장음표시 사용
131쪽
eorum seriptis imyrobara , atque resPuere , Si forte inoenerimns , quod taliaer senserMu , quatu peritas habeat, dioino a Mutorio oel ab aliis intellecta , oeta nobis. Ceterum quoniam facti alicujus extrinseca probabilitas ex numcro . ct gravitate testium aestimari debet, liinc pro majori . vel minori ii uitiero , et gravitate Patrum divinae traditionis testium , major , vel minor erit rei probabilitas , imo et moralis certitudo , si consensus sit moraliter unanimis. Cui si accedat definitio Ecclesiae , quam suo loco probabimus ius allibilem, certitudinem Fidei habebimus. Ceterum qui uam Patres ceteris graviores habendi sint, merito quaeritur. Et quidem 19., qui in Sanctorum numerum ab Ecclesia velati sunt, ceteris paribus , sine dubio alios gravitate vincunt. Hinc maior S. Justini, et Irenaei , quam Clementis Alexandrini auctoritas, quem Benedictus XIV. Priaef. in Martγ-rol. ostendit , nunquam ab Ecclesia universa Sanctorum catalogo adscriptum. 29. Qui ex professo hae. xesim aliquam suo tempore exortam impugnarunt, sunt ceteris in eo dogmate praeserendi ; sic in rebus ad Verbi Divinitatem pertinentibus Athanasius : ad Incartiationem CFriuus Alex : ad Gratiam , et Praedestinationem Auxtis inus inter omites eminent. 3. v Qui
tu,st exorias haereses floruerunt, gravioris sunt auctoritatis , quam ii qui praecesserunt. Hinc Hieronymus ait : Patres qui ante Arium scriρserunt , innocenter quaedam , et minus caute locutos Lib. II. Aρolor. coni. Ruspin. quod et saepe Augustinus observat de iis , qui ante Pelagium uoruerunt. 4. Si qui loquuntur ex Ecclesiae sensu , seu rem ita ab Ecclesia crediasTrinant. praeserendi iis , qui , tamquam Suas , pro- i,onunt opiniones. Imo si quis doceat aliquid ab universa Ecclesia praedicari , nec contrarium amrnietur ab aliis , erit ejus testimonium certissimum , licet nondum dogma fidei. Hinc Augustinus Lib. I. coni. Glian. Cap. 5. Juliano unum opponit Maiauaenum , et alibi Lib. III. Caρ. II. unum CFρrianum. 5.
Quos Ecclesia semper tamquam Viros scientia , et pietate praecellentes venerata est, majorem sibi auctoritatem vindicant , ut Augustinus tot Pontificum , ct
Conciliorum encomtis laudatus, Gregorius M. Leo M. aliique.
132쪽
Trael. de Locis Neol. 1 ITertia vero Regula ex ipsa eius expositione rectae
rationi videtur consentaI ea. Soloantur obrecta.
Obite. I. eoAl. I. Reg. Singuli Patres errare pos
sunt, quia homines sunt, et revera multa eomin errata Dollegerunt Riseretis smet. de auctorii. PH Dallaeus De Usu Pis tr. Barba yracus Traiis de la Morat des Peres : Clericus , Basta agius , alii g. Ergo et Omriesia H. Neg. cons. Singuli enim Patres nou constituunt cousensum universae Ecclesiae, sicut constituunt om nes simul sumpti. Dei autem promissiones non singu- Iis seorsim hominibus, sed universae Ecclesiae iactas sunt , ut infra dicemus. Licet emo singuli errare potuerint, non omnes. Advertendum tamen est , multa, quae ab haereticis objiciuntur singulis seorsum Pa --s, meras esse calumnias , .vei eorum opiniones ad
philosophiam , aut historiam pertinentes , in quibus
Dan contendimus, majorem eorum csse auctoritatem, quam rationem, cui iunituntur, concedimus'. eos
salii potuisse. Vide Muratoriam Lib. De Ingenior. moderat. Ρ. Baltum , B suetum , Natalem Alex. αγ. Ost. Omnium simul Patrum consensus humanum testimonium est. Ergo est errori obnoxium : omnis enim homo mendax. v. Dist. ant. Es estim ovium humanum divina auctoritate , atque praesidio fultum , cono. humanum simpliciter , n g. Omnis quid m homo seorsim mendax est sed non omnes simul homines , nam Dinatiuin simul hominum testimonium ctiam hi rebus humanis salsum esse non potest. Iast. a. ornnes fere Ρatres saeculi II. et III. Millenariorum dogma secuti sunt : item omnes Patres
usque ad D. Bernardum negarunt, B. Virginem immunem fuisse ab origi uali peccato. Utrumque
133쪽
Misin esse tenet catholica Echlesiar Ergo. Neg. m . quoad ambas ejus partes , de quibus Tusius dicemus in Tractatu de Deo , et de Peccato
Objic. II. cum Dallam Lib. I. de Usu Patrum a
C. usque ad II. Paucissima supersunt opera Datrum qrium priorum saeculorum ; quae autem super sunt , partim supposititia , partim interpolata videri possunt partim etiam ita sunt obscura , ut quae suerit eorum mens, certo non constet. Ergo quae sit Divina , quae Apostolica , quae numana Traditio , ex illorum scriptis extundi lion potes . H. Dist. ant. Et tamen non dicimus , petenda esse argumenta, nisi ab iis, quae supersunt, genuinis, non interpolatis , et claris, cono. seous neg. Licet enim multa vetustiorem Patrum opera injuria temporum perierint, superfuerunt tamen . quae suffciunt ad Tradition s seriem. Licet nonnulla supposititia sint, tamen haeo ope critices iacile a genuinis secernuntur. Licet non ilis in locis obscura sint, tamen in multis sunt clarissima. Nos autem non utimur supposititiis , aut interpolatis, scuris Vide Nat. AD-xandrum Dissere. XVI 'AEccl. saec. II.
Bossuri in Deferes. diti qui de hoc argumento fusius seripserunt
, De Sacra Scriptura. STatuto Traditionis praesidio , facile profligantur
qui in hoc tractatu a veritate aberrarunt 3 opPugnantur enim non solum Scripturis , quas vecipiunt, sed etiam Traditione. S. I. Sacrae Scripturae notio , et defnitio.
Ado. I. Demonstravimus superiori libro, Ulpturomlacram divinitus inspiratam esse. At Cappellua , ex
134쪽
terient , non esse inspiratam in omnibus , et sin mulis
Partihus, quo i et nonnulli Vcteres assirmaverant: ut Anomo ei, Hiique apud Diphanium. meronsemum et Augustinum sa). Imo Grotius nullam in libris Historicis S. Scripturae inspirationem agnoscit. II. Inter Catholicos nonnulli docent , non solum sententias , verum etiam Verba divanitus ins irata ess
Da tenent Estius in C . 3. II. ad Tin Aoadem
Alii post Beuarminum Lib. L. de Verbo Dei Cay
XV . censent, exceptis mysteriis Fidei, quae rationem humanam superant, et in quibus verborum mutatio errori obnoxia esset, in reliquis sensum tantummodo divini ius inspiratum esse ; verba Vero permissa eg se delectui Sacri Scriforis. III. Divina inspiratio tria cqmprehendere potest, IRevelationem veritatis ignotae , a.' Incitationem, seu clivinum quendam imDulsum ad scribendum , salva scriptosin libertate , addito tamen praesenti Dei auxilio , seu , vi ajunt, rassistentia , ne in scribendo etiaditur . 3. ' Simplex Dei auxilium , seu adsistentiam. Fatendum autem est, non omia dis Scripturae partes fuisse divina revelatione patefactas ; nonnulla enim S. Scriptores veI suis oculis viderant, ut Μorias plagas AEgyptiorum . vel a testibus fide dignis acceperant, ut Lucas Historiam Evangelicam , Luc. I. u. Fatendum etiam, non Sussicere simplicem in seribendo adsistentiam , alias canones Conciliorum, qui etiam Spiritu S. adsistente conditi sunt, essent Scriptura
divina. Restat ergo divinus ilIe impulsus , qui et ansatus , et inspiratio dicitur , de quo quaeri potest an etiam ad singulas, Scripturae partes, et ipsa ver ba pertingat.
135쪽
Sacra Scriptura est Verbum Dei scri 'tum . ipso inspirante singulos jus Partes , salsem quoad sensum. Eu dogma indei.
V epha illa : est oerbum Dei , exprimoni id , in
ctuo Seriplura cum Traditione Convetiit. reliqua notant disicientiam , quae Scripturam a Traditione discernit. Prob. I. pars de tota Scriptura. Petrus Ep. ILO, a. o. Io. Omnis prophe a Scripturae Pro ria inter 'retiatione non fi non enim Ooluntate humanacillula est ali ando Prophetia , idest ipsa Scriptura , sed Spirisu Sancto inspirati locuti sunt Sancti Dei homines. Et Paulias u Tim. III. 16. Omnis Acriptiara dioinitus inspirata utilis est ad docendum εlc. et Mith. XXII. 43. Quo momo ergo Daoid in
Syiritu oocat eum DonMnum dicens : Dixit .Dominus Lumino meo sede a dextris meis I et Luc. I. Si--ι locutus est per os Sancιυrum. Ergo.
Proh. II. ex Traditione. ' In Symbtilo enim Consistit inopolitano de Spiritu S. dicitur: qui locia tis
esc Per Prophetas. a.' PatreS uno ore docent , S. Scripturam fuisse dictatam, prolatiam , Comyositam a Spiritu s. qui eius est auctor et insρirator, Cum Sacri Scriptores ejus calamus , et manus videri debeant. Vide Irenaeum Lib.' II coni. haer. caρ. 38. a.
Ausestiniam Lib. I. i de cons. EMGug. c. ut . Gregor iam M. Praefra. . in morat. c. I. n. 2. aliosque.
I Prob. 2. Pars de sinkuli. Scripturae partibus rati e , et auctoritate Augustini Lib. I. de doct. Christ. c. 37. Si concedatur , aliquam Scripturae partem non a Spiritu Dei , sed hominis suisse dictatam, nulla erit Scripturae pars , de qua dubitari non possit , utrum fuerit divinitus inspirata , alque iis divina 'inspiratio prorsus csset inutilis. , titubabit autem fides nostra , si dioinarum Scripturarum pacillet au
136쪽
Diximus autem saltem qtionu sensum , quod sum- eit, ut Scriptura divinitas dictata et inspirata dicamitur in singulis ejus membris ; sicut si illiis Epistola a uiuim ei si dictet quoad sensum , utique Epistolae Buctor est , et dici iux , licet scribenti permittat verborum de Ieclum. Imo quamvis Eslii, atque Acade-mrae LoManiensis , et Duacensis sententia gravibus uitatur momentis, verisimilior tamen videtur sententia BhIl armini , i. ' quia auctor libri M. Machab. CGP II. o. 27. testa ur, se multo labore opus illud con-frci Sse , et Ca . uti. veniam petit , si minus di eεcripserit , quod absurdum esset, si Spiritus S. ipsa verba dictasset : a. Q quia huic sententiae favent Dio-vsius Alex. apud Euseb. Ub. VII. Nisi. c . IS. Arnobitas Lib. I. contra Gent. Hieronymus Disti ad Algasiam , Angustinus Lib. II. de Coras. EMang.
Nihil igitur est in Scriptura sacra , quod ver manon sit, non solum in dogmatibus , sed etiam in hi Aloria , et chronologia. Omnia euina divini ins inspirata sunt saltem quoad sensum. Deus autem Merax asi homo αἱ mentiatur, Mnι.
HIA. ritis libris . . . . didici litino timorem . ho Moremque deferre , ut ni iam eorum ara torem scri-hendo errasse aliquid firmissime eredam, ac si aliquid in eis istendero libris , quod Mideatur contraveritati, quod. quidem solum in Chronologia, aliisque Icvioribus accidere solet , nihil aliud, qua Mel mendosiam esse codicem , pes interpretem nonia Secutiam esse quod dictum est , Dei me minime i teli isse , non αmbigam , quod repetit Lib. II. contra Fauac. cap. 5.
Objectiones inmedulorum . contra Scripliaram un Versalii parti in refutaviruus Lissi. . I. partiui. . apust iu
137쪽
terpretes nostros refutatas roperies. Nunc videamus quae Praecipue moveri solent contra nonnullas Sceipturae partes.
Obie. I. Sacri Seriptores videntur aliquando me moria lapsi. Sic Matthaeus Cay. XXVII. 9. citat Ieremiam pro Zacharia. Marcus Cay. I. a. citat Isaiam, pro Malachia , et Cap. II. 25. , et in. resert . Christiam Iudaeis dixisse : Numquam legis is quid fecerit Darid, quando esuriit ipse, et qui curri eo erant 3 quomodo introiuit in domum Dei sub Abiathar Principe sacerdotum , et Panes propositionis manducarie t cum tamen id acciderit sub Achimeseoli, ut patet ex L Reg. ai. ltem caρ. XV. 25. ait: erat aurem hora tertia , et erucifixerunt eum, cum Joannes Cay. XIX. I . scribat id contigisse hora quasi sexta. Lucas ei iam Avi. VII. reserens concio-Nem S. Stephani , nonuulla scribit contra historiae Veritatem , ut cum ait M. IG. Translati sunt in Sichem , et positi sunt in sepulcro , quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor fili , Sichem , eum constet ex Gen. Cap. XXIII. Abraham emis se agrum ab Hebron Betheo lilio Seor , Iacobum vero Gen. XXXIII. α fliis Hemor patris olehem aliun emisse agrum non pretio argenti , sed centum agnis. His adde locutiones quasdam dubias , ut quasi mensibus tribus, Luc. I. 56., quasi annorum ιriginta, Luc. III. 23. Atqui hujusmodi memoriae lapsus Spiritui S. Dibui non possunt. Ergo non in omnibus suis partibus Seriptura a Spiritu S. dictata
N. Neg. ant. et ad singula resp. a.' Verosimilius eSt, Matthaeum nomon Prosetae non posuisse, Sicut etiam aliis in locis facere consuevit. Testatur enim Augustinus Lib. III. de Cons. Eoang. caP. I. n. 29. iii Donnullis Iatinis Codicibus ista tantum verba legi : tunc adimpletum est quod dictum est Per pro Phetam , cui Iectioni consonant plura exemplaria Grae- ea , Latina , Syriaea , Arabica , quae citantur a Mit-ιio , et tamento , deinde vero , scriptorem aliquem addidisse ad marginem Jeremiae nomen , quod postea in textum culpa amanuensium transIatum cst. Addit
138쪽
Tracta. de mei. TheoI. III gustinus , fieri potuissφ . ut Spiritus S. ideo voluerit hic Ieremiam pro Zacharia poni, ut ostenderet, euin dein sui sae Spiritum, qu' omnes Prosetae loquebantur; ita ut quod Ieremiae est, ait etiam
Ad am. Mareus duorum Prophietarum oracula simul jungit Ecce ego mitto Angelum meum anue faciem ruam , qui praeρarabit piam ante te. Vox es mantis in deserto parale Miam Domini , quorum primum est Malachiae , alterum Isaiae ; unae nouest salsa citatio ; unum enina Prose tam laudavit , alterum siluit. Laudavit vero Isaiam, non solum quia erat illustrior , et 'clarius Ioannem Baptistam designabat , Verum etiam , quia textus Malachiae quoadseusum idem sonat, ac textus Isaiae.
Ad 3m. Vel Achimelech vocabatur etiam Abiathar , vel uterque Sacerdotio fungebatur , sicut legimus , Sadoc , et Ahiathar sub Dapide summos sa-eerdotes suisse, I. Paral0. XV. ii. vel sub Abiatharidem est ac tempore Abiathar, qui postea fuit summus Sacerdos. -
Ad 4 1. Idem est hora terιia . et hora quasi sexta, . si rationem habeas consuetudinis Hebraeorum , qui integrum diem in duodecim partiebantur horas , easque iterum in quatuor partes dividebant, quarum quaelibet tribus boris eoustabat. Itaque prima hora , seu prima diei pars extendebatur usque ad tertiam e secunda Pars , quae dicebatur tertia, quia a tertia hora incipicbat, ducebatur usque ad sextam. Itaque hora tertia desinente erat hora quasi sexta. Vide Bened. XIV. de Festis.
Ad 5m. Melchior Catims Lib. II. de Locis camuli. respondet , S lephanum memoria laPsum esse , non Lucam , qui noluit mutare ipsa crba , quae Stephantis in consone protuler l, imo mentitus eS-set, si mutasset. Alii vero dicunt, Seor patrembron , a quo Abraham emit sepulcrum , Vocatu
fuisse etiam Heruor, ejusque patrem fuisse Sichem . non illum qui tempore dacobi vivebat , sed alium utiquiorem ; adeo ut potuerit dicere Stephanus Abraham emisse agruis a filiis Hemor. silii Sichem.
139쪽
ai 8 Lib. II. Cap. III. 'Nec obstat , quod ex Genesi non constet, Seor arepellatum etiam II emor . et filium fuisse Sichem. Constat cuim ex vectis S. Stephani, in quo loquebatur
idem Spiritus , qui iii Moyse. Ad 6m. particula qua νi non dubitantis est , sea
certo asserentis rem circa ' illud tempus contigisse , quod Spiritus X. noluit praecise designare , ut esset etiam in hoc silentio necessarium nobis documetitum, Ne in rebiis ad salutem ' minime necessariis effraeni curiositati serv amus. Objic. II. Nonnulla sunt in Scripturis , quae Spiritus S. majestatem non decent , ex. gr. quod Tobici cdeunte in accurrens canis blandimento caudae gauderet, Tob. XI. 9, et quod scribit Paulus II. Tim.
.. Neg. ant. Quod enim a Deo est , inutile esso Non Potest , licet ignoremus , quo consilio a Deo sit factum. Haec generalis responsio susscit. Ceterum quod dicitur i. de cane Tobiae pertinet ad liisl riae integritatem , et nativam simplimi lcm , quae rem gestam sub oculos lectoris ponit; unde Ilome
rus idem scribit de cane Ulyssis in Ithacam redeuntis. a. ' Quod obiicitur de Pauli penula quam non ii illi pallium , alii volumen quoddam Putant , . Estium in Corn. et de libris , et membranis , va d utile Iiahet documentum , ut Evangelici ministri ,
. emplo tanti Apostoli , videant debere se humanas infirmitates lium an is etiam adiumentis , quando opuS. . t , sublevare ; leolio ui , et scriptioni dare operam. Obie. III. Idem Paulus I. Cor. VII. II. aperto dicit: ceteris ego dico , non Dotninus. Et II. Cor. M. I. Quod loqtior non secundum Deum loquor. . . . In quo quis audet in insipientia dico , audes est ego. Ergo quaedam scribebat , quae non erant diviiiiiiis inspirata. u. Neg. cons. Verbis enim illis : Ego dico non Dominus , ostetidcro voluit Paulus , se non Dei prae-Ceptum dare , . sed consilium. Ad consilium autem
istud detulistin movebatur a Spiritu Saneto. Quod au
140쪽
Trael. de Locis Theot. Itytem scribit , non secundum Deum , et in insipientia se locutum , non aliud sibi voluit , nisi se in laudi-hus suis proserendis imitatum esse morem itisipientium , licet ad id necessitate coactus , ct Deo inspi-Tante motus fuerit ad coercendam Pseudo apostolorum
O A. IV. Sacri Scriptores divina inspiratione
opus non habebant ad ea scribenda , quae vel ipsi Viderant , ut Ioannes cap. XIX. 35. de se ipso testatur : Oidit testimonium Perhibuit, vel audiverant , ut testatur Lueas de se ipso Cap. I. Imo Hi rorumus de Marco ait: juxta quod Petrum referentem audiMerat, rogatus Romae a fratrihus brepe scripsit Evangelium ; quod cum Petrus audisset, Pro havit , et Ecclesiae legendiam sua auctoritate dedit ,
quae ver indicant I. ' Evangelium Marci non fuisse divinitus inspiratum , alias Petri adprobatione nota indiguisset: a.' Librum aliquem humano ingenio elaboratum posse evadere Sacram Scripturam, si Spiritus S. illum approbet. Ergo. s. mg. ant. In rebus enim historicis , quae ipsi Viderant, Sacri Scriptores opus habebant inspirati ne divina , tum nς memoria salleret ; tum ne ad in tilia scribenda dilaberentur ; ideoque illa non hominum sed Dei verba sunt. Quod vero Petrus Μ arci I vangelium probaverit , non indicat , Evangelium illud non suisse divinitus inspiratum; sca Petrum n
et oi itate sua, ac sententia declarasse , librum illum Deo inspirante scriptum esse ; unde multo minus Se
quitur , librum humanum posse censeri Sacram Scripturam ex divina adprobatione ; quae propositio dam- nuta est ab Academia Looaniensi , et Duacensi. Reliquas objectiones , ex apparentibus quibusdam aliti logiis desumptas , apud interpretes nostros repe