Summa totius dialecticae ad mentem S. Bonauenturae doct. seraph. ex eiusdem scriptis maiori, qua fieri potuit, diligentia excerptae, & in quatuor libros distributae, per fr. Marc. Antonium Galitium de Carpenedulo Brixiensem ord. Min. S. Francisci Cap

발행: 1634년

분량: 307페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Tract. II. Agitur de Seientia actuali, &habituali. Cap. II.

SCientiae existentia comprombata,eiusdemque defini it ne allata, consectarium est, ut eandem in proprias differentias

distinguamus. Principio itaques quod docent passim Philoso-

ω - phi, Praesertim Seraphicus Doctor. 3. sent. dist. I A. ar. a. q. I.

a. di 3. solet distingui scientia, ut alia sit habitualis, actualis altera. Haec est quidam actus, quo quis intellectu aliquid percipit , & mtelligit ; ut cum quis elicit actum intellectionis circa sua obiecta , quae cognitio plurificatur ad pluralitatem rerum cognitarum, quia intellectus noster finitus plura simulci semel unico actu cognoscere non potest . Dico , istelliactus non er , nam gloriosus Deus unico , & simplici actu propter infinitam sitam lucem plura, & omnia simul cognoscit a Illa vero est quidam habitus potentiae impressus , quo

potentia non modo perficitur ει ornatur, verum etiam faciistior , di promptior ad actualem cognitionem exercendamessicitur 1, habitus enim is perponuntur potentijs, quae plerunque sunt ex se di indifferenis

tes , & infirmae, ae debiles, ut& ipsas ad certam operationem restringant , & ad actus

exercendos promptiores eff-ciant. Sanctus Bonaventura ἔ.Bona 3. distinct 33. artic. I. quaest. I.

corp. Hic habitus potest plura

simul comprehendere,sicut uniis eo habitu theologico omnia theologica cognoscuntur , de ab illo unico habitu plures, aediuersi actus procedere solent . Hinc iure optimo Philosophus Aritaiebat , cognoscere nominais re habitum , intelligere vero actum , unde plura simul scimus , unum tamen solum intelis ligimus

1 Hae duae scientiae habent adinvice comparari multis modis . Primo ratione prioritatis, quo pacto actualis est aliquomodo habituali prior , aliquo posterior; quia aliν sunt actus , qui praecedunt habitum, S lpissum in animo generant, secun . dum illud commune axioma: frequentatis actibus sit habitus rAlii sunt,qui consequuntur habitum, & hi sunt habitu posteri

res,quia ab habitu manat, atque tum facilius, tum etiam iucundius, ac securius producuntur,

cum potentia perfecta per habi. tum persectilis, di facilius ope

retur.

3 Secundo possunt comparari in ratione durationis ; S hoc modo habitualis diutius perseuerat et quandiu enim homo

1 3 vivit

162쪽

δ34 . . Dialect. Lib. II.

vivit. licEt dur ad , -& aliae multa opςretur, habet tamen seientiam habitualam, quam aequisiuit, nisi per actus contra- rios habitus ipse a potentia eradicetur. Actualis vero tunc tantum est, cum actu potentia opc-Mtur. . Tertio possunt comparari. in ratione iucunditatis ; quo pacto actualis iucundior est ha- Arist. bituali: testatur Arist. dicens,' a beatitudinem hominis in actu ii substantiarum separatarum cotemplatione consistere; quod maxime verum est de actuali prodeunte ab actuali; ut bene ait D N Seraph. in 3, dist. IO. art,2 qu st. a. ad 3. Unde iuxta Seraphicum

in 3. ibidem ad A. & in . dist. 49. quaest. I. illic in Patria tota cognitio actualis est. Actualis quoque potest multiplicari circa eandem rem; quia potentia ' potest multoties de eadem roactus cognitionis elicere: immo

etiam habitualis, quia fieri potest , ut habitus semel aequisitus

amittatur, & rursum idem non quidem in numero , atqui inis specie acquiratur . Neque ta- men repugnat, scientiam actua-

Iem, S habitualem esse simul; quia etiam dum potentia actu contemplatur , contemplatur per habitum , a quo tanquam a sonte uberior scientia dimanat .s VI limo possunt compa rari in ratione veritatis, aut falsitatis, quo pacto in sola actua ii reperitur veritas, quae est cir

sa rem actu cognitam, iudicatam . Habitualis vero tantum ponit subiectum de potentia remota in proximam, ut adactum veritatis peruenite possit

Agitur de se lentia simplici , & compleXa. Cap. III.

Llcet cognitio intuitiua videatur conuerti cum sim mplici. S complexa cum abstra ctiva, tamen non omnino conuenire certum est . Scientia quidem simplex se tenet ex par in te intuitiuae, quatenus in nulla earum reperitur complexio, a Lfirmatio , aut negatio . Com plexa vero se tenet ex parte ab .stractivae, in quantum in utraque complexio, affirmatio, aut negatio inuenitur.

Σ Simplex ergo scientia est illa, qua aliqua potentia cogni elua elicit simplicem actum,nul lo iudicio circa obiectum per aLMmationem , aut negationem prolato, S dicitur communiter simplex apprehensio; ut cum

video hominem intellectui meo per sui speciem pri sentem, illa simplex repraesentario, Sactus simplex dicitur simplex scientia;

3 Scientia vero complexa

est illa, in qua aliquid de aliquo

affirmatur, vel negatur; ut postquam

163쪽

quam representatus est mihi paries albus , sormo hunc conceptum de pariete, quod sit albus. Haec autem rursum duplex est rAlia iudicativa, &est secunda operatio, quae dicitur iudicium, quando scilicet, nullo interue mente discursu , in te luctus solo iudicio affirmat, aut negat aliquid de aliquo, ut quod homo sit animal. Alia, quae est tertia operatio intellectus, di dicitur discursus , quando intellectus ratiocinando unum ex alio colligit, S deducit; quocirca omnis notitia abstractiva est quidem

complexa, sed non eadem ratio ne e nam complexa sermaliter dicitur, quia unum cum altero copulatur,abstractiva vero, quia

abstrahitur subiectum , S prς. dicatum, ut deinde simul utrunque coniungatur.

4 Ex quo colligitur , noti tiam complexam cx suo formali conceptu dicere affirmationem, aut negationem alicuius de aliquo, abstractivam vero ipsius subiecti, S praedicati abstractionem, quod non fit nisi per complexionem . similiter fimplex excludit formaliter complexio nem; intuitiua vero formaliter dicit aspectus directionem in obiectum, quod fit absque complexione. Et hunc ordinem seruant ad inuicem, quod simplex praecedit complexam,&potest esse sine ea; complexa praecedit discursiuam, di potest esse sine illa; discursiua vero supro .

plectitur . Scientia intuitiuatam

S simplici possibile est comprehendi totum obiectum; ita enim Beati unico actu totam Sancti sesimam Trinitatem cognoscunt, licet non totaliter at scientia complexa impossibile est omne obiectum agnosci. sed sicut plurificantur praedicata in obiectis , ita circa eadem plurificantur actus scientiae Complexe . Ratio est; quia intellectus noster finitus non potest plura inter se distincta de eadem ro nico actu praedicare, nisi illud praedicatum sit complexum ; ut accidit in definitione, in qua omnia essentialia concluduntur.

summe simplex, habere unicum praedicatum complectens quicquid est in Deo. Respondetur cum D. Bonau. in I. dist. A1.ar. Σ. quaest. I. licet omnia in Deo sint unum, tamen intellectum a nostrum, quia finitus, non posse omnia unico actu apprehende re; sed distinguere sapientiam a potentia, potentiam a boni. tate,&ut distinctas cognoscere debet.

Agitur de scientia intuitiua,& abstractiva. Cap. IV. I Llud principio monendum

occurit, nullam quoad ea

164쪽

rum existentiam apud Doctores unquam fuisse controuersia;cum omnes uno ore tam intuitiuam, quam abstractivam dari scientiam proclament. Caeterum , Iicet extra disputationem sit , ct citra omnem altercationem, quantum ad eius spectat existentiam, magnum nihilominus inter eos oritur dissidium in eius natura, ac quidditate assi gnanda. Et quamuis in hoc exiguo libello non sit propositi

nostri muItas recensere Doctorum sententias , sicut initio O. peris protestati sumus , cogimur tame tantisper hic mutare sententiam, ac obiter alioru hac de re pertingere opiniones .

a Scotus ergo,quem resertiti sequitur Vtinensis noster Tractata 2. de Deo Vno & Trino q.

s. artic. q. duplicem constituit scientiam intuitiuam, aliam per. fectam, aliam imperfectam: Et ad persectam quidem asserit ne. cessarium esse , ut res in seipsa actu videatur ; quo fit, ut obie ctum scientiae intuitiuae se extendat ad res solum actu existentes: Impersectam vero eam est e de . sinit, per quam res non in seip-la,sed in aliquo sui representatiuo cognoscitur. Alii vero ad veram intuiti negant necessarium esse , ut res in seipsa conspiciatur . Quas opiniones conatur ad concor

diam redigere Vtinensis per traditam distinctionem a Seo. to de intuitiua persecta, di impersecta. Omnes tamen in eo concordant , quod scientia in . tuitiua est simplex, cum nulla intercedat in actu visionis complexi .

Abstractivam verti eam e definit Seotus, & alii non pauci , quae abstrahit ab esse rei , di aliis aecidentibus rem ipsam comitantibus. Et haec de aliorum sententiis. 3 At si libeat meam mihi de hae re ferre sententiam; Scientiam inmitiuam eam es se existimarim, per quam potentia intellectiva, nullo interueniente discursu , fertur tria

obiectum ipsum . siue in is existat , siue in aliquo sui expressivo i di dicitur intuitiua , quia potentia intuetur obie ctum ; & hoc mihi persuadeo primo t. quia si ad persectam

scientiam intuitium e exigeretur actualis praesentia obie .cti , sequeretur , scientiam squam habuit Deus ab aeterno de rebus non esse persecte inti tium. Idipsum accideret de- scientia Beatorum in Verbo, quod scilicet non esset intulistiua; quae omnia meo iudicio sunt valde absurda . Denique ex ipsa nominis etymologi istud ipsum ostenditur , quod quemcunqu e intuitum complecti dubitare non licet. Abin

165쪽

4 Abstractivam vero arbitror esse illam, quae habetur de re per complexionem , unde nulla talis cadit in Deo , Cum non competat ei scientia complexa , siue sit rei in actu, fi uenon;cum enim intellectus cominponit , necesse est, ut abstrahatta subiectum, & praedicatum . Crederem propterea halluci natum esse Scotum , & alios cum ipso afferentes, abstracti-uam esse eam, quae abstrahit abesse rei, sequentes nominis erymon superficialiter, & volentes in hoc ab intuitiua eam dic criminare.Ratio,quq me mouet, ea est primo; quia Deus, qui co gnoscit res, antequam sint, & abesse,& non esse praescindunt, non habet scientiam earum abstra-etiuam, sed intuiti uam , intuetur enim non solum se ipsum is, verum etiam omnia in seipso. De his tamen me videro ube. rius iterum opportuniori loco 3. P. Sum m. Pnilosoph. ad libros Aristo t. de Anima. 3 Hoc modo declarata V triusque natura, ac quidditate, triplicem possumus constitue.

re cognitionem cum abstracti. uam , tum intuitiuam .

Prima quoad abstractivas erit simpliciter enunciativa, cuiusmodi est scientia cuiuscunque propofitionis; Alia enunciativa definiti

Tertia denique enunciatiis

ua cum discursu , di haec ρο- strema persectissima est, ac in inter eas praestantissima , quia alias duas in se complectitur; neque enim potest haberi di, scursus sine praeuia enunciaintione, ac definitione. Ex quibus insertur , nullam cognitionem abstractivam esse potentiae sensitivae, sed solius intellectivae.

supremum gradum obtinet illa , per quam videtur obiectum in seipso immediatε, qualis est cognitio Beatorum , qui ipsummet Deum in seipso intellectui

praesentissimum cernunt. S cundum locum tenet ea, quam

quis habet de rebus, ipsas vein alio repraesentatas intuendo. quanquam haec ex alio capite sit ea persectior.Postremo loco P nitur ea, quae de rebus absenti bus habetur per species siue innatas,sive extrinsecus mendicatas, per quas species habent obiecta ut sint praesentia. Talis est cognitio hominis, qui per species extrinsecus acceptas intue.

tur in suo intellectu, &cognoscit res sine aliquo discursu. Ex quibus licet laserre, dari gradus in his cognitionibus, ut Una fit alia persectior, & nobilion&ita potest ad bonam frugem re duci illa Scoti distinetio de in is testiua persecta, di impersecta, sumendo imperfectam pro minus perlacta. 'ε

166쪽

r 3 si Dialect. Lib. II.

et Intuitiua , si comparetur ad abstractivam in ratione primitatis , di dignitatis, prior est, di nobilior. Prior, quia ad omnem Complexionem, de discursum antecedit necessario simplex, di intuitiua scientia, seu cognitio non solum potentiae sensitivae, sed etiam intellectiuς. Nobilior, & persectior, tum quia intuitiua reperitur in substanti js nobilissimis, Deo scilicet, di Angelis; tum quia disecursiua, & complexa dicit, &habet annexam imperfectione; impersectionis enim cst ratiocinando , componendo, di unum ex alio deducendo in cognitionem veritatis peruenire. Disecursiua tamen, ut includit etiam intuitiuam, nobilior est respectu unius eiusdemque potentiae .

- De scientia speculativa,

. . Cap. V.

CVoniam ea potissimum

diuisio scientiae, qua in practicam, di speculativam di uiditur, solet in scholis adhiberi ; magna est diligentia curandum , ut, quid speculatiua,quidue practica sit,declaremus . Aristoteles quidem scientiam speiaculatiuam eam esse dicit, quae est gratia sui, nec ad aliquod opus ordinatur, sed in sola ve-

ritatis cognitione consistit; vnde veritas ex eodem relato a S. Bonau. in I .dist. 3. dub. I. lit.

dicitur finis scientiae speculatiuae . Practicam vero , quae ad opus Omnem dirigit cognitionem : unde qui speculatiuis incumbunt , solam rei veritatem inquirunt; qui vero practicis vacant , ideo discunt, ut operari possint. Vt huius rei, quae est

maximi momenti, plenam cognitionem habeamus, sciendum est, practicum dictum esse d p xi; quod idem est ac operatio :speculatiuum vero a speculatione, quae est actus intellectus simplicem rei veritatem indagan

iis .

Quantum ergo ad specula. tionem, & speculativam pertinet, unanimis est Doctorum

consensus , speculationem esse actum intellectus solam rei veritatem inquirentis; cic scientiam speculativam esse eam,qui de se est in ordine ad solam veritatem cognoscendam. Quo vero ad praxim , magna est inter Doctores controuersia, in quonam videlicet consistat sormaliter praxis , de quidditas scientiae practicae. x Aliqui enim existimant, praxim dicere quodcunq; opus etiam intellectus , de scientiam practicam esse illam, quae ordinatur etiam ad opus intellectus. Sed hoc no poteti esse; alioquin omnis scientia eslet practica νὴ

quia

167쪽

quia omnis scientia, & habitus do stricte. Large nominat quod .

scientiscus superponitur poten cunque opus siue artis , siu tiae, ut ipsam certo dirigat , & scientiae , siue extrinsecum, siue determinet ad suas operationes intrinsecum . stricte vero pra-

exercendas , ne circa eas error, xis aliunde quaerenda est: sicuti

aut salsitas contingat. Alij exi- enim speculatio proprie dicta simant praxim, S habitum pra- est in potentia nobili, scilieetcticum esse alterius potentiae, intellectiva, ita in quadam no- quam intellectus. Sed hoc qum bili potentia ponenda est praque salsum est, quoad secundum xis , praxis enim consequitur addictum ; quia , ut vult Philoso- speculationem Liti speculatio in. phus I. de Anima tex. 4s. in. Praecedit praxim. Pro quo Vite-tellectus specusativus , & pra rui S. l .cticus est una, di eadem poten- s Aduertendum est, nullam tia sola extensione differens I & aliam reperiri in homine opera. habitus speculativus , di practi- tricem potentiam;cui integrum cus habent pro subiecto eandem sit nobiliter operari, quam vovpotentiam, scilicet intellecti- luntatem , quae tamen cum sit. uam . : cica , di indifferens , indiget

3 Quocirca dicendum est, aliqua regula, a qua dirigatur,

Praxim esse opus alterius poten- S ad aliquod determinatum via ab intellectu, prout tamen opus trahatur ἔ sicut videmus dirigitur a potentia intellecti- omnes alias res ab aliqua regu-ua. Practicam vero scientiam, la ad suos fines perduci. Verum esse habitum perficientem intel quia omnes res naturales appe lectum nostrum, inquantum est titu naturali, di necessario in regula operum alterius poten- suos fines seruntur sine pericu tiae;& ita intellectus habet quo- lo erroris , ideo non indigent dammodo rationem operativi, aliqua alia regula, qua ad fines non quia efficiat opus, sed quia ordinentur, ta perducantur prς dictat, & dirigit aliam potenis ter ipsum naturalem appetitum. tiam ad opus: & hoc voluit in- At quia appetitus rationalis ne εχ' nuere Philosophus ubi suprae , pe voluntas, non habet deter cum dicit. Intellectus ex se speia minatas operationes, sed est in culatiuus extensione fit practi- differens, non potest absquos, βω. cus , ut bene exponit Seraphic. magno erroris periculo ad sua insta citandus . . munera obeunda extendi, nisi 4 Propter quod obser . quadam certa regula dirigatur.

uandum est, praxim posse sumi 6 Sciendum est ulterius, indupliciter. Primo large, secun- tellectum humanum e sic a scientia

168쪽

tia persectibilem, de , secundum 1. ubi initio eorporis haec sor quod potest simpliciter confidea malia verba habet. Intentio e Irari, a triplici genere scientiae voluntas ratiocinata , prous diis perfici debere . Primo enim pota ruitur ιn ιm; quod idem ente st confiderari in se, ct in ordi- ae duerie me so operis ea actias ne ad suum actum praecisE, qui voluntatis 2 ratione ad nem est cognitio veritatis; de ita pera directa. Haec ille; a quo postea ficitur ab habitu speculativo . Scotus desumpsit quicquid do Secundo potest cosiderari,prout scientia practica, di praxi proli- extenditur ad opus per modum xὸ disputauit. dirigentis , de regulantis; dc hoc 3 Ex his facile est deduce- modo perficitur ab habitu pra- re, quaenam sine opera,quae pro ctico . Tertio potest considerari prie appellari debent nomin

medio modo, prout scilicet per praxis . Ea enim omnia, de sola se est ordinatus ad cognitionem sunt, quae producuntur a volun veritatis, de etiam per se ad o- tate, prout in illa directa est ab pus; de ira perficitur ab habitu intellectu.Hinc excludutur Om medio, qui appellatur sapien- nes actiones naturales, oc etiam tialis . animales, ad quas dirigitur ho- Ex his ergo patet, quid sit mo per appetitu solum naturari praxis, quidue speculatio, quid lem, de sensitiuum, seu anima. scientia practica, qui duε specu - lem . Excluduntur etiam omnestativa. Speculatio enim est a- illae, quae eliciuntur a voluntatectus intellectus rei veritatem s absque eo,quod dirigatur ab in- eontemplantis, seu indagangis r tellectu . quales sunt, Amaria de Scientia speculativa est habi- Deum, seipsum ἔ Honorere prutus perficiens potentiam inte, rentes, quae omnia iacit volu lectivam in ordine ad solam vin eas absque alia regula, sed soloritatis cognitionemr Praxis ve- dictamine naturae Excludun. ro est opus potentiae nobilis, tur etiam omnes illae, quae a volscilicet voluntatis,prout tamen luntate magno impetu. oc inassi elicitur per regulam inteIlectust uertentia producuntur; ut sunt Scientia vero practica est habi- primi motus. Denique illae s ' tus perficiens intellectum, ut lae numerantur later praxim, ad possit esse regula, de directivum quas voluntas se conuertit, veoperationum voluntatis . Quae directa a ratione, εἰ intellectu. omnia eruditissime tradit Sera- 9 Ex quo colligitur etiam, s. Bou. phicus Doctor I. sent. quaest. 3. quare praxis reperiatur solum Prologi, dc 2. dist. 3 p. ar. I. q. in rationalibus; quia scilicet ilia I. 6c A. d. G. par. 2. M. R. quaest. ipsis solis reperitur potentia nciabilia

169쪽

Tract. II. Cap. V. I l

hsis,indisserens tamen, & cqca: reperitur etiam intellectus, qui potest eam illustrare,dirigere,&determinare isto Ex his etiam colligitur, quaenam sint scientiae praeticae,&speculatiuς , per quas homo

quoquo modo eleuatur ad ea

resarcienda incomoda, quς PrOpter peccatum miserabi liter in . currit. Haec incomoda sunt prς-cipua desectus in sciendo, & desectus in recte operando. Unde tot sunt scientiae, quot sunt ea, quibus indiget intellectus,ut pficiatur tu in ordine ad se, tu in ordine ad opera voluntatis . Ir In primis ergo ad tollendam ignorantiam intellectus in inuentione veritatis, ad inuenta est Logica,que est habitus perfi. ciens intellectum ad cuiuscunq; rei veritatem disserendo attingendam ; quia licet naturaliter homo aptus sit, aliquam veritatem digerendo attingere, facile tamen in multos errores Iabitur,nisi Logicae ministerio adiuuetur. Quam ideo speculativam censeo,quia de se est ordinata ad dirigendas operationes intellectus, ad quas ipse intellectus no habet, nec potest se habere ut regula, & directivum,ut alibi ex proposito demonstratur. I 2 Rursus ad tollenda ignorantiam omnis entis, ut ens est, adinventa est Metaphylica, quae

versatur circa omne ens, utens

est, & est habitus speculativus,

quo mens omnium entium cognitionem acquirit. Ulterius ad tollendam ignorantiam rerum naturalium, ad quas intellectus se habet, sicut Noctua ad lumen Solis, reperta est Philosophia, cuius munus est de omni substantia naturali , ut naturalis est, subiecta mutationi pertractare, quae etiam propte rea merito inter Scientias speculati uas numeratur.

ia Vltimo inter scientias speculati uas collocantur etia Disciplinς Mathematicς,quq quantiatatem, S figuras omnes Mathematicas, ut sunt trianguli,circuisti,&c. docet,& considerat; ita ut omnis scientia speculativa aut sit Dialectica, que modum disse-redi tradit; aut Metaphysica,quq

Omne ens,ut ens est, complectitur; aut Philosophia,que de substantia, ut naturalis est, agit; aut Mathematica; quae de figuris, &quantitate pertractat, licet haec non sit proprie scietia, quia non procedit per causam. At inter practicas est Pruis dentia, quae est regula omnium

humanarum operationum, quae

postea subdistinguitur; ut alti sit, quae ordinat ea, quae ad mois re S in communi pertinent, &dicitur Philosophia moralis Velea,quae spectant ad seipsum, &dicitur Ethica; veI ea, quae ad gubernationem familiae, & dicitur Oeconomica ; dei denique ad rem publicam, & appel- latur

170쪽

. P . Dialect. Lib.II. latur Politica His additur

Medietna . quae ad sanitatem corporis animati pertinent, dirigens, & ordinans . ι 'Quae vero medio modo se habent, est Fides, di Theolo. gia reuelata, quae agit de omni credibili,ut probabile est per ra. tiones , & iure appellatur a Seraphico Doctore quaest. 3. Prol. ' hibitus speculatiuus, S practicus, quia non solum per.se intendit docere veritatem , sed etiam per se ipsam veritatis notitiam ad operationes ordinare; cum enim finis hominis, qui est beatitudo, non possit nisi per cognitionem, & bona opera ob tineri, necesse est dari aliquam scientiam, quae di ad hanc Dei cognitionem perducat intellectum , & ad bona opera dirigat assectum : haec autem scientia nulla alia potest esse, quam habitus Theologicus, cuius munus est & veritatem tueri, & ad iustitiam perducere ; sied de his suo loco , Deo bene dant i

Declaratur melius , quid sit, speculatio, &praxis.. ' Cap. VI. Noo p rum proderit,ad na

turam praxis, & specula. tionis percipiendam, ipsam colligere ex notitia speculativa, oc

practica improprie dicta, quam in sensibus reperiri non ambigimus. Nam ut ait Philosophus in prologo Metaph.)ipsos

sensus diligimus non solum veagamus, verum etiam nihil acturi . Est autem speculativa sensuum cognitio ipsa sola obiecti . intuitio per se, ut obiectum inis tueamur, S perspiciamus. Pr ctica vero est ipsa obiecti cognitio ad opus ordinata: unde non ,

inepte licet dicere de sensu id, quod superius de intellectu ἔSensum scilicet, qui per se est

speculativus , extensione,fieri practicum. D2 Declarantur isthaee satis apparenti similitudine,& exemisplo. Figat , verbi gratia, quis in picturam mirinee deline tam oculos suos , & attentius ipsam contempletur non alio fine , quam ut pulchritudinem iulius percipiat: haec utique erit notitia sensus speculativa, eum

Oculus mere eo actum visionis

dirigat, ut ipsum obiectum Perspiciat, & perspiciendo cognoscata

Rursum picturam respiciat, ut de illa iudicium rogatus serat illa intuitio dicetur practica , cum electa fuerit tanquam regula recte iudicandi, & vere ille actus fuerit directivus p tentiae iudicatiuae, unde S illud iudicium erit praxis. Eodem modo si quis velit Romam duiscere Caecum, viam ignorans, si

SEARCH

MENU NAVIGATION