Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

De assectibus.

ad voluptatem percipiendam ex iis, quae Sempronio ignominiosa existimat; eum utique irridebit.

Nimirum & in praesente, de in praecedente corollario supponimus, quod quis ad alterum irridendum sit dispositus, neque aliud intendimus quam recensere irrisonis causas, quae eam determinant in subjecto habili. Absit enim ut quis sibi persuadeat, Omnem omnino hominem alterum ob desecius corporis naturales, damnum quod incurrit atque sortunam ad versam, qua utitur, irridere debere. Fossent aliae irrisionis causae speciales adhuc complures recenseri, sed supervacaneum existimamus ea coacervare, quae unusquisque per se levi attentione assequi potest, ubi sibi in memoriam revocat, quae ex communi experientia hausit.

s. 733.

Si quis alteri quid invidet, id ei bonum esse existimati Ρο- --1. namus Mevium invidere divitias Titio, dico eum divitias in sis,

numerum bonorum referre & tanquam bonum Titio praesens iasia m. . considerare. Quodsi enim Titio invidet divitias, seu ex iisdem taedium capti , vel prorsus tristitia assicitur S. os. ; eas ad solicitatem ipsius refert ἔ. 7os.) , adeoque in eorum numerum, quae eidem voluptatem creant f. 638. , consequenter bonum

Titio praesens existimat f. ora.).

Nemo invidet alteri, quod ipsemet habere nolit ; sed ea invidet. . quae ipse habere mallet, aut ex quibus, si ipsemet ea possidet, voluptatem percipit, vel gaudio assicitur. Sed nemo appetit, nisi quae bona existimat I. s79. , &e , ex quibus Voluptatem capit, in bonorum numerum refert S. 632. , adeoque multo magis ea,ex quibus prorsus gaudio assicitur g. 6I4. .

Si quis alteri invidet famam ; ad eum irridendum pro- urinamnus est. Si quis enim alteri invidet famam, eam in numerum ad irrisis. bonorum refert β. 7 33. , consequenter ad status humani per- nempronisectionem eandem pertinere judicat cf. 334.). Infamiamque, aut quicquid famae adversatur ad status imperfectionem, consequenter innumerum malorum refert f. F s. . Quoniam itaque ex fama alterius, adeoque ex eo, quod opinione sua cimum PD cboluia.2 A a a a aberi

572쪽

Part. II. Sect. I. Cap. III.

suando

alteri bonum est per demonstrata, consequenter quod ei voluptatem creat q. 6Ia. b , aedium percipit ac trinicia assicitur 3. 7o . j, eX taedio, consequentur melo ejusdem 3 6i3 ), voluptatem percipere debet I. 666. . Voluptatem adeo percipit, qui alteri famam invidet, ex infamia ejusdem, atque iis, quae famae ejusdem adverse sunt per demonstrata. Enimvero

qui gaudio assicitur, adeoque & qui voluptatem percipit 3.

6 rq , ex infamia alterius atque iis,quae famae ejus adversa sunt; is eum irridet g. 73o.). Patet itaque eum, qui alteri famam 'invidet, habere animum ad irridendum eundem dispositum, seu, quod perinde est, ad eum irridendum pronum esse. Confirmatur idem a posteriori. Luculenta admodum exempla inter eruditos occurrunt, qui invidia in alios ducti sapissime alios se longe meliores aliis deridendos propinant, eosque irrident, quoties quid famae ipsorum adversum sibi o servasse videntur. Evolvenda hic sunt stripta illorum , qui alios impugnando famam consequi student. Horum in numero sunt pietatis pomposiae doctores, qui ambitionem cum ignorantia conjungentes magni videri volunt, inimici doctrina solidae, quae sucum non fert.

Equidem non ignoro fore aliquos, qui exempla doctorum pie tatis pomposiae perperam hic allegari existimaturi sunt,quod humi- Iitatis studiosi a fama acquirenda procul remoti sunt. Enimvero hierunt, qui praetextu sibi imponi patiuntur. Nostris prineiptis philosophicis,praesertim psychologicis & moralibus, tinctus sucum sibi R. cere non sinit: quae ratio est cur hominibus, qui toti in eo sunt, ut sucum faciant aliis, Psychologia cum philosophia morali sudes in oculo sit.

s. 73s- Si quis alteri famam inmidet ae in eo quid si ob reare

uidetur siua opinione famae ipsus adversum p eum actu irridet. Etenim si alteri famam invidet , ad cum irridendum Pronus

est . 734. J. Quare si quid in altero observat famae ipsius ad. versum , saltem opinione sua, ratio adest suillaiens , cur alterum Disiti su by GOost

573쪽

ter eum actu irridere iolet g. II 8 . Ontol. . ' Quae ad confirmandum propositionem praecedentem allegata iunt, ea ad praesentem quoque corroborandam spectant, ciuia exactuali irrisione, de qua praesens loquitur propolitio, pronitarem ad irridendum alios, de qua in praecedente sermo est, colligamus.

s. 736.

Si quis alterum irridet os ei amam invidet. Si quis enim D=; AD alterum irridet, ex iis, quae samae ejus adversa sunt , gaudio σὰΔDj. 3.73o ) , consequenter voluptate assicitur f. 6Iq. . Quoniam vero ea, quae famae adversintur. mala sunt f. 63. ac omnium opinione pro malis habentur ir animus ejus dispositus est ad voluptatem percipiendam ex eo, quod alteri malum est, consequenter eX quo is taedio ac tristitia assicitur Quare eum & dispositus esse debeat animus ad tristitiam ex ejus voluptate c*. 656.), Consequenter selicitate percipiendam L638. ); invidia adversus ipsum laborat 3.7o1. . Potet autem ex demonstratis, quod taedio, immo tristitia affici debeat ex aliorum fama. Famam igitur alteri invidere debet. Apparet idem a posteriori ex eo, quod, si quis alterum irridens narrari audit, quae eidem laudi sunt ac famam ejus loquuntur, ea quOVis modo e tenuare, vel prorsus negare, aut, si in dubium vocare non possit, in malam partem interprotari conetur. Quoniam enim sic satis prodit, sic ferre non posse laudes ac fumem alterius; haud obscure significat, se alterum laude ac fama indignum judicare, consequenter ei laudes ac saniam invidet g. 7sq. .

Hinc videas potissimurneos irridere alios, qui soli laudari maI. Ient, nec quenquam laudari serre porcunt. Et quibus istiusmodi est animus, illi de nemine bene, de omnibus male loquuntur, omniaque in malam . nihil in bonam partem vertunt. Sed de his uberior dicendi locus ersi in moralibus, ubi diversi homiam characteres ex A a a a a suis

574쪽

. si '

suis sontibus derivabuntur: id quod vi principiorum psychologico rum praestare licet. q. 737.

Si quis aberum irridet, is eum fama indignum Iudicat. Qui enim alterum irridet, is ei famam invidet 3336. . Enimvero si quis alteri, quae bona existimat, invidet, is eum bono, quo potitus est, inc ignum judicat f. 7let. . Ergo qui alterum irridet, is eum fama indignum judicare debet. Quae ad praecedentem propositionem confirmandam in medium adduximus, ea ad praesentem quoque trahi possitat. Etenim ex iis, quae de irridente alios observantur, deduXimus, quod fama ac iis, quae ad eundem spectant, alterum indignum judicare debeat. - 738. Si quis alterum fama indignum existimat, is ad eum ire, dendum pronus es ac se tantae aduers quid observat, actu tr- ridet. Qui enim alterum fama indignum existimat, is eandem ipsi invidet o. 7I3. J. Enimvero si quis alteri invidet famam, is ad eum irridendum pronus est g. 734. . Ergo qui alterum fama indignum judicat, ad eum irridendum pronus est, adem, que si in eo observare sibi quid videtur opinione sua lamet ejus adversum, eum actu irridet G. 73s . . Elucet hoc a posteriori inprimis exinde, quod alterum i ridentes hac ratione irrisionem tueantur, quod eadem dignus sit. Qui vero dignus irrisione judicatur, is dignus fama judicari nequit, adeoque ea potius indignus existimatur. Patetigitur, quod eum ideo irrideat, quia eundem fama indignum iudicat.

Cavendum est. ne pro synonymis habeamus alterum indignum fama existimare& judicare quod famam non mereatur. Fieri enim potest, ut quis agnoscat alterutat mereri famam, quam habet, di hoc tamen non obstante eadem alia de causa indignum pronunci et qua tenus opinione sua malum est,quod alteri sit istiusmodi fama. Non hic inbis res est cum veritate, sed cum opiniciabus hominum. q

575쪽

a veritate sepissime dissident & absurda continent. Judicia nominum, a quibuS aisectu, pendent. haud raro ex aliis affectibus pro- pullulant: id quod evit,inter perspicitur, ubi nexum affectuum inter se cognoverimus, qui partim ex Psychologia innotescit, partim ex philosophia morali agnoscitur.

Si quis alterum irridet, is eum iis dignum judiear, quaeramae stri πιν

ejus adversa sunt. Si quis enim alterum irridet, is ex iis, quae φερ' famae ejus adversa sunt, voluptatem pereipit,vel prorsus gaudio assicitur h. 73O. , adeoque tanto magis bonum judicat, quod alterius famae macula inusta sit, quanto major est voluptas,quam inde percipit g. 6ia. . Quoniam itaque quam maxime pro bat, quod fama alterius laedatur ; eum utique dignum iis existimare debet, quae famae ejus adversa sunt. Aposteriori patet veritas propositionis, ubi attendimus ad verba alios irridentium, quibus approbant ea, quae famae aliorum adversa sunt, quatenus eidem adverta sunt. Ingeminare enim solent: bene, bene se res habet, quod istiusmodi quid patraverit alter,vel tale quid eidem acciderit. Immo ipsa verba, quibus irrisionem testamur, aut, si mavis, quae assectus irrisonis protrudit, aperte loquuntur,quod alterum iis dignum existimamus,ob quae ipsum irridemus.

Sane ideo gaudemus, quod famae alterius macula adspergatur, quod ex voto id eveniat nostro,conlequenter quod alterum dignum existimemus hoc malo.

Si quis alterum dignum iis existimat, que opinione sua famae ortui irri ipsus aduersantur; irrigis oritur. Etenim si alterum dignum iis existi inat, quae opinione suasamae ipsius adversantur, cum ea in 'malorum numero sint f 36s. , ideo gaudet S. 722. , consequenter irrisio oritur sq. 7 ιο. .

Aposteriori confii matur propositio praesens ex eo, quod irrisionem conjuix am experiamur cum approbatione , quod talia eveniant , quae lamam alterius laedunt. Omnium autem

576쪽

338 Part. II. Sect. I. Cap. III optime id unusquisque experiri potest in seipso, si sibimet ipss

attendit, quando irridet olterum. Clarissime enim perspiciet, quod probet, hoc est, quod bonum judicet alterum secisse, quae samae ipsiuS adverta sunt quatenus volupe ipsi est videre, quod alter famae tuae noceat, vel ea ab aliis laedatur.

. Eo ipso nimirum, dum nobis conscii sumus, volupe nobis esse quod L nia alterius lacest atur. intelligimus nos approbare quod ta te quid eveniat , adeoque dignum jadicare dierum, cujus fama i cessatur.

Desinitio . g. 743. irrisioniι Fluit ex hactenus dictis definitio irrisonis realis. Est ni-

realis. mirum Irriso affectus, qui Oritur ex eo, quod alterum iis dignum existimamus, quae opinione nostra famam ejus laedunt, aut ei quomodocunque adversiantur.

Uefinitionis hujus realitas a posteriori quoque agnoscitur, quatenus eandem attentione in nos conversa in nobis ipsis observamus: id quod de omni omnino affectuum genere notandum. Facilius autem geneses affectu uiti in nobis obtervainus, quam in aliis, quod in aliis exactionibus & mutationibus corporis externis aliisque, quae contingunt,demum colligi debeat, cum in nobis intuitiva propemodum ratione agnoscamus eandem, modo in distinguendis iis, quae ideis confusis insunt. satis fuerimus acuti. Mirifice tamen juvat acumen theoria, quam proponimuS, cum eX ea constet, in quaenam dirigenda sit attentio. Quamo5rem ejusdem appli atione acquiritur successive acumen ideas eorum , quae animae insunt, confulas evolsendi: id quod alias , quemadmodum ipsi met experti siu. mus . non adeo facile acquiritur, ut potius plerique ab eo arce.

rentur.

De it ' Definitio tam nominalis, quam realis irrisonis A fc Mi My ree to ae conam i inui loquendi conformis. Equidem irrisio ζ' ἡἡ vulgo non pro asscctu, sed pro actione quadam vxterna sumi-.onformis. tur, ad quam & Vultus mutatio, & gestus peculiares reserun- . tur: quodsi tamen eandem attente consideres , omnes aistiones simplices, quae ad irrisionem spectant, unanimi omnium

577쪽

iudicio, ex illo animi statu interno procedunt , eundemque

supponunt, ita ut actum externum ex veritate ne inini tribue

re possis absque statu illo animi interno. Quamobrem cum nobis in Psychologia explicanda sint ea, quae ad animam spe

cfaut, & singulos ejus status ex actionibus ac mutationibus corporis observabiles a se invicem cillinguere atque ad notiones distinctas revocare teneamur ; omnino nobis explicandum est, quinam status internus animae huic, vel isti statui corporis respondeat. Neque a communi loquendi usu recedimus, si ad significandum eum animae statum transferimus vocabula, quae ad denotandum corporis statum vulgo adhibentur, qui sine

isto dari nequit & quem pro vero 'non admittimus, sed pro simulato habemus , ubi a statu illo animae sejungitur. Etenim quod status iste internus simul vocabulo isto denotetur, ex hoc ipso colligitur, quod cxternum corporis statum non

dicamus verum , ubi cum interno animae non conjungitur.

Quemadmodum itaque jam olim Aristoteles ad animum retulit sensationes & mentem videre, mentem audire pronunzia-Vit , ac nos in superioribus non repugnante communi usu loquendi explicavimus, quid singuli sensus in anima denotent, ita quoque a communi usu loquendi minime recedimus, dum animae statum internum explicamus, sine quo irrisioni nemo Iocum concedit. Enimvero quod irridens dierum gaudio a Dficiatur ex iis, quae opinione fila alterius famae nocent; nemo non observat, qui vel sibimetipsi attendit . ubi in eo statu consiluitur, vel ad alios attendit, ubi irrident alios. Etenim aDfectus, quo verba irridentis protruduntur , vultus ac gestu Siplaque vox mutatur , est id , quo irrisionem veramas mu- Iara , vel affectata distinguunt omnes. Cartes u in Tractat ude Passionibus animae pari. 2 art. 6 a. irrisionem facit comitem Iaeritiae , aut, si mavis, gaudii ex malo alterius venientis 3 adeoque ipsum illud gaudium pro irrisione non habet. Sed id quidem inde est, quod irrisionis vocabulum restringet ad actus

578쪽

Risus desi

externos, quibus significamus, nos alterum dignum existimare malo, quod eidem accidit , nec expendit gaudium istud singulari rarione esse modi fidatum, ut eodem jure pro peculiari affectu haberi possit, quo ipsemet inviolam ac chlamiserationem pro peculiaribus arietibus habet, etsi utrumque tristitiae speciem esse ultro agnoscat. Eccur enim tristitiae species pro peculiaribus affectibus habet 8 Sane non alia de causa, quam quod tristitia hic diversimode modificetur, ut a simplici tristitia differat. Eadem vero de causa etiam irrisio pro peculiari assectu habetur, quod gaudium, cui in ea locus est, peculiari modo modificatur. Praeterea Canesius irrisonem e tendit ad laetitiam ex omni malo ortam , quatenus alterum eodem dignum censemus : enimvero ostencimus jam superius, irrideri quoque alios ob damna , quae ipsis inferuntur, &fortunam quamlibet adversam 3.7 2. , ex demonstratione autem apparet, id fieri nonnisi in eo catu , quo quis talia alterius famae adversa existimar. Insidiantur irritores continuo sa-mae alterius : id quod nemo non observare potest. Non igitur est, quod dubites, significatum vocabuli irrisionis in doctrina affectuum, non invito usu communi loquendi a nobis

constitutum esse. Latent in probatione propositionis praesentis principia generalia. quae utiliter ad alios quoque usus adhibentur : sed lassicit ad ea exci

tari attentionem.

f. 743. Risus nascitur ex iis , quae nostra opinione absurda

sunt. Quoniam in irrisione risui quoque locus est, de eo ut hic aga. mus res ipsa postulat. Damus autem definitionem realem, cum nominalis haud facile dari possit, atque illa inprimis satisfaciat stopo, quem intendimus, scilicet ut sit nobis principium,ex quo de iis,quae ad risum pertinent,seratur sententia. Veritatem definitionis a posse. riori confirmamus. Ponamus enim Luciliam esse rei oeconomiincae admodum peritam. Ponamus porro Mevium de re oeconomica

narrare,quae ipsius opinione absurda sunt, seu contraria ratione sese hibere Disit so by Corale

579쪽

De Uectibus. 66 I

habere debebant. Nemo non novit λre ut Lucilia rideat. Memini Ian. de Tybirnhausen aliquando seminam nobilem hoc pacto ad risum commovisse, quam nunquam ridere posse constabat . ita ut prT- .sentium judicio pro impossibili haberetur eam ad risum commovere. Utebatur hoe exemplo ad persuadendam aliis utilitatem definitionum realium, quas nominalibus multum praeserebat.

Si irridens alterum id, quod alterius fame adversum exi-Risis quam Ilimsit, in se consederatum pro absurdo habet 3 risius cum irrimast cum ir--e conjungitur. Rilus enim oritur ex iis, quae ridentis opi-r in 'Dion. abilirda sunt , 743. . Quamobrem si, quod irridensi Ἀρμη alterius sanire adversum existimat, pro absurdo habet , risum utique cum irrisione eonjungere solet. Exempla inter eruditos obvia sunt. Si Mevius existimat,'Tituum errasse& id famae ipsius adversum judicat, ac eundem dignum Censet hac macula,quam famae suae adipepgit; eum irridet ac errorem, que in ipsi imputat, iis verbis exaggerat,quibus gaudium inde pereeptum stiris superque prodit. Qttodfi porro errorem istum PrU maxime abiurdo habet, una ridet, immo Titium dignumvsse, qui rideatur, non refutetur, audacter pronunciat, ac sese sibi a ritu temperare non potuisse ultro fatetur. Si exemplum speciale delideres, ad similitudinem planetarum cum Tellure S incolas planetarum provoco. Etenim hodie adhuc dantur bene multi inter eruditos, quibus ista doctrina adeo absurda Viderur, ut sibi a risu temperare non possint, ubi aliquem serio Uud statuere audiunt. Qiiamobrem ubi in tales incideris, qui

ad alios irridendos proni iunt, dum Astronomos & Physicos

modernos irrident simul rident.

ΕΣ propositione praes inta liquot non semper risum cum irrisione conjungi, quamvis sepissune conjungatur, ut ideo affectui a risuno. men impolitum sumi.

580쪽

summu gradus.

s6a Part. II. Sessi I. Cap. III. secit alter, id dignitati, aut persona ejus repugnare 3 idem pro

absurdo habet , seu in eorum numerum refert, quae absona habentur. Ad risum igitur commoveri debet. 743. . Confirmatur quoque propositio a posteriori. Ponamus Titium in dignitate ecclesiastica constitutum magnae autoritatis esse. Ponamus porro eum in convivio vino inebriatum virginem osculari. Ridebit Mevius, qui hoc videt. Qilota quaesiveris, cur ideo rideat 3 non aliam reddet rationem , quam quod id parum conveniat gravitati, quae cum dignitate ecclesiastica conjungi debet. Ad risum adeo commovetur, quod vis no inebriari ac virgines osculari repugnet dignitati ecclesiasticae, in qua quis constituitur, consequenter ideo , quod existimat ea, quae alter facit, dignitati ac personae ejus repugnare.

Fieri etiam potest . ut quidam ad indignationem provocentur, ubi rident alii: sed quaenam hic causia subsit, docebitur inserius. Ab. sit autem ut in istiusmodi exempla incidens theoriam nostram in dubium vocet i Ubi enim de risu agimus, non nobis res est cum impedimentis, quae obstant, quo minus causa producat effectum alias proaducendum, si minime impediretur.

s. 746. Irrisinissummus gradus quis gaudio incitur ex infelicitate alterius praeter ullam, ut apparet, rationem. Homines quosdam, ut Videtur, praeter omnem rationem sepius laetari

atque in cachinnum resolvi, ubi aliis damnum quoddam accidere experiuntur, utut iidem ipsis sint prorsus ignoti, neque adeo appareat ratio ulla, cur id faciant, vel nulla adsit odii ae invidiae causa ,' experientia clarissime loquitur. Germanis peculiare nomen est, quod istiusmodi hominibus imponunt. Vocant enim eos Eoaden 'ohe . quod vocabulum vi originis Dgnisicat eum, qui damnis gaudet. Sed vocabulum Latinum non reperio, quo idem significetur.

Lingua Germanica instar Graecae selix est in vocabulis componendis, qua apte exprimunt, quod exprimere debent.

SEARCH

MENU NAVIGATION