장음표시 사용
641쪽
Definitio fugae realis ta nominalis recepto significatui tam Desinitio formis. Fugam in numerum affectuum refert Gasendus loc. citi fulae num non invita experientia obvia. Fugam cupiditati opponit, adeo-Aη - μique oppositum signincatum habere debet vocabulum fugae, qui γ p ρ in cupiditati tribuitur. Cupiditatem sumimus in eodem prorius M' V- έ' significatu, quem eidem vindicat Gallendus j. 8ai. . Significatus vero, quem vocabulo fugae tribuimus, Oppositus cst ei, quem vindicavimus cupiditati. Quamobrem is quoque idem csso debet cum eo, quem experientiae Communi consentaneum probat Ginendus. Idem clarius patet, si quae philosophus de signi- statu vocabuli fugae disserit, cum iis conseras, quae nos de fuga tradidimus. Fugam in eo cum Odio convenire, quod uterque . affectus fit abductio a re mala molestiaeve creatrice , quatenus nimirum tanquam affectus molesti in aversatione sortiori consistunt f. 6o9. ; eo autem differre, quod odium si prorutum, fuga vero concomitans r id quod coincidit cum eo, quod ex definitione nostra nominali deduximus g. 8IS . . Definit autem Gagendus fugam per asseclum, quo anima rem visam malam absentemque sic refugit, ut avertam se illi declinandae contineat. Unde liquet ipsum ad genesin hujus a sseelus requirere ut anima sibi repraesentet malum quoddain absens, quod nobis pret sens fieri nolumus: id quod cum nostra definitione mali fugae
Cartesius fugae nullam facit mentionem, propterea quod cupiditatem mali evitandi ab illa d Terre non animad Vert: t,quam tamen ipso sensu in casibus obviis clarissime distingvi inua. In unum scilicet casum intentus alterius oblitus est, cum nulla tunc ad eiset ratio, cur
casus alter ipsi praesens sisteretur: id quod facillime accidere solet. 3. 82Ο. Metus est taedium ex malo adventuro pereeptum, seu ex και a.
opinione mali adventuri. Quodsi ea praedominetur , Exin io ratio. tristitiam abeat f. 619. ; dicetur tristitia ex malo adventante, vis donitis. seu opinione mali adventantis, praesertim intolerabilia vis, percepta
642쪽
cepta Desseratio. Taedium ex malo appropinquante , vel ex opinione mali appropinquantis perceptum vocatur in specie Timor, ut adeo timor metus quaedam speciei M.
E. V. Si quis noctu evigilans procellae impetum audit sibique
repraesentat incendii periculum in hoc aeris statu, ac ejus excitandi possibilitatem in vicinis aedibus; taedium, quo afficitur animuΝ metus nomine venit. Quodsi vero incendium jam suetit ortum ac periculum inde imminet aedibus nostris. timori locus est. Si quis in casu posteriori periculum sibi repraesentat tanquam inevitabile ac jacturam omnium bonorum tanquam causam pauperiei intolerabilis sibi visae, aut jacturam Bibliothecae tanquam damnum irreparabile; desperationi locus est. Patet adeo affectus, qui metus, timoris ac desperationis nomine veniunt, ine quidem agnatos; sed tamen esDi a rissime differre, ita i isterentiam ipso sensu distingvamus tum in nobis, tum in aliis, i ando vel nos, vel alii iisdem agitantur.
g. 8a I. quaenam sui metuit, is malum Abi representat taηquam eventu qμ- phsbile contra. Qui enim metuit, is malum fibi reprae-
φημ' ' sentat tanquam adventurum ac ex opinione mali adventuritaedium percipit g. 8ao. . Taedium igitur percipit non ex malo in se considerato, sed ex eo, quod adventurum fit, consequenter qui malum metuit, is persuasus esse debet fieri posio ut malum eveniat, eventusque possibilitatem sibi repraesentat. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus nos novellas publicas legentes intelligere, in vicino quodam regno apparatum bellicum instrui ac inde porro colligere, fieri posse ut
ferale bellum in nostras oras serpat ; metus animum invadit, atque adeo patet metuentem sibi repraesentare malum tanquam eventu possibile. Neque enim adhuc pro certo habet, idem eventurum. Jam ex adverso qui sibi repraesentat malum, tanquam eventu possibile, is sibi persiuadet adesse rationes sum.
eientes, cur credat idem adventurum Quoniam vero ma
lum judicare debet, quod illud adventurum sit S. M. , ex
643쪽
eo, quod adventurum existimet, taedium tanto majus ab eo percipi debere, quo magis hoc ipsi malum videtur I. 613. . Jam vero qui taedium percipit ex eo, quod malum adventurum sit, metum animo concipit 3. 32o. . Quamobrem pateteum , qui malum sibi repraesentat tanquam eventu possibile, metuero sibi ab hoc malo. A posteriori unusquisque ex seipso intelligit, nunquam sibi esse metum, nisi ubi sibi persuadet, malum aliquod eve tu possibile esse, A quamprimum ita opinatur, metum subito
s. 822. Metus cst affectus, qui oritur, si quod malum nobis tan-
quam eVentu possibile repraesentamus. Mim re Sola nimirum mali absentis reprassentatio fugam excitat ; sed ubi ' 'tanquam eventu possibile consideratur, metus eidem superaccedit. Unde plerumque accidit, ut duo hic assectus oriantur simul: id quod probe notandum, ubi experimentum eorum capere volueris, quae de .utroque affectu docentur. .f. 823. Quoniam timor a metu in eo differt, quod in illo affectu Definitis
malum consideretur ut appropinquans, in hoc ut adventurum NaM rL .
g. 8ao. 9 3 Tigior est affectus, qui oritur, si malum aliquod m*ri nobis tanquam appropinquans repraesentamus f. 8ao. .
Definitio adeo realis jam continetur in nominali, duam dedimus, ut adeo nominalis cum reali coincidat. Etenim fieri potest, ut etiam realis tamdiu pronominali habeatur, quando ex ea possibilitas rei definitae nondum intelligitur. Ceterum a posteriori veritas deonnitionis hujus realis confirmatur ex eo, quod observemus, nos ibmoro perculsos transiere in tenebris per coemeterium,siquidem noο his persuasum est illo tempore spectra ibidem hominibus damna in. ferre, atque adeo imaginatio spectra nobis veluti ad nos accedentiati corpus nostrum jamjam serientia repraesentat. Studio ad hoc exemplum provoco, quod qualis sit timor & quomodo a metu differa*omnium clarissime patefaciat.
644쪽
Part. II. Dct. I. Cap. III. g. 324. stuando δε- stui desperat, is malum sibi repraesentat tanquam inevitabile
sper mul contra: atque tanto metjor desperatio , si ui ut intolerabile' H repraesentatur. Qui enim desperat, is tristitia assicitur ex malo vis' 'u' adventante I. 8ao. . adeoque non tantum quatenus malum est , sed quatenuS adventat, seu ex eo , quod malum certo sit extiturum. Quamobrem persuasus sit necesse est idem a se evitari non posse, atque ideo patet eum , qui desperat, malum sibi repraesentare tanquam inevitabile. Nimirum quamdiu quia existimat malum adhuc evitari posse, nondum pro certo habet
Similiter qui malum sibi repraesentat tanquam inevitabile, hoc ipso sibi persuadet lare ut idem eveniat, per ea quae modo diximus. Cumque hie sermo sit de malo, quod haud procul abest; idem tanquam iam adventans considerare debet. Quoniam igitur malum iudicare debet mali inevitabilis adventum I. 1630, ex eo tanto majus taedium, immo tristitiam prorsus 3. 6l p. . percipere debet, quanto majus malum nobis videtur iste adventus f. 61 3.), consequenter desperare debet 3 8ao. . Enimvero quia adventus mali intolerabilis tanto majus malum videtur, quanto intolerabilius idem existimatur cf. 161 ;
ex eodem quoque tanto majus taedium , immo tanto major
tristitia c*.6i9. , percipi debet, quanto intolerabilius malum videtur cf. 6i3. . Desperatio igitur in hoc casu major esse
debet. Veritas propositionis praesentis confirmatur a posteriori, fi cogitemus hominem ob homicidium ad supplicium ultimum damnatum sibi ignominiam perpetiendam repraesentare ista- quam malum intolerabile idemque simul inevitabile. Tum enim assectum desperationis, quo urgetur, nemo in dubium vocare poterit.
645쪽
Tria in dato exemplo probe attendenda veniuntinimirum I.quod ad supplicium ultimum damnatus mortem ac ignominiam cuin eadem conjunctam sibi repraesentet tanquam malum . quod malum istud conlideret tanquam certo adventurum, 3. quod idem Opinetur
sibi sore intolerabile. Unde facile probari poterat cum affectu desperationis concurrere alios. Veluti horrorem, quem incutit supplicii gravioris repraesentatio; pudor, quem excitat cogitatio de judiciis hominum, per quos ad locum judicii ducendus; tristitia simplex,qua. tenus malum existimatur, quod supplicium publice perpetiendum evitari non possit. Imino in casu speciali alii asIectus superaccedera hisque se jungere possunt, veluti poenitentia, qua quod homicidium commillum fuerit urgemur, & indignatio, quod non potius inju- riam ab altero nobis faciam perpessi fuerimus; sed de concursu a sectuum non opus est, ut multa dicamus. Etenim si constet quae. . nam sint singularum causae , in dato casu speciali facile ostenditur.
quinam concurrere debeant. Excitanda autem ad hunc concursum nobis suit attentio, ne in experimentis capiendis confundamur, ubi plures concurrunt.
q. 82s. Desperatio est affectus , qui oritur, si nobis malum re-Des risia
praesentemus tanquam inevitabile, inprimis ubi simul idem no- tionis is
bis repraesentamus tanquam intolerabile. nitio realis. Non illustrius habemus exemplum, quam quod ad confirmanis dam propositionem praecedentem, in qua sundamentum hujus deis finitionis continetur, seu ejus realitas evicta suit, usi sumus.
Definitiones metus, timoris'desperationis sunt recepto Do itis. Agnificatui conformes. Metus, ait Martinius in Lexico , est nes metur. motus cordis, ut cum violenter constringitur & futurum ma- umoris sium fugit. Prius ad corpus, posterius ad animam refertur. δεθ' uo- Quare cum nos affectus hic tantummodo consideremus, qua tenus ad animam spectant , dicendum erit iuxta Martinium metum esse asseclum, qui oritur ex Opinione mali suturi, quod bissem,na nobis abesse Vellemus: quod a definitione nostra reali minime abhorret g. 8ata . clarius Aristoteles metum definit per dolorem ac perturbationem ex opinione impendentis mali, quod
646쪽
vel perniciem, vel molestiam afferre possiti id quod eum d finitione nostra nominali prorsus consentit I. 82o. . Et Gasesendus loco supra citato observat. metum universe ea etiam comprehendere, quae minores molestias levioraque incommoda paritura sunt, ac ea rursus , quae tametsi pro foribus non sint, aliquando tamen adsutura creduntur. Etsi enim Aristoteles restrictius metum definivisse Videatur, non tamen eidem contrariantur, quae Gassiendus addit. Etenim jam supra monuimus , ubi notiones ab exemplis abstrahuntur , aut ad ideas reseruntur, ut earum appareat, Veritas , facillime contingere , ut in verba incidamus quae non satis determinate exprimunt, quod significare debent, propria attentione ad exem-- pla alia nobis obvia facile amplianda, vel restringenda , prout casus tulerit. Quamobrem non inconsultum est , ut, qui in
veritate accurate determinanda proficere voluerit, quae plures de eadem re dicunt in unum congerat : cum enim non omnibus eaedem fuerint ideae exemplares, ad quas verba sua retulerunt, ex collatione determinationes quomodo rite constit
endae sint innotescit g. 682. Di . Timorem a metu ita distinguit Cicero , optime gnarus significatus vocabulorum latinorum , ut ille sit hujus speciei , scilicet metus appropim quantis mali: quem nos in definitione nominali I. 8ao. secuti sumus. Martinius in Lexico timere idem esse ait ac futurum malum , quod vel erit, vel esse potest, expectare. Nisi verba, uel esse potes , scrupulum moverent , dici poterat, eum COnsentire cum Cicerone. Neque enim suturum expectamus,nisi quatenus id tanquam appropinquans , vel adventans speel mus. Sed quod non satis aecurate mentem suam expresserit, apparet ex iis, quae mox de timore dicit , quod fit spem abjL: ' cere, tanquam non possit aliquid cogitari , quo juvemur, ut
impendentia mala amoliamur. Impendent mala, quae appropinquant I mala appropinquantia vero non semper ut inevi
tabilia repraesentaatur. Patet itaque quod verbis prioribus
647쪽
motus de timor; posterioribus autem timor & desperatio non satis a se invicem distinguantur. Gostendus loc. cit. desperationem fidentiae, seu fiduciae, tanquam summum gradrim metus lummo gradui spei opponit, atque adeo desperationi locus esse nequit, nisi quando malum consideratur tanquam certo suturum, ut spectetur veluti jam praesens, Consequenter inevitabile , idemque intolerabile , quemadmodum fert definitio nostra realis g. 8rs. . Cartesius loc. cit. metum & timorem a se invicem non distinguit , ae cum arctioribus limitibus coercet, quam par videbatur , dum affirmat, quod rei potiundae dissicultatem repraetentat metum , vel timorem excitare. Enimvero cum in numero malorum sit non potiri bono, quod cupimus; nemo non intelligit, ex eo, quod metuimus , ne boni, quod cupimus , spe frustremur, prona consequentia inserri, quod mali adventus metus causa sit , consequenter idem ex opinione mali futuri nascatur , quatenus idem consideramus tanquam eventu possibile: id quod cum definitione nostra consentit. Recte igitur sensisse Cartesiam nullus dubito. Enimvero desperationem fiduciae Opponit , quemadmodum a nobis iactum est, eumque extremum metum facit, quemadmodum ili nos secimus. Quamobrem cum modo ostenderimus, illum in genesi desperationis nobiscum consentire , qui eam summum metus gradum facit; evidens est Cartesium desperationem in eodem fgniscatu accipere debere, quem nos
vocabulo tribuimus. Desperare vulgo idem esse ajunt ac spem abjicere, quemadmodum habet Martinius in Lexico: quod cum coincidat cum definitione metus Cartesse, qui metum summum desperationem facit:haud obscure intelligitur,quid ad explicationem in sufficientein ab etymologia petitam reponi debeat. Rarissime accidit, ut explicationes vocabulorum a rationibus etymologicis derivatae accuratis desinitioni. bus aequipolleant.
648쪽
Ponamus Titium per coemeterium transeuntem in tenebris sibi persuadere, quod spetarum ipsi occurrat, & imaginationis vi repraesentare damna, quae a spectris inferri hominibus audivit; ex improviso hoc adspectu in terrorem conjidietur.Unde patet, quomo do terror differat a simplici tristitia: simplex enim tristitia ex opinio. ne mali praesentis est j. 619. rast terrori locus est,quod malum ex improviso fiat presens.
g. 828. Πανον δε- Quando igitur terror succesilae minuitur, Am M tristitia
Anem qu remanet. Confirmatur hoc experientia , quemadmodum in- ωμ- primis eo in casu apparet , quo non alius affectus contrarius in ejus locum statim succedit , veluti cum eventus docet teris rorem suisse inanem. Ponamus itaque Titium ambire munus ecclesiasticum , quod vaeat, & admodum securum esse,quod idem fit obtenturus. ΡOnamus vero praeter Omnem spem atque opinionem accidere , ut Sempronius ad idem evehatur.
Quamprimum hoc ipsi significatur, in terrorem conjicitur; eo autem languescente & animo ad se ipsum redeunte , sola tristitia afficitur. Nec posthac rursus redit terror, etsi ex iacturae boni sperati recordatione tristitia nascatur. Causa nimirum tristitiae remanet f. 623. , sed causa terroris redire nequit
Idem de ceteris quoque affectibus notandum, qui per tristitiam, vel gaudium definiuntur, ubi dubitas, num pertristitiam, vel gaudium definiri possint, ac veritatem experiri Volueris.
Quamobrem quia terrori unice ideo locus est, quod adventus mali improvisus sit f. 827. 828. . Terror orituroimmium ex improviso ingruit , ae inprimis s praeter spem omnem ae opinionem accidit. Aque in his continetur definitio terroris realis I. I94. Log. . Confirmatur autem propositio a posteriori. Ponamus enim nos media nocte secure dormientes, sed ob strepitum in platea evigilantes percipere sonitum campanae , quo signum
649쪽
incendii in urbe exorti datur. Cum malum nobis repraesentem
mus incendium propter damna inde oriunda & ex strepitu colligamus ejus viciniam , nihil autem istiusmodi cogitantibus
nobis incendium contingat ; in terrorem conjicimur, quam primum sonitum campanae audimus. Atque adeo patet terrorem esse ex eo, quod malum istud nobis imminet ex improviso. Ponamus alium qui terrore non Concutitur , quamdiu non nOvit, ubinam incendium flagret: surgentem vero e lecturescire, flammam cX pedibus contiguis serpentem jam in proprias sis-vire ; praeter Omnem opinionem intelligit , quod incendium ipsi sit funestum. Quamo rem cum nemo non norit animum in hoc calia terrore percuti, terror utique ex eo est, quod malum adsit ex improviso.
Poteramus idem confirmare exemplis aliis compluribus. Ita in terrorem conjicitur maleficus,si praeter spem, quam conceperat, durior poena eidem dictatur , veluti cruristagium, cum se capite plexum iri sibi persuaderet. Terrori vero locus est etiam in rebus levioris momenti,quando meticulosiores suerimus, modo adsit opinio damni.
. f. 83o. Definitio terroris Agnificatui vocabuli recepto congrua. Quae Definitio
ad confirmandam theoriam terroris in medium adduximus terroriι exempla , abunde loquuntur vocabulum a nobis in significatu num Agni 'recepto accepi. Etenim nifi notio, cui significandae vocabulum cotv et qςμ destinamus, ea foret , quam communi sermone eodem indigitamus I exempla quoque, in quibus terrori locum esse amr- mant omnes ex communi loquendi usu , ad illam confirmandam ac illustrandam adduci minime posses . Terrorem metus speciem iacit Cicero , qui eum per metum concutientem definit . seu quem pallor, tremor, crepitus dentium Consequuntur. . . Quod si jam experientiam consulas , quandonam ob metum palleat facies, tremant artus , immo dentes in nonnullis
subjectis crepent; illa non accidere reperies nisi eo in casu , in quo malum quoddam nobis imminere opinamur praeter Omnem
650쪽
expectationem, quemadmodum exempla paulo ante in medium adducta loquuntur. Atque adeo patet Ciceronem non alium nomini tribuere fignificatum, quam quem nos eidem tribuimus, etsi nos in Plychologia ad ea respiciamus, quae animae insunt , cum ex adverso Cicero ad ea attendat, quae in corinpore obvia sensui manifesta sunt.
Cicero pi ures alias metus species distinguit, quemadmodum videre est apud Gassendum loco citato L 37.; sed nostrum jam non est disserentias illas explicare, quibus significandis non in quavis lingua vocabula proflant, cum alibi tradi possint, siquidem illarum aliquis sese offerat usus.
Fluctuatisistiis animi desuntio.
Facillatio seu Fluctuatis animi est alternatio voluptatis atque taedii su per bono , quod an obtentu possibile sit reperire
Ponamus vacare munus, cui nos pares existimamus, atque idem nobis videri admodum utile. Voluptatem nos ex eodem percipere idemque appetere nemo non novit. Enimvero ponamus nos jam sollicitos esse de mediis idem obtinendi nulla vero reperiri posse,quorum executio in potestate nostra posita sit. Nemo non denuo novit. nos taedio assici, quod voti nostri compotes fieri non posse videantur atque a spe ejusdem obtinendi arceamur. Quando igitur animum ad emolumenta, quae tibi a munere isto spondes, denuo advertis v surus, num omnem spem abjicere debeas; Voluptate iterum persun-- ditur animus. Quamobrem ejus obtinendi cupidus si de mediis rursus cogitas, ac in iis reperiendis te denuo inlaticem experiaris; voluptate evanescente redit taedium. Hunc animae statum indigitamus quando animum Vacillantem, vel fluctuantem dicimus. Atque ita stinui apparet realitas definitionis praesentis. Datur enim istius. modi status animae, valem definitio supponiti