장음표시 사용
471쪽
lineis numerisque mundi principium demonstrare se posse assirmaverit, finem alter ex demonstratis ab se principiis explicari posse indicaverit Z Sed missa faciamus quae salsas opiniones, quaeque acerbas controve fias genuerunt . Te ita existimare volo minime defuisse Marchetto ad obterendas adversariorum obtrectationes doctrina excellentium hominum de se testimonia honorificentissima. quibus ipsius vitam refersit, quam Italice scripsit Franciscus filius , oratoris magis, quam historici partes agens. Neque minus illi gloriosum, quod expetitus fuerit ab Academia Patavina, & honoriscentissimis litteris invitatus ad docen. das mathematicas disciplinas. quod ut recusaret patriae Ac familiae caritas effecit. Duxerat ipse uxorem Lucretiam Cancellariam genere nobilissimo Pistorii natam 8c Pistorienses praesertim amabat, quod ab
iis civitate donatus suerat, quodque ex eorum urbe, generosaque Stirpe familiam suam ortam minus fortasse vere dieebat ex qua undecim suscepit liberos. Inter hos quod erat unus illustri ingenio Se industria , non insanire sibi videbatur , si parem summis mathematieis re diceret. sibique suceessorem destinaret. Prorsus summa diligentia erat in edueanda familia excitandaque ad virtutis Sc doctrinae studium , in ejusque ac musarum sinu dum vivebat, sensim Se sine sensu senescebat, ut non intelligeret quando Senectus obreperet. Extremo tempore amplexi correptus diem suum obiit Pomormi, quo in loco rusticari solebat, postrid. non . Sept. an. III 4. Fuit ille natura e mis . facilis in omnes . 8c ad bene saetendum . quibus posset, valde propensus: corpore autem, non illo quidem infirmo, sed tamen gracili , statura mediocri , dulei claraque voce , flavo crine, caeruleis
culis, suavi colore, atque hilari adspectili ut ii tradiderunt, qui eum ipso versati sunt. Ad mortui tumulum in Aede Pomoemi taee posita legitur inscriptio io Ο ΟVol. III.
473쪽
Quoniam de Angelo Marchetto semel iterumque mentionem secimus , de eo nune dicendum videtur. Nam etsi voti compos minime factus fuerit, ut patri succederet in mathematicarum disciplinarum cathedra, locum tamen in Academia obtinuit, eum an . II O . mecha niees magister declaratus fuisset. Quinquennio post iussus est nautia eam quoque Sc militarem Architecturam docera , qua re praesertimeonsuli plaeuit Stephanianae militiae Equitibus. Quadraginta & amplius annos huic muneri praesuit nam mortem obivit Pisis III. Non. Februarii an. 273 a. Sc experutioni , quam sui vel a prima aetate
commoverat. satisfecisse Videtur. Etenim vix compleverat X in annum, cum Florentiae an. I 688. typis commisit libellum, qui riseribitur : Conelusioni intorno at momenti de' graui sopra i plani deeliavi, neque multos post annos, antequam doctrinae insignibus deeoraretur decoratus autem fuit an . 16s8. antiqua mathematicae et menta nova, facili O secura methodo contexta , seu Euclidem rein fomatum , eui anteivit opus aliud hune praeserens titulum: La natura della proporrione e proporrionalita eon nuODO facile e sicuro melodo spiegata: Pistola I 69s. Laudarunt opus istud seriptores Actorum Lipsiensium , neque desuerunt, qui laudes quoque tribuerent Mar Getici ob ea, quae de Cosmographia paucis disseruit, & ob vulgata
carmina quaedam in volumine V. earminum Arcadiae Pastorum. Nil enim tam laborabat . quam ut se paternorum studiorum imitatorem ostenderet . Sed ab ejus gloria, poetica tractans, plurimum abfuit, uterque. dum reeondita 8e multipliei subtilique in arte mathematicorum versati sunt. minime, quod voluerunt, asseeuti fuisse videntur. Antequam Μareheltus Arthitecturae militaris docendae onus snsciis peret . Quintilianus Santarellius Florentinus huie muneri praefuerat , eum illud obiisset an. I 693. Praeclara de eo fama erat, quod multam Si utilem operam tribuerat Mediolanensibus vel in dirigendis aquis, vel in muniendis arcibus. Docuit Ze Pisis, quae ad has pertinent ar- es , ae naturae debitum reddidit V. Non. Maii Iros.
474쪽
in munere Ni pa: es S: supeliores habuit, omnes cui dem superasse viserar in tractando eruit . to ma: heu alicorum pulvere . Is natus est Cremonae Kal. Octob. an. I 67ι. patre Petro Martyre, qui phrygioniam
item exercebat. matre Caiharina Legata, cujus praesertim Studiis sa ictum est, ut liberaliter educaretur. Usus est magistris Iesuliis Paullo Iossio & Hierou mo Saccherio, qui fuit mira quadam facultate ingenii Sc memoriae, et Io. Baptista Canneto viro omni genere laudis excellenti, quem collegam etiam habuit in sodalitate Camaldulensium rhanc enim Grandius ingressus est Ravennae exeunte anno I 687. Do
cliis ihi a Galaminio ad Peli pateticorum philosophiam , haud poterat
in ea acquiescere adolescentis animus, qui ex Veritate, non ex optinnione auctoritateque omnia metiebatur: quare , ut hujusmodi philosophiae asperitatem , quasi condimento amoenitatis mitigaret atque molliret , saepe se ad studia poetica atque oratoria reserebat . Atque in his studiis quantum profecisset , cum desiderio arderet ostendendi moderatoribus suis, ab his obtinuit, ut novam instituere posset Academiam cerat enim alia instituta a Canneto ad easdem artes excolendas , ad quam tyronibus eoenobii erat aditus interclusus quae, quod aemula esse volebat alterius laudum, dicta est de' Gareniami. Legi libellum, quem de hujus Academiae historia Grandius ipse consetipsit , ex quo intelligere potui saepe in ea Iumen ingenii sui eumdem ostendi se modo Italicis, modo Latinis earminibus orationibusque, judicatumque de eo fuisse , seria docte eruditeque , jocosa lepide semper ipsum tractasse. Ex hae Aeademia binas alias generatas accepimus, hasque omnes , quoad stetere, laudabili aemulatione inter se concertasse . Romam interea mittitur ad excolenda rerum divinarum studia, in quibus Scholasticorum insulsitates es ineptias perferre debuit. Quidquid vero temporis illi vaeabat a schola in evolvendis veteribus monumentis libentissime insumebat; nee iacile quem dixerim plus studii acuminisque, quam illum, ad originem, omnemque historiam suae sodalitatis cognoscendam adhibuisse. Quapropter, cohortante maxime Canneto , & Martyrologium Camaldulense conficere, Si S. Romualdi vitam a S. Petro Damiano honscriptam copiosissimis commentariis Monachorum hist
475쪽
tiam in primis illustrantibus ornare facile potuit. Sed horum studio. rum seue iis maximi suere Dissertationes Camaldulenses, quem tamen librum non edidit nisi an . Iror . . quod illum S: limali politius Nprobari doctissimorum hominum judicio , antequam ederetur . voluit.
Quae quidem judicia non tam grata, quam necessaIta erant. Magna enim constituta Sc parata erat Grandio adversaria credulitas Suorum. qui eum primordia sodalitatis augustiora sacerent, non tulissem non
dicam refelli, sed in dubium revocari quaedam, quae diu Se vulgo invalueram . In hi si visum illud Itom ualdo divinitus ohjectum scalae
nescio cujus ἔ alia praeterea ejusdem modi, quae poeticis magis decora sabulis, quam incorruptis testata rerum gestarum monumentis seruntur. Hae dissertationes . quarum prima est de Institutione ordinis
Camal sensis, altera de aetate S. P. Romustidi . tertia de visione scalae ejusdem O habitus mutatione praetensa, quarta demum de S. Petri Damiani O ADel nitarum Instituto Camaldulensi , vestibula ει quasi aditus suissent annalium Camaldulensium, si in iis conseribendis perseverasset Grandius. Sed coactus alieno vivere urbitrio doluit in plura studia ita se distrahi, ut tanto operi absolvendo minime tempus reperiret. Missus cum fuisset Florentiam ad tradendam suis philosophiam, casu magis , quam judicio sumpsit in mlinus Cartesii opus, quod de Principiis inscribitur. Incensus cupiditate omnia persecte tenendi, quae in illo continentur, dedit se in geometria instituendum Sebastiano Franchio, quo medico Sc amico utebatur Franciscus Caramellius eoenobii Praeses. ita celeriter Euclidis elementa arripuit, ut ea non tum primum ediscere videretur , sed reminisci & reeordari . Quare minime est mirandum, si ei Franchius praedixerit fore aliquando ipsum longe omnium in mathematicis doctrinis prinei pem . Porro eo bie-
vi pervenit Grandius, ut non solum celebriorum Geometrarum invenista per se noscere, sed nova etiam ex se gignere potuerit, inter quae nonnulla theoremata suerunt de concoidibus, Sc cissoidibus, quae etiam postquam omnem aetatem in hujusmodi studiis consumpserat, sibi perplacuisse affirmavit. Eodem tempore elaboravit etiam, ut Opus
476쪽
quod ante quinquennium secerat de mustea, geometria duee, poliret atque perficeret. Totum illud XX V. propositionibus conclusit, qua circumscriptione nihil elegantius ti ingeniosius; neque illud tamen satis unquam dignum putavit, quod in lucem hominum prodiret. Haee quoniam occulta 8c abdita intra coenobii parietes erant , easus incidit,
quo brevi illustris ει pervagata fuit sima de Grandii doctrina apud
Florentinos. Λecitus Florentiam fuerat nobilis quidam Germanus eo-gnomina Bodnausenius, ut ab eo Ferdinandus Magnus Etruriae Priniseeps in doctrina morum instrueretur. Is, ut erat in analysi , ceterisque mathematicis disciplinis non mediocriter versatus . quaesivit illi- eo, quosnam haberent in iisdem disciplinis praestantes viros Flore lini Cum audiisset unum inter omnes excellere Vivianium , eonvenit hominem illud rogitans , ut sibi punctum flexus in eoneoide primaria inveniret. Non invenit, sua synthesi usus, Vivianius, quod eumralatum esset ad Grandium. quid ipse posset. Voluit experiri. Eventus ei ex sententia processit; neque est credibile ad quantam admirationem hare res Vivianium . Bodnausenium , ceterosque rerum mathematiearum intelligentes viros traduxerit. Quae non multo postquamaeeiderant, adivit Granditis Vivianium, quo ei solarium a se cons ctum ostenderet, rogaretque ab illo, ut nascenti prope laudi suae doctrinaeque praeesset. Ridens Vivianius manu prehendit Grandium. Heus tu , inquit, ducem Sc magistrum desideras Non mihi docendus. sed eollaudandus videris, quod tantam jam sis saeuitatem ad Ptus . ut non aequalibus modo tuis anteponi. sed cum exercitatissimis viris possis comparari. Hujusmodi testimonio maxime stimulatus atque excitatus suit Grandius ad prodeundum in publicum . Prodiit autem primum. edita anno I 699. Geometrica DemonsImIione riuianeorum Probismatum eum appendice de geometrica quadratura infinitarum partium curvae superficiei conicae. Res nota est Se pervulgata v vianium , ut illuderet, credo , analysis studiosos, quaesiisse ab iis
formam Testudinis Hemisphaericae, sed quatuor aequalibus ac similibus , similiterque positir fenestris ita interruptae, ut his detractis
477쪽
reliquum fismisphaericae superficiei sit absolute quadrabile; , exii tissa Leibaitium , qui eodem die, quo accepit hujusmodi aenigma sic enim appellabatur a Vivianio in illud ipsum non uno. sed plurimis modis, suo usus ealculo solvit. Postquam haec acciderunt. Vi-vianius edidit Exerciιationem mathematicam de formatione O mens ra fornicum, qua non solum commemoratum problema elegantissime solvit. sed de aliis quoque fornieum generibus multa sane curiosa in medium attulit . Hane exeretiationem Grandius Latinam feeit. 8c in eam permulta addidit de suo , cum demonstrasset , Cavalerii metho dum indivisibilium adhibens , omnia ea , quae Vivianius tantummodo proposuerat. Addidit quoque appendicem , in qua de fornicibus agens conicis, demonstravit, quamvis portionem superficiei conicae recte esse ad portionem basis per cadentes a singulis punctis sect/onis in subjectum planum perpendiculares, ichnographice determinalam, ullatur eoni ad radium basis ; quo innixus theoremate docuit, qu nam modo in fornice conico fieri debeant senestrae eum parabolicae. tum hyperbolicae, sic ut quod superest quadrari possit . Hujusmodi testudines Vivianti exemplum secutus, qui novum suum velum Delum Florentinum quadrabile nuneupavit. tentoria, seu tabernacula Ca-maldulensia quadrabilia appellavit Grandius. Num autem ipse de se vero praedicaverit primum omnium dimensum fuisse ae deseripsisse hujusmodi testudines. ii facile judicabunt, qui allata a Grandio eonserent eum iis, quae in acta Eruditorum I.ipsiensium an . I 696. intulit mathematicus summus Io. Bernoullius. Dum Florentiae elaborabat Grandius , ut perfectus geometra evaderet, missus iterum Romam suit ad tradendam suis rerum divinarum seientiam . Impositam theologi per-gonam ita sustinuit, ut non abjeeerit illam geometrae . Quapropter frequentissime versabatur eum Dominico Quartaronio aliisque eelebrioribus mathematicis; tantum dabat geometriae non solum , sed etiam analysi temporis, quantum scholae superesset, & ipsas interdum theologicas quaestiones illustrare se melius posse arbitrabatur. si iis geometriae lumen addidisset. Sie eum de visione Dei ageret , ut unam
478쪽
rem ex. gr. ponam , exponebat discipulis suis animadversa a se se deseriebus decrescentibus , harum symptomata spatiis hyperbolieis comprobans. Mansit Romae Grandius ad Octobrem usque an. I7O . quo tempore, commcndatione maxime Cardinalis Norisii, in Pisana Aead mla extraordinarius, ut supra diximus, philosophiae Doctor declaratus est. Ea, quae docuit, non multum a Cartesianorum diseiplina abhorrebant et 8c quamvis non ignoraret etiam, quae alii physici & Galil ejus in primis tradidissent, non tamen multus in iis erat, quod hujusmodi studia non plane ingenio suo satisfacerent. Quapropter non dubitaverim Grandiunt Neoptolemo illi assimiliare . quem Cicero apud Ennium dixisse narrat: philosophari sibi necesse esse, sed paucis snam omnino haud placere. Studia , quae ducebant inflammabantque
Grandium, ea serme erant, quae ad mathesin Spectarent: neque enim poterat tale ingenium nisi in explorata veritate adquiescere. Illa se provehere arbitratus est, si proprietates logisticae , seu logarithmicae lineae ab IIugenio extrema in dissertatione de caussa gravitatis propositas , minime vero demonstratas, ipse pluribus modis demonstrasset ς quod cum felicissime praestiterit homo ingenio ptiidentiaque acutissi mus , nemo existimabit rein mediocris ipsum praestitisse laudis ae
gloriae . Vere enim Galilejus : longe sublimioris ingenii est alieni
Problematis enodalio, aut Ostensio theoremalis. qvam noυi cuiuspiam inventio . Haec quippe fortunae in incertum vagantibus obviae plerumque esse solet; lota vero illa , quanta est, studiosissimam alten tae menIis in unum ahquem scopum commantis ratiocinationem exposcit . Nemo est, qui ignoret theoremata illa ad logisticam pertinentia magnos usus attulisse IIugenio ad explicandum motum corporum in resistenti medio, sive manu projiciantur, sive proprio ponde re ipsa descendam. Sed Grandius, quanquam videbat si ea theoremata solverentur, magno physicis usui fore, non tamen physici partes
agere voluit, praesertim eum dissentiret & jure quidem ab ΙIugenio , qui in ea erat sententia , resistentias mediorum erescere eadem ratione .cum velocitatibus corporum. Continuit ergo se finibus geometriae:
479쪽
viae: neque sola theorematum demonstratione industriam definivit suam; multa enim protulit nova de lineis praesertim curvis eam aeque tangentibus . utens lineis illis, quas Correlatas vocavit, quarumque se inventorem dicebat. Nee immerito . Nam quamvis earum antea indicia dederint Robervallius atque Iacobus Gregorius, nondum tamen ad ejus manus eorumdem opera pervenerant, obstupuitque post
quam inter Gallos Sc Britannos de hujusce inventionis gloria litem asse intellexit. Addidit libro epistolam quamdam ad Thomam Cevam. S. virum sane omni liberali doctrina ornatum , quo neminem conjunctiorem tum ipse habebat, bc quocum jamdiu ei commeretum erat de rebus ad mathematteas disciplinas pertinentibus. Et prosecto
Aie erat inpistolae loeus opportunus Se aptus ad ea . quae antea tra-Haverat Grandius . Agit enim de logistica ex quodam cylindro re- Secta, qua occasione alia multa traduntur, in quibus spiralium diversi generis origo, spiralis Archimedeae, Sc parabolae Apollonianae aequalitas , infinitarum parabolarum 8c spiralium eomparatis, novus in eloidis rectificandae modus , 8c alia istius generis plura. Neque hoc
in loco tam vera invenire, quam salsa convincere voluit Grandius . eum eontenderet, Sturm inm, Guarmium N Rena'dinium ea in re lapsos esse . quod spiralem semicircumstrentiae cireuli genitoris aequalem , non vero majorem esse putaverint; Borellium quoque rationem sugisse assirmantem, duas ejusdem spiralis revolutiones esse inter se. ut sunt circulares zonae, quibus comprehenduntur . Si quis vero haec minus praedicanda esse duxerit, quod nune sublimioris analysis ope paucis lineis confiet ea omnia possint , quae Grandius multis paginis exposuit, nae ille vehementer erraret. Magno enim semper in pretio fuit veterum geometria, semperque erit, quam dum tractaret Grandius, satis ostendit singulari ingenio se praeditum esse ad omnes statim noseendas vias , quibus eo, quo intendebat , perveniri posset , nee minori judicio ad rectissimam expeditissimamque eligendam. Et haee quidem saeuitas exercitatione atque usu adolescit , mi nime gignitur. Suspeditatur illa ab ipsa natura, adeoque dominatur
480쪽
Scotti omnibus disciplinis & artibus, ut sine ea nemo possit ad excellentem praestantiam pervenire. porro homines summi summis laudibus debitam meritamque gratiam retulerunt Grandio ob edita opera de theorematis Rugenianis, s de problemalis mutaneis , minimeque pigebit illustriorum testimonia infra exseribere cI . Nee illud quoque ad laudem Grandii medioere suit, quod eum Gravesandius opera Hugenii omnia collegisset, edidissetque in Iueem. loeum inter ea dederit Geometricae Demonsιrationi theorematum Hugenianorum, in qua etsi
pauca quaedam notare se posse putavit, integrum tamen opus summa
dignum esse geometra judicavit. Hoe opus secutum est illud , quod inseribitur: Quadratura cireuti s hyperbolae per infinitas hyperbo Ias O parabolas geometrice exhibita 6e. Volebat sane Grandius, ta -
εὶ At legi. inquit miraehisa Monoedius, Demonstrationes eum Vivianeas. ac Hugenianaa. statim iudieavi posse te eum praeeipula aevo nostro geome. tria conferri. 8e ex Italia certe conferri reeum posse. quod sciam . Neminem . nectas Hermanniti Mee ad ipsum Granditiis aeripsiti Vivianea 3c lugeniana theoremata magno cum aeumine damomitata dedisti . N ad multas alial meditationes geometrieas methodos tuas mira cum dexteritate extendisti, qua in te Ae id etiam inter alia magni saetendum puto. quod omnia ad simplicissima, geometria Euclides & Apolloniana. elemenista summa eum perspicuitate revoeasti, in quo potissimum geomettiearum Demonstrationum elegantia consistere mihi videtur . Isaaeus vero Muro. aus his inclia Cianaia litteras dece. Aecepi librum D. Vi*iani de loci amlidia. ut Ee libros tuos . in quibua geometria demonstras problemata ivunt 3e Hugenii. 8e pro tanto munere gratias ago quamplurimas. Geo. metriam Veterum adhue florete. & vestria eximiis inventis ae demonstra.ώonibaa auctam esse valde gaudeo . Hyeme praeterita librum de rebus mpticia ae origine colatum olim aeriptum in lueem edidi. cujus exemplar ad te mitto. Anglice seriptus est. 8e sub finem inventes libellum unum de alterum de rebus mathematicis idioinate Latino . quorum gratia totum ire . Utinam tanto judici non displieeant .