Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

42Ivulgavit, cujus in praefatione ossieta 8c munera hujus saeultatis Praeceptotis exposult, quod quasi gradus illi suit ad proprietates linearum

euivarum exponendas . modo ph sici, modo mechanici, modo astro.

nomi partes agens. Minime attigit lineas illas, quarum proprietates sine analyseos ope detegi non possunt , cum id unum sibi proposui set . ut adolescentium utilitati consuleret . Decem post annos quam in philosophiae cathedra consederat, declaratus est ordinarius arithmeticae algebrae univei salis magister , cui oneri additum postea illud fuit docendae opticae , catoptricae Sc dioptricae. Et hoe quoque in munere probare voluit, omnia sibi suppetere ad illud gloriose sustinendum , quae consequi ingenio. aut usu homines , aut diligentia possunt. Itaque librum an. 1739. Romae vulgavit, qui inscribitur: Geometria algebraica uniuersa quantitatum finitimarum O infinite minimarum. Universum opus duobus constare debebat voluminibus , sed auctoris aliis occupationibus impediti omnis labor eonstitit in primo , quod ad finitas quantitates tantummodo pertinet. Ante hoe tempus alia plura vulgavit Caracetolus, mathematica non modo tractans. eujusmodi sunt Problemata varia . 8c Gnomonice sie enim libri i scribuntur, quorum alter editus est Pisis an. I733. , alter anno post)sed etiam Graecarum litterarum studiosis consulens. Νam hinas Ephigenias Euripidis , Musei poema quoddam , in quo easus Heronis , Leandri narrantur in Italicos versus, sermonem vero in Latinum Gregorii Nyssent epistolas VII. a se primum editas convertit. Has legens interpretationes sacile judica his Graeea satis novisse Caraeeiolum . diligentem fuisse in eligendis verbis, sed stilum illius tantum abesse a naturali nitore, ab illo sono, qui implet aures, ut non solum Fgidum. asperum, durum . sed interdum etiam ridiculum dicere possis . Ex sola inscriptione cujiasdam libri, quem emisit Pisis an. II 38. . qui fuerit ejus stilus Latinus conjicies . Est autem hujusmodi: Vitan crietam Trais Institutoris ordinis cler. Regul. scripta occasione commentarii de gestis ejusdem D. Cuiem ni ab min Graecinio compositi. O ad Scriptores Aectorum Sanctorum misti. il o non usos.

402쪽

-za Sunt qui tradunt in vine elegantiae su sse expertem sermonem quem iadam Latinis vers bus ab illo conscriptum ad carpendas malas nobilium hominum consuetudines, Sc Superbiam, cujus sermonis caussa in vulgus sparsi, dum Neapoli erat, serre debuit multorum querelas feminas, usque eo ut patriam deserere coactus fuerit. Rediit longum rost tempus ad ipsam amplissimis decoratus honoribus . Nam postquam rer sexennium serme res Theatinorum familiae tum Procurator , tum Praepositus, ut loquuntur, Generalis gubernaverat . factus est an. I 76 I. commendatione praesertim Bernardi Tanuccii Marchionis Aversanus Archiepiscopus, quod munus sancte gessit ad annum usque I 76 ., quo naturae debitum reddidit sere septuagenarius. Nam venerat in Iu-eem Neapoli an Kal. Ianuarii an. 169s. Nemo non vidit quae vis in Io. Alberto Soria, acerrimi ingenii

homine, ες quam potens . 8c quanta mens fuerit , ut assirmare possimus illum non modo aequales suos, sed etiam superiores in traden

da philosophia superasse . Is natus est Liburni IV. id. Aprilis an . Iro 7. patre Henrieo, qui illam in urbem ex insula Ilva habitatum eo cesserat; 8c cum puer tum in patria, tum Prati in collegio . quod ab ejus institutore Cleogninum dieitur , didieisset a Iesultis litterarum humaniorum M philosophiae rudimenta . Pisas venit operam daturus mathematicis disciplinis 8c juris prudentiae . summis doctoribus Grandio, Sc Averanio. Neque his diseiplinis contentus attigit anatomen , physiologiam, ehemiam, bolanicen Sc Astronomiam . Nemo non ejus

diligentiam, ingenii doeilitatem, Se divinitatem quamdam in dicendo

admiratus est, ut vel de iis , quae leviter attigerat, copiosissime fesubtilissime dissereret. Adde quod tam aeri memoria erat, ut nihil ex illius animo, quod semel esset insusum , unquam emueret. Ob tot tantaque ingenii bona eum de eo omnes mirabit ter loquerentur , in invitatus suit a Sardinia o Ilege svix tum expleverat XXIV. aetatis a num ad doeendam dialecticam in Taurinensi Lyceo , sed minime passus est Io. Gasto M. E. D. tantum adolescentem in alienis tertis commorari, eum de inque lorum in Academia Pisana ipsi concessit.

403쪽

Tena i l . .: ne ad usque I 73 s. quo extrao: e. azius pii ἰ sorii ae agister declaratus etit. Ut velo omn:bui Probaret qui quantusque fuisset L .alecticus a n. ir i. AmStelo da mensibus typis suas Euιιonalis

philosophiae Institutiones imprimendas curavit ci , in quibus vim

artificii consumpsit, ut ipse potius ab aliis eligendus, quam aliorum honus elector existimaretur. Quod quidem sic illi successit, ut in Batavis scholis hujusmodi Institutiones non solum esserremur, sed etiam publice exponerentur. I 'Orro iacile ex illis existimabis quidquid I,ohius, Leibnitius , Arnaldius, Sc Clericus docuere ad bene Sc recte dilige dam mentem in veri inquisitione . illi non fuisse incognitum, eorumque praeceptis muha de suo addidisse. Physica vero tractans saepe Scmultum retundebat audaciam illorum , qui omne studium ponebant in confingendis hypothesibus, neque satis sensus & rationem consulebant in investigandis corporum proprietatibus. Ad hos convincendos Cois smologiam quamdam scribendam suserpit, in qua Newtonianorum more de generali, ut aiunt, gravitate, de attractione corporum, aliisque hujusmodi rebus plurimis , quae sunt in pli sica primae, copiose disputavit. Sed hinc minime vulgavit, Sc si vulga&set, non multum, si quid judico , samae suae consuluisset. Nam cum ingenio suo nimium

consideret, neque exercitationem mentis ad reconditiora mathesis mysteria penitus noscenda traduxisSet, nec patienter, sedate , 8c Iente

naturam , ut ita dicam , interrogare didicisset , nihil inauditum , nihil expectat one sua dignum . addam etiam nihil novo mole dixisset.

Quanquam quis illo in exponendis vel dissicillimis rebus felicior quis

elegantior B quis eloquentior Ex quo illud assequabatur , ut uulliusser me rei ignarus e Sse videratur, atque si quis ejus judicio minus

o Breri iterum impressae , ct in Stirannicam quoque linguam conuersae fuemur.

omne que vationes in illo consenserunt elog o . nil iis institutionibui . si me uodum. ιαυitatem . U' claritat ni praesenim species . feri ponuisse peje-aius

404쪽

tribueret, maledicus, petulans, aut plane insanus a suis discipulis e se putaretur. Nihilo tamen minus ferre debuit severiorum reprehen- iones , cum an. 1743. Lucae vulgasset Italicas Dissertationes de Deo eiusque attributis, se de immaterialitate 8c immortalitate animae. Hosse Romanos judices, a quibus minae intendebantur , mollire e re sua esse putavit ἔ quare anno post easdem Dissertationes iterum vulgavit. multis additis 8c emendatis, quae ad creandam invidiam valuerant. De

hae re tota plura narravit Io. Lamius si . quem minime dubitaveris latuisse sub Binii nomine, a quo maxime , litteris quibusdam editis, exagitatus suit Soria. Huic porro saepe dolenduin suit, quod ancipites vias rationesque Sc pro omnibus 8c contra omnes disputandi secutus fuerit , 8c non arte Semper perpenderit, quae quodam quasi naturali sensu judicantur. Adde quod homini Catholico periculosum est metaphysica tractire , nisi quasi solum quoddam atque sundamentum pr3e eepta 8t sententias illas retineat , quae divinis litteris continentur . Idaecidere reor, quod ingenii specimen esse putatur transilire ante pedes posita . 8c longe quaesita sumere . Plura alia vulgavit Soria , in quibus splendor orationis, M ingenii aeumen apparet, sed de iis dixeris praeclare inchoata multa , persecta non plane, quod ei in Iabin re perserendo industria, Sc in ponderandis, limandisque iis, quae extempore indebat 8c versus etiam, cum volebat, fundebat , patientia deerat. Quare non mentiar si assirmavero ejus gloriam exiguum ae breve vitae curriculum . non illud immensum immortalitatis ha huisse . Vel imparatus veniebat ad scholam; expectabatur tamen . dcc Vide Novelle I etterarie dei 17 6. p. 3a . & sequent. Desentionem Myi. ead 'ersus Lamium suscepit ejus collega Ra1 mundus Adamius. editis Liaeaeeogem illo anno II 6. litteris Gelastis mitigophori . Pro se j,o quoque pugnavit Sotia , sed quae scripto mandauit minime in lucem proIIere. Vide etiam quae pro Soria attulit Lueas Magnanima in elocio ejusdem , quod Liburni edidit an. 177 .

405쪽

cupidissime audiebatur quia verborum munditiae adjungebat vocis suavitatem Sc gestus venustatem ἔ 8c quod in altercando invenit parem neminem, victor ab omni disputatione discedere videbatur. Summa lihertas erat in oratione ejus , facetiae interdum Sc ioci, Sc quo multam operam Sc utilem amicis Sc discipulis tribuebat, deque omnisere arte liberali satis perite loquebatur , Omnes aditum , congreSSum Se sermonem illius requirebant. Habitabat in aedibus Bibliothecae, cui praeerat, vivamque ipsum bibliothecam dixisses . Honores illi minimo desuerunt, praesertim eum illi ex animo esset amicus Richeeourtius Comes, cujus summa erat in Etruria potestas, eujusque eonsiliis sactum judicitur, ne liberali Friderici II. Borussorum Regis invitationi

cederet . a quo locus honorificentissimus in Aeademia Betolinensi eidem oblatus est. Quanquam consiliis hujusmodi non admodum indigebat homo si quis unquam alius patriae amans, & divitiarum contemptor

eximius , moderatus . Sobrius atque modestus. Ipsa bonitate naturae fiebat , ut nimiam indulgentiam tribueret seminae. humili atque obscuro loco n tae, quacum matrimonio junctus putahatur. Vitam amisit Calce XVH. Kal. Septembris an. 3767. quo in oppido , ubi ejus mater Elisabetha delle Sedie ortum habuerat , rustieari solebat. Nullum illi tum positum monumentum suit in Aede S. Andreae , in qua sepulerum habuit. nec publice laudatus, quanquam omni honore dignus habitus fuerit. Hactenus de philosophis . eum propositum minime sit mihi de Logicis separatim dicere: nam qui doctrina praestiterunt, sa-eile honoratiores cathedras obtinuere. Itaque ad mathematicos properabo, in quibus eligendis felicissima fuisse videtur Academia nostra, ut hae gloria ceteras omnes Italicas vicerit .

406쪽

CAPUT XIV.

De Matheseos Magistris. Emo est, qui ignoret quantum debeant mathematicae, & physicae disciplinae Galilejo nostro. quod eas scriptis doctissimis non illustraverit modo , sed etiam pene renovaverit, quodque plurimos ipsarum studio mirum in modum inflammaverit . Faeile illius scholam equo Trojano assimilasses , ex quo ut Innumeri Principes, sic ex illa innuis

meri prope mathemati ei Sc physici prodierunt. Diximus alias de Galilejo ipso, ejusquq carissimo discipulo Benedicto Castellio, quibus

plurimum gloriata est Academia nostra . Relictum a Castellio loeum occupavit an. I 6a6. Nicolaus Adjunctius homo sane eum paucis comparandus . Is patrem habuerat Io. Baptistam, quo medico vel ipsi Etruriae Principes utebantur, sed clam is sex iisque genuisset liberos, tres masculini sexus, totidemque seminini , neque admodum abundaret fortunae bonis, haud liberaliter familiae consulere potuit . Ipse quidem sibi consuluit Nicolaus, qui docilitate . atque memoria singulari praeditus primam aetatem in studiis, quibus pueri ad humanitatem informari solent, Perusiae ita consumpsit, ut vel ipsis magistris esset admirationi, ac generosis condiscipulis incitamento. Ex una atque altera. quas reliquit Latinas orationes , facile est judicare, seliciter adeo declinasse saeeuli vilia, ut quidquid ex scriptoribus, quos imitandos sibi proponebat, hauriebat, purum liquidumque se haurire gloriari potuisset. Nee Sane quisquam satis commendatus Galil ejo poterat esse, nisi mature didicisset apte , d stincte ornat emie dicere, qua

407쪽

in re magno iis r ait: .lit adiumentum hominibus nostris, ut per eum M ad die endum & ad judicandum summa se adeptos esse arbitrentur. Prolecta Galilejus in primis amavit Adjunctium , non modo quia ipse maxime perspiciebat quid in re quaque verum esset. Sc acutissime Sc celerrime videbat Sc explicabat rationem , sed etiam quia suavissimis integerrimisque moribus praeditus erat. Doluit fortasse vir sapientissimus , quod ipse sexennium serme degens Pisis in collegio , ut loquuntur, Ducati . bonum otium consumpsisset in addiscenda Peripatetica Sc Platonica philosophia; sed hie non comstitit ejus industria r etenim a Trinio Atheniensi Graecam linguam didicit, a Benedicto Castellio geometriam , a Franciseo Aeearisio aliisque cultiorem juris prudentiam , cujus facultatis, ut 8c philosophiae insignibus an. I 6 al. decoratus est. Statim vero ac Lyceum Pisanum reliquit, totum se tradidit in disciplinam Galileii, eumque ejus docti,na nota esset seminis iis Principibus, quae , mortuo Cosmo II., ad Etruriae gubernacula sedebant. comitem quodammodo Sc socium illum esse voluerunt studiorum . quae in litteras impendebat Ferdinandus II. omnium quotquot fuerunt Prineipum litterarum amantissimus . Hic autem tanti adolescentis virtuti Sc doctrinae de heri putavit, ut jacti ram sarciret, quam secerat Academia Pisana ob Castellii discessum, nec juvenilis aetas natus enim erat Adjunctitis in urbe S. Sepulcri postrid. Νon. Decembris an. I 6 o. in quidquam obfuit celebritati scholae, quae floruit semper nohilitate discipulorum ci) . Ad hos inflamman-

Uol. III. F s s

co Io sin qui lite scribebat ad Galileium. litteris datis Pisis x. Kal. Ianua.

rias Ioa6.ὶ ho avato la seuola frequente, perchh non ho mai letto penta quar antaeinque o einquanta seolari. In easa vengono molli alle Ierioni pri. ate. ma tuiti sono prineipianti. Cereo beneia ton molio dispendio ditempo. e poco mio fruit di sodisiare a tuiti, e se ici resto inferiore alista mia eatica, non sarii colpa mia. the non posis pia . ma delia sua tror pa benevolenia, che cingannones procura meta.

408쪽

dos . cum primum in scholam pedem posuit, mathematicarum di e plinarum amore , de harum laudibus nobilissimam elegantissimamque dixit orationem, quae an. I 627. Romae in Ferdinandi II. nomine apis paruit cr). Quanquam quereretur Adjunctius se plurimum ob scholae occupationes abstrahi a studiis seientiae cognitionisque, homo tamen. tui ne otium quidem unquam fuit otiosum . si e versabatur in indagatione atque inventione veri , ut is sapientissimus ac prudentissimus haberi debeat. Circiter annum I 628. omnium primus, quidquid Galli alienae gloriae semper invidi obstrepent, observavit ascensum aquae in tubis capillaribus, quo experimento selieiter usus est ad explicau- dum ascensum chyli in minimis venis lacteis. De congelatione diversorum corporum experimenta plura habuit, de motu pendulorum tum in aqua , tum in aere quaedam acute excogitavit, de resistentia solidorum problemata solvit, εc cum Galil ejo suo eommunieavit, multa alia demum , ut Paucis dicam, tum geometrica, tum physica tracta vit, quae, si tempora spectes, in quibus magna erat harum rerum is

gnoratio , gumma laude digna iudieabis. De his plura retulit Io. Baptista Nellius Senator Florentinus sa , quaedam etiam tetigit Io. Tar-gioni us 33, ad quos studiosos Adjunctii delegamus. Huius quidem

oeuli non adeo fixi erant in terra, quin eos interdum ad caelum converteret . Nullum etsi extet ingenii monumentum , quo ejus in astronomicis rebus doctrina comprobari possit 4 , non desunt tamen te-

ιθ Pariem hujus orationis retulit MLiaius in librum . quem inscripsit Fasti Consolati p. 44a. sa) Saulo di Stolia letteraria Florentina dei Meolo XVII. 3ὶ Notiate degli a grandi inti desse gelanxe fisiche aceadate in Toacana m.

m. I. p. 3IO.

sc Vix commemorandae videatur Tabulae dei Le.ate det Sole. det merio gioris no . e delia meria notis per rutti i glo/nἱ deli' anno di Niceolb A qiun. ti Leitore in Pisa alia Selenissima Cristina di Lotena C. Duehetia di

409쪽

stes, qui illum quodammodo cum eaelestibus rebus eognationem habuisse , Se ea omnia novisse affrmant, quae tum sciri potuerunt ab homine , qui quidquid erat in natura rerum omnium, experientia, o servatione , ει geometria duee. sibi contemplandum proposuerat. Cum reeordabatur autem unde surrexerit ad tantam lucem adspiciendam . non poterat non animum suum gratissimum Galilelo declarare , ex cujus ore Sc consiliis totus pendebat. ipso suasore. cogitavit aliqua eo Patavinam Academiam . sed hoc brevi consilium abiecit . eum ad vitae suae commoditatem iucunditatemque maxime conducere erisu

masset, manere in Etruria. 8c Principi omnium beneficentissimo. a quo extraordinariis praemiis c I 8c singularibus benevolentiae declar

tionibus de ratus fuit, operam Suam tribuere. Neque minus earus eis

rat eeteris Medieeis Principibus , qui ejus similiares congressus requirebant , ut ab eo in omnium artium optimarum doctrina erudirentur. Ipsis aliquando in schola praesentibus a se timidius dixisse assit hat , quod ejus modestiae praesertim tribues. Adsuit etiam mathesis praeceptor Io. Carolo, qui palam profitebatur se ab Adjunctio summa adjumenta habuisse non ad illa in modo saeuitatem addiscendam , sed 8t ad omnem eo ipiendam sapientiam qua Principum animos imis via Sc praeparari decet. Factus omnino esse videbatur ia omnium

6 Volendo noi rieonoscere it Di. Aggiunti. ehe lene te matematithe net nostro Sindia di Pisa ton quale he particolare dimositarione, ordiniamo invitis di questo nostro Ocritto a Μ. Sommata, the gli sateia pagare petuna sol volta tento pustre di Donativo . Dati in Horeaza xy. d' Ottobrex ε 3 a. Nuaquam de eo a Magno Dure di a3 Academiae Praesema meatio facta est. nisi honori eatissim . tu Venaero Q a. ora chao narrantur in actis Academiaeὼ Pan. 2634. ii Da. ea di Lotena e ii Principe Leopoldo uella Seuola grande per gentite I 'Ag. giunti e Paganino Gaudenhiot 1' Aggiunti tesse poco eon gran strepito, riganino panis . Si accomodb p tergate . un tappeto in terra . daea giole eguali. e in quella pio vicina alla tataedra stetis it Duca.

410쪽

denter agere in morem eonvertisset . Neque illi aliena m.ns erat a. mansuetioribus musis, quasi hae nullam cum physicis 8c mathematieis diseiplinis societatem haberent. Imitatus Galil ejum suum coluerat eas stu diosissime, utebatur autem ipsis ad se levandum in magnarum rerum occupationibus, & interdum etiam ad exhilarandas amicorum congressiones ci & eorum laudes celebrandas. Tali modo omnem vitae suae cursum in labore corporis , & animi contentione consecit, & cum ei esset persuaSum non posse homines ad magna pervenire, nisi eonstantia Si industria summa, inde argumentum sumpsit eujusdam orationis , quam dixit Pisis in instauratione studiorum, cujusque exemplar extat in Riecardiana Bibliotheea . Hactenus, Avitores, sie i tam clausit intelligere potuistis desides O defunctis eodem loco esse habendos, cunctorum animantium Ditam necessario O continenti eum labore esse conjunctim, O inter otio, fato O decumbentes, inter mortem O ignauiam nihil plane discriminis interesse. Profecto nisi se tot laboribus frangisset, diutius vitam produxisset . quam amisit Pisis an .r63 s. eodem illo die, quo in lueem venerat, eum esset in florentissima aetate annorum XXXV. Laudavit eum carminibus Paganinus Gaudentias sa , Italica vero oratione sententiarum Sc verborum copia ornatissima Marcus Antonius Herallius Pisanus Canonicus &. Collegii Ducalis Praefectus, qui quidem esseeit . ut omnes intelligerent nihil alle amicitiae concessum, quamvis summa de Adjunctii virtute 8c do-

IJ Biscioniua canonieus mentionem feeit e vadam ludicri Poematis Adjunctii. quod inscripsit: la padella. Extare apud alios dicuntur earmen. quod arpeiaatur matula, aliud inseriptum a1rtuo. ac demum poema de lusu Trochi. In Vol. I. Carminum illustrium Poetar. Ital. Florentiae r ε'. extat elegans epigramma Adiunctii ad Galilaum . de telescopio , Arrisio vino dono missis. 9 Pianto nella morte det Dot. Nieetab Aggiunti valomis Prosessore delle materiatiche nello Studio di Pisa. compo . e pubblicato neli sta. I σ3s.

SEARCH

MENU NAVIGATION