Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

4II sui suorumque tollegarum eaussam seripto defendit, ae talem temper Se praebuit , ut nulla vis, nullum periculum esse tantum videretur , quod de suscepta sententia posset illum depellere. Coactus tamen fuit n. II 6. philosophiae scholam eum medica eommutare , sed philo sophabatur etiam cum Hippocratis aphorismos interpretabatur. Postre mo privatim saltem tradendae philosophiae potestatem obtinuit ; verum quia parum Se in geometria exercuerat, neque per se videre ,

Vol. III. D d d

VV. Eecellentissime ener mente deli' A. S. ehe da niuno de' Ptosessoridella sua Universita di Pixa si legeta e s' insegni pubbl icam ente nh ptiva. tamente in seritici ci in voce la filosofi a Democrati . omio degit atomi , rva solo I Atiatoteliea, e ehi in modo aleuno contravenisse alla union tam S. A. olire la rigorosa indignavione dest' A. S. a' interula ipso facto cenatato dalla eattedra the liene.

ntenae ro Ottobre 269 I. idquid mali his temporibra accidebat, id conflari putabatur a recenti ras philosophiae cultoribus , quos libertinos Peripatetici appellabant. Utque ii instituta tenerent in circularibus disputationi f. haec Priaeipi decernere Iibuit an. Ιεν . Volendo S. A. promvedere at dimidine , che ha inteso sue. aedere in materia de cireoli per Ia dimetenta insotta tra aleant letiori ei ea ii tempo e ii modo di sar la conelusione da sos tenerat in Sapien2a. oris dina e eomanda, ehe in avvenire si diano te eones usioni ai Coneorrenti dat Prosessori subito ehe saranno useiti da letaere in eattiara per I' altrogior o suas uente di terione, etiam the tra una lexione, e l'altra vi si interponessero uno pia giorni di vacanχe. e detra eonelusione deva pre.. sentarat eon Ia propcla mano. o per me2ga de' Bidelli dello Studio . e nonda altri, e chi contram venisse tanto nel conseg re, ehe net riee ver eomesopra la conclusione, si reputi eome se non a verae voluto est colare . e re

sti privo di quella portione di stipendio, ehe immiti Ia letione di ques

392쪽

neque aliis monstrare potuit, quae divinitus a Ne tono detecta fuere . quamvis omnis recentioris philosophiae se studiosissimum profiteretur. Curiosius hominum actiones ta consilia, quam res a natura involutas investigabat, M si ut Epicurus suus non omnes figebat maledictis , petulantius tamen, quam virum probum decet. N asperiori hus verbis aliorum aut vitia, aut ineptias perstringebat, easque cum desidiosa quadam delectatione vel a lippis M tensoribus quaerebat. Porro si ingenio parem habuisset industriam, magnus profecto vir evasisset, eum optima praesertim usus suisset valetudine, fit ad summam vixisset senectutem. Obiit in Pisani agri villula . quam sibi emerat prope oppidum , quod Capanollum dieitur. In ejus autem tumula haec inscripta suerunt. Pus MANIBUs ET MEMORIAE AETERNAEViRI PARΗΑsII GIANNETTI ALBIANENsis

INGENII ACUMINE ELOQUENTIA ET INGENUA PHILOSOPHANDI LIBERTATE QUAM DIFFιCILLIMIs TEMPORI susFLRE soLus INTER ACADEMICOs RETINUlT CUM PAUcis AGATis SUAE COMPARANDI OBIIT OCTUAGENNARio MAIOR IN PROXIMA VILLULA IN QUAM PosT IMPETRATAM A DOCENDO v ACATIONEM CONCESSERAT AN. SALUTIS MDCCXXXXII.

393쪽

Relictam a Iannectio philosophiae ordinariam eathedram vir summus oceu pavit Guido Grandius, qui sexennio ante ad Academiam venerat, Se de quo eo loci dicemus , quo de mathematicis, inter quos principatum tenuisse videtur . sermo erit. Sed quamvis in physicis excellere noluerit, non dubito tamen . quin disputans de mundo Sc caelo aliisque hujusmodi rebus superior fuerit Dominico Vanghettio Emp tiensi, ut 8e Marco Vancinio a Castilione Florentino, Sc Aloysio Mariae Garbio Servitae, de quo alibi diximus, qui iisdem tempor

hus , vel paullo ante tum extraordinarias , tum ordinarias philo sophiae cathedras rexerunt . Undecim di amplius annos Mancinius operam tribuit Academiae , ejusque schola, ut est in m numentis ejusdem Aeademiae , plurimum celebrata fuit. Philosophiae seientiam vel a prima adolescentia tanquam ancillulm medicinae adjunxerat . 8c cum Romae diu suisset, tum in Nosoeom Io S. spiritus. tum in aula Globonii Cardinalis , qui illo medico utebatur, magna saepe fuit admiratio copiose sapienterque dieentis de rebus physicis.

Is moriem obivit Decembri mense an. Iro 3. cum paullo antea rude donatus suisset. Uanghettius vero vitam' produxit ad annum usque Ira 3. postquam per XXXV l. annos officium suum tribuerat Academiae, in quo persolvendo minime dignus hasi lux est qstem haberent consiliorum participem ii, qui de recentiori psilosophia commendanda ad laborabant. Inter hos nulla non laude celebrandus est Carolus Taglinius, qui non solum voce , sed etiam scriptis optimae philosophandi rationis studiosis consuluit cI . Natus is est Clanni, quod est oppi-

li Extat epistola ad Gabrielem Rieraritum edita Florentiae an. I x'. in

in qua omnes vias ' sequitur, quas putaνit esse. rectissimas ad philoso. iam assesuendam.

394쪽

dulum Volaterranae dioeees;s an . I 679. . eumque Florentiae animum praeparasset ad doctrinas mathematteas Sc physicas concipiendas , his Pisis operam dedit usus praesertim magistro Guidone Grandio . Huiequantum deditus esset, quantumque tribueret, ex Ode Latina, quam de ejus laudibus scripsit, intelliges, quod ea etiam de caussa cominmemorandum putavi, ut scias poeticae suavitatis expertem illum minime fuisse . Eodem autem Grandio auctore edidit libellum quemdam geometricum IJ, pro quo aestimari potuit quam bene posuisset iniistia adolescentiae. Factus itaque an. Iro . logices praeceptor, triennio post ad Extraordinariam philosophiae eathedram ascendit, test monium serente Academiae Curatore, posse illum cum peritissimis contendere. Et sane vix dum intra parietes unius Academiae suam gloriam aluit Petrus Antonius Massetanius Florentinus a , qui Ta-glinio competitor erat, hie nomen suum vel ad dissitos Britannos MGallos propagavit. Id factum est praesertim thesibus quibusdam, quas diversis temporibus a discipulis defendendas in publico proposuit. quaeque ad res, quae in physica primae esse putantur, pertinebant , ad sonum , ad ventorum naturam, ad ortus , obitus , motus conversionesque planetarum, ad harometra, thermometra . hygrometra . Mid generis alia. De constructione thermometrorum dissensit ab eo Braum ius, M cum tanto viro eontendere sane gloriosum Taglinio

OP Inscribitur: Feriae geometricae: Pisis x o in 1. Ode, quam supra comm moravimus, extat in libro Grodii de infinitis infinitorum infiniteque par-

.rum ordinibus . 9 Eodem illo anno. quo Tantalus, venit ad Academiam, is cum eo per ora. annos logicam ct physicam docuit . Anno demum Iν a. factus medicinae practicae magisteν. in hoc munere me sexennium fuit, ct tum permissum illi dorandi eamdem Deutiatem Florentiae eum xx is centussium Alipea dio , cum antea cc. usque illi penderentur . Illa in urbe non docuit modola S. Mariae Nosae nosocomio . sel etiam fecit medicinam, di eminctiu

395쪽

4 ssuli ci . Quid est, evr verear serip it hic aliqtiando ad eum

ne ad tuam sententiam accommodem meam, cum in omni re physi- ea tantum processeris, ut parem habeas neminem , tibique recenti

beneficio sim obstrictas, quod per te in Parisinam artium Academiam fuerim cooptatus p Eodem quoque honore a Socili Regiae Societatis Londinensis affectus suit, ad quorum manus illius phystea

scripta pervenerant. Haec erant excitamenta laborum, nec sane pauineos excepit, cum anno I 736. Florentiae vulgasset libros duos de aere ejusque natura O effectibus cum notis Sin animadversionibus. Re

tulit in illud quidquid ad ea usque tempora diligentiores physici aut

excogitaverant, aut, experientia duce , hac de re invenerant, nec aliorum modo inventa expolivit, sed propria etiam exposuit, Sc in his meteorologicas observationes plures a se Pisis habitas . Tum quoque laudata suerunt, quae de borealibus auroris disseruit, septem vulgatis thesibus, quae nee copiosius ti ornatius explicari, nec planius ex. primi potuerunt. Postremo per epistolas sa) egit de variis physicis argumentis , quarum epistolarum vixdum absoluta editio fuit, cum ipse Vitae cursum explevit. Neque tacendum videtur non satis illi suisse explorata, quae de corporum gr vitate tradidit Neri tonus: nam si novisset, minime in eas dissicultates incurrisset, quibus se haec tractantem expedire non potuit. Quae Fratris nomine inscripsit Io. La-

rὶ De eo sie Reatimurius. M. Tulini Ptosesse ut 1 Pise a nit imprimet en

17as. ne thege Mir les thermometres, qui est dans un t ut auire gout . que celles qui proissent si s uvent dans nos colleges: elle n a Ia tarmede these . que par ses positions. C est un petit Ouvrage ou on a giagneis senent rassemblh & diseouth toux ee, qui a rappori aux ther nometres .

396쪽

prope clannum est, non tam ipsius doctrinam . 8c ingenii praestantiam, quam animi virtutes, & mores suavissimos jure meritoque e serunt. Sunt autem haec: D. O. M. CAROLO ANT. F. TACLINIO DOMO CLANNO GEOMETRAE PHi LoMPHO MEDICO MORUM SUAvITATE ANIMi VIRTUTE INGENII PRAESTANTIA STUDII SEDULITATE CONIPICUO IN PISANO ATHENAEO XXXXIII. ANNO PHILOSOPHIAM LAUDATIssi ME PROFESSO VOLUMINIBUs SCRIpTis ATQUE EDiTis CELEBRI FRATRI PIENTISSIMO FRANCIs Us ANT. F. TACLINius FECIT

VIXIT ANN. LXVIII. M. VI. D. IIII.

Una eum Taglinio extraordinariam philosophiae eathedram rexit Marcus Antonius Alaymus Panormitanus , de quo alibi mentionem

fecimus , hos autem exceperunt an . l7Is. Ferdinandus Gavardus Mediolanensis ex Augustinianorum familia , 8ι Io. Laurentius Steechius a Ponte a Seve . quorum alter non admodum laude processit, cum per octo Sc amplius annos operam tribuisset Aeademiae tum logicam, tum philosophiam d0cens , alter autem utrumque munus gerens poetae

magis, quam philosophi nomen sibi comparasse videtur. Quanquam

397쪽

Se plurimum sibi tribuebat in omni re philosophica , Se se digito prae

lereuntium monstrari putabat . postquam an. II 16. Florentiae vulgasset libros tres de meteoris Italicis versibus conscriptos. Hos Ornatos

soliis facile dixeris , nee invidia suffusos judicaveris Paschasium Iannettium Sc Iosephum Averantum , dum poetae levitatem irridebant. Sed Iannettius suo more verecundiae fines transilibat, eum in omni sere sermone materiem vellicandi Stecchii quaereret. Qua de caussa hel lum inter eos suit acerbum Sc diuturnum. Et ita quidem se gessit Steechius , sparsis in vulgus injuriosis carminibus , ut illud alere voluisse videatur . Prodierat ipse e schola Alexandri Marchetti, a quo non praecepta modo reeentioris philosophiae minime de Neumtoniana loquor, quae sero nimis in Academiam Pisanam penetravit sed

εc versus facere I , se ipsum laudare, M adversarios obtrectatores. qcie insectari didieerat. Graius vero erga praeceptorem mortuum laudavit in Aeademia Florentina , Se ejus vitam declaravit sa). Non se-eus as Marchetius ipse poema de universa philosophia inchoavit , m,nimeque absolvit, qua re magnum se Etruscae linguae benesteium allaturum dicebat , quasi hac una eareret , quo eum Graeca 8c Latina contendere posset. Sane canorus. elegans, 8c volubilis erat poeta , sed verborum magis , quam rerum eopiam persequi videbatur ἔ quare

V De eo haee D. A bertus Soria. Lepida e grahioso poeta tra i Bernesthi. gentile e veraoso tra ii Anacreontiet . armoniolo e nobile tra i Lirici e Didas aliei. ma divertito dat te muse fu pom filosofo . Gratteti di vimquomini illustri Tom. IL Extulit σ illius ingenium poetaeum Gracllius Llalies epigrammate. quod retulit Lamitis in Vol. VIII. delle Novelle Lee.

H Illa oratio esita est Romae leto. apud Franciscum Gon agam , vita vero Marchetli Iotum habuit in Vol. III. delle vite degli Areadi . Testis est Soria uu gasse quoIue Steechium Discorso in lose deli' Ariosto tisguardato some Filaso:o. quos scriptum videte mihi minime contuit.

398쪽

qui ejus scripta inanissima esse prudentiae iudiearunt , in ipsum mi ni me fuisse malevolos putabimus. Etsi adsperius loqueretur de iis, quos laudis suae invidos esse existimabat, natura tamen minime durus erat, livmanissimeque vivebat cum amicis, benemeritis 8c seminis . Itaque minime desuerunt, qui lacrymis ejusdem conspergerem sepulcrum , cum mortem obiisset an. II 39.

Porro magnum virum dixisses Caelestinum Rollium Aletinum e Caelestinorum familia, qui ab anno IIaa. ad annum usque 749. quo emeritus declaratus est, extraordinariae philosophiae cathedrae praefuit. Praestabat aeumine in assequendis inventis rebus . novisque inveniendis , prudentia in gerendis, elegantia in exponendis. Cum de ejus pistola quadam in Exercitationem geometricam I aurentii Loreminii l queretur Io. Bottarius, qui haec scripta vulgavit Florentiae an. IIa I. ait, suisse illum acutissimum geometram, es ex illa ipsa epistola satis liquere felicissime adeo tum veterem, tum recentiorem geometriam ab eo excultam fuisse, ut quae analyseos ope inveniebat, synthetice demonstrare posset co . Ducem habuerat in his studiis, non secus ae

in theologia Caelestinum Gallianium, hominem doctrina & prudentia summa, qui dum commendaret Rollium in Etruriam proficiscentem, eonfidelitissime assirmavit Bottario ipsi, dignum illum esse , qui in eo theatro splendesceret, in quo lucebat Grandii sapientia. Grandius Scipse, Eustachius Mansredius, & quotquot de hujusmodi studiis judicare poterant, tantum tribuebant Rollio, ut rarem illum ponerent

i in Epistola illa usus analytico artificio is infinite parvorum methoso persem

rus est problema Lore i ii de invenienda con de parabolico minimae cum Fae superficiei inter omnes. quae eidem sphaerae . ad eumsem cum ipsa axem eircumscribi possunt, quique plano ipsum sphaeram ad imum sui punis Atam eontingente terminantur . Rem hanc tractanti plura alia scitu jucunda fere Nonte sua se se obtuIeruat .

399쪽

summ s geometris . Dedit ipse hujus judicii testimonium amplissimum,

eum de corporum motu recctilineo O curvilineo, dum Pisis erat, libros duos condidisset. Sed obstitit ejus gloriae modestia, cum vix adduci potuerit , ut sineret viginti quinque post annos illos Bononiae vulgati. Nam quae res novitate primae temporibus iis , quibus illas scripto mandavit, judicatae fuissent, aetas jam secerat notas. Mirum vero quam iacile, quam expedite. quam eleganter utraque geometria usus exponit res magnitudine praestabiles 8c intellectu dissiciles de

varia curvarum linearum natura , quae describuntur in corporum ae

tu , sive haec sponte descendant , sive projicianturi omnia vero adeo consentiunt cum inter se. tum receptissimis mechanicorum prinei-ptiis , ut qui haec legerit, non possit non subirasci Bollio , quod mathematica studia , in quibus tantum poterat, prorSus deseruerit, atque ad alia longe multumque diversa exercitationem mentis transtulerit. Quidquid autem concupivit Sc suscepit pro acerrimo , quo praeditus erat , ingenio felicissime assecutus est. Is praesertim consulere voluit decori Sc utilitati Caelestinorum suorum , tum patrium Aletinum monasterium regelis , tum res universae similiae Romae administrans , Procuratorem Generalem dicunt cujus rei caussa an . II P. Academiam nostram deseruit. Si id dolemus, quod eo frui diu nobis non licuit, nostrum est id malum: aceessit aliud incommodum. quod, relictis ab eo geometriae studiis eo tempore, quo coeperant esse in honore mii a Neri toni inventa, quibus profecto multum addere atque gerre potuisset de suo , non satis haec Italae juventuti commendaverit . Nee parum huic obfuit singularis viri modestia, plura Meultans , quae scripto mandaverat, eum quid posset in omni re geometri- ea experiri voluit. Romae extremum diem morte conseeit prid. id. Novemb. an. I7s s. paucos post menses, quam illum sui in munere res procurandi familiae confirmaverant , magnumque sui desiderium omnibus reliquit, quod non tam doctrina atque eruditione, quam vitae gravitate , in Deum pietate, humanitateque morum praestabat .

400쪽

41 Ex Neapolitano Regno magnum quoque virum obtinuimus, cum au. I73O. declaratus suisset ordinarius philosophiae Magister Io. Baptista Caraeeiolus e Theatinorum familia. Huic tamen libenter praetulerim Rollium . quod nihil in hoc erat, quod non esset in suo genere persectum. Adde quod quidquid scribebat Sc dicebat, saetii Sc eleganti

vestiebat oratione . contra ea Caraeciolus vel obseure Ioquebatur de iis rebus , quas persecte tenebat. Noverat autem divinas, Graecas. Latinasque litteras . 8c quidquid recentiores mathematici invenere ad naturae mysteria, vires Sc leges patefaciendas . Cum aliquando Pisas advenisset summus geometra Augustinus Lomellinius, & loquentes audivisset de rebus analyticis Caraeciolum se Soriam , dixit ab harum ipsarum rerum minime callidis aestimatoribus nihil illi, quamvis ominnis artificii peritissimo. plurimum autem huic vel leviter timcto tributum iri, idcirco quia non solum plane Sc dilucide , sed etiam eloquem ter de omni sere facultate loquebatur . Antequam ad nos veniret Caraeciolus suos Neapoli philosophiam. 8c Florentiae theologiam docu

rat . Erit autem dederit operam , ut non solum auribus acciperentur , sed etiam oculis cernerentur quae tradere solebat discipulis suis. ab his tamen non multum frequentabatur, quod ejus oratio , quae lumen re-hus adhibere debebat, obseuritatem Sc tenebras asserebat, quodque omnia ejus verba subagreste quiddam, Sc plane subrusticum sonabant, quanquam eum natura ad sensum humanitatis formaverat . Nihilo tamen minus is minime natus erat ad humani generis societatem , quam non solum jueundissimam, sed etiam utilissimam vitae Sc studiis esse putamus. Si ab ea se non sejunxisset, sic ut solitudine ali videre tur , majora didicisset, mollivisset animum . Sc artem novisset distincte 8e explicate sensus suos exponendi . Multa tamen in hoc viro erant bona. Genus nobilissimum, vites eorporis, patientia laborum, magnitudo animi, in excogitando vis quaedam ingenii, Sc in colendo, quod eum virtute M ossieto fit , quodque tecti honestique nomine appellatur, sedulitas ac vigilantia summa. Ut palam omnibus faceret quavia M arte physica docuerit, an. i 7 o. opus de lincis curυis Pisis

SEARCH

MENU NAVIGATION