장음표시 사용
331쪽
De tribus insessessus operationibus in specie. I. AO4. In ollagismo tam categorico, quam Θpothetico satus men- gub δειis futurus nascitur ex praesente mediante praeteriso. In syllo- status misu.
gismo enim categorico, sive is locum habeat in serie perce-' ex Ptionuin explicanda β. 392.), sive in demonstrationibus 793.), 'propositio minor est judicium intuitivum , major vero propositio est judicium. quod vi minoris memoria nobis sugge-
tuitivum cum tribuat eatieuidam, quae in ipsius notione continentur . i. L.M. ;entis illius idea animo praesens obversari debet, dum judicamus, consequenter minor propositio in syllogismo Categorico exprimit statum mentis praesentem. Quando ope
alicujus syllogismi infertur conclusio , termini praemissarum diversi combinantur f. 36s.), conlequenter subjeistum nobis
repraesentantes cuin praedicato praesentem quendam mentis statum in nobis experimur. Quare etiam in hoc casu, ubi conclusio syllogismi antecedentis sumitur loco minoris in sequente, minor propositio exprimit statum mentis praesentem. ioniam majorem propositionem memoria nobis iuggerit, notionem isti respondentem . Sao. sa I. Log. jam antea ha buimus f. 126.), consequenter ca exprimit flatum mentis praeteritum, qui denuo praesens fit. Jam vero ex terminis diversis in propositione majore ac minore componitur conclusio j 363. ), quae exprimit statum aliquem mentis praesentem pere monstrata. Patet itaque in syllogismo categorico statum mentis, qui praesens fieri debet. adeoque futurum enasci ex praesente quodam mediante praeterito alio.
Similiter in syllogismo hypothetico , sive is in demonstratione, sive in serie perceptionum explicanda locum habeat f. 39a 39S.), antecedens quod ponitur, vel consequens quod tollitur, est judicium intuitivum, vel conclusio per syllogismum antecedentem illata , vel ex plurium syllogismoruin conclu,
332쪽
Part. I. SH. m. cap. III. sionibus per modum judicii intuitivi sormata propositio I. 39s. 394. PBμοι A. f. I. & seqq. Log. , consequenter sicuti
in categorico exprimit statum mentis praesentem. Propositionem hypotheticam, cujus antecedens ponitur , vel con sequens tollitur, memoria nobis suggerit , adeoque eodem, quo ante , modo patet , quod statum mentis praeteritum exin primat, qui denuo praesens sit. Jam vero in conclusione ponitur consequens, vel tollitur antecedens f. 4 Io. quam exprimere statum aliquem mentis praesentem ex iis, quae modo demonstrata sunt, evidens est. Patet igitur denuo in syialogismo quoque hypothetico statum mentis, qui praesens fieri debet, adeoque suturum enasci eX praesente quodam mediante
Idem probatur a posteriori in medim allatis exempIis, quibus propositionis veritas redditur illustriori Etenim si
pirum intuentes judicamus eam esse arborem ac recordati a bores autumno solia deponere inserimus, quod haec pirus solia sua deponere debeat autumno , triplicem omnino in nobis eriperimur mentis statum. Primus nimirum est, quo pirum intuentes ejus nobis conscii sumus atque judicamus , quod ex arborum numero sit: quem esse praesentem nemo in dubium vocat. Dum recordaris arbores autumno solia deponere, tibi utique repraesentas, quod antea expertus es multiplici vice, adeoque statum mentis praeteritum tibi repraesentas. Non potuisses soliorum autumno decidentium recordari, nisi decidentia antea observasses , adeoque status praeterhus necessario praesupponendus , antequam ratiocinans minor, possis jung re majorem Dum denique judicas , pirum hanci autumnossilia sua deposituram vey deponere debere, tertius ortitur status mentis, a duobus ceteris & tempore, & re diversus. En inr-
vero quia non iudicasses , pirum hanc solia sua autumno de- polituram esse . nisi antea judicasses , pirum hanc esse arborem A. arborem latia sua deponerdi autumno , status Hementis,
333쪽
De tribus intellectus operationibus in meis. 3I
quo tibi repraesentas pirum tanquam solia deposituram autumno, adeoque statum aliquem arboris futurum, enascitur ex pra se lite aliquo mentis statu mediante praeterito. Et idem eOdςm modo patet in quocunque exemplo alio syllogismi categorici. Non minus clara est propositionis praesentis veritas in casu syllogismi hypothetici. Ponamus enim nos judicare nunc esse autumnum , & recordatos, si autumnus est , arbores folia deponere debere, in serre quod nunc arbores solia sua deponere debeant; evidens est nos denuo triplicem mentis statum in nobis experiri, qui ordine se invicem excipiunt. Primus nimirum est , quo judicamus esse autumnum, quocunque tandem modo ad hoc judicium perveniamus. Sussicit enim statum istum tunc temporis esse praesentem , quo judicamus nune leu hoc tempore esse autumnum. Dum recordaris , si autumnus est, arbores folia lua deponere debere, tibi utique repraesentas, quod multiplici vice expertus es . adeoque statum quendam mentis, qui ex pluribus praeteritis compositus est. Non potuisses recoro ari hujus judicii, nisi antea idem ex multiplici
Experientia derivasses, aut idem ex eadem sormares, quatenus eorum, quae expertus es, recordaris. Atque ita patet mentis
aliquem statum praeteritum denuo reproduci. Dum denique judicas , arbores nunc solia sua deponere debere; tertius oritur natus mentis ex anterioribus, ab iis & tempore, & re diversus, Consequenter ex praesente aliquo mediante quodam praeterito.
Et idem eodem modo patet in quocunque exemplo alio syllogismi hypothetici.
Non puto fore aliquem, qui in dubium voret , diversos iudieandi actita diversos esse starias mentis r alias enim ex definitione status ς. os . Onto J facillima foret probatio. Etenim quia dubitat,judieandi an a . quorum alius alium sequitur, esse e Bumero mutabili. - quae menti in synty Et, ubi dubitaverit, per notionem mutabiliseonvincetur t3. 29o. Onιοι. . Quare cum mutabilium determina. Rr a tione
334쪽
lione enascatur status rei s, M. Onto ); singuli isti judieandi anus. quibus rati inatio absolvitur . totidem mentia status eonstituunt peculiares. Etsi autem propositio praesens inter res levis momenti r ferenda videri possit, ut qua veritatem tanto apparatu adstrui superis suum habeatur; suo tamen tempore in Moralibus parebit, quantum momentum in eo positum sit, ut intelliSamua , quomodo status Pra teriti influant in praetatem.
suomodosa- Quoniam in syllogismo categorico praemissae terminum tur fusumi communem habent, in conclusione autem termini praemissarum
flatur Diurus prodit ex praesente utque praeterito , quatenus prinis,hj.ριι sem quid om ex prcterito habet. Patet idem in exemplo quo- έ cunque singulari. Sumamus obvium, ad quod paulo ante4o4. . provocavimus : Haec pirus est arbor. Omnis arbor folia sua deponere debet autumno. Ergo haec pirus solia sua autumno deponere debet. Praemissae terminum communem habent arborem , atque adeo in statu praesenti, qui minori respondet, de praeterito , ad quem major refertur , commune quidpiam deprehenditur, scilicet arboris repraestentatio. Ut conclusio prodeat, combinantur termini praemissarum diversi, quibus serus & foliorum autumnali tempore depositio denotantur. Status igitur mentis, quo sibi repraesentat pirum tamquam solia deponentem una cum autumnali tempore, nascitur ex praesente & praeterito, quatenus praesens ac praeteritus quidpiam commune habent, seu quatenus quidpiam est in praesenti, quod erat in Praeterito.
Quod ex praesente ae praeterito statu praesens enasei minime pomisset, nisi uterque quidpiam eommune habuisset. tum ex eo intelligitur. quod sine medio termino non possit inferri concluso ' tum etiam is p ist, quod posita nunore non simul positanillat maior.
335쪽
De tribus intellictus operationibus inspecie. f. 4Q6. in Ossuismi lapathetici status futurus prodit ex praesente Modus quo
atque praeterito, quatenus praesens cum futuro tu praeterito coni, satui futu-netur. Syllogismorum hypotheticorum duo sunt modi,pornens& tollens f. o 9. 4so. IV. . In ponente, ponitur tecedci S& vi ejus in memoriam revocatur propositio hypothetica , liantecedens est, ctiam consequens est, ac inde insertur , quod conssequens sit f. 4O9. Log. . Quoniam itaque pofitio antecedentis designat statum quendam mentis praetentem , propositio
vero hypothetica, quae in memoriam revocatur , praeteritum, nec consequens poneretur , nisi posito antecedente memoriam subiret propositio ex antecedente atque consequente composita ;evidens est flatum mentis, qui positione coalequentis determinatur, oriri ex praesente atque praeterito, quatenus praesens, positio scilicet antecedentis , atque suturus, seu novus qui Oritur, positio nimirum consequentis, in praeterito, propositione nimirum hypothetica, simul continentur. In modo tollente tollitur consequens & vi ejusdem inmemoriam revocatur propositio hypothetica, si antecedens cst, etiam consequens est , ac inde infertur , quod antecedens non
sit c 3 4 39 LM. . Quoniam itaque sublatio consequentis designat statum quendam mentis praesentem , propositio vero hypothetica, quae in memoriam revocatur, praeteritum , nec antecedens tolleretur nisi sublato consequente memoriam subiret propositio ex antecedente atque consequente composita ἔ cvidens est statum mentis qui sublatione antecedentis determinatur , oriri ex praesente atque praeterito , quatenus praesens, sublatio scilicet consequentis, a que suturus, sublatio nimirum antecedentis, in praeterito, propositione nimirum hypothetica, simul continetur.
336쪽
dem etiam confirmatur a pollariori exemplo quocunque singulari syllogismi hypothetici. Ponamus enim nos in historico aliquo scripto legere, quod, cum quid fieret, arbores foliis condecorata suerint , atque in memoriam nobis r vocari proposuionem hypotheticam, si arbores soliis condecoratae sunt, hiemem non esse, indeque colligere, quod tunc temporis , quo illud contigit quod narratur , hiems non suerit; evidens est ex statu praesente, quo iudicas, arbores soliis suisse
condecoratas , cum quid fieret, & statu praeterito quo tibi imnotuit , si arbores foliis condecoratae sunt, hiemem non esse,ideo enasci statum novum , quo judicas , tunc non fuisse hiemem, quo contigit quod narratur , quod in statu praeterito judicavdiras, si arbores soliis condecoratae sunt, hiemem non esse, adeoque non minus id , quo status praesens determinatur , nempe repraesentatio arborum soliis condecoratarum,quam id, quod ei, qui producitur, proprium est, repraesentatio temporis ab hieme diversi, in eodem continetur.
Eodem prorsus modo id in modo tollente liquet : ad quem exemplum idem facile accommodatur, si propositionem
hypotheticam ita efferas: Si hiems est, soliis condecoratae non sunt arbores. Etenim quando judicas , soliis condecoratas esse arbores, tum consequens tollitur, & dum iudicas non esse hiemem , antecedens tollitur. Ita nimirum ratiocinaris: Arbores soliis condecoratae sunt. Si hiems est, arbores soliis Condecoratae non sunt. Ergo hiems non est. Status itaque judicantis non esse hiemem nascitur ex statu praesente judicam iis arbores soliis condecoratas esse & praeterito iudicantis , si hiems est, arbores soliis condecoratas non esse, propterea
quod is, qui nascitur , una cum praesente in praeterito simul
337쪽
De ipsius intellectus operationibus in specie.. 3 vIn Pr pistrione praesente continetur ratio a priori, eur status mentis, qui conclusione syllogismi hypothetiei designatur ea prae sente aliquo S praeterito simul nascatur. Attentus enim ex ipsis se cultatibus animae intelligit quomodo idem contingat. Atque eadem tenenda sunt de propoktione praecedente quoad syllogismin cate gorio .
At ex praesente atque praeterito, quatenus praesens cum futuro in quo τι δε Praeterito simul continetur. Etenim in syllogismo disjunctivo regimi dis membro uno vel pluribus membris positis tollitur vel membrum A alterum, Vel cetera membra tolluntur, aut unum quod relictum seu non positum fuerat,& contra ceteris sublatis ponitur unum S. 4IT. Log. ). Quamobrem si membrum vel plura membra, iue quae ponuntur, Consideres ut antecedens propositionis hypotheticae ; erit membrum, quod tollitur , consequens ejusdem rsi membrum, quod tollitur, vel plura membra, quae tolluntur,. consideres ut antecedens propositionis hypotheticae ; erit membrum, quod ponitur, consequens ejusdem , atque in utrO-que casu syllogismus disjunctivus degenerat in hypotheticum modi ponentis Io. Log. . Enimvero in syllogi imo hypothetico status futurus mentis, qui determinatur conclusionem nascitur ex praetente, quem refert antecedentis politio, & praeterito , qui propositione hypothetica designatur , propterea: quod is, qui nascitur , una cum praesente in praeterito coni netur. O6: . Ergo etiam vi disjunctivi eidem aequi pollentis; status praesens ex praesente ac praeterito nascitur propterea quod praetens ac is, qui nascitur, in praeterito simul conti
Idem clarissime perspicitur a posteriori in exempla quincunque syllogismi disjunctivi.. E. gr. Syllogismus sequens dis
junctivus est f 4 I9. . : Aut anima est substantia simplexse
338쪽
3ro aut composita. Sed est substantia simplex. Ergo non est composita. Quoniam itaque minor rcspondet iudicio assiimio, quo mediante propositio disjunctiva in memoriam revocatur β. ii7.9 , status judicantis animam non esse substantiam compositam nascitur ex statu judicantis quod fit fimplex, propterea quod praecessit status judicantis , aut animam esse se, stantiam simplicem , aut compositam. Idem eodem patet, si exemplum aliud quodcunque elegeris. Quod de syllogismis eategoricis . hypothetieis S disjunctivis
evicimus , idem de ratiocinatione polysyllogistim & mixtim composita ostendi poterat, de qua di ximus alias 494. S seqq. Leg. l. Enimvero cum haee facile per se intelligat, qui ad anteriora animum .dvertit; ut plura eam in rem dicamus opus non est.
Status praesens dicitur grauidus futuri, quatenus exe0' vi ejus futurus sequitur. Dicitur idem impraegnara a prat- terito, quatenus mediante praeterito aptus essicitur , ut inde sequi possit laturus, seu, quatenus accedente praeterito ex e0 sequitur laturus.
Modos hos loquendi hie explicare libuit, eum subinde deasti,nia usurpentur , & ex iis intelligantur, quae modo de syllogismis demonstrata sunt: quemadmodum ex corollario sequente patet.
Ouanis Quoniam tam in syllogismo categorico, quam hypothe si ἔμε Pr tico, imino disjunctivo utpote huic aequipollente vi demost strationis praecedentis f. 4 7. status mentis suturus nascitur ex Ita ... praesente mediante praeterito, seu quando hic ad illum ae-iuia iraiis. cedit g. 4O4. & siqq. I in Osissimo tam categorico, quam byrtio. pothetico.disjunctivo status praesens es gravidus futuri, μοι
339쪽
De tribus intellectus operationibus is pecie.
Atque ita ad sensum manifestum di obvium reduximus verba, q)iae at notionea tam susas relata sublime quid spirare videntur & regre percipiuntur. Nostra enim philosophia, quam non ad pompam eompositam esse jam alias monuimus, ad obviam perspicuit tem redueit sublimis atque profunda, ut vel ideo contemnenda videantur iis, qui inexpectatam prosunditatem in obviis pervidere ad.
sueti non sint: neque enim magnificis verbis elata ad easus intricatos atque dissiciles applieamur, quae ex obviis perspieuitatem hauriunt. Aged et i itaque applieemus corollarium praesena ad unum vel alterum exemplum,ut penitus comprehendatur.Categorice ira argumentamur. Haec pirus, quam contuemur, arbor est. Arbor folia sua deponit aurum. o. Ergo etiam haee pirus folia sua deponit aulamno. Judicium primum intuitivum est quod sormatur de re oculis nostriet obversante atque ex eo sequitur discursivum, quod eatem haec pirus folia sua au umno deponat, quia id an re cognovimus de arbore quacunque. Ex statu praesente per se non iaquitur futurus, neque enim ideo judicii, quod haer pirus folia sila autumno deponat, quia cognoveras pirum hane est earborem, atque edao per se status praesens suturi gravidus non est Enimvero ideo fieri potest, ut judieio intuiti. vo, qaod pirus haee sit arbor, perveniatur ad discursivum, quod folia sua deponat autumno, quod olim cognovisti, arborem folia deponere autum io , at lae judicii hujus praeteriti recordaris. Atque ita status praesens impraeenari potes a faturo, quatenus vi termini communis in memoriam revocari potest jud cium p aeteritum, dum
in praes: ns attentionem dirigis. Et a prae erito acta imprivgnatur praesens, quatenus judicium praeteritum astu in memoriam revoratur. Sicque gravidus astu essicitur futuri, atque jam vi ejusdem nascitur qui futurus erat, dum ex praesenti insertur conclusis. Facile autem apparet, cur praesens status ante impraegnari debeat a praeterito, quam saturi ait i sit gravidus: fieri nimirum potest, ut ad idemia die tum intuitivum divelsa accedant judicia prete. erita atque adeo
vi ejusdem judieii intuiti vi ad diversa perveniatur judicia discursiva.
E. er. iri nolico exemplo, quando jadicas pirum, quam conlueris, este arborem, ubi memoria tibi suggerit propi sitionem olim cognitam , quod arbor omnis vere frondes emittar, ad j id telum discursvum pervenis, hanc pirum frondιs vere emittara, a superiori utique diversum. Quod si recorderis, arborem omnem nutrimentum per radices attrahere ;j idicium distursivum, ad quod pervenitur, hoe erit . quod haec pirus nutrimentum per radices attrahat.
340쪽
322 Fort. I. Sect. III. Cap. III.
Ponamus jam porro , te hypothetice argumentari: Haee pirus arbor est. Si pirus arbor est , solia sua autumno deponer. Ergo pirus hare solia sua aurumno deponit. Quia judicium intuitivum, haec pirus arbor est . in praeterito hypothetico', si pirus haec arbor eis , solis sua autumno deponit, continetur . nec minus in eodem continetur quod inde insertor, pirus haec autumno folia sua deponit; status praesens travidus suturi efiicitur denuo, dum a praeterito impraegnatur. Nisi enim ad judicium intuitivum accederet hypotheticum, eonclusionem inserte minime liceret.
g. 4 Io. In consequentiis immediatis non continetur ratios ciens in premissa, cur inde inferatur conclusio. Patet id per exempla eunti. E. gr. Ex contradictoria oppositione ira arguine tamur : Omnis invidus miser est. Ergo talium est quendam invidum nQn esse miserum. Sane ex eo, quod iudicaS, Omnem invidum miserum esse , non intelligis, cur mentem subeat judicium , salsum esse, quod quidam invidus non sit miser. In priori itaque judicio , quae praemissa est , non continetur ratio lassiciens , cur posterius potius , quam aliud mentem tuam subeat s. I 6.Ontol.)Idem per indirectum ita ostenditur. Ponamus rationem sussicientem contineri in praemissa , Cur mentem subis eat conclusio. Quoniam posita ratione sussiciente ponitur id, quod propter eam potius est quam non est M. Ii8. Ontol , necesse est, ut, si quis cogitet, Omnem invidum esse miserum, ejus mentem subeat propositio falsum esse quendaru invidum non esse miserum id quod experientiae repugnat, quae aperte loquitur contrarium , scilicet quod praeterea aliud quid adhuc requiratur, veluti quod utraque propositio memoriae sit nulina pressa fuerit, ut una resticet memoriam alterius I I7. Similiter ex subalternatione ita argumentamur: Omnis homo est mortalis. Ergo quidam est mortalis. Patet hie denuo ut ante in praemissa, omnis homo est mortalis , non