Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

alteri arbitramur, ipsius causa, eademque essicere studeamus. Notio igitur nostra odii cum notione Aristote ca consentit Odii notionem non explicat Goclenius noster in Lexico: cum tamen amorem eXplicet per actum voluntatis, hoc est, appetitus sensitivi elicitum, quo alicui bonum volumus ; odium ipsi esse debet actus voluntatis clicitus, quo alicui malum volumus. Notio Gocleniana convenit cum Aristotelica. Quoniam itaque ostendimus , Aristotelicam cum nostra consentire;

hoc ipso palam est, quod etiam Goconiana cum nostra consentire debeat . 223. Ontia. P. Ceterum hic quoque mutatis mutandis repetenda sunt, quae de restrictione Cartesana indefinitione amoris supra I. 663. annoteta sunt. Denique perinde ut supra sic. cit.), eX eo quoque colligitur, definitionem odii esse notioni communi consorinem, quod, quae inde a priori deduximus, eadem sunt cum iis , quae vulgo cae odio

prosecta agnoscunt omneS. Non dissicile foret cum iis, quae a nobis demonstrata sint,con. ciliare aliorum philosophorum desinitiones: sed operae pretium non existimamus tantum operae impendere rei satis inanifestae.

Si in re inanimata, vel etiam in animantibus quidpiam Amor N- deprehendimus , quod nobis taedium creat , seu unde taedium rum inani percipimus 3 rem istam,seu animal istud odimus pro gradu taeianiatorum dii percepti. Si enim in re sive inanimata, sive animata quid deprehendimus, quod nobis plurimum taedii affert; ea nosis '''. inultum displicet sq. 14r ). Enimvero cum assectus ex ideis confusis oriatur f. 6os. , inter res inanimatas, quae nullius insulicitatis capaces sunt , & animantia bruta, quae ejusdem

capacia apparent S. 637.b , non distinguimus β. 39. . Quamobrem cum odiuin oriatur ex eo , quod quid in altero obtervamus, quod nobis displicet S. 674. ; odium quoque oriri debet, si quid in re inanimata , vel in animali bruto observa- Irossi Q chologia. T t ς mus,

532쪽

odis rei Murarimatae.

Quod vero odium majus, vel minus ut pro diverto gradu taedii, quod ex re ista , vel animali percipimus , eodem prorsus modo ostenditur , quo idem de amore evicimus S. 614. , ut adeo non opus sit id denuo de odio demonstrari. Idem etiam confirmatur a posteriori. Nos res inanimatas & animantia bruta odio prosequi , in consesso est apud omnes, nec facile erit quisquam , cui non exempla clarissima suggerat experientia domestica. Ponamus Titium inter strepitum non posse confervare attentionem & canem vicini esse ipsi latratu molestum. Quando eundem conspicit in platea, se ita eum odisse assirmat, ut sciopeto a quodam corpus eius trajici vellet, ne amplius attentionem turbare posset. Similiter displicere deprehendimus nobis animal brutum propter sormam ac inde odium adversus ipsem concipi, perinde ae adversus hominem, cujus serma displicet, si quidem formae

pulchritudinem in bonorum numerum, deformitatem in maiorum numerum reserimus. Quamobrem cavendum , ne ab uno objecto ad alterum argumentemur : neque enim Oma,

bus eadem displicent, nec si qua displicent, in eodem displicent

Caresus definitionem suam odii generaliter concepit, ut etiam ad res inanimatas applicari possit.

Si rem inanimatam odimus, ad Gus imperfectionem pr movendam, immo ad ipsius quoque destructionem proni sumus. Si quem enim odimus, animum .dispositum habemus ad la dium eidem creandum I. 67i. , consequenter ad ipsum, vel statum ejus imperfectiorem reddendum 3 3 8. P. Quamobrem si opinione ejus, qui rem inanimatam odit, eadem imperfectionis cujusdam, aut saltem destructioniS fuerit capax; ad

533쪽

De assectibus.

ad eam promovendam pronus est , qui rem issam odio prosequitur. Idem confirmatur a posteriori. Si nobis displicet imago propter dissimilitudinem, eam adeo odimus , ut ex conspectu nostro eam tolli jubeamus , immo ut nimio odio adducit arrepto cultro eam prorsus dissecemus , aut feralibus flammis tradamus. Germanis peculiaris phrasis est , qua hoc odium exprimunt & qua tam de rebus inanimatis, quam hominibus ac animantibus brutis utuntur. Dicimus enim : cto bili

In genere notandum est, linguam nobis vernaculam vocabulis ac loquendi formulis abundare ut ad singula,quae de anima nostra observantur, apte ac perspicue exprimenda nunquam desit dictio. Quod si quaedam occurrunt vulgo non Oblervata, quae tamen pura dialone exprimi jabentur; terminos aptos componere licet ex Vo.cabulis obviis, quae juxta ipsas leges etymologicas significatum inst. nuant ut nomina rebus suis conveniant. Patet id ex operibus nostris philosophicis Germanico idiomate editis, ubi terminos maxime barbaros Scholasticorum,quae aures latinas maxime offendunt, dictione Germanica pura reddidimus, quae nihil continet, quod nauseam moveat puritati linguae Germanicae adsuetis. Unde saepius me monuita memini quod,si a lingua Graeca discesseris,non sit inter linguas ceteras, quae ad philosophandum adeo apta Videtur, ac quae nobis vernacula est. Et hinc accidit, ut homines illiterati scripta nostra legentes solidam philosophiae doctrinam sibi comparent tanto quidem successu. ut in conflictu cum viris eruditis palmam reportent, eosque doceant, quae ipsi perperam intelligunt.

Si animantia bruta odimus , ad eorum taedia ac imperfe- odii bruto.ctionem promovendam ἰ voluptatem vero impediendam provisu, rum effectarimus. Rioniam animantia bruta, si non omnia , saltem pleraque voluptatis ac taedii capacia judicamus , si vero alterum odio prosequimur , taedia eidem creare , ac praeterea voluptate quo minus persundatur , impedire studemus cf. 67I.); Tit a ubi

534쪽

ubi animantia bruta odimus, iisdem quoque taedia creare, quae opinione nostra in ea cadunt, ae voluptatem, qua perfundi posse

videntur, impedire debemus s*. Il8. Ontolo. Quodsi animantia

bruta instar rerum inanimatarum consideremus , non attento taedio, nec attenta voluptate , quae in eadem cadere videntur,

odium eorum idem esse debet, quod rerum in animatarum s q. 138. Ontol. . . Enimvero si res inanimatas odimus, im persectionem earum, quae Opinione nostra in eas cadit, promovere studemus, immo in earum destructionem serimur f. 68o.). Ergo si animantia bruta & res inanimatae pari jure a nobis censentur, imperfectionem quoque illorum promovere studemus , ac in eorum imperfectionem ferimur , ubi odio ea prosequimur. Idem etiam sequitur ex priori. Etenim si animantia bruta, quae odimus, taedii capacia ac doloris judicamus 3 cis taedia creare nudemus per demonstrata. Enimvero cum nobis constet, taediistim in sensu impersectionis consistere f. Si S. I corum quoque, impersectionem,quae opinione nostra in ea cadit, sive intrinseca fuerit, sive extrinseca, promovere studemus. Idem confirmatur a posteriori. Exempla clarissima omnium praebent canes, quorum si quis Osor fuerit, eos serit, vel in eos invehitur quoties conspicit, nec aliam reddit rationem nisi quod adeo oderit,ut conspectum eorumserre non possit. Immo videas gaudio exultantes ac in cachinnum effusos , si quis illis aegre facit quocunque modo, eumque instigantes,qui hoc facit Ex adverso aegre serentes audies, quod quis de iis ornandis cogitet, vel cibos praebeat delicatos. Palam igitur est eos, qui animantia bruta oderunt, ipsis taedia creare, quae opinione sua in ea cadunt, ac eorum impersectionem sive extrinsecam , sive intrinsecam promovere , si qua opinione eorum in ea cadit. Communissima vero sunt exempla, quod odio adducti animantia quaedam destruamus, si ea ideo Oderimus, quod nobis noxia experiamur, vel saltem eaistimem us.. Ex

535쪽

Do affectibus. Si 7

Ex hactenus evictis deduci potest definitio otii rerum inani matarum ac animalium brutorum, quam ideo subjungere lubet.

f. 682.

Odium rerum inanimatarum est dispositio animae ad taedi- odii rerumum ex iis percipiendum. Puo is quis animantia bruta iisdem inanimata- aequiparat , quatenus scilicet considerat non tanquam taedii ca- rμm sita pacta, sed tanquam ea, unde taedium percipi potest; odium eorum idem est, quod rerum mammararum Q id quod inde Colligitur,quod a Misis. res inanimatae cum animantibus brutis in hoc casu sub eodem veluti genere comprehendantur , scilicet sub genere entium, quae taedii nullius capacia sunt, ita tamen comparata , ut ex iis percipiatur taedium. 9uo ei vero eadem animanIia bruta hominibus aequiparentur λ odium eorum idem est, qui hominum : quod denuo inde colligitur, quod homines & animantia bruta veluti sub eodem genere contineantur , scilicet sub genere entium, quae taedii capacia sunt simulque ita comparata, ut ex iis taedium

percipi possit.

Ex definitione praesente liquet, quaenam differentia intercedat inter odium rerum in animatarum, atque hominum. Nimirum ratione sub jecti, cujus animus odio imbuitur, differentia foret nulla, nisi aliqua ratione objecti intercederet. Etenim si res inanimatae taedii forer. t capaces, ut & ipsemet eodem assici possent; odium rerum omnium idem foret, qui hominum, seu eodem odio prosequeremur res ceteras Omnes,quo hominem nobis invisum prosequimur. Quoniam vero res inanimatae taedii incapaces deprehenduntur, odi. um non tendere potest nisi ad statum destructionis. et quod respectu ejus qui odio in ipsas flagrat, aequi pollet. ad statum absentiae leu remotionis e conspectu. Ex definitione hac odii rerum inanimata. rum ratio redditur eorum omnium, quae homines hoc odio impulsi

faciunt.

f. 683.

Idem simul in unius hominis animo amorem ac odium effusis Amoris aedem objecti eodem tempore excitare nequit, seu impossibile est, ut odii repu- idem objectum eodem tempore eadem de causa simul ammus ae gnanti

536쪽

Amorit ac odii in oppo

situm m ratio.

oderimus. Si enim Titius anaal objectum A, amor ex eo oritur.

quod quid in eodem observat, quod sibi placet I. 649. , seu 'unde voluptatem percipit . 637.), veluti C. Quod si idem objectum A, eadem de causa, simul codem tempore odio prosequi debet; idem C, quod enti Ainest, displicere eidem debet, &quidem eodem respectu, quo placet j. 67T. . Enimvero impossibile est ut idein C eodem tempore eidem simul placeat de displiceat, hoc est, non placeat cI. 142.9. Ergo impossibile est ut idem objectum A eadem de causa simul animo Titii & amorem, & odium ingeneret.

In exemplis propositionis praesentis veritas manifest issma est. Si Titius Mevium amat ob lidelitatem singularem ; impossibile est ut eum simul ob eandem fidelitatem odio prosequatur. Similiter si Titius Sempronium oderit ob deformitatem; impossibile est ut eun. dem simul ob eandem amet. Ceterum determinationes, ob quas repugnantia odii & amoris in praesente propositione admittitur, probe notandae sunt, ne instantiae asterantur ad rhombum non fa

cientes.

g. 68 . Si quod antea nobis placebat in altero, nunc digplicet,velquod

antea nobis in altero repraes nIabamus tanquam bonum, nunc nobis tanquam malum repromtamus ς quem antea amabamus, nunc eκ

eadem causia odimus Cy contra. Si quid enim nobis placet in altero , vel si nobis quid in eo repraesentamus tanquam bonum; amorem erga eum concipimus c3. 649. . Enimvero si idem nobis postea in altero dii plicet, vel si idem nobis repraesentamus tanquam malum ς Odium adversus eum concipimus f. 677. . Patet igitur nos eum Odisse, quem antea amabamus ex eadem causa, quia nune displicet, quod antea placebat, vel quia nunc

nobis tanquam malum repraesentamus, quod antea tanquam bonum repraesentabamus. Eodem prorsus modo ostenditur , nos ex eadem causa

amare, quod antea oderamus, si quod antea nobis displicebat in

537쪽

De affectibus.

in altero, nunc placet, vel si quod antea nobis repraesentabamus tanquam malum, nunc tanquam bonum nobis reprae

sentatur.

Idem confirmatur a posteriori. Ponamus Titium delectari studio critico & Sempronium eodem excellentem ipsi opem serre plurimam ac ardorem ejus magis adhuc accendere, ut neglectis studiis aliis critico sere soli totus incumbat. Nemo non novit Titium eo in casu impente amare Sempronium tum ob excellentiam in hoc studiorum genere, tum ob opem, quam ipsi in eodem serre solet. Ponamus vero porro Titium ex Academia reducem inop ym deprehendi ad munus ccclesiasticum, ob neglectum studii theologici ac critici, cui totum se dedit, inutilitatem experiri , consequenter ciligentiam olim in eodem adhibitam damnare. Malum ergo judicabit , quod Sempronius ipsi hoc studiorum genus magis persuaserit ipsique in eodem manus auXiliatrices tulerit. Ecquis vero est, qui nesciat, Titium jam odisse Sempronium, quem antea Idntopere amaveraii Ex eadem igitur causa odit Sempronium, ex qua eundem amaVerat, quia nunc sibi repraesentat tanquam malum, quod antea sibi repraesentabat tanquam bonum. Similiter videas juvenes, qui amant puellas, quod ipsis sui potestatem faciant. Ast ubi postea impraegnantur, ut ex concubitu plurima nascantur taedia , easdi m Odio prosequuntur, quod ipsis copiam sui fecerint tam facile. Facilitatem istam initio bonam judicabant 3 postea vero malam reputant. Sed initio inde amor ; postea odium nascitur. Patet igitur ex eadem causa nasci amorem & odium diverso tempore, si quod antea bonum videbatur, nunc malum apparet.

istiusmodi mutationes cur contingant. non est quod miremur. Amor enim ac odium sequuntur opinionem amantis ac odio flagrantis. Opiniones hominum mutabiles sunt ac haud infrequenter mutantur in contrarias. Quidni igitur ct amor in odium. odium in amorem mutetur, mamnte causia amoris, quae antea odii fuerat, vel odii, quae antea suerat amoris causa

538쪽

tantaras. Amor Medium

quando se

mutuo existinguant.

Si in altero obsiervamus, que nobis placent, vel tanqNam bona nobis repraesentamus , alia vero, quae displicent , vel tanquam mala nobis repraesentantur e, eum sines amamus, ne odiamus , prout i ad causiam Dei amoris, vel odii attendimus. Si qua enim in altero observamus , quae nobis placent, vel quae tanquam bona nobis repraesentamus , amor oritur f. 649. ; siqua vero in eodem observamus, quae displicent, vel quae tamquam mala nobis repraesentamus , Odium oritur 4. 677. . Quamobrem si ad causam amoris attendimus, cur eum amemus, nil obstat; si vero ad causim odii respiciamus, cur eum non oderimus, nil obstat. In casu igitur priori eum amamus, in posteriori odimus. Animus igitur simul dispositus esse debet ad amorem ac odium, ita ut vel actus amoris , vel odii sequatur, prouti vel illius, vel hujus causia ponitur. Idem quoque confirmatur a posteriori. Audies enim haud raro eos, qui odio prosequuntur alios, assirmantes, quod ipsos alias ament, hac tamen de causa amare minime possint. Maximi momenti est propositio praesens, siquidem actiones hciaminum, quae sibi mutuo contrariari videntur, inter se conciliare, vel etiam eaSdem praesentire volueris.

g. 686.

suods amor plurimum superet odium, vel odium plurimum superet amorem it in cassu priori odium, in posteriori amor prorsus evanescit. Etenim si amor plurimum superet odium, multo vehementius taedium alterius aversamur g. 63 I. , quam appetimus g. 669. , a sequenter aversatio taedii, amoris essectus β. 886. Ontol. ), praevalere debet. Quodsi ergo saepius in conflictu praevalet amor, hujus in posterum memores ubi causa odii nobis occurrit β. II 7.); ad eam non amplius attendimus, attentionem Θmnem causa amoris in se trahente f. 233. .Odium igitur tandem evanescit

Simili

539쪽

Simili prorsus modo ostenditur, amorem evanescere in eo easu, in quo odium amorem plurimum superat.

Aposteriori idem patet in iis casibus, ubi alios initio amamus, vel odimus, postquam autem multa nobis cum ipsis consuetudo intercessit, eos tandem odimus, vel amamus, odio adversius amorem, amore adversus Odium praevalente. Ponamus Titium

odisse Mevium ob deformitatem, ubi primo eundem conspicit: nunquam fieri poterit, ut ob eandem ipsum amet, cum deformitatem in malorum numerum reserat formae pulchritudine delectatus. Ponamus Mevium excellore arte poetica & eadem mire delectari Titium. Impense Mevium a Titio amari de-c bere palam est. Quoniam causa odii non magni momenti est. talis autem respectu Titii esse debet causa amoris; quin amor odium plurimum superet nemo non Videt. Videmus vero Titium amare Sempronium ac odii posthac nullius sibi conscium esse. Evanescit igitur odium, dum ab amore plurimum superatur. Titium jam non mutasse sententiam suam , inde apparet, quod alios adhuc ob deformitatam oderit, & quaesitus cur Mevium non oderit respondeat, aliam hic subesse rationem, scilicet quod arte poetica excellat. Dum itaque caussim amoris tanquam odii absentis allegat, etsi hujus causa ponatur; haud

obscure apparet amorem adversus odium praevalentem impedire,quo minus hic oriatur, cumque odium ante invasisset antismum ejus, odium amore extinguitur, seu hocFontinuo crescenis te continuo decrescit,donec laudem prorsus evanescat. Foecundissimum hoc principium est in moralibus,ubi de actioni. bus hominum Arendum est judicium: ac inprimis ad talia respiciendum est in Arte conjectandi hominum mores, squidem ex actioni. bus extarnis statum animi internum hariolari volueris. Difficilis fine deprehenditur ars ista,quod theoria status interioris animae humanae ignoretur. ad quam haec de affectibus theoremata pertinent.

540쪽

seta Part. R. Sest. I. cap. m. fistit β. 6 I9. ; Nedium quoque quodcunque ex infelicitate altorius perceptum Commilcrationis nomine venit. Nihil in hoc obtinet singulare, quod eriant taedium affectu isto comprehendatur, qu in ejus praedominio insigni potissimumcons, . stit. Etenim a quovis taedii gradu nascitura flectus ut adeo exiguus quidam ejusdem gradus exprimat statum taedii nascentis. Ideo etiam idem observavimus in definitionibus amoris s . 633. atque odii s. 66 I. .

g. 688. nus remm . Quoniam qui alterum amat, ex ejus taedio ipsemet ixdium serationii. percipit, ac ideo contristatur, quod alter tristis sit S. 6 2. , consequenter taedium ex infelicitate alterius capit ae Ob eam contristatur g. 639. : Pui alterum amat, ejusdem quoque commiseratur

Hinc etiam videas, commiserationem esse tanto majorem,quanto major fuerit amor i id quod ex ipsis amoris ac commiserationis notionibus facile ostenditur, nisi per se satis manifestum a nemine in dinbium vocaretur.

g. 689. D sectur Si quis alterum non amat rec ejusdem commiseratur. Quodsi sommisera' enim alterum non amas, nec animus dispostus est ad voluptatem 'ηὐ- ex alterius felicitate cf. 633.) , consequenter voluptate capiemdam f. 638. . Igitur nec cispositus est ad percipiendum taediisum ex ejus taediO S. 644. , adeoque nec taedium percipit ex ejusdem infelicitue g. 639. . Ejusdem igitur non commis ratur j. s . . Nihil sane frequentius est, quam ut indisserente animo Wel ipfimet simus, vel alios esse experiamur in eos , qui miseri sunt, ut aliena miseria nos prorsus non tangat, vel alios. Quodsi in rationem hujus indifferentiae inquisiveris , null im in te assectum amoris in miseros istos deprehendes ac alios , qui eodem sint animo, idem de se assirmare audies. Desectum hunc amoris indicaturi arunt vulgo, se eos non odisse, cum nulla adsit odii Musa. Malum erum homines Profiteri te ab Odio,quam amom

SEARCH

MENU NAVIGATION