Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ctrina praestans Petrus Chiraehius, qui utilem adeo hujusce operit Bo-tellii lectionem medicinae studiosis putavit, ut novam cathedram in Academia Montis Pessulani excitandam testamento jusserit, e qua quis idem opus ex auctoritate publiea expliearet I . Quae res quamvis ad exitum minime perducta, gloriosissima tamen Borellio fuit. Quam vero magnifiea Se prorsus singularia illa, quae Bellinius flumen ora-.tionis aureum sundens praeditavit de rebus in libro de motu animalium eontentis sa) l Illi ipsi, qui a Botellio dissentiunt, qui illum a guunt . quod nimis tribuerit mathematicis rebus , qui in ipso de motu animatium opere nonnulla notarunt errata, unum tamen praeter

ceteros mirantur Borellium. unum dicunt in multis tenebris erroris Minscitiae, quibus obstructa erat animalium fatalea, clarissimum lumen praetulisse ; primum mechanicam Sc geometriam ad medicinam adduxisse , es eis eque industria Se ingenio suo singulari, ut quasi peregrinantes medici domum deducerentur . Quod ad errata vero attinet, quibus profecto non carent illius libri, sicilis est defensior angustoselse sensus . infirma hominum judicia, brevia curricula vitae. in profundo. ut Democritus alebat. veritatem esse demersam , 9 nihil simul inventum Sc persectum . Praeterquamquod quis est tam lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat Non puto autem necesse iis respondere , qui accusant Borellium , quod videatur abhorruisse a politiori quadam Latine scribendi elegantia. Nam si hane asserat rerum mathematicarum Sc physicarum scriptor, non asperner; si non habeat, non admodum flagitem , dummodo complectatur ve

bis quod vult, Sc dicat plane quod intelligatur. Iis potius respondebo , qui de vita 8e moribus Borellii sie judieant, ut ab his omnem commendationem ingenii eversam esse dicam . Fuit is quidem dise

462쪽

48 asellis, morosus, invidus . ingenio inquieto, Sc in novas res avia

do ; sed haec vitia magnis emendata suere virtutibus. quae pra sertim apparuerunt in extrema aetate , postquam scilieet meditatio , ratio, aerumnae, longaque consuetudo ipsarum virtutum ner vos corroboraverant, illumque docuerant , quae plerumque homines appetunt 8c sequuntur, perexigua 8c minuta esse . nullumque bonum esse eum virtute comparandum. Quoniam vero inter virtutes, tamquam sol inter astra, eminet pietas adversus Deum. hujus quanta Mquam illustria signa dederit Borellius ex iis praesertim apparet, quae de illo scripta reliquit Carolus Ioannes a Iesu Scholarum Piarum Pra sectus si quae dum leges iacile judicabis minime ab eo, tanquam ab inerti poeta, extremum vitae actum neglectum suisse. Monumentum habuit in S. Pantaleonis Aede . in quo haec Paulinus a S. Iosepho, vir doctrina , 8c scribendi elegantia clarus hune titulum fecit: D. O. M. IcΗ. ALPHONSO BORELLIO NEAPOLITANO

463쪽

Talem exitum habuit vita Borellii, qui ob singularem floruinam, eelebritatemque famae majori quidem felicitate dignus ab omnibus exi stimabatur. Itaque secit, ut vere dictum videatur: sui cuique mores fingunt fortunam.

464쪽

Post disces uni Botellii ab Etruria nullus Pisis per novem Sc amplius annos fuit mathematiearum disciplinarum praeceptor. Tandem au. I 677. hoe munus delatum fuit ejus discipulo Alexandro Marchetto, qui Pontormi choe oppido nomen) natus erat XV. Kal. Martiasan. 163 a. parentibus Angelo Marchetto Sc Ludovica Bonaventuria. Coactus obtemperare natu majori fiatri nam pater mature decesserat de curtieulo litterarum deflectit, ut mercaturae operam daret, quod grave adeo illi erat , ut se omnium miserrimum duceret. Uicit tandem voluntatem fratris ea eonditione, ut juris prudentiae vacaret, in qua praeceptorem Florentiae habuit Laurentium Librium . Sed libe tius cum Musis versabatur, sermaveratque adeo illum natura ad poe-Sin , ut quae adolescentulo exciderunt carmina, vel severioribus judieibus probata suerint. Pisas autem eum venisset, dum philosophiae operam da-hat . contempsit, Se irrisit etiam lepidis quidem carminibus horridum Mincultum Peripateticorum philosophandi genus . Iloe tamen cum Sequi cogeretur, videbatur sibi ex servitute, quasi luce libertatis recreatus

reviviscere . quoties ad Musas suas se referret. Saepe etiam verius extempore sundebat ad lyram, quae res virorum Se dignitate & doctrina prineipum gratiam ipsi conciliavit. Per ea tempora egregiam juvenis indolem & doeile ingenium Alphonsus Borellius admiratus . pec tiari cura sibi exeolendum suscepit, disciplinarum , quas philosophia

ac mathesis complectitur, amorem eidem inspirans , optimi Sque prae ceptis , institutisque ejus animum imbuens. Ita sub Alphonso Marchellus profecit, ut primum Lectoris, si euti vocant, extraordinarii m nus magna eum laude obire , deinde Doctoris lauream consequi, postmodum, anno scilicet I 6s9. logicen docendi provineiam sibi demandari meruerit. Quod autem non leve est ejus doctrinae in geometriacis rebus argumentum , ipse Borellius tantum tribuebat Marchetto, ut elementa geometriae, quae docere ipse domi discipulos tenebatur , a Marchetio doceri curaverit, quo scilicet ipse & veteranis discipulis, Scoperibus perficiendis suis liberius vacare posset. Ea ratione Marchettoeontigit, ut cum viros alios litterarum gloria postmodum celebratos ,

465쪽

tum Laurentium ipsum Bellinium immortalis memoriae hominem se discipulum habu me gloriari potuerit. Per annum integrum logicen tr dens operam suam omnibus ita probavit, ut eathedram philosophiae extraordinariam adeptus sit . Leopoldi Medicet Cardinalis eommendatione . Cathedram eam, nec no alteram, ad quam octo post annos traductus est, ordinariae philosophiae decem Se octo sere tenuit annos non sine mediocri aeum inis doctrinaeque gloria . Quo enim a Pi sana Academia. Borellii maxime vestigia persequens , jugum Aristotelis prorsus excuteret, multa e recentiori philosophia promere, multum experimentis, frementibus lieet senioribus quibusdam, qui veluti no-etuae lueem refugiebant, tribuere non dubitavit. Sub finem primi ab

eo munere suscepto anni Marchetius operi manum admovit, quod primo quidem Galilaeus ampliatus, postea de resistentia solidorum inseribere maluit . Eo autem in libro cum Galileii opinionem de solidi parabolici aequali ex omni parte resistentia , etiam eum utrinque suliscitur, confutat, tum plurima Galileii ipsius inventis, quae ad solidorum resistentiam pertinent, addit sane curiosa , quaeque magnum usum in aestimanda trabium firmitate ad domos navesque construendas habere possunt . Hac de re etiam tractandum susceperat vincensus vivianius ea mente , ut Galileium suum illustraret , &quantum fieri poterat defenderet . utque opus Galliarum Regi recentibus magnisque ab eo decoratus beneficus nuneuparet . Itaque ut audivit se a Marchetto praeoecuparum suisse. huneque habere jam omnia parata ad impressionem libri instituendam , vehementer a Le poldo Cardinali postulavit, ne pateretur se a Marchetto antevertit imdeeorum enim se putare, quae tractata 8e explicata ab aliis antea fuissent, in magni Regis nomine apparere. Faelle annuit Leopoldus

pro suo in Vivianium studio, 8e saeile quod postulabat obtinuit pro sua auctoritate. Si singularibus in Marchetium beneficiis. Constituit

tamen sex mensium spatium persciendae rei, quo consumpto. integra

omnia ae libera Marchetto esse deberent. vivianium quotidie aliud ex alio impediit ne opus absolveretr quare Marchetius librum suum in N n n a

466쪽

vulgus edidit ad. MDcLX a T. eumque Leopoldo Cardinali nuneupavit. Extitit qui librum hunc aut omni, aut magna ex parte a Borellio eo seriptum suisse assirmaret ἰ sed veritas ipsa flagitat, ut dieam, neque Mareheltum ad hujusmodi opus cudendum fuisse ineptum, neque monumenta deesse . praesertim Borellii ejusdem epistolas, quibus eontrarium concludi facile possit. Quid vero de hoe opere senserint nonnulli doctrina praestantes homines sustori oratione prosequitur Franciscus Ma chellus in iis libris. quos honori patris, ejus vitam desensionemque eo seribens . destinavit, quique professione pietatis aut laudati, aut certe excusati erunt. Dum autem tempus facultatemque memorati edendi operis praestolaretur Alexander, librum quemdam alium, quem inscripsit Exe euationes mechanicae , vulgavit. Visus est hic minuisse potius. quam auxisse expectationem alterius libri de resistentia solidorum . Nihil e

nim in illo erat, quod vel minimum adderet Aristotelis, Arehimedis . Valerii. Guid inii. Galileii aliorumque praeclaris inventis, quanquam sustus, distinctius, clarius 8c facilius haee eadem persequi se velle Auctor declaravit. Eodem tempore interpretationi poematis Luctetit in ri . quam solutis, ut nos Itali dicimus. carminibus seeit , quamque

ante quadriennium inchoaverat, supremam manum admovit . Opus

hoc non modo publici iuris facere . sed M Cosmo III. Magno Et ricae Duel eogitavit inscribere εἶ sed impiis Lucretii sententiis obse nisque dictis offensus Cosmi animus, utrumque fieri vetuit. Quamobrem non alio modo potuisset hie gloriam, cujus supra quam eredibile

est, erat avidus, quamque maximam ex ea sperabat interpretatione , consequi, nisi multis amicis suis permisisset. Ut eamdem privato studio sibi exscribendam curarent. Prodiit illa tandem in vulgus typis

Londinensibus, euraute egregio poeta Paullo Rollio an. MDCCHI ., ae deinceps alii eam ediderunt typographi. Sed satendum est multa eosdem typographos in iis adornandis editionibus mecavisse. Non possumus vero non valde assentiri Milio, qui nihil in poetiea prodiisse assirmat superiori saeculo. quod eum Lucretii interpretatione ullo modo eon seria possit: per hane plurimum auctam Italiae, Italicaeque ii

467쪽

guae gloriam ; non potuisse tantum opus nisi a philosopho, summoque poeta perfici; selieiterque Mareheltum eos declinasse seopulos. in quos plerique interpretum incidunt. Nam qui in eo laborant . ut Latina , aut Graeca verba, totidem pene Italicis reddant, quod fideles interpretes haberi volunt, inepte iaciunt, atque in illa nimis attenuata diligentia graviter peccam , quoniam quidem res ipsa st obscurior , deinde Italicae orationis dignitate eultuque destituta sordescit: Si qui horum in verbis reserendis religionem improbant , putidammae appetilant libertatis cujusdam & licentiae amatores , his plerumque eontingit, ut dum ad ornamenta toto animo intendunt, ab ipsa sententia longius aberrent, seque potius, quam poetam , quem reddendum susceperunt, exprimam. Summa prudentia igitur Summoque artificio praeditum illum esse oportet, qualis suit Marchetius , qui medius inter has duas s ries ita navigat, ut naufragium non iaciat. omnino imaginem similitudinemque divini ingenii Lucretii in Marchetis iacile agnosces, quae dum a me proseruntur, vides jam huic me condonare velle mediocria vitia, quae nimis severus Aristarchus Dominicus LaetZatinius illius interpretationi obiecit in nec utrumque magis amabis, quam eum ah vngusta philosophiae via, quae etiam, docente Marehelto, fit

commodior, in late patentes eloquentiae campos evagantur. Laetus

prospero successu hu iis interpretationis Marchetius, majora se jam audere posse putavit . Itaque hoc sibi sumpsit, ut Lucretium ipsum imitatus , quae veriora sibi viderentur philosophiae eapita Italico poemate exponeret. Scripsit hae de re ad Ioannem Domini eum Cassinium, sperans per eum Se impetraturum. ut opus Ludovico Magno dedicaretur. Quanquam Cassinius Spem hujusmodi minime extenuavit , nee poetam, rei dissicultatem illi objiciens, ab incoepto deterruit , nihilo tamen minus quod magno ardore susceptum fuerat, brevi refrixit, abjectumque demum operis perficiendi consilium. Alia extant ipsius Marchetii carmina, praesertim lyzica, magna quidem laude digna , quorum alia ipse, alia Franciscus filius, quaedam etiam alii it, lueem ediderunt. Suavis e vim ac nitida ejus elocutio est: scatet ssutis M ima-

468쪽

' ginibus ad vivum res, de quibus agit, exprimentibus; quidquid vult

iacile dicit, ut non invita trahi . sed sua veluti sponte suere vide tur oratio. Quoniam vero hoc loco sermo est de poeticis Mareheltiscriptis, minime silentio praetereunda videtur Aeneidum Virgilii interpretatio , quam vel ab ineunte adolescentia suscepit. M ad V. usque

librum perduxit; nec non παραφρασις Anacreontis, quae cum ad summam senectutem consecta ab illo fuisset, satis quidem declarat, ut Anacreontis, sie Marchetti Musas nunquam consenuisse. Venusta enim , elegans, poetica est; εc Si poetam, minime vero interpretem quaeres, non dubitabis Marchetium Regnerio, Corfinio, multoque magis Salvi.nio praeserre. Restat ut recenseamus reliqua illius opera , quae ad rem mathematicam pertinent; 8c recensuisSe satis erit, quia nihil eonintinent, quod post inventa Galileii. Torricellii , Hugenii, Sc Vivianti

illam saeuitatem vel minimum auxerit. Vulgavit enim anno l I67 libellum, qui inscribitur : Fundamenta universae scientiae de motu uniformiser accelerato a Galilaeo Galilaei primum jacra, ab Mangelista Torricellio , aliisque celeberrimis mathematicis probabilibus rationabus confirmata, nunc vero demum eυidentibus demonstrationibus stabilita ab Alexandro Marchetti De. & anno post libellum alium, eui titulus: Problemata sex a Lerdensi quodam geometra Christophoro Salerio missa ; ab hoc sero Germanis Italisque Math

maticis proposita , resoluta autem ab Alexandro Marchetli. Sed n scio quo pacto ab eo, quod propositum erat . aberravit Marchetius . qua de re eum admonitus ab amicis suisset, novum consecit opus , quod paullo post hae inseriptione vulgavit: Septem problematum geometrica ac trigonometrica resolutio. Erant reliqua problemata v. du decim enim posuerat Batavus ille quae rei difficultate deterritus minime attigit Marchetius. Solvit tamen omnia vivianius saei te eleganterque , 8c ad attenuandam laudem , quam ex hujusmodi solutione minime quaerebat, librum, quem hae de re conscripsit, nominavit: DL porto geometrico. In quo si quis Vivianii modestiam putaret se eo-gnoscere, vehementer erraret. Est enim magni elatiqae animi minora

469쪽

contemnere . cum multo majora gignere se posse intelligit . Praeterquamquod Vivianius irridere prae se Marchetium volebat, cum Se Ueluti per jocum perseeisse diceret, quod Marchetius multo studio, mul loque labore perficere plane non potuerat. Erant enim inter eos simultates ex iis ortae rebus, quas caussa impressionis libri ae resisten tra solidorum accidisse paullo supra narravimus. Aecedebat illa quo que caussa , quod Marchetius, ut homo levis 8c suspicax, indignabatur se , prout optasset, minime a Vivianio laudari, contraque existimabat in omnibus illius de se dictis aliquid semper inesse malevolentiae . Num Vivianti animum malevolentia in Μarchei tum idcirco suia susum existimabimus, quod affirmaverit ci Galilejum, ejusque diserupulum Bonaventuram Cavalerium omnium primos demonstraSSe momenta gravium proportionem habere compositam ex proportionibus

ponderum o longitudinum Z Quam laudem, quod sibi , arroganter

sane, vindiearet Marchetius, id minime serendum esse putavit Vivianius , eeterique veritatis, non minus quam Galileii studiosi . Desor- me enim est de se ipso praedicare , falsa praesertim , 8c cum irrisione audientium imitari militem gloriosum . Absuit tamen a Vivianti objurgatione ira , quanquam instigarent nonnulli, ne rationem Marehelti haberet. Plurima vero in hae eontroversia iraeunde rabioseque Se dixit Sc seripsit Marchetius; cumque ejus scripta multorum etiam in manibus essent, quae acerbiores alere potuissent inimicitias. adsuit vir optimus , pacisque amantissimus Franciscus Rediiis ad illas extinguendas . Neque minus intellexit Uivianius, cum Marchettus scribendum vi

scepisset de cometis, qui apparuerunt an. 168o. Sc I68 a. plus conatum suisse, quam quantum praestare poterat. Pro sua tamen observantia in Redium, eui Marchetius scriptum suum nuncupaverat, tacendum sibi p ti) In libro, qui inseribitur: scienta universale delle proporti ni ee.

470쪽

49Otavit . cui eaussae aceessit, quod error Marchetti, qui putabat eoae tas serri per rectam lineam . 8c ab exhalationibus terrae oriri, eo munis erat Galileio. Keplero, aliisque magni nominis astronomis. Acerbiores etiam suisse vidontur controversiae, quae inter illum Sc Grandium intereessere. His caussam dedit Grandii ipsius dictum in prae .

satione libri de quadratura circuli O hyperbolae, quo in loco aD

sit mavit totam illam materiem de resistentia Solidorum vel ab anno 66 I. adeo praeoccupasse Blondellum, ut actum prorsus egisse videretur Marchetius. Sunt etiam qui existimant exacerbasse animum Marinthetti in Grandium partam huic magnis operibus gloriam, ob quam intelligebat, illum sibi destinari successorem in munere docendi math matteas disciplinas, quod filio fic diseipulo suo Angelo eonferri v luisset . Simultato eas praeter scripta, quae hine atque illine edita sunt , haud leviter Maglia chii mala studia videbantur auger , cum. non aliud antiquius haberet . quam ut Grandium in Marchetium, Se Marchetium in Grandium instigaret, ut ex litteris illius ad utrumque

datis cognoscere potui . Quae in hae eontroversia seripsit mrchetius ad defensionem magis commendationemque sui spectant, quam ad OG sensionem adversarii: in iis vero, quae Grandius exaravit, maior Me 4bitas apparet, videturque insectari exagitare voluisse omnia Marinchetli mathematica seripta, quasi hominis in hujusmodi disciplinta I viter docti. Quia Sc alia etiam acerbiora edete cogitabat, nisi a Cen soribus , ut ipsa postulabat aequitas, prohibitus suisset. sie fuit Granis dius ultor injuriae, M punitor doloris sui. quo maxime incensus fuit, quando Marchetius coepit irridere . M aecusare etiam veluti religioni eontrarium eaput illud libri de quadratura circuli O hyperbolae, ubi Grandius docet; eam infiniti vim agnoscendam , ut etiam, quod per se nullum est multiplicando , in aliquid commutet , sicut finitari magnitudinem dividendo, in nullam degenerare euit: unde per in nitam Dei Creatoris potentiam omnia ex nihilo facta, omniaque in

SEARCH

MENU NAVIGATION