima & antiquissima stirpe ortus, majoreS habuit amplissimis honoribus functos: qui multis in rebus principibus nostris magno usui, ic

Reipubl. ornamento fuerunt. Patre usus est copiose inprimis , &, ut tum erant tempora, χliteris non abhorrente. Puer admodum ab eo praeceptoribus est traditus, ut literis institueretur. Personabant adhuc omnes Scholae vocibus imperitorum hominum & barbarorum, nec

dum politioris doctrinae splendor Gallis illuxerat. Quapropter cum vix primoribus labris latinos scriptores attigisset, quod fuit in more majorum institutoq3 positum, Aureliam celebrem urbem, ut ibi jus civile disceret, est missus. Quo in gymnasio triennium Versatus, OpeIam pene omnem perdidit. Neque enim ignarus latinae lingvae, & ab aliis disciplinis imparatus, artem illam reconditam & multiplicem sibtilemque cui sese dediderat, cognitione &scientia poterat

homprehendere. Domum revocatus, cum aliis

quibus adolescentia capitur voluptatibus, tum venationi atq3 aucupio praecipue indulsit. Quae tamen eum non diu occupatum impeditumq vetenuerunt. Nam pausatim defervescentibus ejus aetatis cupiditat us, illisque deliciis mature cie-

florescentibus, omnium opinione celerius immutatus, tanto demum literarum amore exarsit, ut negociis omnibus omissis, totum se in cognitione oc scientia collocaret. Itaque omittere

omnes voluptates, relinquere studia delectatio nis, ludos, iocos, convivia, sermones etiam C a omnium

54쪽

36 . VITA

omnium pene familiarium deserere: non cibi, non somni , non corporis rationem habere: arbitrari omne tempus deperire, quod in literis non collocaretur. Ad quae facienda nullo exemplo poterat excitari. Neque enim facile quisquam reperiebatur id temporis, quem sibi ad imitandum proponeret, aut cujus gloria incenderetur. Verum erat insita quaedam discindi in eius animo cupiditas, quae noctes&dies illum concitabat, ait admonebat nihil esse in vi

ta magnopere expetendum praeter sapientiam, atqpe scientiam: In ea persequenda omnes cruciatus com

poris parvi esse ducendos, esse hanc unam, qPae brevitatem vitae , immortalitatis ste, posteritatis memoria consolaretur. Hanc neris eripi nec ad iposse, ne naufragio ne ι incendio amitti e catena omnia caducas incremo in fortunae temeritate posita , 8arva intemdum offensione , velutignundine totius anni fruges auferri. Quae secum per saepe reputans, cuncta sciendi cupiditate posteriora tandem duxit. Pri- mus certe Gallorum rudi adhuc saeculo, sine in Praeceptore ac duce, nullo socio aut consorte loriosi laboris, nullo aemulo atm imitatore stulorum, in optimarum artium curriculum Pro diit. Cceterum cum is non posset per aetatem optimos quos. authores eligere : nec sciret aavibus potissimum auspicandum esset, incon-ituendo studio plurimum peccavit. Deterrimum enim quemque librum sumens in manus, interpretes aliquanto intentius quam authores ipses legebat. Ex quorum illiteratis annotationibus, nihil praeter. inconditam rerum temere

55쪽

congestarum sylvani poterat comparare. Quo errore intellecto, etsi graviter ferebat se vestibulo in ip adituque impegisse, non tamen anumum despondit: sed sensim vitia in quae dii psus erat, quaeque per imprudentiam hauserat eluit, & magna sustulit dissicultate. Hanc vero secit instituti mutationem, ut optimum quemq; legeret sine interpretibus, & Ciceronem inprimis ad verbum disteret. Saepius enim lectionem a capite repetendo, hoc boni consequebatur, ut prima cum mediis, media cum extremis conferendo, facile totius orationis cursum ce neret, ipsumque authorem suae sententiae quasi interpretem haberete res etiam reconditas, quae Plerumque in scriptoribus occurrunt, intelligeret eadem exercitatione & diligentia. Itaqueis

paucis quidem annis. sed plurimo certe studio Romanis artibus & literis ita profecit, idque intra

domesticos parietes, ut jam Hve ad oratores, sive ad poetas, sive ad historicos se converteret, facilem & expeditam eorum intelligentiam h beret. Cupiebat magnopere GraecaS qVoque literas discere: a quibus omnis rerum optim rum atque artium ubertas petenda est. Id fuit eo dissicilius, quod nulli suppetebant praeceptores , a quibus doceretur atque erudiretur: tum quod Graecorum lingua nondum erat in Gallia cognita, quodque posteaquam cognita, non multum culta, paucis certe grata & probata,

pluribus etiam suspecta&invisa diu fuit. Seclincredibilis discenai ardor nequaquam restingvi potuit his dissicultatibus. Venit eodem tempore

56쪽

Lutetiam Georgius Hermon tu, qui se Lacedaemonium nuncupabat, homo mediocris, & aut is

nulla aut humili doctrina praeditus. Hic quia solus in Gallia ea tempestate graece scire videbatur, initio fuit nostris hominibiis summae admurationi. Quem Budaeus natius, magna mercede conductum ad se accersivit,ic antequam dimitteret, amplius quingentis nummis aureis donavit. Adeo nulli nec sumptui nec pecuniae Parcere in animum induxerat, dum id quod cupiebat quoquo modo assequeretur. Itaque huic Graeco cum aliquot annis operam dedisset,& eo praelegente audivisset Homerum autho- resque alios insignes, nihilo doctior est fictus. Neque enim praeceptor ille plura docere quam sciret, poterat: D Graecas literas eatenus novexat, quoad convenit sermoni literato cum vulgari : & nisi quod legere optime, & e more doctorum pronunciare videbatur, eXpers erat omnis eruditionis : & qui pingendis literis Graecis victum quaerere tantummodo nosset . Non ita multo postea decedens ex Italia venit in Galliam νηπι Lasiaris, vir cum genere & nobilitate praestantissimus, tum Graecorum omnium hujus memoriae facile doctissimus. Qui cognito Budati studio in Graecas literas, quanquam erga. hominem mirifice assiciebatur, eiusque causa , omnia cupiebat, non multum tamen potuit juvare: quum fere ageret in comitatu regis, aut legationes longinquas obiret, & Budaeus in perennibus studiis domi se contineret. Fecit ta- men non invitus,quod potuit vir humanissimus

57쪽

atu ve facillimus, ut praesens Budaeo aliquid praelegeret: quod vix in omni consuetudine vicies contigit, & absens libros suos quos emendatos maxime, oc lectissimos habuit, ejus fidei mandaret. Mathematicas disciplinas ab Iacobo Fabro nobili philosophoe didicit: ad quas tantum ingenii & alacritatis initio attulit, ut -olare non eX- currere videretur. Itaque dum Faber multa proponit, Budaeus omnia asseqvitur, eo res venit , ut prius ille docendo defatigaretur, etsi magnam mercedem accipiebat, quam hic discendo. Neminem praeterea audivit, sed partim Discitate ingenii, partim assiduitate & diligentia caetera quae ad optimarum artium, & utriusque lingvae cognitionem spectant, est consecutus. Ab his autem initiis prosellus , tantos in suis studiis progrusias fecit: ut nostra aetate principem locum in literis tenuerit omnium confessione . Ipse quidem Lascaris, etsi Graeci in communicanda sua cum exteris laude parciores sunt, i men admiratus elegantiam Attici sermonis, quam scribendo feliciter exprimebat, de eo dicere persaepe solebat ut scribit Lazarus Ba in vir amplissimus atque eruditissimus ) quod olim de Cicerone Apollonius dixit, nempe doctrinam seloqpentiam, qpa solae Graecis enunt relicte, laser Budaeum hoc. tempore in Galliam esse perlatas, ut olim

C . per

caJ Budaeus in epistola ad Custeri. Tonstallum,

Britannum,Regium onatorem, cujuι exrant de a

te si putundi libri N. in η. Paris uast. q. Rob. Stephan. I. libr. s. T. I. O. P. 36ῖ.

58쪽

per Ciceronem ereptae langventi Graeciae, Romam adve-nsnunt. Accepi Chri in horum Longotium, dum Lutetiae in utrisque subselliis Jurisconsultorum versaretur, interea cupiisse graecas literas discere, S maximopere a Budaeo petivis te, ut sibi quotidie aliquid praelegeret. Existimabat enim authoritatem visi praesertim tanta eruditione cumulatam , magnum sibi ad eam rem calcar addituram : tanto certe uti praeceptore inprimis honorificum ducebat. Budaeum respondisse, negotiis familiaribusque & forensibus districtum

Praelegendi ocium Lon habere: adjuturum tamen quod posset, adhiberet alium magistrum vel mediocrem si inveniret, loca obscuriora animadverteret, & notaret, quum liceret, sui copiam facturum. Posteaquam Longolius id ob- sinate sibi vidit negari, omni spe impetrandi ademta , graviter commoveri coepit, male suspicans Budaeum hanc eruditionis partem, qua sinius praestabat, aliis invidere, ac propterea nem,nem velle in societatem ejus gloriae admittere: lconsilium exinde iniisse cum Lazaro dast is Romam proficiscendi ad discendum Graecas literas, ea praecipue causa, ut Budaeum superaret, a quo acceperat repulsam, illum a seipso edoctum tantum processisse in literis Graecis, & omni arte ingenua liberalique doctrina: sibi facultatem, sibi magistros, sibi denique paratiora omnia addiscendum fore. Quibus ex rebus in magnam victoriae spem & prope exploratam V enerat. Romam ergo protectus cum doctissimis adhibitis Praeceptoribus quinquennium in Graecis scri

59쪽

ptoribus legendis persevera ite graece epistolam ad Budaeum misit , jam tum sese homini arbitratus exaeqvAtum. Cui Budaeus tam concinne dc accurate rescripsit, extat autem epistola ut , Longotium primum in admirationem summam adduceret, deinde etiam in desperationem. Baysius quom eius epistolae elegantia ita obstupuit, ut tum ingenue fateretur, multum adhuc superesse quo progrederentur: & Longotium identidem admoneret, vix illud perfici posse quod

tentarent. QV9circa LongoliUS, qVanquam esset magni vir animi, tamen desperatione debilitatus, noluit amplius in eo laborare quod se assequi posse dissideret. Verum se retulit ad Ro- manas literas, futurus haud dubie, si diuturniorem lucis usuram superi co iacessissent, omnium non nostrae modo aetatis, sed eorum etiam, qui post Ciceronem latine locuti sunt, in dicendi ta. cultate princeps. Magna ergo Budaei laus, quod a duobus excellentis ingenii juvenibus, hisce studiis ardentibus, ocio abundantibus, ejus aemulatione incensis ea e causa domo tam longinqua profectis, uberrimis praeterea artibus o natis , consuetudine, sententiis, Voluntate consociatissimis, omnibus vel naturae praesidiis, veI fortunae alumentis ad discendum paratissimis, toto denique pectore ad laudem incumbentibus non potuerit anteverti. Hocque in eo magis mirum quod jam aetate provectusditeris studere coepit, quod in tanta occupatione vitae, totis impedimentis principio illatis cursum nihilomunus potuit tenere. Sed ita in humanis rebus a na-C s tura

60쪽

tuna comparatum videtur , ut Pulcherrimo cures operi ldi cultas proponatur, α ι arde crescentia sint diutu niora sperfectiora. Proinde sicut animalia ma-

jora diutius visceribus parentum continentur, & arbores proceriores tardius adolescunt, In ar- borum autem ipsarum. baccis & frugibus terrae, quae lentius maturescunt, hae sunt meliores se ilongius servantur: Sic praeclara ingenia, quae ita nugem sunt perventura, non continuo Tproferunt: sed quanto uberiores fructus datura sunt, tanto dissicilioribus utuntur progressioni-

bus, praecocia vero tanquam flosculi celeriter , , emoriuntur, vel raro sine offensione ad excel-

lentem statum perveniunt. Quapropter quo lserius ad literasse applicuerat, eo majore cursu i tarditatem corrigendam ratus, brevi jacturam imperioris aetatis resarcivit. Tantus erat in eo bonarum artium amor innatus , ut caeterarum . rerum oblitus, quidvis perpeteretur ipia cogni- itione & scientia captus: curas , sollicitudines, ivigilias perferret, nec volΠptatem requirens ali- am, quam qVae ex literis capitur, nec ullum fugi- ens laborem. Ita mentem suam in rebus co- ignoscendis, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigandis novis alebat cum oblectatione so-

tertiae: quem unum suavissimum adimi pastum iudicabat. Erat in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat. Quemcunm librum semel arripuisset, nulla nec obscuritate terreri, nec novitatis illecebra adduci potuit, ut de manibus deponeret priusquam pervenisset ad metam. Forte evenit ut haberet sermonem de suis

studiis

SEARCH

MENU NAVIGATION