장음표시 사용
601쪽
ponitur nomen, propterea quod vulgo gaudium casus praesentis non distinguitur a gaudio alio, disserentia tantummodo obscure percepta. Vocabuli significatum exponunt Goclenius& Murrimus in Lexicis. Varias ille affert aliorum delinitiones , quae in eo conspirant omnes, quod benignum aliorum de iis, quae bene ac recte a nobis facta sunt, judicium sit id, quod gloria appellatur. Hoc Vero judicium, quatenus nobis in mente idem repraesentamus, esse causam affectus , patet
f. 769. PDchoc δε f. 88l, Ontoc, Albertus Magnus gloriam
esse ait claram cum laude notitiam, ejus scilicet, cui gloria tribuitur. Requirit adeo, ut is, cui gloria esse dicitur, aliis sit notus , & quod cundem laudent , quodque haec laus non sit communis, sed eximii gradus: ideo enim clara appellatur. Jam vero, non male definiente Goclenio, laus est significatio expressa boni, quod est in qualibet re , adeoque ab aliis quis laudatur, quatenus recensentur bona, quae ipsi sunt, ac inprimis quae bene ac recte iacit, consequenter cum laus eximii gradus ad gloriam requiratur, bona, quae de altero commemorantur, gradus
eximii ac facta praeclara esse debent. Patet igitur Albertum Magnum studiose, quod gloria consistat in judicio aliorum de bono haud vulgari, quod nobis inest, & de iis, quael a nobis praeclare facta lunt, nimirum ut ea ipsis & perspecta sint , de ab iisdem candide significentur. Ecquis non videt causam aD sectus, quem gloriam dicimus , ab Alberto Magno fuisse gloriam dictam β. 769. Boetius gloriam desinit per illustrem de
pervulgatam recte factorum & magnorum vel in suos cives,vel in Remp. vel in omne genus hominum meritorum famam. Ad famam denuo requiruntur duo, scilicet recte factorum &magnorum meritorum in alios notitia, atque expressa coriandem significatio in vulgus disseminata, aut minimum inter cos
pervulgata, quorum de iis iudicium suspiciendum. iamobrem de melius gloriam denuo reducit ad judicia aliorum de nobis, quod eximiis bonis ornati simus de praeclara secerimus,
602쪽
consequenter gloriae nomen causae illius affectus tribuit equae a nobis gloria appellatur. Omnium vero clarissime Augustinus gloriam per affectus nostri causam definit, dum eam esse diacit judicium hominum bene de hominibus opinantium. Maserissim vagum vulgo censet vocabuli significatum, adeoque diaversos exponit, quos obtinet. Primo loco commemorat acti nem celebranus, quae gloriae nomine insignitur; & hunc potiorem significatum exictimat, dum gloriam perfrequentem s mam cum laude , seu claram notitiam cum laude explicat. Per laudem idem intelligit commemorationem boni , quod est in aliquo, vel ab aliquo. Atque adeo mens Martinio eadem fuit, quae Bonio. Ostendimus vero Poetium causam affectus, de quo nobis jam sermo est , gloriam appellasse. Ergo patet Martinio quoque causam ejusdem affectus gloriae nomine v nire. Cartesus in Tract. de Pin. animae pari. 2. Brr. 66. gloriam in numerum affectuum retulit & dum hanc ejus dedit definiti nem realem, quod bonum, quod est, vel quod fuit in nobis, si reseratur ad opinionem, quam alii de eo concipere possunt, eum excitet, haud obscure significat ad gloriae affectum excitandum sufflecte repraesentationem judicii aliorum de eo, quod nobis in. est, vel quod secimus, etsi nunquam ita judicaturi sint alii vel alites iam judicent alii. Atque haec consentanea sunt definitioni reaisti, quam dedimus g. 77O. . Quoniam igitur tanto philosopho
praeeunte gloria in numerum anectuum tanquam singularis e rundem species relata fuit,& ab ejus parte stat veritas, quemadmodum ex antcrioribus abunde liquet; veritas non inodo eandem in numerum affectuum a nobis reserri , verum
etiam nomen a Cartem eidem impositum retineri jussit ratio g. 342. Disc. praelim. .
in lingua vernacula nGn opus est, ut nomen cause affectui imponamus ; sed peculiare prostat nomen, quod eum a causa distinisgvit. Etenim cum gloria nobis idem sit quod Θἰuhin, si communi more pro causa asiectus sumitur; affectum ipsum appeltimus uasi gloriae cupiditatem. Absit autem ut quis affectum hungDisit sc by Coos i
603쪽
hunc cum ambitione confundat, quod vitium in excessu esse suo lo. co in moralibus ostendemus, cum affectus, de quo jam loquimur, non semper malus sit, etsi abusu ejusdem ambitio gignatur. Pos Ietis etiam Germanice dici i ii im ite , quasi amor gloriae; sed malui tamen vocabulum priu, huic posteriori praeferre, propterea quodi illud rei convenientius est,utpote impetum istum exprimens, quo, qui gloria ducitur, in eundem fertur.
g. 77 I. Gloria stimulus est ad praeclara praestanda absque ulla spe Gloria
Leri. Si quis enim gloria ducitur, is ea, quae facere debet, ad Qectus. aliorum opinionem refert, atque gaudet, quamprimum existimat, alios de iis judicaturos, quod praeclare facta sint 3.763. . Quoniam itaque ex eo voluptatem percipit, quod alia praeclare a te factum sint agnituri tis. 614o; id quidem tanto melius judicat, quanto major Voluptas est quae inde percipitur g. 6 II. , consequenter quod laetendum est ideo appetit c f. 179o Gloria igitur stimulus est ad praeclara agenda. Enimvero quoniam qui gloria ducitur ideo praeclare facienda appetit , quod alios agnituros esse confidit, se rem bene ac recte fecisse; pcr se patet, quod absque spe lucri idem iaciat, seu quod idem faciat, etiamsi 'nullum inde lucrum speret. A posteriori idem luculentis admodum testimoniis confirmari potest. Suppeditant nobis inprimis talia Astronomi,
quae omni exceptione majora esse nemo non agnoscere debet. Quantos , quaeso , sumtus Astronomiae perficiendae gratia fecit Ioannes Hevelius λ Quantum Operae consumsit in observationibus ecelestibus Venandis , quarum thesaurum nobis inprimis altero Tomo Machinae coelestis exhibuit 3 Cum selenographiam accuratam conficere vellet , ipsemet objecta accurate in charta delineare ac delineata aeri incidere didicerat , ne veritatem ὁρaccurationem observationum negligentia artificum corrumperet dubiamque harum fidem experiri cogeretur 3 Ex scriptis vero ejusdem satis superque apparet , ipsum non alia de causa tantopere sollicitum fuisse, ut Omnia bene ac recte fierent, quae Volgo Pscbologia. Eeee Astro.
604쪽
Astronomiae perficiendae gratia moliebatur, quam ut Astronomi periti agnoscerent, ipsum omnes Astronomi partes ex asse adimplevisse. Nullum vero incie lucrum sperare poterat. Etenim inter modos acquirendi nemo refert sumtus in Astronomiam perficiendam faciendos, quod multis modis aliis utiliter impendere licebat. Non igitur opus est ut prolixe Ostendatur, Heu lium nulla spe lucri ad Astronomiam excolendam a ductum suisse. Ioannes X plarus stupendam industriam collocavit in theoria planetarum indaganda, cum maxima ingenii vi leges poli aeveras orbitas planetarum in apricum produceret. Quod vero non alius ipsi stimulus fuerit quam gloria , ex Dedicatione ad Rudo hum II. Imperatorem, quam Commentariis de motibus sellae Martis praemisit, satis superque elucet. Provocare etiam poteram ad Tabularum non modo astronomicarum , verum etiam trigonometricarum, inprimis logarithmicarum conditores, quorum exemplum vel ideo dignum,quod hic commem retur, quia periti satis superque intelligunt ipsos tot calculi taedia non alio sine devorasse, quam ut bene meriti de genere humano dici possent. Enimvero prostant quoque inter eruditos coteros exempla longe plurima, quae veluti sponte sua unicuique sese offerunt, modo levi attentione uti velit. Ovidius ipsemet
de se latetur, quod stimulum sibi dederit gloria ad arduum opus
Magnum opus aggredior, sed dat mihi gloria vires Vires nimirum dat gloria , quatenus gaudio persus novo qua
impetu accepto ad perficienda ea serimur , quorum executio taediis plena , ut a proposito quia declinemur. Sed non opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Nihil enim praeclari unquam in orbe terrarum factum, quod ex gloria tanqua in fonte non manaverit. Et ubi accuratiuS inquisiveris, nonnisi eos,qui
gloria ducti suere , sectile praeclara ac de genere humano bene meruisse deprehendes.
605쪽
Propositio praesens non satis commendari potest, quae mente continuo volvatur revolvaturque. Utilitatis maximae est in omni praxi morali & qui gloria uti: noverit, haud postremum felicitatis suae partem eidem tribuit. Recte si eadem utaris, affectui huic socium sese praebet jucundissimus ille, quem acquiescentiam in seipis appellavimus. Cavendus vero in abusus ambitionis somes,cui poeni. tentia se comitem praebet cum aliis assectibus molestis. Sed de his disserere non est hujus loci. Dabimus suo loco in philosophia morali, quae conducunt.
sui gloria ducitur, ei benigna aliorum des suisque jussi- quanam cia placent. Qui enim gloria ducitur , is gaudio assicitur ex placeant benigno aliorum de se suisque judicio β. 76s . . Quamobrem i, g gis
Cum ea nobis placeant, ex quibus voluptatem percipimus . US a ; ex iis vero voluptatem percipiamus, unde gaudio assicimur l. 6l4. : qui gloria ducitur, ei benigna aliorum de se
suisque judicia placent. Idem a posteriori confirmatur eX iis , quae ad confirmandum gaudium ex repraesentatione benigni aliorum de se suisque iudicii ortum in medium adduximus g. 766. . Cur enim Geometra aliorum de invendis suis judicia benigna aliis commemorat 3 Non alia sane de causa, quam quod inde voluptatem percipiat, consequenter quod judicia ista eidem placeant. Enimvero a posteriori propositionis praesentis veritas adeo maesnisesta est, ut nemo ideo eam in dubium revocaverit.
Si cui benigna aliorum o quidem perito peritorum judicia Sunum de se suisque placent ; is gloria ducitur , seu animum habet ad gloria. gloriam dispostum. Etenim si cui judicia aliorum de se suis- que placent, is ex iis Voluptatem percipit c .F42. , adeoque pro re nata prorsus gaudio assicitur g. 614.). Enimvero qui ex aliorum de se suisque benignis judiciis voluptatem percipit, vel gaudio prorsus assicitur, is gloria ducitur g. 76s.) ,.seu animum ad gloriam dispositum habet. Quamobrem cui be-
606쪽
nigna aliorum de se suisque judicia placent, is gloria ducitur. Oniam vero periti satis superque perspectum habent, nomnisi peritos de se suisque judicia veritati contentanea sorre pos se ; ideo quoque nonnisi ipsorum judicia ipsis placent, conle-quenter si peritis peritorum judicia benigna de se suisque placent, eosdem gloria duci inde manifestuin est. Ad confirmandam propositionem praesentem a posteriori eadem faciunt, quibus praecedens confirmatur. Ipsa autem experientia loquitur peritis non placere nisi peritorum judicia& quo quem magis norunt rei, de qua judicium ferri debet, peritum, eo magis judicium placere; at imperitorum judicia licet benignissima non commovere peritos. Ita Geometra primi ordinis insuper habent judicia eorum, qui cum ultra elementa non sapiant, de inventis ipsorum judicium serre nequeunt : ast iidem delectantur judiciis aliorum sibi similium. Philosophum non movent judicia aliorum, qui philosophi videri volunt, non sunt; ast eorum demum judicia placent, quibus de rebus philosophicis judicare datum est. Ut ad exempla specialia deicendamus, Opernicum testem appellamus, qui
Λstronomorum peritorum judiciis contentus ceterorum Astrinnomiae imperitorum judicia contemnebat, quemadmodum ex Dedicatione operis de Revolutionibus orbium coelestium comstat. Hinc videas peritos non caprare auram vulgi , quemadmodum vulgus eruditorum facit, nec magni sacere elogia, quae in verbis elegantiam habent, nihil autem ejus significaui, quod laudem constituit; sed commemorationem meritorum iis placere, quae laudem absolvit. Atque ideo porro moris est, ut periti alios laudaturi in factis recensendis ac describendi stoet sint, a verbis autem pomposis, quae vulgi pabulum sunt, pro sus abstinent. Atque ita abunde patet, fi de peritis jadica dum, utrum ad glariam dispositum habeant animum . nec iis;
quomodo ad peritorum judicia sese habeant ruspicicndum
607쪽
Habemus hic signum non modo gloriae, verum etiam peritos ab imperitis distinguendi. Quod utinam notarent, qui vanae gloriae studiosi sunt, ut suae ii de imperitiae convincerentur, quam alias ob imperitiam agnoscere minime valent. Sed plura eam in rem dicemus in moralibus. Imperitus ille astrophilus, de quo supra diximus S. 66. , mirifice delectabatur judiciis hominum astronomiae omnis expertium, veluti si inventa , quae jactabat S de quibus ipsi nihil intelligebant luce publica digna pronunciabant fidem habentes mag- .rtificis laudibus, quibus inventor inventa sua ipsemet extollebat.
Pudor est tristitia, quae percipitur ex finistro aliorum de pudoris de nobis nostrisque judicio. Si tristitia nascens fuerit, ejus loco sinitio. taedium percipitur, in minori gradu quam qui ad prae dominium sussicit, in quo tristitia consistit S. 6is. . Dicitur autem Judicium aliorum de nobis aliisque sinistrum, si ea, quae secimus, ea minus recte a nobis facia esse, quaeque nobis sunt, ea mala esse judicant.
Daridi ius modi tristitiam ac taedium per propositionem subta εquentem patet, quam ideo ad evincendam hujus definitionis reali tatem subjungimus. quemadmodum in superioribus factum. Quemadmodum voro in affectu gloriae supponitur.quod affectui indulgens justicium aliorum benignum verum esse reputet, cum indest, quDd peritus imperitorum judicia non curet s9 773 ,9; ita quoque in anfectu pudoris supponi debet, eum, quein pudet, judicium aliorum de se suisque sinistrum pro vero habere debere. Id vero ex subla. qui nte propositione patebit.
g. 7 S. Si quis sinistrum aliorum desse Auisque judicium sibi reprae- Realitast Ientat , idemque pro vero bubet 3 Medis , vel tristitia ossicitur, desinitinuis seu quod perinde est, ex opinione Amstri aliorum de noti, G pudorir a siroque judicii , mustoque mogis ex rhyo judicro, quod verum esse , vel etiam pro vero ob aliis haberi agnoscimus , tristitia, Dei taedio GPimur. Erenim fi quis sinistrum aliorum de se
suisque judicium sibi repraesentat, idemque pro vero habet, is sibi conicius est alios judicare, vel iudicaturos esse, quod ea, Ee e e 3 quae
608쪽
quae secit, male ac minus recte a se facta sint, vel quod ea, quae sibi sunt, mala siqt . 774. ), immo ipsemet judicat ea, quae fecit, male ac minus recte a se facta esse, vel ea, quae fibi sunt, mala esse sos. Log. . Impersectionis igitur suae sibi conscius est, quatenus mala a se patrata, vel patranda , vel mala, quae ipsi sunt, intuetur g. 36s. ): Impersectionis status sui sibi. conscius est, quatenus aliorum sinistra judicia intuetur 3. 367. . Ex utraque igitur causia taedio assicitur cf. 13. , vel prorius tristitia animus corripitur cf. 619. 9. Idem confirmatur a posteriori. Exempla inter eruditos obvia sunt. Si quis eruditus in libro, quem publici juris ser. cit, errores a se admissos animadvertit sibique repraesentat iudicia aliorum de se suoque libro sinistra; nemo non novit animum ejus taedio , immo tristitia perturbari. Atque tum pudet eum erroris a se admissi. Enimvero cum simul ipsum poeniteat, quod librum odiderit, anicquam curis posteriori- bus cundem subjicere potuerit; uterque autem assectus tristitiae quaedam species sit g. 731. 774.) ue attentione opus est, ut, quae ad poenitentiam spectant, leparentur ab iis, quae sunt pudoris. In se unusquisque haud dissiculter distingvit ea, quae sunt poenitentiae, ab iis quae sunt pudoris, neque enim alia re opus est, quam ut attendamus, utrum nobis jam conscii simus nostri. an alieni de factis nostris judicii. In casu enim primo
poenitentiae cj. 73 .); in posteriori pudori locus est 3.774.). Sunt
vero etiam signa externa, per quae poenitentiam a pudore dis inguere licet. Pudorem enim nemo non agnoscit ex rubore iaciei, aversione vultus ac demissione oculorum : poenite tiam vero ex plan tu de actionibus commissis , vel omissis. Uterque autem affectus verbis non simulatis sese proditi
Sed haec satis obvia sunt, ut ad specialia descendere non suopuS. Tristitiam, quae pudorem absolvit, prorsus differre ab e , quae paenitentiam constituit, ipso sensu interno percipimuβ.NOstrum Vero
609쪽
demum erit in istam differentiam inquirere in Psychologia rationa li. . Mulcum quoque lucem differentiae huic affundet philosophia
. s. 776. Si quem pudet eorum, quae fecit, vel quaesti μή, is ea ab pudoris
aliis ignorari mallet. Si quem enim pudet corum,quae secit, vel sectui. quae sibi sunt, is ex eo taedium percipit, vel tristitia assicitur,quod sibi persuadet, alios de sessiisque finistre judicaturos g. 774. . Quoniam igitur sinistra aliorum de se suisque judicia tanto majus malum videntur,quanto majus taedium est quod inde percipitur; illa quoque judicia aversatur cf. 69o. , consequenter mallet ea lin possibilia esse. Quare cum alii de nobis nostrisque judicare nequeant,si quae fecimus, quaeque nobis sunt,ignorant; is utique,quem pudet eorum,quae secit, vel quae sibi sunt, ab aliis ignorari mallet. Patet idem clarissime a posteriori. Etenim si quis in digni- tate constitutus parentes habet vilioris conditionis ac pauperes, eumque eorum pudet, quod sibi metuit a contemtu aliorum ob vilem conditionem ae egestatem parentum , is de parentibus suis nunquam loquitur, immo sollicite cavet, nequis resciat quinam sint, vel suerint parentes sui, manifesto indicio malle seso Ut alii ignorent, quinam parentes sui snt,vel fuerint. Similiter si quis secit ea, quorum ipsum pudet ; is ea, quae fecit , studioso celare solet, manifesto utique indicio, malle ipsum ab aliissili orari quae fecit Immo si noverit, constare aliis de facto suo, in conspectum eorum vix prodire audet, nee ferre potest, ut quis ipsum intueatur, immo nec ipse quenquam intueri valeth id quod denuo manifesto indicio est, malle sese ignorari ab aliis,quae fecit, aut id in votis habere , ut ne alii de ipso cogitent. Nimirum multa fluunt ex propositione praesente, quae sensui maxime obvia sunt, adeoque indicia praebent ejus, quod in propositione prasente assirmatur. Pro
610쪽
392Part. II. Sect. I. Cap. III.
Propositio praesens plurimum utilitatis nobis afferet in moralibus,ubi eadem tanquam principio in casibus bene multis utemur.
g. 777. quati, Irat, QSod pudorem pronus est, is malum existimat alis nos,
qui ad puri quae a se male, Vel minus recte facta sunt, aut quae sibi mala sunt. rom proni. Si quis enim ad pudorem pronus est, is meo taedium percipit, immo tristitia assicitur, quod alii norint ea, quae a se male, vel minus recte facta iunt, aut quae sibi mala adsunt . 774 . Quamobrem cum id malum tanto majus judicemus, quo majus taedium est quod inde percipitur cf. 613. , qui ad pudorem pronus est, is malum existimare debet alios nosse , quae a se male, vel minus recte facta sunt, & quae sibi mala adsunt. A posteriori propositio confirmatur, quod videamus eos, quos pudore corripi observamus, studiose celare, quae a se malefacta sunt, & unde famam detrimentum capere posse existimant. Jam vero ea aversamur, quae nostra opinione mala sunt 3 38 I. . Satis igitur certo inde colligitur, quod ad pudorem pronus malum reputet ea , quae in se reprehensione , vel censura aliorum digna sunt, aliis innotescere.
Quoniam cantur gradus pudoris, ita ut unum magis pudeat eius. dem, quam alterum, etsi idem sit utriusque de eodem judicium; unus quoque magis malum judi dat, quam alter, si mala de se aliis innotescant.Quamobrem ubi propositionem a posteriori confirmare volueris . ad ea inprimis exempla respiciendum est . quae pudorem gradus excelsi loquuntur. Ceterum id,unde propositio a posteriori confirmatur, per modum corollarii fluit ex propositione praesente quemadmodum ex sequente articulo apparet.
Quoniam is, qui ad pudorem pronus est, malum existi. mat alios nosse , quae a se male , vel minus recte facta sunt, aut quae sibi mala sunt f. 777. , quamprimum vero aliquid malum judicamus, idem aversamur f. 9O. , consequentor ne fiat omni malo impedire studeamus 3 Qui ad pudorem pronus