Titi Livii Patavini Historiarum libri priores quinque: in usum juventutis academicae

발행: 1821년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

LIBERIV. 21s

LV. Sed sinua erat consularis actio, quam impediendo id, quod petebant, exprimerent quum mira opportunitate. Volacos et aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum,emcumque affertur ad quod bellam ubi ex senatusconsulto consules delectum habere occipiunt; -- stare tunc eniae tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri, enerosique jam ut inter plebeios duo, singuli singulos, sibi

consules asservandos assidua opera desumunt uni concionibus data nunc detineuda nunc concienda, glebs. Nec delectum consules, nec comitia, quae peribant, tribuni expediebant; inclinante deinde se seri una ad causam flebis, nuncii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant, quos interfectis paucis custodibus arcis, invasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in vis caesos. Ea adversa ciritati res vires tribuniciae actioni adjecit; nequicquam enim tentati, utium denique desisterent impediendo bello, postquam non

cessere nec publicae tempestati, nec suae invidiae, pervincunt, ut senatusconsultum fiat de tribunis militum creandis certo tamen pacto, ne cujus ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset neve quis reficeretur in annum tribunus plabis et haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. Tum delectus haberi, bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt illa pro certo haebenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana. quum diu nequicquam oppugnata esset, recessums Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in AEquis et in Volsco agro ingentes

factas.

LVI. Romae sicut plebis victoria iit in eo, ut quin m lent, comitia haberent ita eventu comitiorum Patres vicere namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. Artem adhibitam ferunt a patriciis, cujus eos Icilii tum quoque insimulabant quod turbst inuignorum candidatorum intermiscendo dignis, taedio sordium in quibusdam insignium, populum a plebeiis avertissenti Volscos deinde et quos, seu Cari veniana arx retenta in spem, seu Verrugine amissum pres

sidium ad iram compulisse fama affertur summa, ad

202쪽

Milum eoortos eaput rerum Antiates esse eorum ivlos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignaviam, quid abditi intra muros, populi undos in agris vagari Romanos priore annο, et opprimi Verruginis praesidium, passi

essent jam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos fines mitii nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum uernicis donasse. Ad haec quum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus juniorum conscribebatur. Ita

omnium populorum juventus Antium contructa, ibi castris positis hostem opperiebantur. Quae ubi tumultu majora

etiam, quum res erat, nunciantur Romam, senatus extemplo quod in rebus trepidis ultimum consilium erat dictatorem dici jussit quam rem aegre passos Iulium Comeliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam: quum primores Patrum nequicquam conquesti, non esse

in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam tribunos plebei appellarent, et consulibus quoque ab ea po- testate vim super tali re inhibitam referrent tribuni mehei, laeti discordia Patrum, nihil esse in his auxilii dieerent, qui non civium, non denique hominum numero essent; si quando promiscui hun es, communicata respublica esset, tum se animadversuros, ne qua, Superbia magistratuum,

irrita senae rusconsulta essent interim patricii, soIuti legum magistratuumque verecundia, per se quoque tribuniciam potestatem agerenti LVII. se contentio minime idoneo tempore, quum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque. quum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum, mandatum sibi a populo eripi honorem, ' disseruere tum Ahala servilius tribunus militum M Tacuisse se tamdiu,' ait. non quia incertus senientiae fuerit;

Huem enim bonum civem secernere sua a publicis consi ii 3 sed quia maluerit, collegas sua sponte cedere Euctoritati senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se implorari paterentur. Tum quoque, si res sineret, labenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae , sed 'Pum belli necessitates non expectent humana consilia, poti em ibi collegaram gratia rempublicam foren et, si maneat in sententia senatus dietatorem nocte proxima dicturum hac, si quis intercedat senatusconsulto, auctoritate se fore contentum. Quo facio

quum haud immeritam laudem gratiamque apud omnea --

203쪽

LIBERIV. in

lisset, diei ore P. Cornelio dicis, ipse ab eo magister equitum creatus, exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent Bellum haud memorabile fuit uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostem victor exercitus depopulatus Volscum agrum castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum et atque in eo tria millia hominum capta, ceteris Volscis intra maenia compulsis, nec defendentibus agros. Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunas videretur, felicitate, quam gloria, major in urbem rediit, mainstratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentione nulla csmitiorum consularium habita credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia edixerunt. Tum vero gravior cura Patribus incessit quippe quum prodicausam ab suis emerent Itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis canditatos, omnium, etiam dignorum, taedium fecerant; sic tum, primοribus Patrum splendore grati que ad petendum praeparatis, omnia loca obtinuereri, cui pIebeio aditus esset. Quatuor creati sunt, omnes jam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fianus Vibulanus, C. Servilius Ahalas hie

refectus continuato honore, quum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.

Lusii Bo anno, quia tempus induciarum cum denti Populo exierat, per legatos fecialesque res repeti coeptae; quibus venientibus ad finem legatio dentium obviam fuit.

Petiere, ne prius, quil ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur ab senatu impetratum, quia discordis intestin laborarent dentes, ne res ab iis repeterentur; tantum abfuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. Et iii Volscis accndita clades, amissi verrugine praesidios ubitantum iu tempore fuit momenti, ut, quum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum eSset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur Tarditatis causa in senatu magis fuit, quam in tributas et qui, quia summa vi restare nunciabantur, parum cogitaverunt, nuli; virtute superari humanarum virium modum Fortissimi milites non tamen, nec vivi, nec post mortem, inurii fuere. Insequenti anno P. et Cn. Corneliis

Cossis, N. Fabio Ambusto L. Valeri Potito tribunis militum consulari potestate, dens bellum motum ob superbum respon8um Vtientis senatus; qui miis repetentibus rea, ni facesserent propero urbe fimmisque daturus, quod

204쪽

stis T. LIVII

Lars Tolumnius dedisset, responderi jussit id Patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. Quod

ubi primo promulgatum est, fremere juventus, ' Nondum debellatum cum solscis esse et modo duo praesidia occidione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum esse, quo non acie dimiceturn et tanquam poeniteat Iaboris, novum bellum cum finitim populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit cοncitaturus.D aec Sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt: v Maximum bellum Patribus cum plebe essera dictitant v eam de industria vexandam militia, trucidandamque hostibus objici eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque, aut agri publici, aut suffragii libere ferendi consilia aestet: ' prensantesque veteranos, stipendia cujusque et virinem ax cicatrices numerabant: quidam integri esse in corpore loci ad nova vulnera acessienda quid super sanguinis, qui dari pro republic posset y' rogitantes. aec quum in semqnibus concionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis: quam, si Subjecta invidiae esset, antiquari apparebat. LIX. Interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Rumae relietus. Tres tribuni, postquam nullo loco castra olficorum esse, nec commissuro se Proelio apparuit, tripartito ad devastando ines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras quacumque inces,ere, late populati sunt tecta agrosque, ut diitinerent Volscos et Fabius, quod maxime petebretur, ad Amur,ppugnandum sine ulla populari ueraccessit. Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt urbs prona in paludes ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit Circummissae quatuor cohorie cum C. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem cepisgent; ex Ioco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasereri ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu eaedes pariter fugientium ac resistentium armatorem atque inermium fuit cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire et quum prenunciatum repente,

ne quis praeter Rrmatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis et quorum ad duo millia et

quingenii vivi capiuntur a cetera praeda Fabius militer

205쪽

abstinuit, donec collegae venirent: abilis quoquo exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio ejus loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere eaque prim i benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maeviino tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem unam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

LX. Nihil sicceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum Itaque a curiam esse, prenSataSque exemuntium manus, et Patres ver anpellatosa effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum eommodita juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo

tempore, quo corpus addictum atque 'peratum reipublicae esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus effagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes nesare, vetam id laetum Patribus universis nec prosperum ore, quam ipsi crederent consilium specie prima melius fuisse, quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto p ex alieno igitur aliis largitosa neque, id etiamsi ceteri ferrent, passuros eos, quibus jam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum facere. bis vocibus moverunt partem plebisa postremo, indicto jam tributo edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis ii militare stipendium tributum non contulisset Patres bene coeptam rem perseverantur tueri conferre ipsi primi et, quia nondum urgentum signatum erui, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes, speciosam etiam ouationem faciebant. Quum senatus sumini sita ex censu contulisset, primores plebis, Dbilium amici, ex omposito conferre incipiunt; quos quum et . Patribus collaudari, et a militari aetate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spret tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum; et, lege perlata de indicendo dentibus beno, exercitum magna ex parte volu uiamnum novi tribuni militum consului potestate Urios duxere.

206쪽

em T. LIVII

LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q.

Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterunt, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Emilius Mamercinus. Ab his primum ircumsessi di sunt sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumne frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universae tuendi dentes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avoeata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem Cn. Comelium Cossum, . Fabium Ambustum, p. Nautium Rutilum iterum. Cum Vοlscis inter Ferentinum atquo Ecetram signis collatis dimicatum Romanis secunda fortuna pugnis fuit Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta; inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendis praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natur1 globus armatorum concessit. Infra arcem caesi captique multi mortales arx deinde obsidebatur nec aut vi capi poterat, quia pro vati loci satis praesidii habebat; aut spem dabat dedationis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convectori taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidissem ab eo milites per locum arduum accepti ceperes a quihua quum custoues trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit Diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis omnisque vis Romanae nos conversa est proditori, praeter libertatem, duarum familiarum bona in praemium data Servius, manus vocitatus. Sunt, qui Artenam dentium, non Volscorum fuisse credant. Praebei errorem, quod ejusdem nominis urbs inter Caere atque dos fuit sed eam reges Romani delevere, Caereremque, nοn dentium fuerat. Itera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cujus excidium ust dictum.

207쪽

LIBER QUINTUs

u. IN obsidione Triorum hibe ovia militibus faeta sunt; ea res.llum Me nova, indimationem tribunorum plebis movit, querentium nodiari plebi ne per hiemem militiae requiem VII Equites tum primum muta suis maerere eceperunt. v. Quum inundatio ex lacu Albano laeta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus aptus est. XIX. XX. XXI. Furius Camillius diotato decem annos obsessos Veios epit XXII. Simulacrum Iunonis Romam transtulit xxIR. Decimam partem praedae Delphos Apollini misit. XXVII. Idem iribunus militum, quum Falia Mohaideret. Prinlitos hostium filios parentibus remisit statimque deditione aemia, alimorum victoriam justitia e secutus est. XXXI Quum alter exeensoribus C. Iulius decessisset, in Ioeum riua M. Comelius suffectus estine id postea factum est i quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. XXXII. Furius Camillus, quum ei dies a L. Appuleio tribuno plebis dieta esset, in exsilium abiit. XXXm. e. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et Iegati a senatu missi ad eomponendam inter eos et Cliusinos Paeem DP nantes contra Gallos in aete Clusinorium inissenta hoc facto eorum coueam tuti Senones urbem infesto exemitu petierunt, XXXVIII. XXXIX,o fumataque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem, praeter Capitolium, in quod se juventus e tulerat rota Masores natu, eum insignibus honorum, quo quisque Maserat, investibulis aedium sed res meiderunt. XLVII. Et quum per aversam Pari im Capitolii jam in summum evasissent, proditi clangore anseram, M. Manlii Meeipue opera dejecti sunt. LVII Coaetis deinde ropter famem Romanis descendere, ut mine pondra auri darent, etho pretio finem obsidionis emerent i XLIX. Furius Camillus, dietator ab. sena creatus, inter pendendum aurum cum exemitu venit, et Gallos Post extum mensem urbe expulit, eeeiditque L. AEdes Mo Locutio laetari quo loco ante urbem aptam vox audita erat, D adventare Gallos. latum est, ad Urios migrandum esse Propter incensam et dirutam urbem L . e. Quod consilium Camino austo, discussum ea in Movit populum, is quoque omen ex uenturione auditae, qui, quum in forum venisset, manipulamis suis dixerat, ' Sta miles hie optime manebimus.'

I PACE alibi parta Romani Veiique in armis erant ianta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longo diversa ratione facta sunt Romani

auxere tribunorum militum consulari potestate numerum sucis, quot nunquam antea, croati, M. Igmilius Mamercinus

iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res populorum Etruriae

208쪽

T. LIVII

anm , non majore odi regni, quam ipsius rei sa gravis jam is antea genti tuerat opibus superbiaque, quia solennia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset et quum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magnRPars ipsius servi erant, ex medio ludiero repento abduxit. Gens itaque, ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium dentibus negandum, donec sub rege essent, decrevit cujus decreti suppressa fama est dis propter metum regis ; qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum Prinei', non vani sermonis Euctorem habebat Romanis etsi quietis res ex Etruria nunciabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari inerebatur ita munietant, ut ancipitia munimenta es,ent: alia in urbem et contra oppidanoram eruptiones versari aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur. II Quum spes major imperatoribus Romanis in insidione, quam in oppugnatione, esset; hibemacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta consiliumque erat. hiemando continuare bellum quo postquam tribunis plebis, jamdiu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in concionem prosiliunt, sollicitant ple- his animos, 'io illud esshra dictitantes, ' quod sera militibus sint constituta nec se fefellisse, id donum immi-rum veneno illitum fore. Venisse libertatem plebis et rem , tam in perpetuum et abiugatam ab urbe et ab republica a- ventutem, jam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere, ac domos et res invisere suas. Quam putarent continuatae militiae causam esse nullam profecto aliam inventuros. quam ne quid per frequentiam juvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum Posset. Vexari praeterea et subigi multo acrius, quam dentes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali uinem tutantes et militem Romanum in opera ac labore, nivibus prannisque obrutundi, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra maribue sit quies, arma deponentem. Ηοc neque reges, neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules, neque triste dictatoris imperium, neque importunos decemviros injunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent, quod tribuni militum iu plebe Romana regnum exercerent. Quidnam illi consules ictatoresve facturi essent, qui proconsu

209쪽

LIBER . stas

edere haud immerito; non fuisse ne in oci quidem tribunis militum locum ulli plebeio Anteae trina loca eum contentione summa patricios explere solitos nunc jam octo-juges ad imperia obtinenda res et ne in turba quidem haerere plebeium quem qum et qui, si nihil aliud, admoneat

collegas cliberos, et cives eorum, non servos, milvare, quos

hieme saltem in domos ac tecta a educi oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac conjuges invisere, et usurpare libertatem, et creare magistratus. Ilaec taliaque vociIerantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap.

Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones eomprimendas virum imbutum jam a juventa certaminibus plebeii : quom auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est, per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvmdae. III. Is tum jam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitases, talem orationem habuit: Si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an sua, causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum labeo; et quum laetor, tandem Ions erraris vobis finem factum esse, tum, quod secundia Potissimum vestris rebus hic error est Eublatus, et vobis, et propter vos reipublicis gratulor An est quisquam, qui dubitet, nullis injuriis vestris, si quae fori aliquando fuerunt, unctuam aeque, quam munere Paetrum in labem, quum aera multaentibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos essea quid illos aliud aut tum timuisse creditis, aut hodie turbare velle, nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse F Sic herciae tanquam artifices improbi, pus quaerunt: qui et semper aegri aliquid esse in republica volunt, ut sit, ad cujus eurationem a vobis adhibeantur. Utrum enim defenditis,

an impugnatis plebem utrum militantium adversarii estis, an causam agitis P nisi forte hoc dicitis, ' Quicquid Patres faciunt, displicet; ' sive illud pro plebe, sive contra plebem

est. Et, quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse, pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent: sic vos interdicitis Patribus commercio plebis L ne hos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiensatque obediens sit. Quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis, et,

quantum in vobis esset, indulsere potius comitati Patrumhtque insequio plebis vin tuu 2 quae si perpetua consor-

210쪽

M T. LIVII

dia sit, quis non apondere ausit, in aximum hoc imperiuri inter finitimos brevi futurum esse PIV Atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a dis exercitum noluerunt, non utile solum, sed etiam necessarium fuerit, post ea disseram et

nunc de ipsa conditione dicere militantium libet Quam

oratianem, non apud vos solum, sed etiam in castris, si habeatur; ipso exercitu disceptante, sequam arbitria videri posses in qua si mihi ipsi nital, quod dicerem, in mentem

venire posset, adversariorum certo orationibus contentus essem. Negabant nuper, danda esse aera militibus, quia nunquam data essent; quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi Edjectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione injungi priusquam nec vera sine emolumento, nec emolumentum ferme sine impensa opera est; labor voluptasque dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt juncta. Doleste antea ferebat miles, se suo sumptu operam reipublicae praebere gaudebat idem, partem anni se agrum suum colereri quaerere, unde domi militiaeque se ac suos tueri posseta saudet nunc, fructui sibi rempublicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur, se ab domo, ab re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse. An si ad calculos eum respublica vocet, non merito dicat ' annua aera habes, annuam operam An tu aequum censes, militia semestri solidum te stipendium accipereri' Invitus in hac parte orationis, Quirites, moror: sic enim agere debent, qui mercenario milite utuntur at nos tanquam cum civinus agere volumus agique tanquam cum patria nobiscum equum censemus. Aut non suscipi hellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani, et

perfici quam primum oportet. Perficietur autem, si urgemus obsessos V Si non ante abscedimus, quum spei nostrae finem captis dis imposuerimus. Mi hercule nulla Ita causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est in unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo P quot terras, quos stria distans Vnos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget scilicet, quia levis causa belli est, nec istis quidquam justi doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet Septies rebellarunt, in pace nunquam fide fuerunt: agros nostros millies depopulati sunt Fidenates deficerea nobis coegerunt colonos nostros ibi interfecerunt: auc-

SEARCH

MENU NAVIGATION