Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Quod eum ab eo audiIsset Leopoldus, dixit perutile quidem fore eo silium , sed in aliud tempus rejiciendum . Nam haud decere arbitra hatur aliquid novae interpretationi admisceri, nisi quod ad illam unice pertineret: posse commodo suo Borellium in universo Apollonio exponendo coaretandoque eamdem operam, quam in Euclide , eoli tare. Etenim ea omnia, quae Euclides CCCCLXXIII. propositionibus comprehendit, Borellius in suo Euclide restituto ad CCXXX. propositiones redegit, hasque, quod mirabilius est, semper intellectu faciliores . saepe etiam magis generales . In proportionum vero scientia

ab longo Sc disti cili anfractu, quo illam Euclides cireumferipserat, li- heranda illustrandaque praesertim insudavit, idque eaussam sibi dedisse universi operis Euclidei perfieiendi Auctor in praefatione narravit. Digna haec putavit Borellius, in quibus elaboraret. non modo ut o .stenderet se superare omnes aequales Suos e gnitione geometriae, sed etiam ut sterneret viam ingredientibus ad naturae scientiam, quam

ideireo densissima quadam caligine obrutam jacuisse usque ad Galileii aetatem dieebat, quod nullum habuisset lumen mathematicatum dise plinarum . Quare Si his multum Borellius attulit perspicuitatis Sc incrementi industria sua, multo studiosius etiam sontes illarum aperuit, e quibus infinitae utilitates ad omnes physicas facultates dimanant.

Hoe quid & quantum fuerit ii praesertim intelligent . qui Borellii libros legent, in quibus rerum maximarum, reeonditiorumque notitiae geometrice expositae passim inveniuntur, quique sciunt illius opera , exemplo atque praeceptis Delum, ut a Bellinio medicina, Si a Mal-pighio anatome ad novam , ut ita dicam. vitam revocarentur. Et anatomicae quidem exercitationes plurimae in domo Borellii in stituebantur , quia iis egebat ad opus magnum contexendum de m tu animalium , quod jam inchoaverat. Νee praesuit modo irascenti gloriae Malpighii. verum etiam multum ipsum juvit apud Messanenses suos. a quibus magnis stipendiis evocatus suit. Sed minime invidiae reprehensionem effugit, postquam vidit tot inventis eumdem cum

Vol. III. I i i

432쪽

lasse laudes suas, ut nemo ei par poneretur. Niserrimum omnino est suis honis contentum non e se , & alienis invidere. Non enim omnia possumus omnes, , in magna rerum copia aliud alii natura iter aperuit. Illud vero , quod ipsa tum Borellio , tum Malpighio assignas se videbatur, ita ab iis consectum est, ut merito Laurentius Bellinius alterum appellaverit virum prodigiorum in demonstrationibus , alterum virum prodigiorum in obserυationibus. Neque istam stiam tam miram doctrinam in terra solum continuit Borellius, sed etiam ad supera atque caelestia transtulit, quae sibi contemplanti sola praeclaralc mirabilia, cetera minima εc contemptibilia videbantur. Atque huic suo in astronomiam studio quo cumulate satisfacere posset Borellius aestivis temporibus , quibus Florentiae esse solebat, Magnus Dux Ferdinandus locum ei ad habitandum opportunum attribuit prope turrim illarum aedium , ubi quondam sedem habuit Magistratus, penes quem summa erat Rei p. Florentinae , nec non in arce S. Miniatis, qui est prope urbis moenia excelsus locus. Neque hac re contentus Ferdinandus commodavit eidem magnum telescopium a Iosepho Campanio singulari artificio elaboratum, horologium pendulo instructum, reliquamque astronomicam supellectilem . Principio Borellius sese ad Saturnum convertit, primusque Italorum Systema Saturnium Hugenii confirmavit, liberavitque suspicione erroris , quem illi objiciebat Eustachius Divinius , seu potius Honoratus Faber e S. I. quem Hugenius Apellem latentem post tabulam voeabat . Ut vero hujus rei veritatem oculis subjiceret. globum annulo circumdatum ita conficit, ut is mirabiliter repraesentaret omnes annuli Saturnii phases, ejusque umbras in diseum ipsius Saturni projectas, tum quas ipse observaverat, tum quas ab IIugenio aliisque illustrioribus Astronomis deseriptas reper rati satis etiam ostendebatur illa machina, quantum vacillarent atque claudicarent quae venditabant oppugnatores Hugenii. Plurimum int

rerat ea scire, quae non tam ad astrorum scientiae incrementum,

quam ad Leopoldum Principem quodammodo pertinebant . Nam quae Hugeni- , ut suum SysIema constabiliret, fit quae Divinius, ut illud

433쪽

everteret, seriplo mandaverant, delata ad Ipsum Leopoldum, tamquam ad patronum fuerant. Cum vero Academiae Mediceae nomine scripta an. I 66o. ad Hugenium a Laurentio Magalotto epistola fuisset , in qua plura erant de notatis rebus in Saturno aliisque sideribus , tota hujus rei materia a Borellio suppeditata fuit. Solis Si Lunae desectio. nes eomplures idem observavit. deque lunari quadam omnium nobilissima, quae accidit AVI. Kal. Quint. an. I 666. facta ab eo deseruptio edita fuit Parisiis eum notationibus Payenii si . Sed praesertim Borellius euriosus fuit in exquirendis motibus & semita cometae, qui apparuit exeunte anno Iε64. , & de quo etiam libellum seripsit Iatens sub ficto Petri vitiae Mutoli nomine. Certi atque constantes siderum motus , Se quae omni serme tempore captae de iis sunt observationes, effecerunt , ut ex omnibus physicis facultatibus nulla esset. quae tam accuratam disciplinam , tamque facilem cognitionem haberet, quam astronomia . Nihilo tamen minus pars erat quaedam spectans ad cometas , quae latebat adhue involuta obscuritate naturae, illustriorumque astronomorum de iis Sententiae nam Galilejus ipse inter meteora illos recensebat tam aberrabant a vero, quam a nobis aherrant ipsi cometae. In tanta obscuritate non omnia quidem videre potuit Borellius, dum suum perscrutatus est cometam . Vidit tamen nonnulla , quae ejus miram sagaeitatem declarant, quaeque digna sunt immortali memoria & gloria . Etenim non dubitavit affirmare eontra Ca sinit judicium cometas non eireum terram, sed circum solem plan

tarum more converti, moverique , contra omnium antiquorum 8c r centiorum astronomorum auctoritatem , per curvam lineam parabolae

it Ia Ephemerid. Erudit die L Septemb. De hae observatioue nonnulla quoiaque commemorat D. Baptista Hamelius in Hist. Regiae Scient. Aead. sectis III. Cap. II.

434쪽

perquam similem D) . Id eonsideranti laeda liquebit huius Inventi

gloriam non uni Hevelio deberi , qui triennio serius hae ipsa de recogitationes suas in medium protulit. Denique Borellius diurnam e metarum parallaxim me Observationum, quae in variis remotisque regionibus haberentur, recte posse definiri affirmavit . Praeterea, lusesu Magni Dueis, subductis calculis , derivavit ex Galileii observationibus ephemerides Mediceorum planetarum ι Sc aestate an. I 663. nullum sere diem abire sivit . quin illorum motus positionesque con

templaretur. Quoniam vero haec contemplatio occasionem ei praese

tim dedit conficiendi operis , quod inscripsit: Theoricae Mediceorum planetarum ex caussis physicis deductae , hanc veniam mihi eone dendam puto , ut paullo longius rei initium repetam . Vix dum G lileius detexerat satellites j ovis, cum cognitum est quanti id mome u esset ad definiendas locorum longitudines. 8c ad geographiae fieret nauticae disciplinas instaurandas . Quapropter Omnes sere illorum

temporum astronomi sese converterunt ad eorumdem motus indagandos , observandaque phaenomena , spe ducti posse aliquando veras illorum theorias definiri . Periescius omnium primus, opem fere te Morinio aliisque astronomis . hane rem tentavit, sed hrevi abjecit. dissidens se eo, quo intendebat, posse pervenire. Rei difficultas minime quidem tardavit industriam Simonis Marii, Sc Io. Baptisiae Η diernae , sed Suum quisque opus adeo infelieiter eonfeeit . ut ii se lasse melius consulturi gloriae suae fuisse videantur, si se ab ea re abstinuissent. Ex quo iactum est, ut astronomiae studiosi omnia a Galilejo Sc Keplero expectare viderentur . Galileius quidem nulli pepere it industriae, ut satis hominum expectationi saceret, Se XXVII.

t Legenda est omnino epistola, quam hae de re Borellius ad Leomuum Princi m dedit. Extat ia I. volumine epistolarum ad eumdem Leo pollum P L. I 3o. a 3 t.

435쪽

serine eonsumpsit annos in observandis iovis satellitibus; eumque extremo tempore oculorum lumina amisisset, eoncessit amico Sc discipulo suo carissimo , uti supra diximus , vincentio Renerio notata a sese, non dubitans quin opus, quod inchoaverat . ab illo perfici posset. Quod haec magna ex parte misere perierant, nullo non tem pore concupivit Borellius, ut aliquis exurgeret , a quo tandem theorias Μedieeorum planetarum haberemus ψ Νe magnum hoc onus sibi imponeret obstahant non animi, sed eorporis infrmitas, Sc multae ae Variae , quibus erat implicatus . oeeupationes. Volens vero aliqua ratione suceurrere, Sc viam , ut ita dicam, commonstrare

disseillimum Sc longissimum iter ingredientibus , opus , de quo Supra mentionem fecimus, in lucem hominum emisit . Ut planetarum Med eeorum phases iis simillimae, quas e terra in luna conspicimus, Vel que illorum motus & duplicem quidem motum habent, unum circa

jovem , alterum circa solem eum ipso jove , quem consequuntur ut comites J cognoscantur reseranturque in tabulas . necessarium e Se ait Borellius fingere eogitatione nos primum ex jovis centro, deinde ex sole intueri ipsos satellites; ae postea redeuntes ad terram legibus opticis definire omnia eorumdem phaenomena, qualia nobis apparere debent pro diversa positione & motibus non solum satellitum Sc jovis , sed etiam terrae . Hunc terrae motum non expressit Borellius , Sed adumbravit, timens iniquitatem temporum, & reminiscens Galileii infortunia . Quod vero Io. Dominicus Cassinius non alia protesserit via, quam commonstrata a Borellio, ut veros ab apparentibus satellitum motus distingueret referretque in tabulas . quas primum edidit an . I 668. hoe maxime gloriosum ipsi Borellio fuit. Intellexit enim Cassinius posse contrario ordine ex observationibus e terra habitis inferri motus satellitum, quales e sole conspicerentur, &. hae tandem via motus v ros ab apparentibus secerni, , inveniri veram eorum positionem Semolum . quo cireum jovem versantur . Nec minus illud laudandum , quod Borellius. analogia duce, ex cognitis lunae phaenomenis pereepe

rit satellitum orbes per ellipticas lineas ferri , illique subjectos esse

436쪽

inaequalitati, quam centri aequationem astronomi dicunt. Sed fortasse in eo peccavit, quod nimium tribuerit ipsi analogiae, dum joviales

satellites easdem prorsus, atque lunam . pati inaequalitates sibi persuasit . Notum est enim etsi ab una & simplicissima naturae lege planetarum motus regantur , hos tamen in diversis planetis non modo diversos, sed interdum etiam contrarios esse pro diversa eorumdem planetarum positione, figura , massa atque distantia. Et quidem quarti satellitis nodi, & fortasse etiam tertii, motu versantur directo , eo trario nempe atque lunares. Caussae & principia physica motus astrorum, quae Borellius exposuit, quanquam mirum illius acumen osten dant, minime tamen commemoranda videmur, postquam NeΜ tonus veram, cui universa natura obterererat, legem e tenebris in lucem vocavit . Et haec quidem in prima operis parte . In secunda descri-hit modum . quo fieri debent observationes satellitum . Et inde horum theoriae elici; versaturque maxime in vestigandis varietatibus, & inaequalitatibus latitudinum , in notandis inelinationibus orbitarum satellitum in jovis orbitam, nee non positione nodorum horumque motibus ; in quibus omnibus rebus maxima porro sunt momenta ad e gnoscendum tempus, quo durant eclipses , quo satelles quartus ex umbra jovis emergit. 8c quo demum secundi ad illam accessus, ex eademque receSsus videri possunt. Utitur multis in loeis Borellius observationibus suis, harumque ope invenit satellitum orhitas non solum in iovis orbitam , quod quidem facile erat inventu , sed etiam in Sese mutuo inclinatas esse, cujus rei veritatem rc Stea Cassinitis probavit aliis observationibus , quod allatas a Borellio minime susscere judicaverit . In his vero observationibus faciendis, ac praesertim in mensurandis maximis satellitum a jove digressionibus adhibuit Borellius artificium quoddam excogitatum ab IIugenio, seu potius a Candido Bono . qui multo ante quam Hugenius suum vulgaret inventum , hae ipsa de re cum Borellio communicaverat . Aptatur tubo optico in communi vitrorum soco tenuissimum aeneum filum . N ad perpendiculum cum parallelo motus diurni jovis componitur . Putavit autem Borellius pOS-

437쪽

se utilius in locum fili substitui rei leuium totum Jovis eoixplectens discum , traducto alio per centrum sto , quod cum linea maximarum ab ipso jove digressionum plane eongruat . Idem docuit in extremo libro quae sua fuerit ratio 8c via in notandis declinationibus satellitum abjovis orbita. Subductis enim calculis prius. Ec quidem ingeniosis si me, invenit angulum , quo iovis orbita ad parallelum motus diurni jovis inclinatur i mox in eommuni vitrorum soco sic duo collocavit fila, ut eumdem ibidem angulum complecterentur . Merito GSsinius admonet propositam a Borellio rationem haud loeum hahere posse , nisi quando sol versatur in nodis orbitae jovis, quo tempore si haee e terra conspicitur. minime a recta linea rece dit . Sed id non fugisse Borellium ex eo judicari potest , quod ipse assirmaverit aptissimum observationibus instituendis eme tempus, quando jupiter est acronicus, omnique latitudine caret. Videtur Cassinius nonnulla alia voluisse in Borellii libro reprehendere si in t sed hune satis superque defendunt quae in extrema leguntur pagina , quaeque hie referre juvabit. Ex his, inquit, quae satis prolixe exposita sunt,quitibet animaduertere poterat quam discitis o laboriosa sit inquisitio theoricarum Melceorum; requirentur enim exactae obserυutiOnes , continuatae per plures annos summa diligentia habitae , quoeeum minime a me iaci possιnt ob aetatem atque ob gracilem O rn- firmam corporis constitutionem, non dubito quin posteri aequi bonaque consulant haec mea monila O anima ersiones, quibus meiantibus poterum jam dictas theorias reperire, praelata face, Ostensaque via, qua incedentium sit, ostensisque di uitalibus omnibus , quae hujusmodi inquisitionem impediunt. O insuper quomodo possint eυitari. Inter planetas, in quos maxime oculos conjecit Bosel

438쪽

Iius , fuit & ventu. Cumque ad Leopol dum P incipem seribens mois

nuisset eum de quibusdam observationibus suis, ipsi praedicere se posse putavit visum iri illum planetam duobus integris diebus, qui erant

Xl I. M XI. Kal. Majas I 662. . ante Sc post solis occasum. Expectavit Borellius singularem rei novitatem non sine incommodo valetudinis in altissimo prope Pisas monte. Ne vero videret. impeditum se suisse ait a nebuloso caelo . Ipse quoque notavit aliarum errantium stellarum cursus progressionesque, & quoSdam Astronomorum emendavit eri res de iis stellis. quae fixae dicuntur, quod mihi satis erit commemorasse . Ex his observationibus eas , quae aut magnitudine, aut novitate praestabiliores erant, communicabat Borellius non eum Prinei

pibus Mediceis solum, sed etiam cum Academicis suis , qui non putabant esse alienum institutis Academiae de rebus quoque eaelestibus inter se disserere. Sed hi in experimentis eapiendis illustres maxime esse voluerunt, quod hae unice via prohibere se posse putarent rem versum illud & praeposterum philosophandi genus, quod solam rati nem in consilium adhibet. & per quod in omnia naturae arcana prae eipiti sestinatione penetrare se posse homines considebant . At Borellius, qui . si quis unquam alius, fuit acerrimo ingenio , altissimoque animo, non una palma poterat esse contentus; quare modo geometrae.

modo ph sici, modo anatomici, modo medici. modo mechanici, m do chemici, modo astronomi , modo hydraulici gerebat personam .

sicque gerebat . ut semper a capite, quod consectabatur . euperet arcessere . & sontes, unde omnia dimanant, videre. Non semper qui dem verum attigit, Semper tamen magnas aperuit vias , per quas possent homlnes ad veritatem pervenire. Q aid in tota recentiorum phystea majoris aestimatur momenti ad explicanda naturae phaenomena , quam vis. ut appellant, attractionis Z Quanqtiam inter commenta Bois rellius adnumeravit vim esse in natura , qua distantia corpora mutuo velut amore se traherent, Sensit tamen vim quamdam . ut ille ajehat. magneticam universis materiae inesse particulis . qua si persecte sese contingerent , aicte adeo cohaererent, ut non sine dissicultate divel

439쪽

lerentur. Quin Sc gravitatis vim sie a natura iuditam a1srmabat corporibus , ut Si non a terra attraherentur, sponte tamen sua, ingenit quae conatu quodam ad eius centrum contenderent. Vidit nempe

rellius ea . qua valebat in rebus physicis perspicacia, vim gravitatis, jus imperium vel in planetis agnovit, ab impulsu sane nullo, quem mirifice celebriores illius aetatis philosophi erant amplexati, penderct posse . Dum vero explicare voluit quare aqua in tubis eapillaribus adscendat, quamvis veram haud assignaverit caussam , talem tamen as signavit , ut. ablegata a natura attractione, nulla probabilior afferri potuisse videatur. Simul M illud ostendit, minime locum habere posse in hujusmodi phaenomeno prementem aerem, aliasque caussas, quas physici illorum temporum salso ostentabant; quod quidem maximam meretur laudem : bene enim Cicero: omnibus fere in rebus, maxime in physicis, quid non sis dixerim. Norunt omnes quid tribuerit Nev tonus contractioni venae in mensuranda vi 8c quantitate essi uentis a. quae ex vase perforato, quantaeque hujus rei caussa excitatae sint controversiae inter Danielem Berno ullium, ει Iacobum Ricatum. Fuerint haec gloriosa summis iis viris : at meo judicio major etiam laus Borellio debetur, quod iis eeterisque omnibus praei verit in hae contractione venae observanda, quanquam neminem probaturum esse putem . quam ipse hujus effectus caussam rationemque attulit co . Cetera , quae de fluidis corporibus tradidit Borellius in libro de motionibus naturalibus a gravitate pendentibus. si cum iis conserantur, quae Newtonus suis in mathematicis principiis , aliique recentiores physici doeuerunt, sicile quivis intelliget eumdem plurimum accendisse luminis ad res occultissimas patefaciendas . Μiror vero hominem tantae perspicaciae eodem serme captum errore suis , quo Famianus Miche.

c6 In lib. de mot. nati a gravit. pendent. Prop. C xx

440쪽

liuius, ut arbitraretur aqua tu haeus premere aeque latera ac solum alis vel, per quem excurrit. Cumque iis temporibus, quibus Michelinii luher de dirigendis numinibus edito est . adversus hanc innisuli mmulta 8c gravia objecisset Michael Angelus Riccius, non potuit Bois rellius continere iracundiam suam, usque eo ut abalienati animi aDiccio, quocum veteram Sc summis semper cultam ossiciis amicitiam habebat, signa dederit. Caussam vero Borellio defendendi Micheliuium hanc sitisse arbitror , quod illius cogitationes scripto ipse explicave

rat, cum Michelinium nescio quid impedimenti scriptione prohibuerit. quodque patrocinium ejusdem tamquam legitimi tutoris Michelinius ipse imploraverat. Porro, ut ex litteris Borellii ad Leopol dum Princiispem conjici potest, hae in re differebant inter se Botellii Se Mie heli nil opiniones, quod hie nullum esse aquae pressum in latera, ille

vero non magnum esSe opinabatur; 8c fortasse post allatas a Riccio rationes suspicatus etiam est aquam eadem vi premere latera ac solum alvei, sed nescio quomodo nonnulli malunt eam, quam Semel adama erunt , sententiam, etiam si ratio convellat, pugnacissime defendere, quam ingenue lubentibusque animis se hallucinatos esse fateri. Quaedam alia , quae ex morientis voce excepit, litteris mandavit Mi-ehelinii cogitata Borellius, nonnulla etiam sua, sed tanti minime putabis , ut per ea aquarum scientia vel minimum aucta suetit. Utilius ει gloriosius in iis dies noctesque insudabat , quae ad animalium motum spectabant . At priusquam hoc majorum vigiliarum opus appλr ret , optimum iactu existimavit si ei viam stravisset aliis operibus , quae universam de motu doctrinam bono in lumine collocassem. Initio scripsit de vi percussionis . Seribendi autem hane ei dedit oceasionem ille o tor O animator sie appellabat Robertus Boyleus Leo-poldum Mediceum omnium praeclarissimorum operum. Iam saepe ex ea audierat Borellius Galilejum secum queri solitum fuisse, quod summa senectute perditaque valetudine prohi heretur explicare Sc proferre in medium multa 8c mirabilia, quae de vi percussionis excogitaverat; Sc idcirco a Se Roma Florentiam advocatum Torticellium

SEARCH

MENU NAVIGATION