Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

44Ipendio accitus suit. Neque hie consi tit eorum liberalitas. Nam eum per se quoque intellexissent quantum civitati aetessurum esset Scutilitatis Sc ornamenti ex illius ingenio se doctrina . hujus augendae occasionem ipsi dederunt , suppeditata pecunia ex publico aerario ad iter per Italiam faciendum. Sie uti autem Plato illud suum iter Italicum suscepit, ut Pythagoreos cognosceret, utque Pythagorea omni, disceret, ita Borellius ad unum spectare Galilejum videbatur , seque beatum fore putabat, si divinum virum alloqui, ejusque inventa atque

cogitata prorsus cognoscere potuisset. verum non multo post , quam

Florentiam venit, ille quasi quidam Deus Philosophorum octavo Scseptuagesimo aetatis anno mortuus est. Hujus gravissimum desiderium

lenivit Borellius frequenti consuetudine Evangelistae Turri cellii, Vincensi Vivianii, 8c aliorum, qui quasi heredes Philosophiae relicti a

Galile o suere , horumque eommendatione 6c judicio lacium est , ut Botellii doctrina ad existimationem Ferdinandi II. Magni Etruriae Ducis, ejusque fratris Leopoldi dimanaret. Quo tempore Messanam redierit Io. Alphonsus, haud mihi compertum est. Illie quidem erat annis I 647. 8c I 6 8. quibus temporibus tota Sicilia pestilentibus febribus misere vexata fuit. Nulli pepercit Botellius labori se periculo, ut hujus mali caussam Sc remedium inveniret. Quae veto Si diligenter

observaverat, & acute excogitaverat, antequam in vulgus ederet, re

eitavit in Academia, quae nominabatur della Fucina, in qtia sermones habere de rebus physicis ipse solitus erat . Placuit ei primo illorum labefactare opiniones , qui harum febrium caussam quaerebant Vel in nimio aeris calore, vel in humi seris ventis, aquarumque pluviarum abundantia, vel in quorumdam astrorum eonjunctionibus, posteaque suam proponens sententiam, non solum verisimile, sed etiam certum existimat, aerem non nativo, sed delato insectum malo , mortiferum spiritum praebuisse animantibus. Quae de cometarum or tu & de ve- . nenis hoe loro disserit Borellius , talia sunt, ut illum non absuisse a communibus illotum temporum erroribus ostendant, nisi dicere velimus ipsum dare aliquid coronae voluisse. Praecipuum rea: ediuin his

422쪽

malis, quorum sedes erat in pulmonibus, sulphur bene arte ehymira piaeparatum esse invenit: expertus etiam est plurimum prodesse viuum iis maxime aegrotis, qui illud potandi consuetudine adamabant. Quasi operis appendiculam esse voluit defensionem Campanellae, qui

febres se te omnes minime inter morbos, sed inter morborum reme dia recensebat; ac postre o suam quamdam proposuit sententiam de ciborum digestione, quam praecipue fieri opinabatur per liquorem a crem atque acidum expressum e glandulosa membrana ventriculi. ipso ventri lo ei bis repleto. Hunc liquorem comparabat Borellius menstruo

chymico, Summaque Vi praeditum eum esse putabat ad cibos conterendos liquesaeiendosque, quod nostra hac aetate mullis experimentis a Spallanetanio habitis comprobatum est. Erat quidem libenter Messanae Borellius , quod propter laudem doctrinae maximam ejus schola ει domus see quentabantur juventutis fore, quodque a Senatu Messanensi nobilitate aliisque singularibus praemiis donatus fuerat. Sed quamvis magna vis esset pii gratiqxie animi in eam civitatem, quam alteram patriam nominabat , ad ipsum retinendum. majorem tamen habuit sapientiae amor ad eum in Etruria traducendum, ubi ipsa Philosophia sedem domiciliumque suum posuisse videbatur. Triremi Etrusca vectus Liburnum appulit, ineuille Februario an. I 636. nullaque mora Pisas accessit. Mos est institutumque majorum, ut qui ingrediuntur ad docendum . Latinam habeant rationem , qua plerumque solent commendare illas disciplinas , quas sunt tradituri. Invitus, dolens, ac serme coaetiis huic instituto paruit Borellius , qui nunquam eloquentiae , scribendique Latine elegantiae se operam dedisse affirmabat; M simul querebatur a se se id exigi, quod minime exegerant aliae Academiae. Genus locutionis exile . M aridum ,

longitudo 8c obscuritas orationis, vox, gestus , Sc omnis actio sine lepore, ac non bene firma memoria dicentis, fastidium primo , mox Sc strepitum irridentium commoverunt , adeo ut priusquam ad extremam orationem perveniret Borellius . illam ahrumpere eoactus fuerit. Detrimentum , quod acceperat in hac prima instressione muneris, brevi ipse sarcivit. Ut enim coepit erudii e studi Obam juvcntutem, dc sese

423쪽

mones dispMatona q io habere Teum tollegis suis, omnes aequi & i telligentes existimatores iudiearunt, nemini illum in eognitione rerum mathematicarum atque philosophiae coneedere. At . quod maxime sciebat auctoritatem . plurima & praeclara testimonia vel ipsi Medicet Principes Ferdinandus & Leopoldus impertiebantur Borellii praestanti doctrinae, quam multis in rebus sibi magno usui fore sentiebant. Solitus erat dicere Ferdinandus se magnam gratiam habere Deo. quod Principatu ab eo donatus suisset, maximam vero. quod sibi ingeneraverit singularem quemdam amorem in philosophiam , cui eum satisfaceret, non Lolum humanissima compleri voluptate, sed etiam ali &vivere videbatur. Hi ne assiduae inquisitiones Ec investigationes veri in naturalibus quaestionibus, hinc experimenta ad indagandas oecultas naturae vias, hinc sumptus, i curae studiaque in comparandis omnium physicarum artium instrumentis . hinc doctorum virorum coetus. qui in ipsis regiis aedibus habebantur . Omnino has aedes tum Ferdinandi tum Leopoldi studiis Musarum templum. Sapientiaeque do micilium factas esse dixisseas cujus rei vestigia etiam nunc multa apparent . Apud hos Principes, qui mirifice ingeniis ex oellentibus. quale erat Borellii, delectabantur magno is esse in honore ac pretio debebat , ejusdemque exacui industria ad n liturae se enitam magis magisque illustrandam. Primum, quod . coram. ipsis habuit, experimentum fuit de duorum corpusculorum natantium mutuo amplexu & Ω-ga . de quo satis multa exposuit in Cap. IX. illius libri, quem inscripsit , de motronabus naturalibus a gratijrale pendentibus. llisit aliquando rerum physicarum.inscitiam in Athanasin Κireherio, quod ei faei .e persuaderi potuit, hujusmodi appulsum repulsum sympathiae

atque antipathiae unice tribuendum esse . Verum ne amplius in re tam nova admiratiouem faceret caussarum ignoratio. deelatavit Borellius illas quae tendas esse cum in vulgatis aequilibrii legibus, tum in aqueis aggeribus natantia corpora circumdantibus , sic ut quando ipsi aggeres circa utrumque corpus vel attollerentur, vel deprimerentur. mutuus appulsus fieret ; contra vero repulsus, quando hic se submitte-

Vol. III. Ith h

424쪽

rent, IIlle assurgerent ἰ Qdae gane explieatio quanquam Knime rati

nem reddat unde effetantur hi aggeres , M quare modo attollantur . modo deprimantur, talis tamen est, ut ah ea, quam post agnitam Ne tonianam attractionem ae repulsionem tradunt recentiores physiet, non admodum abhorreat. Inter multa. quae ex Borellio saepe Ferdinandus quaerebat, mentionem aliquando fecit de observationibus h hitis a BIasio Pascalio in altissimo quodam Alverniae monte, ex quibus eoneludi posse videbatur, minorem aeris altitudinem minoremessidere ascensum hydrargyri in tubo Torrieelliano. His vocibus cominmotus Borellius contulit se ad illam ipsam rem pluribus expeti mentis comprobandam illustrandamque; quae laudando Ferdinandus animos illi addidit, ut nova instrumenta ad ponderandam aeris gravitatem excogitaret. inventumque Torrieellii amplis earet. Iussu eiusdem Ferdinandi notabat observatione quotidiana eaeli varietates , primumque omnium caussam se vidisse gloriatus est, quare altitudo hydrargyri in harometro diversa sit pro diversa eaeli aut pluvii, aut sereni constitutione. At in eo errasse videbitur, quod, impendente pluvia, aerem graViorem, illa vero delapsa, leviorem fieri existimavit . Obtulit etiam sese occasio Borellio ostendendi Ferdinando quam esset in chemia atque anatome exercitatus, quibus in disciplinis omnibus ad plures diei horas Prinei tam scientiae cupidissimum non sine conjugis aliorumque indignatione Oeeupatum tenebat. At Ferdinandus si cui plus, quam Principem deeet, videbatur in his studiis versari, solitus erat usurpare auream illam Ciceronis sententiam : cum animus caelum , terreas , maria, Omniumque rerum naturas respexerit, eaque unde generata,

quo recurrant, quando, quomodo obitura . quid in iis mortale Ocaducum, quid divinum aeternumque sit, viderit, in hac ille magnificentia rerum , atque in hoe conspectu O eognitione naturae, Dii immortales 1 quam se ipse noscet, quam despiciet, quam pro nihilo putahit ea , quae vulgo dicuntur amplissima I Atque haec studia Ferdinandi, 8c labores, quos , ut iis satisfeceret, suscepit Borellius . nemo existimet aliquid' commune habuisse eum Academia, quae dice-

425쪽

44 s

hatur deI Cimento . Haee enim tota Leopoldi Prinelpis propria fuit .

ab eoque instituta anno I 637. quo facto ad innumerabilia Mediceae gentis in litteras merita, quod fieri jam non posse homines arbitrabantur , maximus erimulus accessit. Omnes sciunt quam multa Si quam magna. quae in perpetua naturae obscuritate antea latuerant, pates

cerit illa Academia, quae eontemplans verissimum illud comperio , quod ait Sophoeteus 'Ajax : longum O immensum tempus multa promere ignota, ac nihil quidquam esse . quod Verare non possis . nino magnum opus. quod Galilejus, hujusque discipuli instituerant, illa perseeisse videtur. Physicos enim docuit hypotheses , quas cere- hella hominum o potentes nugas merito appellavit Rogerus Baco, a se rejieere, nihil tribuere auctoritati . Sc geometria Sc experientia facem praeserentibus, in abditiores naturae recessus recta 8c tuta via penetrare . Quoniym vero homines ab ipsis experimentis in errorem induci possunt i finita enim propemodum sunt Sc minima, quae in illis capiendis praecaveri atque adhiberi debent , quaeque vel ipsos sagaeissimos indagatores interdum effugiunt mira diligentia , acumine atque prudentia fuisse oportet Academicos Florentinos, eum quae pro Iata ab ipsis in publieum fuerunt, omnes semper firma rataque habile rint . Atque hae laudes, magnificae illae quidem Sc singulares, magna ex parte redundant ad Borellium . qui ex illorum Academicorummumero suit , primasque inter illos tenuit. non gradu aliquo honoris, sed perspicacia atque felicitate in vestiganda natura . Pridie quam illorum coetus haberentur habebantur autem non statis quihusdam temporibus, sed quando commodum erat Leopoldo eonveniebant rellius, Carolus Renaidinius. 8c Antonius oliva omne instrumentum adparaturi ad experimenta saetenda. Prima Aeademicorum tentamina magis eo spectarunt, ut res ab aliis propositas affirmatasque

examinarent, quam ut novas ipsi quaererent, ne quis umbram veritatis pro veritate sumeret, utque omnes discerent, remota auctoritate , re 8c ratione ipsam veritatem exquirendam esse. Cumque audivisset Botellius Galileium in ea fuisse sententia, ut crederet aquam .

426쪽

44 6

dum conglaeiat . rare fieri, voluit id multis experimentis eomprobare, quae relata sunt in librum experimentorum Academiae. Putavit etiam Borellius posse se plures caussas hujus effectus asserre, quas si quis noscere eupiat, illum delegamus ad volumen Iitterarum a doctis quibusdam viris ad Leopoldum Principem missarum, quod a nobis in vulgus est editum . Ex allatis caussis ea tune Borellio magis adrisisse viis detur , quam in aquearum particularum fgura se reperisse dicebat. Is nempe ponebat minimas aquae particulas villosis quibusdam radiolis . angulosque graduum LX. essicientibus esse praeditas, argumento prae sertim ducto a nive, in qua figuram hujusmodi ante Rossetium , ScBartholinium, ceterosque, qui de illa scripserunt, uno excepto Keple ro , observaverat . Ilos autem radiolos , qui eum ab igne penetrarentur . facile mollitie sua flectebantur comprimebanturque . eo avolante, obrigere atque distendi assirmabat, quod sine aquae instatione quadam seri non posse perspicuum est. Hane Borellii sentenaiam , quam ipse . postea rejecisse videtur, probabiliorem ab interni aeris explicatione asserre se posSe putans, si conseramus eum illa, quam Meranius defendit in ea , quam de glacie conseripsit, dissertatione, utramque seditasse in eo congruere judicabimus , quod sit in aqua naturalis prompensio ad estietendum angulum LX. graduum, ex qua proscisti vult Neranius praecipuam caussam amplificationis ipsius aquae, dum gela obdurescit. Post experimenta, quae ad quorumdam corporum congelationem spectant , proposuit illa, Borellius, quae convincunt adversus Peripateticos nullam esse in rerum natura leυitatem, ut ipsi nominant , positivam, sed omnia sua gravitate & pondere, nisi vis aliqua major impediat , in terram serri. Quae experimenta priusquam in lucem ederemur. multos doctos viros per epistolas docuerat Borellius, qui fieri possit, ut in tubo ab omni aere vacuo sumus curvis Iineis sese deorsum praecipitans conspietatur. Cum vero diversorum eorporum pondera ille investigaret, majora Si minora comparabat Sie, ut definire tentaret quantum inter se illorum genera differrent. Et quidem post multa experimenta ingeniosissime excogitata se invenisse

427쪽

putavit eamdem esse inter aeris Se aquae pondera proportionem ae inter numeros I. M II79. Nimis longus essem non enim historiam. sed vitam scribimus θ si ex libro experimentorum Aeademiae Florentinae colligere vellem omnia, quae, duce Est auctore Borei lio, inventa suerunt. Sat erit dicere plura sere ab hoc uno Academico, quam a ceteris universis collata fuisse ad illum librum eonficiendum . Quod vero ipse Borellius horum multa retulerit suum in opus de motionibus naturalibus a gravitate pendentibus , merito reprehensus est a Leopoldo Medieeo , quod videretur propriam habere velle eam laudem, quae eum omnibus Academicis, ex ipsi ur Aeademiae instituto,

communis esse debebat. Sed erat ille ita natura comparatusi sui prae ter modisti tenax; praeterea disseilis adeo & morosus , ut si contra se diceretur, vehementius exardesceret stomacho 8c iracundia. Non semel jurgio contendit cum Academicis collegis suis, ae praesertim eum Vincentio Uivianio, quando ope tormentorum bellicorum experimenta instituta suerunt ad soni propagaisonem, M ad projectorum

eorporum motum investigandum , ia equicquam Leopoldo conclamante, iracundias, eontentiones, concertationesque in disputando pertinaees,

indignas sibi philosophia videri . Fuit alia caussa , quae a Borellio Vivianium abalienavit. Latebant in thesauris Mediceis VII. libri C nicorum Apollonii Pergaei in Arabicam linguam a quodam Ab alphato

Asphahanensi eonversi , quorum priores quatuor Graece scripti tantummodo lucem adspexerant . Vidit aliquando Borellius hos libros apud Leopoldum Plincipem; M quamvis Arabicae linguae prorsus esset

ignarus, ex figurarum tamen forma conjicere se posse arbitratus est, illos aut integrum Apollonii opus esse, aut ejus epitomendi utrumVis esset, dignum opus se existimare adirmavit Latina interpretatione, publieaque luce, hoc quoque commodum postulare atque expectare litteras a Medieeis Principibus . Facile Leopoldus obtinuit a Magno Duce , ut aestate an. I 638. quod tempus vacabat Borellio a doeendi munere, ut is Romam mitteretur, non dubitans ibi inventum iri aliquem Arabicae linguae peritum, quocum Porellius, collatis studiis, Apollo

428쪽

nii interpretationem eonficeret. Graviter haee tulit Uivianius, At quod Magnus Dux sibi Borellium anteposuerat, & quod novae sibi eum hoc aegrimoniae oeeasionem datam esse putabat, quasi id in primis spectasset Boi ellius in hujusmodi mandato postulando suscipiendoque,tit ad nihilum veniret laus. quam ex sua Geometrica Divinatione in V. Conicorum Apollonii merito sibi augurabatur. In hae certe re tota erravit Vivianius. quia nihil vaste 8c malitiose egit Borellius , 8c

quia editi ab hoe V. VI. & VII. Apollonii libri an . a 66 i. hiennio

postquam Vivianius ediderat Divinationem suam. hujus laudi non solum quidquam non detraxerunt . sed etiam plurimum addiderunt . Quatuor circiter menses Romae fuit Borellius, quorum tres consumpsit in eo, quod commemoravimus, opere consciendo.' Qua in re socium habuit Abrahamum Echellensem, in quo erat quidem mira-hilis cognitio Arabieae linguae , ceterarumque linguarum orientalium , sed nulla geomettiae. Quapropter Borellius , ut manu veluti duceret interpretem suum, cogebatur ante instituere, St, ut ita dicam , divinare demonstrationes, quas idem interpres Latine reddendas suscipiebat , sicque iudicare poterat recte illum reddidisse . quando inter se

demonstrationes congruebant. Augebant vero dissicultatem infinita propemodum menda tum in sententiis, tum in verbis . ac praesertim innumeris , quibus corruptus erat eodex , a quo etiam aberant pulicta diaeritica , quae maximi momenti sunt non solum ad verborum sensum , sed etiam a d ipsas litteras internoscendas. Quare minime est mirandum si Lehellensis principio desperaverit de opere absolvendo , nec illud absolvi potuerit nisi ineredibili patientia atque industria , quam duo viri sua quisque in arte persecti in ipsam contulerunt. Neque in solo Apollonio Echellensis 8c Borellius constiterunt, sed etiam Operam contulerunt in lihrum assumptorum Archimedis , qui e Graeco

in Arabicum ipse quoque conversus fuerat. eratque in extrema codicis parte. Haec omnia vero tum Apollonii, tum Archimedis cogitata .

multis additis atque allatis de suo, ita illustiavit amplis cavitque B it et

429쪽

llus, ut vere de eo.praeditaverit Io. Dominieus Cassinius I usuram

longi temporis , qua rerum mathematicarum amatores caruerunt, ma

gnitudine M persectione operis ipsum Sarsisse . Inter haec negotium Botellio dedit Leopoldus, ut conquireret si quae Romae essent Raphaelis Magiotti scripta , repertaque aut compararet, aut exscribeIeI.

Fuerat hie vir in Galileii intimis, adeoque praestabat litteris, ut Tomtieellius de eo assirmaverit a sicut in plurimis aliis scientiis ara busque, ita O in mathemmicis disciphnis neminem illi jure anteponi posse. Verum post longam conquisitionem dolenter sane retulit Borellius Leopoldo admiranda Μagi otii inventa cum ipso periisse insta, quae paullo ante Romam asstixerat, pestilentia. Nam eum illa consignasset thartae plagulis . has , perinde ac si nullius momenii res esset. eoneremaverant ii, qui ad purgandas domos illorum, quos pestilentia absumpserat, mittebantur. Borellius volens aliquo modo satisfacere summo desiderio , quo tenebatur Leopoldus. colligendi illustrium virorum monumenta , facile a Michaele Angelo Rieeio impetravit litteras , quas ad eum dederat Torricellius, ut doceret de baro. metro a se invento, utque convinceret adscensum hydrargyri in tu-ho prementi aeri unice tribuendum esse . Quod vero Borellius, prius quam has litteras vidisset. potuerit eamdem rem iisdem rationibus alaque argumentis, quae attulerat Torri cellius, comprobare, hoc summae illius, qua valuit, perspicientiae in rebus physicis testimonium haberi debet s . Fuerunt Sc alia monumenta iugenii praestantissimorum i Vol. I. Epist. Clar. Vir. p. I se.

μὶ oper. geometr. de mot. graeium ace. Hare habet Borellius in epistola qua Iam ad Leopolium. In questo proposito dith ua gusto dispiacevole, ehe ho avulo . vedendo una lettera dellata mem. dei Tottieelli diterea es Sig. Miehel Angelo, nella quale accennaquella atessa ragione dimo strativa ehe io trovai. pete hh ottutando l' inserior bocea det vaso deli argento vivo, e impedendo la compressione di

430쪽

4 civitorum, quae secum Roma Morentixae asportavit B Ire ius. Perlineis irant haec ad amantissimum praeceptorem suum Benedictum Castellium ad motus aquarum scientiam, in qua is omnium fuit facile princeps. Ut vero Leopoldo ostenderet Borellius quantum in hae quoque scientia processisset, utque praeceptori, a quo summa acceperat, aliquid redderet, ad supplendum locum quemdam libri II. qui ab eo conscriptus suerat delia misura delis acque correnti, probandum suscepit . in definienda veloeitate duarum imparium aquae molium per eumdem inclinatum canalem excurrentium perpendendas esse lineas curvas, quas sectionum gravitatis centra describunt. Est in manibus hominum Borellii seriptum, de quo tamen ingenue ipse professus est, se eodem plane contentum non fuisse, quanquam magna spe ad probandum, quod intendebat, aggressus fuerit: postea se aliud prolaturum, si invenisset meliora . Sed quo citius illud , quod susceperat non mediocre munus conficere posset, abdicatis a se ceteris omnibus non neeeSsariis occupationibus, in suo absolvendo, edendoque Apollonio Pergaeo elaboravit. In quo opere quod putavit locum habere pos equatuor priores libros ipsius Apollonii, quos, ut eommodo discipulorum suorum inserviret, nova quadam eaque Aciliori Sc breviori ra-lione exposuerat, ad hoc quoque opus expoliendum se applicavit.

Quod

tuita la regione aerea tutiavia si mant tene t argento vivo net cannello alista medesima alteria di un braceio eun quarto in ei rea: e per maggior mio martello adopra it medesimo esempio delia lana, conserine is eseinpIiffeavola eosa ton molli mater atri. Alia tnia venula te lieto la copia di tui te queste lettere scientifiche dei Tortieelli per sarie stam pare. acci occhh non ven-ga rumore a qualehe Fran reis di pretendere anterior ita eo me gia mi paethe ve ne sta aleuno sopra questo concerto della coinpression deli alia. cagione potissima ed indubitata dei sollevamento deli' argento vivo nel can. nello.

SEARCH

MENU NAVIGATION