Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

firmasset , convincit erroris Cartesium, qui minimas liquidorum partes nunquam quiescera affirmabat; Sc adversus Peripateticos multis argumentis Sc experimentis probat quiescentem aquam premere gravitate Sua non tam subditam terram, quam se ipsam. Adeo enim alienum a vero esse ait, quaelibet suis in locis quiescentia eorpora gravitatis vim haud exercere, ut hanc potius idcirco exerceant, quod quiescant. Dum diluere vult omnia , quae ab adversariis objiciebantur, rationem

afferre necesse erat, cur urinatores aquae pondus non Sentiant; eamque recte posuit in aequalitate virium , quibus totum premitur aequaliter corpus, quod argumento esse potest ipsum omnino postea descivisse a Michelinii sententia, pro qua pugnasSe narravimus . Comprobata gravitate aquae Sc similium liquidorum corporum , convellit Aristotelis opinionem, quae Scholas omnes oppleverat , de levi late positiva , apertumque iacit corpora omnia, & horum quoque elementa habere vim , qua seruntur in terrae centrum I idcirco vero sursum Sub

volare aerem, ignem, horumque similia corpora, quod a graviori ipsa circumdante liquido pellantur. Quanta vero illa sunt, quae flammae, sumi, Sc aeris inprimis proprietates explicant i illa sequitur Borellius, quae paullo ante proposuerat in Academia det cimento ad eomprohandum mirum aeris elaterium. assirmatque adeo comptimi Sc dilatari posse aerem, ut ejus moles in diversissimis hisce statibus sese habeant ut numeri I. Sc MM. omnia, quae ab aeris elaterio pendent, phaenomena explicare se posse arbitratus est, si posuisset minimos aeris tu hulos constare ex tenuissima virga rarnosa, vel fascia in spiram revoluta . Sic enim facilius comprimi posse aerem, Sc statim, Suhlata vi comprimente, explicari, suumque in pristinum restitui statum puta bat . Excogitaverat M alias hypotheses, quas in medium affert, quasque omnes illi , quam innuimus, se posthabuisse dicit. De attractiυa vi pluribus sie disputat, ut a physica illam procul amandandam

censeat ; nititurque probare omnia corpora , quae attrahi videntur , aut sponte sua, aut ab externa vi aliorum corporum , a quibus am-

452쪽

biuntur . impelli. Elementa illa , ex quἱhus a P a ceteraque conflant liquida, esse ait corpora dura, inter se divisa , sphaericae similisve figurae, sic ut facile alia super alia excurrant; nec non aequali gravitatis vi praedita, qua tendant deorsum . ει ad lihellam sese componant . Quodlibet vero aquae elementum subtili Sc brevi quadam lanugine Vestitum esse dicit, quae compressa flectatur, sibique reddita subsiliat. Tali modo rationem se explicare posse putat, quare in aqua nonnihil insit glutinis, Sc quare ipsa quibusdam liquoribus commisceri r euset. Nam aquae villi eum incidant in alterius liquoris villos, ah his sectuntur, ac retrorsum impelluntur . Ex Galileii sententia contra Aristotelem ceterosque Peripateticos demonstrat omnia gravia eorpora eujusvis illa sint ponderis. magnitudinis Se figurae , ae quali veloeitate . 8c hane quidem non infinita , in inani descensura . In hoe etiam Galilejum secutus est, quod gravitatem constantem esse putaret, quamvis aliter Guidoni Grandio visum sit ci . Hic enim ex propositione CLXIV. hujus, de quo loquimur . libri, colligere saposse arbitratur, docuisse Borellium gravitatem, saltem quod ad aquas pertinet, directam , ut loquuntur, distantiarum a centro terrae rationem sequi. Quantum vero liquida. in quibus moventur corpora, illam velocitatem variare possint, antea jactis hydrostar ces sundamentis , acute satis , ut illis temporibus , persecutus est, id sibi merito dans Iaudi, quod hane physices Sc mechanices partem omnium primus illustraverit. Nam Galilejus ipse aliquid potius hae de re conjecisse, quam demonstrasse videtur. Ne vero aliquid operi deesset. novis argumentis errorem illorum convincit Borellius . qui corporibus omnia obsideri spatia, nullumque inane esse posse affirmabant; ae dein

mum librum claudit suam de glaciei phaenomenis opinionem exponens , de qua supra aliquid innuimus. In toto hujus operis it nere

453쪽

habuit Botellius dueεs geometriam Sc experientiam, dolendumque quod

his interdum hypothesis, quanquam raro, sese comitem adjunxerit. Id autem illis praesertim mirum videbitur, qui norunt omnes Academicos det tamento una mente consensisse de ablegandis a physica hypothesibus . sed ego Borellio ignoseo, qui habet excusationem vel temporum, vel necessitatis . Susceperat enim explicandas eaussas omnium rerum, quas suis, vel alienis doctus experimentis didicerat de motionibus naturalibus a gravitute pendentibus ἰ neque id sine aliquo hypothesium subsidio praestari potuisse videtur ab homine, qui praeter gravitatem. nullas alias magis generales naturae leges agnoscebat. Edito hoc liis bro, quanquam dies ae noctes cogitaret Borellius de absolvendo magno & arduo opere de motu animalium , aliquid tamen de acerrimo illo Mudio , quo serme a puero fuerat incensus solitus enim erat XIlI. diei horas in litteris consumere remisit, volens in omnium rerum abundantia solutius ac tranquillius vivere . Id exigere ab ipso videbantur provecta aetas & gracilitas corporis sanguinem enim in adolescentia evomuerat & imbecillitas virium , quam contraxerat praesertim ex morbo, quo non multo postquam redierat in Siciliam, conflictatus suit. Sed ipsa oblectamenta & solatia Borellii sibi . aliisque

erant fructuosa. Peragravit maximam Siciliae partem monumenta antiquitatis , Sc quidquid esset admiratione dignum conquirens. Saepius dabat litteras de rebus physicis ad Michaelem Angelum Riccium. quocum opera Octavii Falconarii jamdiu in gratiam redierat, ad Henricum oldenbourghium Regiae Anglicanae Societatis a commentariis , ad Christianum Hugenium , ad Jo. Dominicum Cassiniuin, alios*ie Parisinae Academiae socios cerat enim in spe magna fore ut ire vi in illorum numerum referretur9 M ad Ioannem Denisium. Narrat hie se a Borellici inter cetera didicisse actiorem esse sensum sinistri oeuli , quam dexteri, hujusque rei veritatem non uno eXperimento comprobasse. Collegit Borellius opuscula quaedam mathemattea Francisc Maurolyei Abbatis Messanensis. quem merito instauratorem mathematicarum disciplinarum appellabas , ea mente ut in Iucem c derentur.

454쪽

Εdidit vero earmina Simeonis Raui Episeopi Pactensis. quo nemo ei

sitiit nec amicior, nec carior. Sic enim illum adamaverant Sicelides ScEtruscae musae, ut merito in principibus illius aetatis poetis numeretur . Ut autem corrigeretur si quid minus diligenter in iis earminibus esset elaboratum, usus est Borellius opera Alexandri Marcheiti; quanquam εο per se ipsum id praestare poterat. Nam ut ab eodem Marehelio accepimus I non expers fuit ille poeticae suavitatis . Gratum quoque erat Borellio praeclarae indolis adolescentibus, qui domum Suam Ventitabant, commonstrare viam . quae ad philosophiam ducit, & ut seri solet inon ut ipse dux esset digitos ad sontes imtendere . Celebrabatur etiam quotidie ejus domus maxima frequentia civium, ae nobilissimorum hominum splendore. Horum plerosque sollicitare existimabatur, ut ab Hispanorum imperio deseerent. Sed quod hujus rei nullum erat apertum crimen, quo argui posset, non puta-hatur de tali tamque claro viro suspicionibus oportere judicari. De

mum se ipsa res aperuit anno I 674. ἰ cumque in conjuratorum numero Borellius haberetur, sui peccati poenam exilio pendere debuit. Seripsit Marchetius illum postea se purgasse de oblato crimine ; sed ego potissimum Ioanni Baptistae Carusio , aliisque gravissimis rerum Sicularum Historicis eredo, qui non dubitanter aflirmarunt Borellii lin. gua , quasi flabello seditionis , illam ambitiosorum hominum societatem diu fuisse ventilatam . Ipse pulsus Messana , exulans atque egens Romam venit, seque ad Christinam Suecorum Reginam , tanquam ad patronam, applicuit. Pro suo singulari in litteras amore Ro- aina non modo in elientelam, sed etiam in Academiam suam eree

o Videnda est Epistola Iop. -I. I. epist. ad Leoroldum . Admonensi tamen sunt Iectores ne omnia ad veritatem in illa epistola peraeripta fuisse putent. Nam Manhelirus in laudandis moribus Botellii nimium amori in praece.

Florem concessisse ridetur .

455쪽

47 s

pit Eorellium, non dubitans eximiam hujus doctrinam magno ei ornamento fore. Quoniam vero ipsi videbatur Borellius scientiam physices

tanquam filiam osculari suam , satagebat ne moeror egeSIariue, ne ealia res ulla illum averteret a persequendi operis de motu animalium studio . Tamquam vero extraordinaria pensa ab illo exigebat , ut aliquod physicum argumentum interdum de scripto exponeret in . Aeade in micorum corona. Non est tamen hoc loco praetereunda Reginae, seu potius illorum temporum levitas . Haud negabat ipsa fidem praedicti nibus , notationibusque cujusque vitae . quae ex natali die, aliisque astrologicis signis fieri solebant; cumque plures sint quos suus delectat error, commisit Regina Borellio ἰ ut oratione probandum suseipseret gravem iniuriam Astrologiae illos facere , qui negant inter conjecturales artes illam adnuinerandam esse. Paruit Borellius Reginae mandato ; 8t quidem hominem summi judicii risisse arbitror, postquam

intellexit plures extitisse. qui suas esse aliquid putaverint nugas. Post haec exposuit Reginae Ec Academicis collegis suis observata a Le ineunte Sextili an. I 67 I. in Aetneo monte. ad quem idcirco redierat, ut praetermissa quaedam in sua meteorologia incendii Aetnei an. I 669. suppleret. Perplacuere etiam quae de forma veterum triremium. de qua dissidebant inter se antiquitatis explicatores , disseruit Borelli is, harumque dissertationum exemplaria Romae extant tum in Vaticana Bibliotheea, tum apud Religiosos homines Seholarum Piarum. Neque minus gratum erat Christinae Reginae doceti a Borellio de eaelestibus rebus. quas ipse Sc Adrianus Auinutius, qui iis temporibus Romae eommorabatur, pro parium studiorum conjunctione observabant; quinimmo si quid novi in caelo extitisset, ipsa per se eontemplari vole bat . Summum istud Reginae studium in litteras litteratosque viros sa-cile persuadebat Borellio , sibi Romae fore loeum quietis tranquillitatisque plenissimum e sed illa postea consecuta sunt tempora , ut hona spes eum omnium sere rerum desperatione confligere videretur . Nam solutione a Sueeis impedita , saepe accidit ut Reginae aerarium tantas in angustias venerit, ut necessariis vix sumptibus, nedum liberalibus,

456쪽

satis esset. Ne vero partis antea mpiolis frueretur Borellius, persdIasieli teterrimi iam uti etsi fortasse heri dissicillimi mores illum nequi rem reddiderant a quo non solum pecunia, sed omni pene re spoliatus suit. Ad eeteras miserias accessit mora Leopoldi Cardinalis Medicet, quam Iugete non destitit Borellius ut sibi & eerte illius opi-hus sustentare potuisset easus suos) utque litteris, omnibusque ingenuis atribus satalem. His calamitatibus acceptis, statvit quod reliquum vitae foret transigere in sinu se domo Religiosorum hominum, qui dicuntur Scholarum Piarum. a quibus invitabatur erudiendi caussa alumnos in mathematicis Sc philosophicis disciplinis. In quo exequendo munere , quod plurium horarum operam quotidie sere exigebat. etsi non remissus fuerit, tamen & Academiam Reginae frequentabat, Sclibrum de elementis conicis Apollonii s Archimedis breuiori meth do demonstratis consecit, Sc quod jamdiu in manibus habebat de m tu animalium opus 8c accuratius tractabat, Sc politius limabat. Quia

vero laborabat Borellius non tam ut solveret, quod XXIV. annos ante promiserat, sicque tandem ea nota essent hominibus, quae nemo adhuc docuerat, quam ut gratus in Reginam cognosceretur oblato ei munere, quo nullum esset neque nobilius, neque magnificentius, ineunte Decembri an. I 679. laetus illi nunciavit, Se jam esse paratum ad opus typis committendum. A se quoque omnia esse paratissima respondit Regina, ut res neque sane haee mediocris erat impensae9 pro dignitate operis conficeretur. Sed tempus. quod exoptatissimae

ditionis suit initium, idem fuit terminus vitae Auctoris. qui sane d

Iuit se non extremam manum potuisse imponere quibusdam locis se- eundi voluminis. Totam ham rem commendavit amori fideique amicorum . ac praesertim Caroli Ioannis a Iesu. qui tum sodalitatem Sch larum Piarum gubernabat. At siruti nemo pictor inventus est, qui Coae Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam reliquit. absolveret, sic ea quae Borellius non periecit propter eorum . quae perse

cerat, Summam excellentiam nemo est persecutus. Multum tamen debent

litterae Moderatori, quem commemoravimus. Scholarum Harum, quod

457쪽

ejus diligentia saltum est, ut opus quam eelerrime nitideque in lucem

exierit; plur mum vero Reginae Christinae, quod huie rei necessariam pecuniam erogaverit. Opus dividitur in partes duas, quarum prima externos, seu, ut loquuntur. spontaneos animalium motus. altera internos, seu necessarios explicat. Principio decla: at Borellius muscul rum fabricam & fguram , species recenset , usum actionemqtie describit, studcns non tam probare sua, quam contraria redarguere. Hoefacto, dupli dein statuit musculorum Vim , alteram forarum propriam, alteram a voluntatis arbitrio pendentem , quam idcirco vitalem appetilat . Quanta veto Ait vis ista vitalis, qua nedum brachium, aut crus, Scia tarum animalis corpus sustinetur, Sc ingentia pondera attolluntur

Si impelluntur , determinare nititur Borellius, nihilque profert, quod non admirationem creet. Exempli gratia mansorii hominis museuli , qui simul sumpti libram ponderis non superant, tanta vi praediti sunt eadem serme asserit Borellius de qitatuor musculis tibiam flectentibus ut haee aequet vim ponderis librarum D. 8c ultra. Inter-

eostales vero musculi majorem etiam vim exercent, eum ex Borellii sententia haec proxime ad vim ponderis MLXVIII. librarum accedat .

In his aliisque hujusmodi inquisitionibus illa praesertim egerunt m chanices periti , quae vectis theoriam explicant , quae tradunt modum , quo vires ipsi vecti obliquae in totidem perpendiculares converisti possint, quae pertinent ad aequilibrium virium , quae minime sint parallelae, sed quae ita dirigantur, ut per idem punctum transeam ,

8c quae exponunt contractionem & Vim catenarum , quae eomponun

tur ex annulis mobilibus thomboidalibus, in quibus diagonalis linea perpendicularis lineae suspensionis distendi , aut contrahi possit. Ηaee catenarum hypothesis, quamvis Bernoullio aliisque haud arriserit, quod

ipsa animalis corporis fabricae minus aptari possit, ex ipsa tamen maximas rei geometricae Se mechanicae utilitates profluxisse nemo dubi laverit . Nullum est motionis genus sive ad gressum , sive ad natatum , sive ad volatum pertinens, cujus principia Sc effectus non sa-

458쪽

dum saeiens . illaque omnia studens eliminare , quae errorem gignere possem. Quam opportune vero elegantes ubique proponuntur quae-εtiones . Si ex allatis principiis solvunturi Cur, exempli caussa, sta do alternis pedibus minus defatigemur , quam dum ab ambobus piabbus simul sustentamur; quare aves commodius Stent pede in uno, quam homines; quare ipsae stando, ramisque arborum comprehensis absque easus periculo quiescant Sc dormiant; cur sex aut plurium pedum animalia aegrius Sient quam quadrupedes; cur necessario cadere debeat

equus , nisi tribus saltem eodem tempore suffulciatur pedibus ; quateat te nulla seri possit ut homo volet ; quare aves 8c quadrupedes , minime vero homines naturali instinctu natent. Claudit Borellius pri rem operis partem descriptione cujusdam machinae a Se inventae, cujus ope diu sub aqua respirare posse homines putavit. Sed hane nulli esse usui palam aperteque secisse videtur Iaeobus Bernoullius . Ο ditur Borellius II. partem ab inquisitione caussarum, ob quas musculi contrahuntur sin contractione enim praecipua Sc primaria illorum actio consistit 8c postquam aliorum evertit sententi .s, suam quamdam , modeste tamen ob rei novitatem , proponit. Putat enim in musculos pro voluntatis arbitrio a cerebro sueeum nerveum instillari, huneque eum lympha 8c sanguine, a quibus perpetuo fibrae Sc ea nes eorumdem musculorum, ut spongiae , madesunt, sie commisceri, ut simul ebulliant ae serveant non secus ae oleum vitrioli 8t saltartari, indeque inflationem , duritiem Sc contractionem ipsorum musculorum nasci. Quae perpendens Boethaavius optare se ait ut earum rerum, quarum vim Sc e rictum vidisse satis gloriosum erat, se ignorare caussam Borellius professus esset, aut saltem ne in illa investiganda ab anatome deseivisset: ceterum, inquit, quast habe de musculis sunt certissime egregia cr) . Inter multa vero praeclara omnium consensu illa admirabiliora judicantur, quae musculorum sum-0 De Mat. Sea. IV. CV. m.

459쪽

niam vim probant, quae varios ostendunt motus Sc actiones pro varia ipsorum figura εc positione; quae tendinum usum explicant, Scquae satis declarant agnovisse Borellium insidere in fibris musculorum vim quamdam illorum propriam, quam tamen minime tantam putavit, quantam esse experimenta docuerunt, postquam inritabilitatis nomina ipsa donata fuit. Α musculorum motibus voluntatiis Sc liberis ad n

turales 8c necessarios transit Borellius, nihilque earum rerum omittit, quae motum eordis , 8c, quae ab hoc pendet, circulationem sanguianis declarare posse videanetur. Cor verum esse musculum ex shris maxime spiralibus coagmentatum amrmat; illudque propterea. ut ceteros omnes musculos, eademque de caussa instari, tendi , ae durescere . Inflatae fibrae ae turgidae eava ventriculorum arctant , 8c instar

praeli sanguinem in his contentum exprimunt. Hune vero Violenter adeo in arterias impelli arbitratur, ut aestimet vim eordis quis non mirahitur tantulo visceri tantum inesse robur l eentum octoginta millia pondo . Elaborarunt Sc alii insignes physici Iacobus Keillius , Iurinius, Morianditis, Tahorius , Daniel Bet noullius , aliique non pauci

in hae indaganda mensura. Sed hi tanta sunt in varietate ac dissensione opinionum , ut magno argumento esse debeat nihil dum eetii nos hae in re habere . Nec minus inter se dissident ac discordant illustriores philosophi, dum volunt aestimare quantitatem sanguinis, qui unico pulsu ex corde in aortam , bc arteriam pulmonalem expellitur. Tres unicas statuit esse Borellius, paullo ultra Taborius . quinque Santorinius, Lo erus duas. Κeillius unam , M semiunciam IIar vejus. Spontaneis & naturalibus tertium adjungit Botellius motionum genus, quas mixtas appellat, quod scilicet M libere Sc naturaliter fiant. Has inter praecipuum tenet locum respiratio, cujus quaenam sint caussae , quibus instrumeutis, & quibus fiat modis ita ille explicat, ut multa , quae ad illud usque tempus fuerant incognita, aperiat. Ac praesertim declarat quid agat, ae quemadmodum dilatetur thorax, quod inu nuS , quantaque sit Vis costarum , musculorum intercos talium, Sc dia-phragmaiis, quod opus essetant musculi abdominis in violenta respi-

460쪽

ffatione, quot quantasque uillitates 8t eommoda ex sola respiratione capiant animantes, quomodo aer spiritu dueatur, quomodo in abditiores

pulmonum recessus penetret, ad sanguinem transeat, ει cum eo commisceatur. Commixtum sanguini aerem a suo elaterio, fe a varia compressione viscerum, vasorum , c rnium, membranarum, & eutis, a

quibus circumdatur, motum quemdam tremulum consequi sibi fingit Borellius, hineque fieri ut sanguinis particulae illo motu, dum animal vivit, perpetuo concutiantur atque agitentur. Quo posito, expedite se explicare posse putavit, quod proposuerat IIarvejus , qui fiat ni,

mirum ut foetus secundinis exutus, si semel aerem hauserit, ne momentum quidem temporis sine eo vivere queat. Explicat Sc alias res ad respirationem pertinentes , quae Versabantur in quaestione; nec So- Ium ptrscrutari voluisse omnia videtur, per quae respirando vivimus. sed etiam ea , per quae suffocati vita privamur. Laelis & sanguinis naturam examinat, Se quaedam etiam de succo nerveo attin sit . Sed ne Singula persequar, quod nimis longum esset, permulta sane a Borellio conquisita Sc eollecta sunt de omnibus iis rebus, quae animal gignunt, formant, conservam. ae destruunt. Quam multae etiam prolatae ab eo sunt, quamque de rebus variis maximique momenti tum in mechanica, tum in physica ac medicina Sc eaussae cur

quidque fiat, Si demonstrationes quemadmodum quaeque santi qua

ex omni copia plurima Sc certissima argumenta sumuntur ad totius a ni malis etκονομιαν explicandam. Nihil dico de ordine, eum omnia geo metrice hoc in opere sint disposita ; ει quae certa 8c evidentia sun viam sternam ad oecultorum cognitionem assequendam. Quapropter minime est mirandum si Boethaavius pronuntiaverit Medicum. qui lumine tanti Sc prorsus incomparabilis operis carere voluerit, illum necesse esse in tenebris degere cr . Extitit etiam in Gallia homo do-

ι Stud, Med. Pan. VII. de Anal. aea. III. cap. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION