Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

tis atquivalet voluptas C per hypoth. adeoque salvo esse stu, qui inde sequitur, istis substitui potest. Quare ex voluptate C idem oriri debet amor,qui ex A&B simul oritur ,consequenter major, quam qui ex sola voluptate A, vel B ortum ducit. Oritur adeo amor pro gradu voluptatis rei amatae. Idem etiam confirmatur a posteriori. Nos res inanimatas & animantia bruta amare, nemo non novir. Immo non erit homo, cui non exempla amoris hujus doinestica suggerat experientia, modo memoriam consulere velit. Aucimus quoque a loquentibus assirmari, quod Titius amet nummos, Mevius canes , Sempronius musicam, Cajus literas, seu eruditionem. Constat vero in eo casu Titium ex nummis, Mevium ex canibus, Sempronium ex musica, Cajum ex literis, leueruditione voluptatem capere. Quodsi ulterius in rationem voluptatis inquisiveris, eam non semper deprehendes eandem, etsi ex eodem objecto capiatur. ita Titius ex nummis voluptatem capit, quatenus sunt rariores: sunt tamen alii, qui ex . iisdem voluptatem capiunt, quatenus nos reddunt divites sunt porro alii, qui ex iisdem voluptatem capiunt, quatenus nobis ad alia comparanda inserviunt. Id igitur , quod in nummis observamus, & unde voluptatem capimus, non semper idem

est, quando ex iis voluptas percipitur. Eodem modo rem deprehendimus in casibus ceteris, ad quos provocavimus, & qu,

buscunque aliis. . . ' Inde quoque factum est, quod Carressus in definitione amorarem quamcunque objectum ejusdem constituerit. Quodsi tamen probe expensatur, in quonam proprie loquendo amor consistat, notionem confusam ad distinctam revocando, quemadmodum a nobis factum est S. 633.); facile constabit. proprie loquendo non posse amari nis entia,quae sunt felicitatis capacia: cetera autem dum amantur, amorem minus proprie dici, ac per errorem quendam oriri.

Si rem mammatam amamus, ad pe sectioinem c us promo amoris N

endam protu Iumur. Si quid enim amamus, animum dispO- inanimat .

512쪽

Part. II. Ita. I. Cap. III. situm habemus ad voluptatem eidem creandam 3. 632. , COn sequenter ad ipsum, vel statum ejus perficiendum 6. si . ). Quamobrem si opinione amantis res inanimata , quam amat, persectionis cujusdam capax est, ad eam promovendam Pronus est amans.

Idem confirmatur a posteriori. Ponamus enim, nobis donari imaginem, quae repraesentat personam formae commendabilis, etsi ea ex ingenio tantummodo artificis picta. Si cui ea valde placet, is amorem testaturus candem osculatur atque in haec verba erumpit: velle sese auro eandem includere, siquidem sua esset. Immo respondet quaerenti, cur sumtus profundere velit: se nimis amare imaginem istam. Unico hoc exemplo satis superque liquet, amantem pronum esse ad persectionem rei amatae promovendam , modo opinione ipsius alicujus persectionis capax sit. Non nego mille in medium afferri posse exempla amoris, quo res inanimatas prosequimur, & hoc tamen . non obstante amantem esse procul remotum ab eadem orna da. Enimvero in singulis istis casibus aut amantis opinione nulla cadet in rem amatam persectio, aut, si quae in eam cadit, sibi tamen deesse vires agnoscit ad eam actu promovendam. Nec deest voluntas, ubi tale quid agnoscit; modo non deessent

ain, is Si animantia bruta simamus, ad eorum voluptatem es per- .himalium fictionem promovendam proni fumus. Quoniam animantia brutorum bruta , si non omnia , saltem pleraque voluptatis capacia judi- ectus. camus ; si vero alterum amamus voluptatem eidem creare studemus f. 632. : nil sane obstat, quo minus in praesente quoque casu idem amoris enectus sequatur. consequenter si animantia bruta amamus, iis quoque voluptatem , quae opinione nostra in ea cadit, creare studemus g. II 8. Ouiου. Quodsi

animantia bruta instar rerum inanimatarum consideremus, non attenta voluptate , quae in ea cadere vicetur , amor eorum

idem

513쪽

De lectibus.

idem esse debet qui rerum in animatarum Ii8. Onrol. . Enini vero si res in animatas amamus, persectionem earum, quae Opinione nostra in eas cadit, promovere studemus 633. . Ergos animantia bruta & res inanimatae pari jure a nobis cententur, persectionem earundem promovere studemus. Idem etiam sequitur ex priori. Etenim si animantia bruta, quae amamus, voluptatis capacia judicamus; eis voluptatem creare studemus per demonstrata. Enimvero cum nobiS constet, voluptatem in

sensit persectionis consistere s* ir); eorum quoque persectionem, qua opinione nostra in ea cadit, sive intrinseca fuerit, sive

extrinseca promovere studemus.

Confirmatur idem a postcriori. ExempIa clarissima omnium praebent canes, praeiertim catelli. Qui canes, vel catellos amant, illi iisdem cibos praebent, quos iplina et avide appetunt, sibi persuadentes haec animantia eandem voluptatem ex ilis percipere, dum eos avide devorant, quam nos ex gustu capimus, dum eos masticamus & masticatos ad deglutitione in promovemus. Inde est quod matronae culcitas molles fieri curent . in quibus catelli requiescant, quoniam ipsim et cula itis mollibus insidere malunt, quam scamnis duris. Inde est quod de iis ornandis cogitent, Cum hunc Ornatum ad perfectionem extrinsecam reserant, utpote ipsae met ornatu delectari solitae. Immo videas indignantes, qui illos dolore afficiunt, more amantium taedia ab iis avertere studentes, voIuptati quippe contraria f. 632. . Gemina sunt exempla eorum, qui equoS amant: ne destini exempla animalia bruta aversatione digna amantium. Sed talia cumulari, quae Obvia sunt, Opus non est idi lassicit excitari attentionem & praeberi principia, juxta quae attentio ad ea dirigitur , quae ObserVanda veniuntia

Quae de amore rerum inanimatarum & brutorum animantium dicta sunt . palam loquuntur, in quonam eorum amor consistat. Quare cum fieri non possit,ut cumam ore hominum p rsus conveniat, quod bruta felicitatis non sint capacia, si accurate loqui volueri Sy

514쪽

-- rearum inania matarum

qui sis.

Diferentia guudii δε

496 Pan. II Sect. I. cap. m.

ris, multo minus autem aliqua in res inanimatas felicitas cadat; ut peculiarem amoris reruin inanimatarum , brutorum, quatenus iisdem aequiparantur, definitionemi subjiciamus, non inconsultum ducimus,

Amor rerum inanimatarum est dispositio animae ad voluptatem ex ipsis percipiendum. Puod se quis animantia bruta iisdem aequiparat, quatenus scilicet ea non considerat tanquam voluptatis capacia, scd tanquam ea , unde voluptas percipi potest ; amor eorum idem es , qui rerum inanimatarum: id quod per se patet, cum hoc in casu subistis quasi comprehendantur , aut utraque tanquam eidem generi substantia con derentur. 2uo is vero eadem animantia bruta hominibus aequiparentvr , amor eorum idem est, qui hominum: id quod non minus per se patet, cum hoc in casu homines & bruta tanquam eidem generi substantia considerentur.

Ex definitione praesente patet, quantum inter definitionem reis rum in animatarum & hominum intersit. Nimirum ratione subjecti amantis nulla seret differentia nisi aliqua intercederet ratione objecti amiti. Quodsi enim res inanimatae felicitatis larent capaces. ut &iptainet voluptate stui possent; amor rerum omnium atque hominum foret idem. Quoniam vero res inanimatae incapaces deprehen. duntur, nec bruta verae voluptatis capacia sunt; amor rerum inanimatarum non tendit nisi ad eum earundem statum, quo plus vo. luptatis ex iis percipere vellemus . non invisuri iisdem voluptatem propriam, si uua frui possent: Voluptas enim , qua fruitur amatus. continuo redundat in amantem. Ceterum ex definitione amoris rerum inanimatarum ratio reddi potest eorum omnium, quae homines hoc amore impulsi faciunt rei amatae gratia.

f. 638. Quoniam de re praesente gaudemus, adeoque ex ea vomluptatem percipimus infignem c*. 6I4. , quatenus eam iudiacamus bonam respectu nostri g. 624. eandem vero amamus, quatenus id maxime volumus, ut Voluptati ipsa metesse possit , adeoque eandem percipimus citra respectum ad nos

515쪽

cf. 637. ; gaudium de re inanimata O arare rei inanimatae dif

ferunt. , Atque hinc apparet, juxta definitionem Cartesi non adeo claram esse disterentiam inter amorem rei inanimatae, atque gaudium de eadem, quod amorem oriri velit, quatenus rem nobis repraesen-mus tanquam bonam respectu nostri , etsi non negemus , etiam ex ipsus mente superesse aliquam adhuc disserentiam inter hosce aste.ctus, quatenus nim j rum supponit gaudium versiari circa honum nobis p sens, amorem Vero circa id, quod quidem bonum judicatur respectu nostri, non tamen consideratur , tanquam nobis prTsens. Dantur tamen casus. ubi aegre gaudium ab amore distinxeris, Velutis librum amas ob doctrinam solidam in eo contentam , nisi multo acumine utaris.

stri alterum amat, is eundem Gnfiderat tanquam si Vm. Misis, Qui alterum amat, is ex voluptate alterius voluptatem percipit, amoris . ac ideo gaudet, quod gaudet alter , si idem fuerit de objecto gaudii judicium cy. 64o. ue ex taedio autem alterius ipsemct Ἀ-dium percipit, ac ideo contristatur, quod alter tristis est 3 642λ

Voluptas igitur amati amanti communis est; gaudium 2C ra di- - , um amati amanti commune est ἱ tristitia amati amanti communis est. Jam si quis voluptatem ac tristitiam alterius spectet tanquam suam; gaudium & indium alterius tanquam suum , is alterum considerat tanquam seipsum : id quod perte patet cum non aliud indigitare soleamus hac phrasi quam illam taedii, voluptatis, tristitiae atque gaudii communionem. Quamobrum qui alteium amat, is em considerat tanquam seipsum. Idem confirmatur a posteriori. Nihil sane frequentius est, quam ut amantes asseverent, se sibi Dista putari quae per-ssinis , immo animalibus ac rebus inanimatis amatis sive bene, sive male fiunt. .Hinc etiam invaluit phri sis, qua amanti amatus alter Ego dicitur. Ex his igitur latis superque apparer, quod amans alterum, quem amar,consideret tanquam seipsum, moi PD hologia.ὰ . Rrr ' seu

516쪽

tuo amam sitim.

seu in iis, quae alteri bene, vel male fiunt, eum spectet tanquam

personam cum se eandem. Etactus hic amoris adeo obvius est, ut vulgo ad eum tanquam primo omnium sibi obvium attentione suam omnium primo diriagant, qui de amore cogitant. Est autem prorsus eximius, cum inde totius generis humani felicitas manet, siquidem juxta rationis nor mam rectificetur: id quod in moralibus pluribus docebitur.

f. 66o. Quoniam qui alterum amat, is eundem tanquam seipsum confiderat f. 63 9 ) , amans c m omoto unitur, ut tanquamstem sona eadem cum amante spectari pinix, qui amatur,*s duo se mutuo amant, amore ita uniuntur, ut instor unius persionae spectari debeant. Hinc amor vulgo Vocatur affectus unionis,quemadmodum Videre est apud Gelenium in Lexico. Immo quoniam acumen non exporrigitur ultra ea, quae propinqua sunt ac primo obtutui sese os ferunt amorem definiri solent per affectum, quo quis tendit ad unio nem tum re aliqua. Inest huic descriptioni aliquid veri. si debito modo explicetur, quemadmodum a nobis factum est; sed qui ab Osculis amantium, vel osculatione rerum amatarum ideam amoris arcessunt, non satis intelligunt, quid sibi velint, atque notione lameunda destituuntur. Ceterym ex dictis apparet, definitionem m. ram,ex qua distinctam unionis amantium, vel amantis cum re amata notionem deduximus, a communi usu loquendi non abhorrere atque adeo uberius confirmatur, quod jam ante evicimus s. ε ς 3. Et hujus potissimum gratia unionis istius explicationem dare libuit, ne cui notiones nostrae Videantur suspectae, qui conveniente acumine in iis,quae ad animam spectant. perlustrandis nondum uti didicit.

f. 66 I. . Odium est dispositio animae ad voluptatem percipiendam ex alterius infelicitate.

Dispositio haec deducitur ad actum data occasone, atque tum actu affectu agitatur animus, quem odii nomine insignimus Fert autem usus loquendi,ut ipsam dispositionem odis nomine compellemus, quoniam odium tribuimus illi, qui affectu eo tempore nona tacur Dis tiroc by Orale

517쪽

S. 662. suo is ergo is, qui alterum odit, ejus infelicisarem cogno- Ω Φηδε sit; ex ea actu felicitatem percipit cI. 66 Io. Pone enim eum A se

qui alterum odit, intueri infelicitatem ejusdem, nullam tamen inde percipere voluptatem. Antinus igitur cius ita dispositus non est, ut ex infelicitate alterius voluptatem percipiat, Consequenter eum non odit β. 661. : id quod hypothesi re-

Pugnat. actu odii dispositionem illam colligimus, atque probaturi quod quis alterum odio prosequatur, ad illum provocamus, cum dispositio in sensum non incurrat, adeoque observari non possit.

Pui alterum plurimum odit , de infelicitate ejus gaudet, saurium tantoque magis gaudet, quanto magis eum odit. Qui enim al- ejur. quiterum plurimum odit, is plurimum voluptatis ex alterius in- βuerum felicitate percipit c . 66r. . Quodsi ergo tanta evaserit voluptas, ut taedium, si quod adesset, non apperciperetur; voluptas praedominatur g. 629.9. Quamobrem cum in praedomunio voluptatum gaudium consistat . 6I4. I si quis alterum plurimum odit, de infelicitate ejus gaudet. Quoniam odium non aliter sese exerit, quam voluptatis Perceptione g. 663- quo magis quis alterum odit, eo major est voluptas, quam ex infelicitate alterius capit. Quare Cum gaudium tanto majus sit, quanto major est illa voluptas, quae praedominatur 363q. 3 gaudium tanto majus erit, quanto majus suerit odium. . Infelicem judicamus eum, qui, eum munus ambiat, cui praefici poterat, repulsam sere. Quodsi quis Titium oderit &Percontanti num munus, quod ambit, in ipsum collatum fumTit, narratur, quod repulsam tulerit I gaudebit utique de re Pulsa, tantoque magis gaudebit, quanto majus fuerit odium adversus Titium conceptum. Ceterum ne ad experimenta Rrr a deis

518쪽

delapsuri confundamur; probe omnino tenendum est , fieri posse ut affectu quodam contrario impediatur gaudium alias secuturum, veluti si quis magis contristetur de repulsa, quam una tulit amicus, quem amore complectitur , qui superat odium adversus Titium eonceptum. Cum enim hic tristitia atque gaudium simul oriri debeant; ille utique affectus praevalebit, qui alterum superat.

Odium opponitur amori. Sicuti enim amans ex felicitate; ita qui sterum odit, ex ejus infelicitate voluptatem percipit. Quamobrem mutatis mutandis ad casum odii transferuntur, quae de Calaamoris dicta sunt. Etsi autem hoc non difficulter fiat; a nobi stamen hic fieri, minime autem lectoris ingenio relinqui debet, pro pterea quod propositionibus de odio in moralibus tanquam principiis utemur, quae adeo expressis verbis hic ponedae ac demonstran, eae sunt, ut adleas proVocare possimus.

s. 664. Pui alterum odit, ex ejus taedio voluptatem percipi, esideo gaudet, quod alter tristitia Gisiatur, Des taedio. Qui enim alterum odit, is ex infelicitate ejus voluptatem percipit l.6I60. Quoniam igitur quodlibet taedium ad infelicitatem alterius peristinet cf. 639.) , qui alterum odio prosequitur, ex taedio eius

voluptatem capit.

Quoniam igitur porro gaudium in 'voluptatum PraedOminio consistit f. 6I4. qui ex taedio alterius voluptatem adeoque ex tristitia alterius insignem voluptatem percipit 3 639. ; gaudere utique debet, quod alter tristitia assiciatur. Quamobrem cum qui alterum Odio persequitur , ex taedio ejus vOIuptatem percipiat per demonstratas idem quodque gaudere debet, quod tristitia assicitur alter. Idem confirmatur a posteriori. Si quis odio alterum

persequitur, quam primum audit, ei taedia creata esse, vel vexas mille creari, quae plurimorum taediorum causa sunt, laetus

exultat, quasi bono quodam egregio potitus suisset. Hinc audias assirmantem, sibi adeo gratas esse vexas alterius, ac si sibimet

519쪽

De ostialibus

SUI sibimet donum pretiosum oblatum fuisset. Se non tantopere gavisurum , si vel centum aurei ipfi donarentur, & quae sunt his gemina verba, quae oditam sequuntur manifestum. Unde& nemo non ex hoc gaudio odium colligit, quo quis alterum prosequitur. Quoniam phrases receptae notionibus communibus Te spondent; iis conforme est, quod, qui alterum odio prosequitur , gaudeat ex eo, quod alteri taedia creentur, vel Vexae plurimorum taediorum causae. Quod si odium fuerit ingens, ut ejus, qui alterum eodem prosequitur, judicio majoribus vexis dignus existimetur alter ; in haec verba erumpere solet: se multo magis gravisurum, si nescio quae vexae iisdem

majores eidem crearentur. Non provocamus ad exempla specialia, quae magno numero quotidie obvia sunt, cum nihil sit frequentius hominum odiis. Suf-licit generaliter indicasse ea, ad quae specialia levi attentione agnita reseruntur. Casus speciales admodum variant, nec cuivis iidem familiares sunt. In sunt autem iisdem generalia, omnibus nota, quae speciales casus levi attentione utentibus in memoriam revocant Quamobrem scopus veritatem propositionis apisteriori confirmaturi postulat,ut ista potius generalia in medium afferamus quam casibus specialibus recensendis tempus minus utiliter te ramus: id quod non modo hic, sed in omni casu simili observandum.

Si quis ex alterius taedio voluptarem percipit, vel ideo gaudet, quod alter tri itia ascitur ι is alterum odit. Quoniamst enim taedium omne, seu Omne id, quod taedium altori creat , ad infelicitatem ejus refertur g. 639. ; qui ex taedio alteriisus voluptatem percipit , ejus animus dispositus esse debet ad voluptatem ex alterius infelicitate percipiendam. Alterum

igitur odisse debet g. 66 I. . Quodsi quis ideo gaudet, quod

alter tristitia assicitur , cum gaudium in praedominio voluptatum confistat S. 6i4 ; animus ejus dispositus esse debet ad voluptatem ex trictitia alterius percipiendam, consequenter - Rrr 3 . cura

520쪽

eum tristitia in praedominio taediorum consistat 3. 6 I p. , an, mus ejus dispositus est ad voluptatem ex alterius taedio percipiendam. Sed cui ita dispositus est animus, is alterum odit per demonstrata. Ergo alterum odit, qui ideo gaudet , quod

is tri9itia assiciatur. Idem confirmatur a posteriori per ea, quibus poopositionem praecedentem confirmavimus. Sane ibidem jam monuimus, quod nemo non ex voluptate, quam quis ex taedio alterius capit, & multo magis ex eo, quod gaudet, quia taedio, vel tristitia assicitur alter, colligit odium, quo alterum persequitur, in admirationem summam abripiendus, si con- . trarium sibi observare videatur.

Habemus adeo signum odii minime fallax. Omnis autem defignis doctrina plurimam utilitatem spondet in moralibus.

g. 666. A volupta Si quis ex voluptate alterius taedium percipit, ac ideo con- re β di' tristatur, quod gaudet alter ; is ex taedio alterius voluptatem l . b., pζης pero sic ideo stolidere debet, quod alter contristatur & condit alma IRI rmio osterius voluptatem percipit, ae ideo gaudet, gument, sister contri tur , is ex voluptare alterius taedium percilio. lere , sic ideo contristari debet, quod alter gaudet. Etenim fiquis ex voluptate alterius taedium percipit, eam fibi tanquam

malum tanto majus repraesentare debet, quanto majus est taedium, quod ex ea percipit 3. 66.9. Quoniam igitur voluptati contrarium est taedium g. ii. si 8 , perinde ac bonum con-

trarium malo S4. S6s. ; taedium alterius in numerum bonorum reserre debet. Quamobrem cum ex eo, quod bonum nobis videtur, Voluptatem tanto majorem capiamus, quanto

majus nobis bonum istud videtur ue ex taedio alterius voluptatem percipere debet. . . Jam tristitia in praedominio taediorum' consistit insigni β. 619. 9. Quamobrem cum taedium alterius in numerum bonorum relerat, qui ex voluptate alterius taedium percipit per

SEARCH

MENU NAVIGATION