Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

im assectibus. sa 3

vacuum habere animum. Quod si vero ulterius instas ac ex iis quaeris, an non ament eum, quem miserum intuentur; respondent sese quidem affirmare non posse quod singularem quandam animi propensionem erga ipsum in i e sentiant, ne in inimi tamen odii advertus eundem in animo suo alere. Hoc ipso satis aperte desectum amoris confitentur, qui eundem desectu odii excusare

solent. Propositionem hanc non posse converti, ex sequente patet.

g. 69O. Si quis alterum odit, eius non commiseratur. Qui enim al- DU.M.terum otiit , ex ejus taedio voluptatem percipitae ideo gaudet, eommiser quod alter tristitia assicitur g. 664. , immo taedia ipsi creanda tionis. appetit f. 669. . ac ipsemet taedia eidem creare studet l. 67I. . Quare cum impossibile fit, ut ex alterius taedio eodem respeAusimul & taedium,&voluptatem percipiamus f. ii. i S. , qui alterum odit, ex alterius taedio taedium percipere nequit,nec contristari potes quod alter contristetur. Ejus adeo non commi

Casus praesens plurimum differt a praecedente, etsi utrobique idem sit praedicatum. Etenim in praecedente abest ratio commiserationis ut ea non posita nec ipsa poni possit: in praesente autem adest impedimenturn,quod obstat quo minus poni possit. Differentia haec magnum momentum habet in praxi. Etenim si commiseratio in priori casu excitanda ; ingenerandus animo est amor erga miserum, cujus miseriam, seu infelicitatem intuetur is, quem ad commiserationem perducere volueris. At in casu posteriori non oritur commi se ratio, nisi & odium tollatur, & hoc sublato amor gignatur. Facilius adeo in casu priori ad commiserationem perducitur, quic ea alienus est, quam in posteriori.

Si quis alterius non eommiseratur, aut eum odit,aut non amat, Signum σώess non oderit. Si quis enim alterius non commi sieratur, ex alte-- σπισιν

rius infelicitate taedium nullum percipit, nec ideo contristatur, Gmismis quod alter infelix fit, seu miser g. 687. , adeoque eum non amato. 642. . Enimvero qui ex alterius insulicitate taedium nullum Uuu a Per-

542쪽

percipit,nec ideo contristatur, quod alter infelix sit; ex ejusdem infelicitate Voluptatem percipere, ac ideo gaudere potest, quod alter fit laselix, seu miser: id quod per se patet. Quodsi ergo hic casus obtineat, eum, qui miser est odit 3. 66s. .

Patet ex demons tratione propositionis praesentis, ritum animi differre in duobus subjectis, si commiserationis destictus Vel ax odio, Vel ex defectu amoris proficiscitur. Quodsi odium celatur intra pectus absconditum Iatens, extus non semper apparet.

l. 692. Si quis alterius commiseratur eum amat. Si quis enim es tei ius commiseratur, ex ejus infelicitate sq. 687. , consequenter ex ejus taedio 3. 639. taedium ipsemet percipit,vel prorsus propterea contristatur. Eum igitur amat I. 643. .' in adeo commiseratio signum in fallibile amoris I. sset. On I, Me autem non monente patet, commiserationem esse debere si e ram, non simulatam: id quod in omni casu simili observandum.

Si quis alterius commferatur, is eum malo, quo inlitur, m comm ra. dignum judicat. Qui enim alterius commiseratur, is eum amat lanis. S. 692. , consequenter taedium ejus aversatur g. 6 si ae ab eo idem avertere studet cf. 632. . Quoniam igitur per se patet, quod eum malo indignum judicare debeat, quod aversatur, vel quod ab eodem avortere studet; si quis alterius commiseratur, eum malo quo assiigitur, indignum judicare debet. Confirmatur idem a posseriori. Nihil enim communius est verbis commiserantium, quibus amictos tantum malum non promeruisse pronunciant,quo premuntur. 694 misera. Si quis alterum indignum existimat malo, quo affligitur, effinu υς-μ. dem eomm ratur. Etenim si alterum indignum existimat malo, quo atagitur; idem utique aversetur ac, fi per se staret, averteret, consequenter bonum alterius appetit , adeoque& voluptatem

3. SI J. Eum igitur amat cf. 6so. , adeoque & ejus eorum,

rape

543쪽

De sectibus.

Experimur idem in nobis, quoties amicti commiseramur. Haud obscure enim observamus assectum commiserationiS praecedere judicium de malo, quo amigitur alter, modo non exeonsuetudine oriatur commiseratio , ut in tantillo temporis spatio quae contingant distinguere a se invicem non valeamus. Neque enim commiseramur alterius, nisi malo , quo amigitur, nobis perspecto. Malum vero alterius nos non tangit, nisi eo in casu, quo alterum tale quid non promeruisse existimamus : per se enim patet, quod commiserationi non fit Iocus in casu Opposito, quando alterum dignum judicamus malo, quo assicitur. In tertio casu , quando scilicet alterum neque dignum, neque indignum judicamus malo, quo assicitur ; nos indifferente esse animo nec aliena curare experimur. Ex propositione praesente patet, quandonam commiseratio in nobis excitetur, modo ad eam dispositus sit animus. Disponitura tem ad eandem per amorem I. 688. 69ao, quo absente commisi rationi locus non elt, nis simulatae. Sed cum simulata nobi3 nihil negotii est.

Commiseratio oritur, si alterum indignum judicamus ma- ins lo, quo affigitur. Patet definitionis veritas per propositio- rationis

nes praeedentes c, 693. 694. λ definitio

Quodsi sorte desideres in definitione hac commiserationis reah rς- non exprimi amorem, quo tamen absente eam oriri non posse mori . do pronunciavimus, scrupulus facile eximitur. Etenim fieri non potest, ut alterum indignum judices malo, quo affigitur, nisi eumdem ames. Si enim alterum oderis, judicabis utique dignum m Io, quo premitur: si nec iames, nec oderis, malum alterius attemtione tua indignum existimabis,neque adeo judicium de eodem feres,

tua scilicet sponte, sed idem suspendes. Inprimis autem tenendum est iudicia hie non praesupponi, quae ex principiis rationis idistinctaeolliguntur; sed quae ex notionibus confusis oriuntur cI. 6H. .

544쪽

s 26 Pan. II. Sect. I. cap. III.

sus remm . scatui recepto ac communi usi loquendi conformis. Quoniam stratisnir definitio realis ex nominali deducta fuit , quemadmodum ex num Qui antecedentibus c*.687.& sqq. palam est; quod de una osten-Dqur di ditur, de altera etiam valet. Sunt qui vocabulo misericor 'O mi ' diae, qtiam commiserationis uti malunt. Nos autem voeabulo commiserationis utimur, quod hodie inter philosophos Camsanos receptum , & quod Vulgo hae voce utimur eademque

reddimus vocabulum Germanicum mittiesteii , quod citra

omnem controversiam affectum illum exprimit, cum quo nobis iam negotium est. Vocabulum Misericordiae reservamus 'virtuti , cujus comes est assectus ille , quando appetitus sensitivus cum rationali conspirat. Atque id denuo conveniens est sermoni Germanico, in quo virtus illa-appellatur . vocabulum auteIn hoc Germanicum per Latinum misericordia vertere solemus. Iam Goclenius in Lexico misericordiam definit per alienae miseriae in corde nostro sympathiam, qua utique, ii possumus , subvenire compellimur. Per vocabulum sympathiae clarissime indigitat , quod in hoc assectu idem sit animi status, qui est alterius miseria laborantis. Jam qui miseria affigitur, tristis est , aut minimum taedio assicitur. Ergo qui misericors est , seu nostra phrasi alterius commiseratur, tristis est , propterea quod alter contristatur , ac taedio assicitur, propterea quod alter eodem assicitur ue taedium nempe percipit ex miseria alterius ac ob eandem, si ingens sum rit, contristatur. Definitio adeo misericordiae Gocleniana comvenit cum nostra nominali f. 687o, nisi quod addatur, quod . . hoc assectu impellamur subvenire alteri, si possumus: id quod

ex definitione exulare atque demonstrari debee. Adduci: idem Goclenius aliam ex Damoeno definitionem , quod scilicet misericordia , seu commiseratio sit tristitia in alienis malis: quam cum nostra prorsus eandem esse satis superque apparet. Immo quam porro subjicit Goclenius,quod sit aegritudo animi ob alis narum miseriarum sensum , ea non mimas cum vostra definition.

545쪽

tione nominali conspirat. AEgritudo animi enim opponitur voluptati atque adeo tadii synonymon est, quod ubi praedominatur insigniter, in tristitiam abit g. 6 9. ). Perinde igitur est ac si commiseratio definiretur per tristitiam, quae ex alie nis miseriis oritur , vel per taedium, quod ex alienis miseriis, quas nobis repraesentamus , percipimus. Quodsi quis hic non perspiciat consensum cum definitione nostra, in re manifesta coecutire debet. Miseria non aliud hic denotat , quam quod nos insuli citatis nomine iud gitamus, vocabulo miteriae diversum parumper significatum tribuentes, quem explicare non est hujus loci. Cartesus in Tractatu de passionibus animae Part. a. art. 62. Commiserationem definit per affectum, quem Caecitat malum, si ejus altorum indignum existimamus: id quod cum definitione reali, quem ex nominali collegimus, prorsus Couinciuit j 69 .Quod commiserationem tribuamus et,quem tristem videnati, ob miseriam alterius , vcl aegritudine animi laborare comperimur , quod alterum tristem, vel miseria laborantem experitur; in casu autem opposito candem deneg mus ei, qui alterius miteria non tangitur , nemo non novit. Δbunde igitur constat , nostram commiserationis notionem

esse de recepto inter philosbphos significatui ac communi loquendi usui conformem.

Opcrae pretium est ostendere, quod definitiones nostrae asse-ctuum significatui inter philosophos recepto, ac communi usui I quendi sint conformes, propterea quod doctrina assectuum utemur . longe plurimum in moralibus, non autem ignoramus eOS, quibus imbecille est judicium, sibi persuadere a communi loquendi usu . recedi , siquidem distincta notione explicentur , quae confuscipsorum notioni insunt , identitatem distinctae atque confusae non perspientes. Experta loquimur citra ullius injuriam nominato nemine, cum plures nominari possent, quorum non ignotum est in orbe erudito nomen.

g. 697. - Qui asteriin mimiseratur, ad ejus taedia ac rei itiam FIDEM

546쪽

miηuendum pronus est. Etenim qui alterius commiseratur, eum amat g. 692. . Ergo taedium ejus aversatur g. 6si. ,immo ab eo avertere studet g. 632. , adeoque pronus esse debet ad taedia alterius, consequenter & tristitiam c*. 619. , leniea- dirui, seu imminuendum.

Patet idem expericulia, qua docemur, nos consolari miseros, ubi eorum commiseramur, ut dolores, quibus amiguntur, reddamus tolerabiliores, ac aegritudinem animi, qua laborant, leniamus.

s. 698. . Quoniam proni sumus ad taedia ac tristiti m eonam minuisendum, quorum commiseramur a. 697. ), nec est in nobis quod actum impediat, ubi idem in potestate nostra positum deprehendimus 3 eos, quorum commiseriamur , a malo, quod laser taedia creat ac trisulam causatur, vel dolorem , liberare studemus , si possumus. Patet idem a posteriori , quatenus constat nos misericordia compelli ad subveniendum miseris, si possumus, ut adeo Goclenius, quemadmodum paulo ante monuimus cf. 696. , hunc commiserationis effectum desini. tioni ejus adjecerit.

Propositio praesens respondet notioni communi, ut nemine repugnante definire Commiserationem liceat per affectum,quo compelli. mur subvenire miseris, si possumus,modo addatur,quod liberationem ex miseria, vel imminutionem taedii, tristitiae atque doloris intenda, mus tanquam finem , seu quod agamus ipsius miseri gratia. Neque enim ignorant, qui in actionibus hominum scrutandis acuti sunt. posse nos quoque ambitione, Vel odio in alios homines compelli ad miseris subveniendum, ut fimae nostrae consulamus laudem misimricordiae appetentes, vel ut aliis aegre iaciamus, qui miserum hunc hominem ab omnibus destitui mallent auxiliis. Ceterum ex praeseriis te quoque propositione patet, cur Libiar hunc assectum compellet affectum liberantem, quod nempe tendit ad liberationem miseri amiseria, quo a Sigitur.

f. 699. sui alterius eoaemiseratur, ab iis abstinet, qua eidem tae dia

547쪽

De assectibus.

dia creare, vel eum insiliae ascere poterant. Qui alterius corn- miseratur , ad ejus taedia ac tristitiam minuendum pronus x.

est j. 607. ), immo a malo, quod taedia, tristitiam atque dolo. rem caulatur, si potest, liberare studet g. 698. . Impossibile igitur est, ut iplem et eidem sciens ac volens taedia creet, vel eundem tristitia assiciat I. 28. Ontol.), consequenter ab iis abstinere debet; quae eidem taedia creare, vel eundem tristitia afficere poterant. Idem clarissime patet a posteriori. Videmus enim homines celare eos, quorum commiserantur, ea omnia, quae taedia ipsis creare, eosque tristitia afficere poterant, hanc reddentes rationem, quod eos tristitia afficere nolint, vel ubi jam tristes . sunt, quod ipsorum tristitiam augere nolint. Immo ad iram concitati, ubi ad animum redeunt, & a malo alteri inferendo abstinent, affirmant nolle lese alteri is ferre malum, quod ipsi. met inde percipiant dolorem, vel contristentur.

Hinc Li ui commiserationem vocat affectum parcentem. An vero e aciem, quod ille facit, des niri possit per affectum liberantem ac parcentem, altiori, est indaginis, nec id sine ambagibus ostendi potest: dianon strandum enim est, ex eo, quod compellamur Ii. herare alterum ac eidem parcere, deduci posse definitionem nostram sive nomin lem, sive realem. Patebit autem id tum demum fieri

posse, ubi sumitur utrumque fieri solius miseri gratia. s. 7OO. Pui ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronvr es, Sitnum

uel a malo, quod ipse taedia creat , ae tristivam , vel dolorem commisse causatur , si potes , liberore studet, vel eis vi ab iis abstinet, romninquae eidem isdia erecro. vel tristitiam cavori porerant, alterius, non fui, aut tertii gratia; is ejusdem commiseratur. Etenim si ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est a'terius, non sui, aut tertii cujusdam gratia; is taedia ac tiistitiam alterius aversatur, quatenus sunt taedia alterius : quod

per se patet. Ea igitur sibi repraesentat tanquam mala s86. . consequenter cum affectuS ex confusa mali repraesentationes Musii Pbcbologia. XXX orian. l

548쪽

Parti R. sessi I. Cap. III.

oriantur β 6os. , ex iis tanto majus taedium percipit, quan

to majora existimantur taedia alterius o. 6i3. . Enimvero qui ex alterius infelicitate, consequenter ex taediis alterius g. 630. taedium percipit, is alterius commiseratur s. 637. . Quamobrem qui ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est i is ejusdem commiseratur, siquidem id fiat, ipsius, non sui, aut tertii gratia. Quoniam vero jam porr6 patet, qui ad alterius taedia aetristitiam minuendum pronus est, alterius, non sui, aut ter fit gratia; eum quoque a malo, quod alteri taedium creat, ac tristitiam, vel dolorem causatur , si potest. liberare studet alterum, ipsius, non sui, aut tertii cujusdam gratia. Igitur hoc ipso evidens est, quod ejus quoque commiseretur, quem ambio, si potest, liberare studet, quod eidem taedia creat, vel tristitiam aut dolorem causatur, ipsius quidem, non sui, aut alterius gratia. Non absimili modo liquet, quod etiam alterius commiseretur , qui ab iis abstinet, quae eidem taedia creare, vel eundem tristitia assicere poterant, modo id fiat alterius, non sui, aut tertii cujusdam gratia. terat quoque propositio praesens brevius ita ostendi. Qui ad aIterius taedia ac tristitiam minuendam pronus est, ipsius quidem, non sui, aut alterius gratia; is alterum indignum judicare

debet taediis ae tristitia, quibus assi igitur: id quod per se patet. Ejusdem igitur c miseratur sq. 694. .

Hinc vero polro fluit ut ante, commiseratiotu locum esse etiam in casibus ceteris propositionis praesentis. Α posteriori etiam veritas propositionis innotescit. Nemo enim non agnoscit, eum alterius commiserari, qui ad ipsum a malo, quo amigitur, liberandum tendit, si tristitia insucata prodit id fieri ipsius , non sui, aut tertii cujusdam gratia, propterea quod unusquisque in se affectum commiserationis experitur, ubi nou siae tristitia misero succurrit. Si vero qciis

animo

549쪽

animo minime tristi succurrit inopi ejusque miseriam sublevare studet ; tum saltem acutiores & qui a praecipitandis judiciis

procul sunt remoti inde colligunt , quod non ex commiseratione procedant actiones ejusdem. Non tamen negandum est propositionem praesentem esse ex earum genere, quae evidentius a priori agnoscuntur, quam a posteriori: Propterea quod a posteriori ob latentem quandam determinationem, veluti quod hic misero succurratur, ipsius miseri gratia , dubitatur num idem valeat in omni casu , an Vero singulare quidpiam subsit cur in praesente succedat. In confirmandis adeo istiusmodi propositionibus a posteriori respiciendum simul est ad probationem a priori, ut ita nebula, si qua superest, dispellatur.

Ex iis, quae modo diximus de propositione praesente aliisque s.

milibus a posteriori confirmandis. apparet necessitas connubii ratio. nis atque experientiae, cum alias Vix fieri possit, ut propositionem aposteriori confirmandam rite determines, vel etiam ex iis, quae ob. servari possunt. alterum universalitatis Convincas. Quamobrem ut iis, quae a posteriori de anima innotescunt, lucem assunderemus. quaeque experientia magistra addiscuntur, latius paterent, propositionum quoque rationes ex aliis anterioribus reddidimus, quae in

Psychologia empirica a posteriori hauriendae sunt. f. 7OI. Si animalia doloris eapacia existimamus atque tristitiae, Mimalium eaque amamus p eorundum quoque commiseramur. Etenim si quando ebri. animalia doloris ac tristitiae capacia existimamus, ea hominibus miseramur. quoad praesens negotium aequiparamus, cum nec hominem hic aliter nobis repraesentemus quam subjectum doloris ac tristitiae capax. EnimVero si hominem amemus, eius commiseramur g. 688. . Ergo etiam si animalia amamus, eorum commiserari debemus , ubi ea tanquam doloris atque tristitiae capacia existimamuS.

Idem a posteriori patet, idque clarissime omnium exemplo foeminarum , quae catellos amant. Quodsi enim his vul-

550쪽

Commisira. tio num D. cum habeat

sirca res in animaras.

nus quoddam infligatur, eorum perinde commiserantur, ac si homini, quem impense amant, id mali accidisset. Cum eos dolore assici existiment, contristantur verbisque affectum proindunt quo commOUentur : i inino ad opem iisdem serendam prona sunt . nec ab iis abstinent, quae aci dolores leniendos &vulnus sanandum faciunt. Immo qui animalia omnia, quae hominibus noxia non sunt, amore quodam univeriali complectitur, qualis est eorum, qui Omne humanum genus amore prosequuntur, ad benefaciendum singulis proni, ad nemini aegre lacuendum apti , nisi ad iram ipsorum opinione justam provocati fuerint; illos tristitia commoveri videas, si quid mali ipsorum opinione acciderit animali cuicunque,quo ipsi taedium ac dolor

creatur.

Non mirum, si animalium brutorum perinde ac hominum cominmiseremur, eum hominum non commiseremur quatenus homines sunt, sed quatenus dolore ac tristitia anguntur atque a nobis amanis tur: quod utrumque etiam in brutiS communi saltem opinione locum habere constat, si ita quod Cartesiani bruta in meras machinas convertentes aliter sentiant. Non obstat eorum theoria, ut, cum affectus ex confiusis ideis oriantur,ipsmet exempli loco esse possint, ubi de propolitione praesente confirmanda agitur.

f. 7o2. Si res inanimate, quas amamus, destruuntur vel quomodocunque deteriorantur; earum qua commiseramur. Si enim res imanimatas amamus, animus dispositus est ad voluptatem ex ipsis

percipiendam g. 637 , consequenter ex earum destructione ac deterioratione taedium percipiendum f. 644 637. , immo ad tristitiam ob utramque g. 6 I9 . Quamobrem eum eius comis

miseremur, ex cujus infelicitate taedium capimus, vel ob cujus infelicitatem tristitia afficimur 3. 687.),infelicitatis autem loco in rebus inanimatis , in quae taedia ac tristitia non cadunt, loco fit earum destructio ac deterioratio 3. 637. 3 rerum inanimatarum, quas amamus, quasi eo ueramur, ubI Leliruuntur via quomodocunque deteriorantur.

Idem

SEARCH

MENU NAVIGATION