Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

fuisse. datumque socium ipsi Galliejo, ne tanti viri, tantaque de te cogitata perirent. Excepit quidem Torritellius ex Galileii sermonibus

nonnulla in hane rem, quae sunt exposita in quibusdam orationibus, quas disit in Academia Etruscae linguae custode ae moderatrice. Verum cum hae orationes tum non extarent, eumque relatum esset Bo-

rellio eonjectura potius judicasse , quam demonstrationibus probassa Torrie ellium vim pereussionis infinitam esse, hane rem ipse tractandam suscepit . Quod eum narrasset Leopoldo, arrisit ille, O pertexe m inquit, quod instituisti: est enim materies digna facultate tua. Vulgavit itaque Borellius an. 663. librum, qui inseribitur de vi periscussionis, cujus in ingressione examinat naturam motus , impetus Meeleritatis projectoriim eorporum, ingeniose valideque eonvellens opi- Dionem illorum , qui assirmabant hujusmodi corpora idcireo motu comtinuo serri, quod ab aere, qui retro eadem urget , impellantur. Docet enim hune motum oriri ab vi impressa & interna aequaliteν in omnes partes mobilis corporis distributa ; Sc hane vim in uno eoli ctam eorpore sie extendi 8c rarefieri , ut partim remaneat in percutiente eorpore, partim in percusso. Quanquam difficile est enitati ne consequi, qua ratione possit vis movens , id est simplex qualitas ab uno in aliud transire corpus , nihilo tamen minus laus est Boreulii non mediocris vidisse tantum amittere uri percutiens corpus, quantum acquirit percussum, sicque constituisse praecipuum dynamicaelandamentum. Quin immo cum pluribus in Ioeis doceat eorpus , cui semel inditus motus, necesse esse , nisi aliquid impediat, eadem in

aeternum tempus celeritate moVeri, non ignorasse videtur inesse corinporibus proprietatem, ut V ant, inertiae. Ignoravit tamen reactionis

principinm , quod omnes sciunt quanti momenti sit in motus natura explicanda. Quae ipse persequitur de quantitate, de proprietatibus ,

Si de proportionibus virium, quas varia percussionum genera inter se habent , 8c ex corporum resistentiis existunt, talia sunt , ut nihil in praeteritis relinquere voluisse videatur. Non ab re sunt quae Cap. XIV. tractat de motu mixto ex circulari aequabili, Sc ex descensivo

442쪽

aceelerato dabunt mihi veniam lectores, vel potitis gratiam habe

hunt , quod perspicuitatis caussa Verbis utar interdum scientiae pro priis , quamquam non plane Latinis in centrum versus ejusdem circuli, quem motum neque per circuli peripheriam . neque per parabolam . neque per helicen ejus naturae, quem putabat Fermatius, seri probat di quo loco refellit etiam quae tanquam demonstrationem physico- mathematicam lactabat Ricciolius adversus telluris motum . Defensionem Perinatii suscepit Stephanus de Angelis , Riceiolii vero Michael Mansredius, quorum utriqlie respondit Borellius duabus doctissimis epistolis, quas dedit ad Michaelem Angelum Riccium , quaeque sunt in manibus hominum. Post haec constituere nititur Botellius leges , quibus transenditur motus in percussione corporum, neque id admodum feliciter praestat , quod ei, ut diximus, esset ignotum reactionis principium. Captus enim eodem , quo Cartesius, errore putat Occu sum eorporis duri quamvis immobilis non posse extinguere vim p. eutientis, sed tantummodo illi inferre impedimentum , ne Suam conseiat viam, ipsumque cogere, ut retrorsum flectat , quod idem assi mat de duobus corporibus, quae aequatis motibus sibi obviam eant. Non tamen negat motum intordum extingui posse ; & revera extingui in corporibus, quod seri dieit quando ea in obices incidunt, qui non percutiendo reluctantur, qualis est gravitas in eorporibus sursum projectis , 8c tenacitas partium in eorporibus mollibus vel flexibilibus, 8c generatim resistenta quaelibet, quae ab mortua , ut recentiores physi ei loquuntur, vi proficiscitur . Hine motum extingui non possa docet momento temporis , sed ad id requiri innumeros contrarios impulsus mortuae vis: quin potius in illam propendit sententiam , ut putet eamdem semper esse in natura quantitatem motus, adeo ut generatio novi motus nihil aliud sit, quam diffusio sui ipsius. transisitio ex uno in aliud eorpus; extinctio vero nihil aliud sit, quam im pressio motus aequalis Sc contrarii, cujus caussa eum semper vigeant in eorpore duo contrarii eonatus, videtur illud ad quietem redigi. Praeter caussam reflexi motus in corporibus duris aliam agnoscit in

443쪽

iis eorporibus . quae ab ipso flexibilia , vulgo vero appellantur elastica . IIaec enim habere dicit saeuitatem quamdam , ob quam ab agente corpore compremae partes , cum postea aequali vi sese iterum explieeat . illud vicissim urgeant atque impellunt, essiciantque, ut renascatur in ipso aequalis motus, & contrarius illi , qui in ipsarum partium eompressione perierat. Transit inde ad motus ab interiori pri

cipio genitos, assirmatque neeessario existere in rerum natura vivida quaedam & actuosa corpora, quae ex se ipsiS moventur ob insitam

iis a Deo virtutem. 8c hane nunquam immutari, & nunquam destrui posse a contraria vi; sic ut impediri illa quidem possint, quin ex uno in alium transeant locum . minime vero ad quietem cogi. Ad hanc 'rem explicandam utitur Borellius exemplo hominis , qui a prora ad puppim eadem Velocitate, qua navis, movetur. Is enim locum haud mutat, quamvis minime quiescat. Ab hac interna virtute semper actuosa 8c ab illius repetitis ictibus caussam deducit motus uniformiter accelerati, eum prius demonstrasset quamlibet externam caussam , etsi eontinenter impellat eorpus, non uno tamen semper tenore atque perpetuo motum illius accelerare posse. Animadvertit etiam non ab omni

interno principio motum uniformiter aeceleratum gigni posse , sed ab illo tantummodo , quod uno semper tenore, M unam partem Versus impellit corpus, quodque minime incumbit impulso corpori. Post haec ingeniosissime sane per experimenta demonstrat grave corpus vel sibi ipsi relictum, vel sursum quomodocumque projectum suo descensus motu aequalia spatia aequalibus temporibus pereurrere; Si projectionis gravitatisque motus, quibus unum idemque cietur corpus, integros Sic permanere, ut quibque Suos consequatur essectus . Quibus positis . quaerit quem natura in descensu corporum gravium habeat finem, atque hunc minime in eorum motu, vel in eorum accessione ad tellurem , sed in quiete reperit, qua sint in ipso telluris cenito . Hinc transit ad investigandam caussam, ob quam continenter idem descensus acceleretur. Ilesutatis prius Gassendi aliorumque philosophorum sententiis , Suas postea proponit. Ex his autem illam verosimiliorem

444쪽

pulat, quae minimas particulas gravium eorporum proprIa quadam virtute praeditas esse ponit, a qua ad telluris centrum finis eaussa. quem voluit natura, dirigantur. Haec autem virtus sibi semper aequalis cum desiderium non expleat suum, nisi corpore ad terrae tentrum deducto, aequales novosque semper in ipso renovat impulsus. Nemo est in Newtoniana philosophia medioeriter versatus , qui non videat in quas disseultates incurrat hujusmodi sententia . Nihilo tamen minus gratia habenda est Borellio , quod ab errore deduxerit homines, cum eos docuerit gravitatem non posse oriri a mechanico exter no impulsu. & posse corpora moveri sine contactu alterius corporis. a quo impellantur . His quasi gradibus accedens ad praecipuum Operis sui argumentum , ostendit tempus semper notari posse, quo in eadente corpore concepta jam velocitas minor sit quacunque alia veinloeitate ab impulsu orta, exinde selieiter eoncludens gravitatis vim minorem semper esse qualibet vi projectionis. Praetereunda arbitror , quae Auctor parumper a proposito digrediens tradit de magnetica attractione, quod haec dormientis potius somnia, quam philosophi judicia esse videantur. Potius illa commemoranda forent, nisi vererer satigare lectores, quae de mollitie . duritie. elasticitate , 8c fluiditate eorporum exponit; post quae rediens ad propositum, non plane Se contentum dicit, ut probet percussionis vim infinitam esse, ratione illa , quae nititur differentiae, quae est inter pondus premens N pertuliens corpus in figendo clavo, quapropter aliam luculentiorem a sert ab eo deductam . quod minimum quodcumque corpus impactum librae brachio attollere potest praegrande pondus alteri appensum hraehio , Sc vincere contrarium gravitatis nisum quantumvis magnum. Hi ne sapienter dilutis iis, quae obiici potarant. explicandum suscipit

tremorem percuriorum corporum , quem comparat pendulorum 8c Iaminarum elasticarum vibrationibus. Id ut melius eomprehen latur , intelligi jubet corpora minimis quibusdam armillis ilexibilibus, & per infinitos poros distinctis composita , quae quidem armillae per ictu in

aliculus corporis compressae, cum pristinam figuram recuperare nitua-

445쪽

tiar , alternatim produeamur M eontrahantur . In quo propcle tremor conlisti , necesSe est. Rationem autem investigans quare armillae in eo statu compressionis ab externo lictu inductae non perseverent, a

corporibus mollibus eorpora flexibilia distingui jubet. In illis part

ita transseruntur, ut si exempli eaussa plumbi lamella Ilectatur, eum violenter in oppositis lateribus particulae constipentur, & rarefiant, quaa compressae sun suis e locis expulsae in poros confugiam, quos aliae particulae Vacuos reliqueIunt; quare cum jam usquequaque eadem ut lamellae densitas, non est eur ad pristinum illum statum redire debeat, aut possit . Non idem in chalybis, aut vitti lamina contingit . Quanquam enim in ea sit eadem compressio 8e dilatatio partieul rum . non tamen eadem translatio fit: quapropter cum pori alicubi plus aequo eoa lentur, alicubi plus aequo amplificentur, necessaria consequitur, ut aer ambiens, tu innumera praecipue corpuscula sua se Virtute moventia aut ignea , aut lucida , aut magnetica , aut aliorum generum in eorporibus ipsis insita , 8c per eos, de quibus loquimur, poros errantia majorem vim in angustioribus, ob majorem quam na eiscuatur oppositionem, exereean ς ex quo satile fit, ut eosdem p ros rursus amplifieent, atque hine partieulas ad priores eontactus, Meorpus ipsum ad pristinam figuram redire cogant. Quod ut confirmet ab exemplo termometri in aquam calidam immersi, in cujus vitro ea dem sere contingunt. cujusque effectus veram explicationem ipse priamum a se allatam gloriabatur, similitudinem transfert . Haee, quam

probavit Borellius, sententia , quamvis in multas gravesque dilabatur dissicultates, ob id tamen commendanda est, quia hoe disserre corpora elastiea ab mollibus doeet, quod horum partes . contra ae fixin illis, ab propriis nativisque contactibus in alios prorsus aequales. 8c aeque validos transferantur. Cui principio si generalem materiae attractionem adjunxisset Borellius , ipse profecto destinatam Ne tonnlaudem praeripuisset. Idem cum observasset in gravium corporum casu ab actione gravitatis, replicatis ictibus , valde vehementem impetum paullatim produci, nec non repetitos ictus, quanquam admodum

446쪽

leves, in pendulo etiam vasto mirae cujusdam velocitatis caussas esse posM . eonsecutionem inlicit, quae παραδοξον illi videtur , id est parvam eamdemque debilem vim impetus se ipsa majoris aliquando caussam esse. Ex rebus autem hactenus explicatis occasionem sumit Borellius ea tentamina corrigendi, ex quibus Gassendus , Mersennus , aliique inserebant, onera super trutinae lancem imposita, & per ait rius eorporis in altera lance ictum elevata. esse in proportione impeius. quo Et idem ictus: quo loco impetum percussionis , , gravitatem , aut pondus corporum non posse alterius alterum esse mensuram ostendit. Tum alia inulta promit egregia vel ut auctores, quos diximus, vel ut Aristotelem convincat opinantem graviora in ipso motu , quam in quiete evadere corpora , hoc argumento ductum, quod securis magno quOVis onere pressa , non tam profunde suhjecla corpora findat, quam impetu quodam certo agitata atque Vibrata . De monstrat itaque Borellius nullum a motu oriri ponderis incrementum; ae demum explicat qui possit a solo gravis corporis pressu fieri aliquando cavum in corporibus mollibus aequale illi, quod ab ictu levioris eorporis fieret, quin inde inserti queat vim gravitatis aequalem esse vi percussionis. Ita opus eoncludit, ac monumentum aere perennius, in quo si errata quaedam deprehendantur, nemo tam sit inhumanus , quin egregio Auctori non alium secuto magistrum & ducem , quam se ipsum . ea sicile condouet O . His veluti positis sundamentis , alia plura, quae ad gravium corporum motum pertinent se in lucem prolaturum pollicitus est . quod & praestitit, sed antequam de iis dicamus . rerum ordo postulat, ut exponamus reliqua memoria

digna, quae ipae in Etruria gessit. Malpighii patrocinium suseepit

447쪽

adversus Io. Finelitum, qui obstinate negabat illum omnium primum vidisse in thunnis, M xirhiis , aliisque similibus piscibus nervum opticum non ex capillamentis , vel iuniculis in fasciculum collectis, ut in homine M quadrupedibus, sed ex complicata quadam membranaeonstare . Quae exaravit Borellius pro amici defensione non enim

tum rupta, aut laxata summae inter eos conjunctionis vincula erant

relata suere in volumen , quod inseribitur : Majighii Opera posthuma. Hoe volumen si quis adeat. ibi quoque plures offendet Borellii epistolas ad ipsum Μalpighium datas de contagiosis febribus, quae Pisas , earumque viciniam an. I 66 I. luctuose assiixerunt. Porro majorem vim habuit amor publicae incolumitatis ad cohortandum Botellium, ut propius contemplaretur tum in cadaveribus, tum in aegrotis harum febrium ea ussas Sc essectus, quam ejusdem timidus animus . quem solitus suit in periculis ostendere , ad deterrendum . Ex ipsius epistolis illud quoque apparet, una cum Carolo Fracassatio, qui anaistomen apud nos exercebat, multa instituisse experimenta ad exquirenis dum an ex uno in aliud corpus sanguis, A per venas cibi Sc m dicamina in ipsum eo us transmitti possent. Non est credibile quantam animalium eopiam ad has aliasque tum medicas . tum anatomi- eas praesertim investigationes secuerit Borellius totis duodecim , qui hus in Etruria fuit, annis. Haec vero aliaque doctrinae adjumenta nunquam ei non suppeditabantur a liberalitate Magni Dueis, cui erant, raro sane inter Pt incipes exemplo, vivaria nΘn ad pompam . aut voluptatem gustus, venationis , Sc piscatus, sed ad naturae scientiam amplificandam. Nee semel accidit, ut cum delati sibi essent rariores aliqui pisces. hos aut Borellio, aut Redio donaverit, ut in iis, si quid animadversione dignum erat, notarent. Et quidem inter Borellii litteras ad Leopoldum Principem nonnullas inveni, quae hujusmodi piscium anatomicam descriptionem continent. An I 666. factum est opera praesertim Borellii, ut phosphori Bononiensis conficiendi

artificium, quod eum ejus inventore Helmontio interiisse existimabatur , renovaretur. Non mediocriter enim erat ille in chemicis exeret-

448쪽

rationibus versatus , quas plurimum sibi profuisse ad naturae eo gniistionem dicebat. Nam ut belle Franciscus Bacor quemadmodum cujusque ingenium melius in adversis, aut in perturbatione aliqua insolita se prodit . quam dum omnia ex animo procedunt, sie naturae arcana longe facilius assequimur, eum per ignem. aut alia artis subsidia illa varie vexatur, quam dum itineribus suis progreditur. Inventio vero aut occultarum , aut admirabilium rerum non solum laudes, sed etiam emolumenta Borellio pariebat : saepe enim hae de caussa grandi pecunia a Magno Duce donatus est. Quanquam intelligebat Borellitis se carissimum esse Mediceis Principibus , iisque inprimis debere , quod sui nominis iam a non Etruriam solum, sed Sc remotissimas regiones peragrasset, ingenium tamen ejus inquietum Sc inconstans illi persuasit, ut Etruriam desereret, ad suosque Messa neu Ses , a quibus invitabatur, rediret . Cujus rei veniam ut impetraret . praetexuit Pi sani caeli intemperiem . cupiditatemque liberius ae tranquillius studiis suis vacandi. lnvitissime Medicet Principes a se tantum virum dimiserunt, absentem etiam honorarunt o , 8c Leopoldus praedixit ei, su-0 Restando not a pleno soddissalti della puniual servita resaei dat Dat . Gio. Attonso Borei li net tempo the ha esere irato la eari ea di Leitore delle ma- tematie he net nostro Studio di Pisa. da eui per causa delle sue indis . sitioni si h lieen hiato. vogliamo per γ in aegno della sti in a. che faeciam

det suo valore. e deli' aggradimento , ehe conserviamo delle sue virtuose fati e he. ehe testi bene lih assente con tulte Ie prerogative . honari e preminente . come fie attuat menta prosequisse a legetere net medesimo Studio.. preghi ino tuiti i Principi. Repubbliche. α Signoti per gli stati e giuinrita trione de quali gli oceottera di transitare, o di sermarat . di eoas iderario come tale per corri spondere loro in simili e mugiori occasioui. Feldinando ar, Maggio I οι T.

449쪽

turum tempus, quo Academiam Pisanam, Etruriamque requireret. Nihil postea accidit adversi Borellio . quin hujus praedictionis dolenter a ne recordare ur ἔ nec amplius illi licuit , quamvis elli agitaverit I , ad suum pristinum munus redire. Id autem eo mirabilius videri debet. quod statim ac Borellius ex Etruria excessit, summum ejus do ctrinae desiderium consecutum est, quodque multos postea annos Sic viguit illius nomen, ut . ii Soli in rebus physicis Sc mathematicis vere docti viderentur, qui ex ejus schola prodiissent. Fuit quidem annus I 667. Lyceo Pisano luctuosus ob discessum non tam Borellii, quam Antonii olivae, & Caroli Renald inii, qui eum ex sententia Leopoldi primas etiam egissent in Aeademia det tamento sa) , videbatur haee diutius sine tantorum virorum opera non posse consistere. Et quidem illa non multo post esse desiit ; cujus rei hanc etiam caussam suisse reperio, quod Leopoldus Cardinalis i. elus totum se ad rerum divina

rum studia converterit. Messanam, quam, ut diximus, alteram patriam vocabat, eum rediisset Borellius, plurima dc honorificentissima amoris testimonia accepit a eivibus suist a Iacobo vero Rusis Fra cavillae , ut appellabant, Vice mite habuit amplam domum, Sc amoenum ac suburbanum rus , ic censum ad laute vivendum. Dederat s. Russus Borellio ab ea aetate . qua coepit geomeuiae Studere , ει cum ipso Pisas venerat, ac quinquennium serme vixerat elatus studio Ie mathematicas ac ph, sicas noscendi. Cui desiderio suo cum satisfecis et , non putavit posse melius uti amplissimis, quae possidebat, sertunae bonis , quam si ea cum amantissimo praeceptore suo communicasset. In otio , quod Messanenses iecerunt Borellio . hoc ad ani-

450쪽

mi sui fructum atque laetitiam is ducebat esse permagnum investiga re si quid rarum esset. M singulare in Stellia , quod ad naturalem historiam pertineret, Sc de quo ad Leopoldum Cardinalem, ut ad hominem harum rerum inprimis curiosum 8c intelligentem perscriberet. Hujus vero fe Regiae Anglicanae Societatis, in quam erat adscriptus. rogatu contexendam suscepit Historiam O meteorologiam inerati Aetnet anni i669. quam eo, qui consecutus est Enno, vulgavit. Porro homini philosopho, qui totus erat in naturae prodigiis contemplandis admirandisque non potuit non summe esse jucundum vidisse undantem ruptis fornacibus Aetnam Flammarumque globos , liquefactaque vomere saxa . Facta prius descriptione Aetnei montis, enumerationeque insigniorum eruptionum , 8c rerum , quae illas comitari solent, convellit eorum opinionem, qui igneam materiem , qualis est sulphur, nitrum Sc hi lumen non in ipso nasci monte, sed aliunde per eunteulos ad illum deserri existimabant. Ignem non conflictu atque tritu, ged sermentatione , sicuti fieri videmus in ealce aqua aspersa . ibi elici probat ;quodque opus in hujusmodi accensione essietat interjectus aer, 8c perforamina ae spiramenta in montis viscera intrusus, ostendit. Igne a censo , terra , arena, Sc Saxa partim avulsa e lateribus, partim e eulmine montis decidentia, concoquuntur, atque in vitreum liquorem ope salium, quibus abundare montem illum ex ammoniaei saIis copia pra sertim conjicitur , co vertuntur. Quomodo vero ea concrescant it

rum , 8c qui fieri possit ut delapsa in aquosos locos vel per totum

annum tenues flammas emittant; quantum ex hujusmodi eruptionibus altitudo montis minuatur; qua de caussa extinguantur ignes renoventurque , prosequitur Borellius in exstrema operis parte , ubique spargens semina non tam physicae, quam chemieae doctrinae . Eodem

empore , quo haec vulgavit Borellius, edidit etiam librum de motionibus naturalibus a gravitate pendentibus. Postquam exposuisset Sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION