Psychologia empirica, methodo scientifica pertractata, qua ea, quæ de anima humana indubia experientiæ fide constant, continentur et ad solidam universæ philosophiæ practicæ ac theologiæ naturalis tractationem via sternitur. Autore Christiano Wolfio

발행: 1738년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

De assectibus. S03

ssudiose cavet, ne quae mala sunt opinione sua, vel communi homi- num opinione, aliis dese innotescant. .s mT79. Pudor est affectus,qui oritur, fi mala, quae fecimus,vel nobis D itis

sunt, aliis innotescere ac abiis agnosci nobis repraesentamus, vel, p istr ex opinione censurae aliorum, quam ob malum a nobis perpetratum,vel quod nobis est,incurremus.

E. gr. Ponamus Poetam adimisisse errorem in quantitate syllaba, cujusdam. Quodsi eodem animadverso cogitet, quomodo alii eun. dem in detrimentum laudis ad minuendam famam ipsius sint inter- prctaturi ; pudore suffunditur. Ponamus aliquem,cui cum homine consuetudo intercedit, qui morbo gallico laborat, contagio assici. oesi jam cogitet, quam sini stra sutura Dat aliorum dele judicia. quam haec sutura sint serrae suae nocua, tibi praesentem intuetur, qui morbum sibi infestum noverit, pudore suffunditur. In hoe vero casu distinguenda est tristitia silmplex ex sorinnae adversit opinione orta,quae nos immeritos in censuram aliorum adduxit, a tristitiae spe. cie,quae ad pudorem spectat.

3. 73O. Definitio pudoris tam reabs, quam nominalis inui communi Definitionis loquendi ac recepto in philosophia significatui conformis. Pu- pudoris numdorem nemo non colligit cx rubore , quo suffunditur subito Qui loquen- facies, ubi v. g. narrantur male a nobis facta , quemadmodum σε vo iam supra notatum cst f. 77s . Quoniam rubor iste motus 'extraordinarii sanguinis indicium est; pudorem ab omnibus innumerum affectuum referri palam est g. 6ir.). Porro nemo non fatetur , quod nos pudeat male factorum, quatenus nobis conscii sumus nos ob ea aliorum censuram incurrere. Qitamobrena abunde patet ex communi usu loquendi pudorem deis signare affectum , qui in nobis initur, si quae secimus talia sunt, ut ab aliis recte improbentur nobismet ipsis judicibus , vel si aliorum judicium famae nostrae adversum fore certo persuasi sumus, quod ea, qua fecimus, communi omnium opi- nione mala reputentur. Vocabulum adeo pudoris vulgo su-

612쪽

mitur in eodem prorsus significatu, quem nos eidem tribuimus n. 779 , Aristoteles pudorem definit per timorem justae

reprehensionis. Reprehensio consistit in judicio aliorum de nobis nostrisque saetis finistro. quod scilicet malum reputetur, nos talia fecisse, vel talia nobis adesse. Reprehensionem justam censemus, si idem sit nostrum judicium, ut ab altero nobis iudicio suo injuriam fieri minime arbitremur. Timemus istam reprehensionem, quando suspicamur fore ut aliis innotescant, quae reprehensione digna commissimus, vel ut alii, ubi jam innotuere, in malam partem eadem vertant. Pudor igitur oritur juxta Aristotelem ex eo, quod existimemus alios nos reprehensuros ob ea , quae ipsimet reprehensione digna judicamus , seu, quod perinde est, alios judicaturos malum esse, quod hoc, vel istud secerimus, quod hoc, vel istud nobis fit, vel acciderit, nostroque assensu ipsorum judicium confirmare

teneamur. Ecquis vero non videt haec Cum definitione nostra reali optime consentire I. 779Jὶ Non est quod dicas Ariastotelem pudorem definire per timorem, cum nos eundem deis finiverimus per tristitiam. Aristoteles enim non explicat, in quonam pudor consistat ; sed quomodo oriatur, seu qua de causa oriatur. Sane si pudor in timore consisteret, nunquam nos puderet mali a nobis perpetrati , ubi Oensuram alterius actu incurrimus, seu nos ab eodem ideo reprehendi audimus. Nemo autem est, qui nesciat pudori utique etiam in hoc casu esse locum. Praeterea ipse quoque metus tristitiae quaedam spe. cies est, quemadmodum deinceps ostendemus, ut adeo, qui pudorem metus quandam speciem facit, non neget eundem esse speciem quandam tristitiae. Cartesus in Trael. de Ρasii nibus animae pari. r. artio. 66. hanc tradit pudoris definitionem realem, quod malum, quod est, vel quod suit in nobis , fi reseratur ad opinionem, quam alii de eo concipere possent, pudorem excitet. Eam non differre a definitione reali, quam

dedimus cf. 779. , ex utriusque collatione patet. Non igitur

613쪽

Do assectibus. Sys

immutavimus vocabuli feceptum in philosophia significatum; sed eum retinuimus , qui & veteri, & recentiori philosophiae

prorsus consormis. Pudor res notissima est, &in eorum affectuum numero. quos facillime agnoscunt & inter sedistinguunt vulgo omnes. Quamobrem facillime eorum, quae de hoc affectu dicuntur, experimentum capi potest, modo attentione uti didiceris, ut advertas quae vel in sensum externum incurrunt,uel in anima appercipiuntur, atque eos a se invicem distinguas casus, in quibus pudor solus invadit animum ct in quibus alios socios habet. .

g. 78 I. . . . Qui ad gloriam pronus est , idem ad pudorem pronus est. Gloria

Etenim qui an gloriam pronus est, is voluptatem, vel gaudium P Gri percipit ex eo, quod alii bona esse judicant quae ipse secit quae inque ipsi sunt,&quae ipsemet talia agnoscit 9. 76 . , consequenter tanto magis bonum existimat, quod alii ita judicent, quanto major voluptas est, quae inde percipitur g. 6ia. ). Quoniam igitur malum judicare debet, quod alii ab ipso facta mala judicent ac quae ipsemet mala esse agnoscit, cum malum bono coniatrarium sit s*. 3 q. s63 I taedium, vel tristitiam ex eo percipere debet, quod, quae a se malefacti agnoscit,eadem improbent alii

j. 6i3 9.'pudorem adeo pronus g. 77 . . A posteriori quoque idem satis superque patet. Ecquis

enim ignorat neminem magis pudore sussundi quam eos , qui gloriae dulcedine capiuntur λ Hinc videas eruditos,qu i ad nominis gloriam contendunt, pudere erroris. Ac ideo invaluit mos, ut vulgus eruditorum, quod evidentiae sensu destitutum , errores suos palliare ac defendere soleat, ne a sui similibus errasse . videatur. Et exadverso periti errores a se admissos emendant ac speciminibus praeclaris edendis Operam navant, ut ne alii periti errorem in vitium vertant. Cognatio amictuum , qua palam fit, quinam alii ex aliis naiascuntur,&quinam simul in idem subjectum cadere possunt,maximae

614쪽

Signum gloria. Paenitentis pudoris co

s96 pari. II. Iea. I. Cop. III.

utilitatis est in moralibus, tum in conje andis hominum moribus, tum in dissicili, sed perutili argumento de appetitu sensitivo incon cordiam cum rationali redurendo.

g. 78 a. Pui ad pudorem pronus est, ad gloriam quoque pronlis est. ii enim ad pudorem pronus est, is ex co tristitia assicitur, vel taedium percipit, quod malum judicet, alios nosse , quae a se male, vel minus recte facta sunt, & quod eadem mala csse judicent j. 774. 777. . Quoniam igitur mala judicat, qua famae suae adversa, adeoque statum externum imperfectiorem aeddunt a. 363. ; ex adverso bonum judicabit, quae famae comsulunt , adeoque statum ejus externum perficiunt 3 SSA , Quoniam igitur ad famam conducit , si quae a nobis bene ac recte iacta sunt, ab aliis agnoscantur & approbentur ; hoc alio rum de se factisque suis judicium bonum utique judicare, eon

sequenter ex eo voluptatem tanto majorem percipere, adeoque& gaudio assici f. 6i4. debet, quanto magis bonum judicat aliorum istud de se judicium *.6ia. . Ad gloriam adeo pronus

A posteriori confirmatur propositionis praesentis veritas, quatenus vulgo pudor boni animi indicium praebere existimatur, nimirum quod famae ac existimationis suae rationem habet,quem male ac minus recte factorum pudet, immo quia pudore suffunditur, ubi aIsis persuasum est, quasi secisset quae famam labefactant. Ecquis vero non videt, neminem non agnoscere pudorem esse signum gloriae g. 769. Τ Propositio itaque praesens adeo clara est, si experientiam consulis ut luter notiones Communes reserri possit.

Probe autem notandum est , pudorem , quatenus affectus est, non esse confundendum cum abstinentia ab impudentia , quae innumero vitiorum est, & de qua in moralibus agendum.

s. 783. Si quem pudet eorum , quie fecit , em eorundem quoque paenitet. Si quem enim Pudet eorum, quae fecit, is ibi r

615쪽

praesentat sinistrum aliorum de factis suis judicium , idemque pro vero habet 3. 774. 77 I. , eonsequenter malum a se factum sibi repraesentat. Quoniam igitur ex iis,quae fecit,taedium percipit, vel tristitia assicitur cf. 736.) ; eorum,quae fecit, ipsum poenitet I. 7S . . - Poenitentiam ex pudore nasci aut, si mavis,huius comitem esse, vel exinde a posteriori patet, quod , quos pudet eorum, quae fecerunt, ingeminare audias: utinam haec non fecissem l Immo non minus liquet ex eo, quod iis, quOS poenitet eorum, quae fecere, ultro confiteantur se quod haec feeerint non audere inconspectum aliorum prodire.

Propositio praesens non potest converti,neque enim in omni casii. quo quem eorum, quae fecit, paenitet, pudori locus est: etenim si quem poenitet, quod patronum offenderit, ob damnum, quod incurrit, non ideo pudore suffunditur.

g. 784. Amor benefactoris ob beneficia dicitur Gratitudo, aut, .si Grati σπι

mavis, rinimus gratus. ω desiniti Gratitudo etiam in virtutum numero est, quatenus ad habitus morales refertur. Sed hoc respectu ad philosiophiam moralem per. tineti Hie eam non consideramus nisi quatenus affectus est, amoris quaedam species, quod amor singulari quadam ratione modificetur rid quod in se unusquisquet experitur, qui affectus hujus singulari . , dulcedine capitur.

g. 78S' . Quoniam qui alterum amat, ei animus cispostus est ad se quanam voluptatem ex ejus selicitate percipiendum f. 633. &ubi Mi. caco citatem ejus cognoscit,ex ea actu voluptatem perci piis 3634. ;sui gratum animum habet , ex felicitate ben factoris voluptatem percipit , atque animum ad eam inde percipiendam femper dispqm

tum habet. Ponamus Mevium mutuo accepisse a Titio pecuniam, ut sumotus necessarios facere potuerit, quos nuptiarum causa post ulabat. Ubi is habuerit gratum in Titium animum, insigni Voluptate per fundetur, quamprimum audiverit, ipsum evectum esse ad dignita

616쪽

FIfectus

animi grati.

698 Part. II. Sect. I. Cap. III.

tem in civitate eminentem. Atque hinc corollarium illustraturti confirmatur.

I, 786.

Qui gratum habet animum , is ex voluptate benefactorii violuptatem, ex Iaedio ejus taedium percipit, ac gaudet ideo, quia benefactor gaudet ue contristatur ideo, quod benefactor tristis est. Qui enim gratum habet animum, is benefactorem amat . 78 . . Quoniam igitur qui alterum amat,ex ejus voluptate voluptatem percipit, ac ideo gauder, quod alter gaudet S. 64o. , ex ejusdem taedio vero ipsemet taedium percipit, ac ideo contristatur, quod is . tristis est g. 6 2 ; qui gratum habet animum, ex voluptate benefactoris voluptatem, ex taedio ejus taedium percipit, ac ideo gaudet, quod benefactor gaudet, & ideo contristatur, quod is tristis est. A posteriori idem colligitur ex eo, quod audientes eum, a quo beneficiis affecti sunt, cum voluptate Vitam transigere, vel eidem materiam gaudendi esse, voluptate persosi gaudiove elati, non modo verbis significent, quam gratum sibi sit talia audire, verum simul rationem hanc addant, quod multa ab eo in se prosecta sint beneficia, vel factum quoddam singulare commemorantes, quod maximi beneficii loco reponunt.. Similiter in casu opposito quando finistra sata ejus narrantur, a quo beneficia quis accepit, haud raro audies tristein in hae erumpere verba: doleo vicem viri optimi , meliore sorte digni, multa enim in me beneficia contulit, vel id mei gratia

fecit, cujus tenacem ad cineres usque memoriam servabo. Ecquis vero est, qui in utroque casu non agnoscat animum gratum 7 Grati adeo animi esse ipso iacto constat, ex voluptate benefactoris voluptatem, ex taedio ejus taedium percipi ab eo, qui animum gratum habet.

Patent haec nuda applicatione eorum . quae de amore in gen re demonstrata sunt,ut adeo nihil dissicultatis habeant, ubi superiora

animo comprehenderis.

617쪽

De affectibus.

996. 787.

2ui gratum habet animum, is voluptatem benefactori creare, Memotaedium vero ab eodem auertere studet. Qui enim animum gratum suu . haber, benefactorem amat cf. 784. . Enimvero qui alterum amat, is voluptatem eidem creare, taedium vero ab eo aver. tere studet I. 63 2. . Ergo qui gratum habet animum, is voluptatem benefactori creare, taedium vero ab eodem avertere st

A posteriori propositionis veritas satis superque elucet ex casibus obviis. Ponamus enim Titium ob beneficia a benefactore in se collata eidem quid donaturum amrmare, sed id non alio fine sacere, quam quod noverit, ipsum inde voluptatem pereepturum, vel quod animi grati indicium fit , vel quod res, quae donatur, talis sit, ut placeat altori , etsi pretii levis aestimetur. Neque enim res solo pretio aestimantur communi , sed affectionis pretium, quod hic considerandum venit, alias prorsus rationes, quam quae a lucro ortum trahunt, agnoscit. Similiter in casu adverso audies , Mevium hoc vel istud facere nolle, quod Titio displiceat. Quodsi Sempronius eXCeperit, parum referre utrum ei placeat, an vero displiceat, Mevium hanc rationem reddere percipies, se facere nolle, quae Titio sint taedio, propterea quod haec, vel ista beneficia ab eo acceperit.

Etsi propositiones, cum quibus jam nobis negotium est, ex suis perioribus facillime colligantur, non tamen ideo praetermittendae sunt, cum iisdem in hoc casu speciali opus habituri simus, quando in moralibus de animo grato & ingrato acturi sumus quaten as illa in virtutum numero est.Ecquis Vero methodi gnarus ignorat demonstrationes fieri prolixiores, si principiis remotioribus utamur, quam ubi propiora adsunt. Sunt autem propiora. quae ad casus speciales Pertinent; remotiora, quae generalia sunt. Ad demonstrationes igiatur contrahendas propiora non sunt negligenda.

Si beneficia qua talia nobis placent, aut , s mavis, studi- --ἡ πι

618쪽

ύ- , Part. R Sect. I cap. m. um benefaciendi in altero nobis placet, vel f altem actus,quem nos ex perti sumus , animus gratus efficitur. Observamus enim in benefactore,quod nobis placerper hypoth. adeoque cum amamus c9.643 , consequenter animus emcitur gratus j. 7 3 . . A posteriori manifesta est propositionis praetentis veritas.

Etenim nemo non novit,non minus ad impediendum, quo minusquis offendat benefactorem , vel faciat quae eidem cisplicent, quam ad impellendum beneficiarium, ut saciat, quae benefactori placent , tanquam motivis vulgo uti omnes beneficiis acceptis. Quoniam igitur a posteriori certum atque exploratum est, repraesentatione beneficiorum excitari amorem benefactoris; eadem quoque animum bratum essici experientia magistra non minus liquet.

Notandum probe est, beneficia nobis placere debere qua talia. seu placere nobis debere, quod alter nobis hcne fecerit. h. gr. Po namus Mevium tibi e nasse annulum pretiosum, Placereti hi pota est annulus, ut eundem ames : ast non ideo animum gratum exhibebis Mevio. Enimvero si consideres, te Mevio acceptum referre debere, quod annulum adeo pretis sum possideas,& eum esse causiam voluptatis , quam inde percipis, atque adeo tibi placet actus do. nantiς; tum demum tibi placet annulus tanquam beneficium a Me. vio acceptum. Et in hoc casu amor benefactoris Oritur,conlaquenter animus gratus,

... g. 789. Grat tuήi' fluimus gratus, seu Gratitudo est affectus, qui oritur, si benis visis ε' neficium: altero in nos collatum, quatenus id alter in nos continiit, placet.

E gr. Si Mevii commendatione factum est,ut Titius ad munus aliquod fuerit promotus; Titio autem placet,quod id secerit Mevbus: beneficium a Mevio in ipsum collatum eidem ideo placet. quatenus ille in hunc idem contulit. Qui tunc oritur affectus. is est quem gratitudinem appellamus. Nimirum quando nobis alterum repTaeseritamus tanquam benefactorem, eundi m conlideramus tan. quam causam boni nobis praesimis. Similiter si quid nobis reprae setistamus tanquam beneficium ab altero in nos collatum; idem consideramus tanquam bonum, quod cur uobis praesens sit,in causa est alter.

619쪽

3. 79O. De illo gratitudinis nominalis ta realis es communi disii Dcinitio loquendi ta recepto significatui conformis. Quid sit gratitudo g studinis explicaturus Donatus : Non continuo, inquit, qui memor es 'fetiam gratus est. Memor enim est, qui apud te meminit gra- T. s.

tus, qui meruit hoc nomine vocari, dum virem reddit. Un- de recte concludit Martinisu in Lexico, gratum esse eum, qui grates peribi vere studet. Grates persolvi iuus, dum quae bona sunt alteri pro virili promovemus. Duo igitur interprete Donato ex communi loquendi usu ad gratitudinem requiruntur, memoria scilicet benefactorum & sbidium benefaetendi ac inserviendi alteri ex ea ortum, cum secus memoria beneficiorum nulli esset usui, nec vicem reddoremus. Reddimus enim vicem , si paria secimus alteri, quae secit nobis. Enimviro qui quae alteri placent iacit , aut qui iacit quae placere alteri existimat ; is facit ea , quae alteri voluptatem creare

opinatur 3. 42. , aut, si in potest te sua id postum esse

non deprehcndit , saltem ea socere studet. Eum igitur amat j. 63a . Patet adeo ex communi usu loquendi gratitudinem, quatenus sumitur pro virtute , supponere amorem , nec actus externos, quibus benefactori vicem rependimus , referri ad animum gratum , nisi ex amore procedant. Quamobrena si affectum quendam non rcpugnante communi loquendi usu gratitudinis nomine insignire volueris ; non alii quam amori benefactoris ob beneficia in nos collara nomen istud tribuere poteris. Quoniam itaque nos gratitudinem definivimus per amorem benefactoris ob beneficia f. 784 ); vocabulo tribuimus significatqm a communi loquendi usu minime Ebhorrentem. Vulgo affectus a virtutibus agnatis non distinguuntur, propterea quod ea, quae eX consulis notionibus Oriunt ur,non distiliquanturabiis quae ex distinchis ortum icthunt. Asiectus cxconfusis ideis oriuntur f. 6os.): virtutes ex distinctis originem suam derivant. Illi his conformes sunt, quatenus appetitus sensitivus ad consensum cum rationali reducitur : extra hunc

620쪽

virtutis cujusdam nomen. Cartesius, qui modum ex distinctis notionibus philosophandi introduxit, affectus quoque ab habutibus moralibus discrevit, atque adeo gratitudinem in affectuis . um numerum retulit. Dedit autem definitionem ejus realem in tractatu de Passi animae pari. a. art. 64. ubi docet Enimum

gratum essici a bono, quod nobis praemium fuit ab aliis. Bonum, quod nobis praestatur ab aliis, est beneficium : Qui idem nobis praviat, benefactor. Est igitur juxta Cartesium gratitudo affectus, qui oritur, quando nobis repraesentamus beneficia ab altero in nos collata, ita quidem ut ea beneficia es e agnoscamus, hoc est, ut consideremus quidpiam , quod nobis praesens est,

tanquam bonum & alterum consideremus tanquam causam boni nobis praesentis. Quoniam ex rebus Voluptatem percipimus, quatenus eas confideramus tanquam bonas g. 6la.); affectus ille oritur Canesio non invito ex repraesentatione eorum , quae nobis voluptatem creant, consequenter cum alterum consideremus tanquam causam hujus Voluptatis, ex eo, quod alter nobis voluptatem creaverit, adeoque quod beneficia ab altero ianos collata nobis placeant , quatenus alter ea in nos contulit.

Definitio igitur Cartesii consentit cum nostra reali,si singula rite excutere noveris g. 789.

Quae de eonfusione affectuum cum habitibus moralibus in unum incidenter dicta sunt, probe notanda Veniunt, cum magnum minmentum habeant in moralibus. In praxi rnim morali maxime danis da opera est,ut affectum per habitum moralem intra legitimos te minos coerceamus. ne eodem extra eos abrepti faciamus, quae vitii sunt,eum nos ex virtute agere existimamus. Hac enim pacto peratinaces efficiuntur in malo perpetrando, qui virtutis amore non deis stituuntur. Sed ea suo loco clarius patebunt.

m iso Fodor est amor aberius ob bonum, quod ipsi tanquam sin minis i. gulare consideramus primis ob inores ac habitus animae nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION