Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

De Theologicis Disciplinis Liber XIIL

haee dicta sint de Originaria labe , R de anima non renatorum insa lium τ&uae, quia materiam peccara ex fomite earnis Conseiata trahit, necnon simul ipsasodali Gl incentivum pereaminis; implicat ambas V iudex paeua rear, peccanteis meme sub una , γPeeeandique eremat foetas eruciatibus aquis. His itaque verbis ex Prudentii Apotheosii exscriptis finem libro tertiodecimo constituimuS.

102쪽

DE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

LIBER DECIMUS QUARTUS

Ωui Pelagianam Haeresim vellica refellit.

RIGINALI peccato humanam obnoxiam esse naturam , atque ignorantiam & dissicultatem , quam patimur ab exordio nativitatis , non conditio

nem instituti hominis , sed poenam esse damnati. negarunt Gratiae Dei infensissimi hostes, haeretici Pelagiani. Opinantes iccirco pcccatum Adae posteris obfuisse non propagine, sed exemplo ἀ& voluntatem actionemque nostram tam ad deinclinandum a malo , ct faciendum bonum valere, ut divino non indigeant adjutorio , istud in lege ac doctrina , non in .santae dilectionis inspiratione constituerunt; maximumque Redemptoris beneficium, licet speciosb verborum apparatu multipliciter vide rentur dcpraedicare, coarctarunt ad revelationem , eXempla, praeceptorumque instituta. At Gratiae Vindex Praesul Sanctissimus Augustinus, quum Optime animadverteret neminem posse legem implere per legem, neque per doctrinam , sed per caritatem , quae per Spiritum Sanctu in cordibus nostris diffunditur, in omnibus sere libris contra Pelagium, Caelestium, & Iulianum conscriptis, curavit ut simul originalis culpMN a Pro- Diqitigod by Cooste

103쪽

ido De Theologicis Disciplinis

propagationem, & gratiae necessitatem defenderet. Aequum est igitur, ut qui Doctoris praeclarissimi sectamur vestigia, eiusque dogmata univcria propugnandi suscepimus arduam, amplissimamque provinciam, postcaquam de Originali peccato absolvimus disputationem , insectantes haeresim Pelagianorum pro Christi gratia , quae superabundavit ubi

abundavit delictum, nervos atque vires eXperiamur.

De Pelagianae haereseos Auctoribus Origene primum , Rufino, ae Theodoro Mopsueseno .

IOANNEs Gamerius cap. i. dissertationum ad Pelagianam historiam pertinentium scribit videri sibi hujus sectae primordia reserenda ad Paulum Samosatensem; quem negasse veram Christi divinitatem , &asseruisse post Incarnationem Deum factum ex profectu virtutis vitam ducendo studiosam , haud obscure colligitur ex unodo Arriana habita Antiochiae an. 344. apud Athanasium in libro de Synodis , atque ex

ejusdem Athanasii Orat. q. contra Arrianos . At Norisus noster Pela. nianae sectae auctorem facit Origenem et S hunc quidem de Gratia haereisticam tolluisse setatentiam, adversus nonnullos defensores demonstrant alii viri clarissimi, ut Nualis Alexander Deo. 3. dissert. I s. art. 3. Daniel Huetius in Originianis lib. a. q. . f. I 2. ΗOnoratus Tournelius q. 3. de Gratia, Sc qui primus commemorandus erat, Magnus Hieronimus in Epistola ad Ctesiphontem . Plura etiam de hoc argumento Iansienius Iib. 6. Hist. PeIag. cap. i I. ct sequentihus r ubi tamen a vero exorbitat improbans in Origene indisserentiam arbitrii, & hans reprehendens , 4mquam Pelagianorum Dogmatum scaturiginem . Sequitur Rufinus, a quo errore imbutum Caelestium insignia monumenta demonstrant. Sed an fuerit Aquileiensis ille percelebris, an . Syrus vel Palestinus, qui nobis innotuit ex Epist. 66. nunc 8 i. Hieronymi , inter Eruditos non convenit. Fuisse Aquileiensem tenet Bar nius, Pagius , Norisius , ct major pars illustrium Scriptorum. Ne vat Garnerius loco citato cap. 3. & alii perpauci, quibus accessere Au- Hores observationum Norifian. eruditi Presbyteri Veronenses lib. I. cap. 2. Dubitare Videntur PP. S. Mauri in notis ad cap. 3. Iibri de Peccato originali S. Augustini, S ad Commonitorium Mercatoris , nec non in Praefatione Tom. K. De Theodoro Mopsuesteno consentiunt No- risius S Garnorius, aliique communiter. In his ergo , Origene scilicet, Rufino , ac Theodoro haec prior disertatio versabitur , nam

de Paulo Samosateno Blas habemus , quas leviter tetigi conjectu

104쪽

Liber Decimusquartus. Cap. I.

PRO sirro I. Origenes de Divina Gratia pravam tenuit haereticamque doctrinam. Evincitur primo cIarissimorum Scriptorum testimonio, illorum maxime , qui grassante haeresi Pelagiana floruerunt . l. S. Hieronymus in Epist. ad Ctesiphontem designans PeIagianorum Ainasium , Doctrina tua, inquit, Origenis ramusculus es. Idem repetit in fine Dialog rum . Orosius in Apologia: Origenes cinquit de Pelagianis in his via vis : Et Vincentius Lirinensis Common. cap. 23. testatur, quod Origenes omnium pene baereticorum Magister evasit. Probatur a. Origenes scripsit gratiam dari secundum merita nostra, posse unumquemque vivere absque ullo prorsus peccato, nec contrahi a parvulis ob Adae praevaricationem Originale peccatum. Haec vero sunt Pelagianorum Dogmatum paradoxa. Itaque Origenes Pelagianorum haeresi viam aperuit. Et quidem existimasse gratiam dari secundum merita nostra asseruit ille libro I. me. os cap. 7. lib. cap. I. & 3. Philocal. cap. 2o. & in Epist. ad Rom. lib. . & 9. Quae loca

congessit & illustravit Huetius. Est cinquit Origendo alia Spiritus Samiai gratia , quae dignis praestatur , ministrata quidem per ciripum, imis

petrata autem a Patre fecundum merita eorum , qui capaces inciuntur. S unumquodque var vel ad bonorem, vel ad contumeliam formatur ,

prout ex seipso caussas, ct occasioner prastitit Conditori. Initium quoque fidei esse ex nobis , & prosectum a Deo apertissime asseruit. Do- .cuit in super , ut cap. I. demonstrat Norisius, Angelos diwersa ossicia promeruisse cx suis meritis ac studiis r Ioannem Baptistam in utero sanctificatum ob merita comparata, priusquam ipsius anima devolveretur ad corpus : eodemque pacto Christum Dominum promeruisse unionem hypostaticam , quae est omnium gratiarum maxima . Praelusit ergo origenes primo errori Pelagianorum, assirmavitquc gratiam dari secundum merita nostra .

Docuit praeterea Origenes alterum Pelagiani dogmatis parad Num, posse hominem vitare qualecunque peccatum , quod est famosa haereticorum , idest, impeccantia. Id liquet primo auctoritate Hieronymi in Prooemio lib. iv. Commentar. in Hierem. , ubi ait: Haeresis Pathagora ct Zenonis AGMαι , - ἀναι-mnas , impa intatis θ' impereantiae , quae olim in Origene , er dudum in discipulis ejus Grunnis, Evagrioque Pontiso, ct yoviniano juxulata es, ea is reviviscere. Idem habet in Prooemio Dialogorum advorsus PeIagianos. Dein de: Origenes Tom. 12. in Matth. exponens illud Christi ad Petrum, Manis dolum mihi est, ait eum , qui in caritate persectionem adeptus est, scandalo obnoxium non esse, & Tom. I s. in idem Evangelium scribit pueros, quibus Iesius manus imposuit, jam amplius pereelli non posse peceati tu cebris : quae vix ullam admittere excusationem fatetur Huetius nurn. VI II. q. 7. lib. 2. Urigeniὸnor. . quamquam plura illic studet emollire. Num

105쪽

De Τheologicis Disciplinis

Num originale peccatum reapse negaverit, perdissicile est definire . IJuetius qui loco citato n. 24. Origenem vindicat a querelis Iansu-nii, fatetur in Commentariis in Epistolam ad Romanos nonnulla occurrere orthodoxae fidei parum consentanea : atque in Catena Graecorum Patrum in Psalm. 48. v. 6. reserri testimonium Origenis , quod illunia apertissime oppugnat. Sed inquit Commentarios interpolatos fuisse a Rufino, Catenarum vero fidem sublestam esse atque incertam . Dixerim Origenem in tanta librorum copia non semper sibi constare , ct aliquando peccatum originale saltem consequenter negavisse . Enimvero, hujus vitae miserias non in Adae peccatum , sed in habituale in superiori vita commissum referendas esse propugnavit, ct Esau reprobatum , variisque calamitatibus assectum ob scelera ante conceptionem patrata , ideoque cohaerenter ad fessam ejus doctrinam , ea scilicet quae a nobis gesta suerunt, antequam corpora subiremus, caussam Deo praebuisse, ut spiritus terrenis hisce molibus complicaret. Opp. r. Pelagius adeo origenem abominatus est, ut in Synodo Diospolitana, cum de aeternitate Inferni ageretur , dixerit, Et si quis aliter eredit, Origenisa es. Nullum praeterea pro se Origenianum . testimonium protulit, licet saepenumero Lactantii, Hilarii, Ambrosii, Chrysostomi aliorumque sententias recitaverit. Non ergo ex Origenis libris Dogmata Pelagiana eruperunt. ra Resp. Uersute & callide an iis madvertita Pelagium, ne Origeniana scripta produceret: neque enim ipsum latebat, quam male apud Latinos Patres Adamantius audiret. Servarunt nihiloiectus inter se Origenistae ac Pelagiani arctissimam amicitiam r ut constat de Rufino , Theodoro Mopsues eno, aliisque Pelagianis , qui sedente ad clavum Ecclesiae Uigilio conati sunt Origenem , quamquam irrita molitione, defendere. opp. 2. Pamphilus in Apologia Origenem ab omni errore purga. vit. Illam vero Apologiam Pamphili esse, non alterius Scriptoris tradunt Eusebius lib. Wi. II. Ec. cap. 33. Socrates Itb. 4. cap. 27. &Nicephoras Callistus lib. x. cap. i4. ra Resp. I. cum Huetio etiam Pamphilum in eadem cum Origene caussa versari, si nos Rufini interpretamenta non fallunt. Defendit enim Origenianam Animorum praeexistentiam , S anteactam vitam , sine qua asserit Deum sore injustum , si insontes animas in debilia ae mortalia corpora truderet. Vides , inquit doctissimus Abrincensis Episcopus , labefactatum ae peremptum ca Pam philo gratiae eaelestis auxilium .' Deinde respondetur praedictam Apologiam universam fuisse ab Eusebio elucubratam , quamquam priorem librum ipsemet Eusebius sub nomine Pamphili ediderit. Ita S. Hieronymus in Catalogo Script . Eccl. cap. 8. S in Apologia adversus Rufinum : quo in Ioco illud etiam animadvertit in primo Apologiae Pamphili libro aperte Arrianam haeresim contineri, quamquam Rufinus

latinam reddendo sentan passim immutquit , Absit vero, ut Pamphilum

106쪽

Liber Decimusquartus. Cap. I. Io 3

philum Martyrem Christi gloriosissimum Arrianis connumeremus . p. 3. Origenes hom. 8. in Levit. disertissime agnoseit originale peccatum. α Resp. I. a Criticis hujusmodi homilias vel Cyrillo Alexandrino , vel incerto auctori passim attribui. α Resp. a. existimasse Origenem non delictum Adae , sed praeterita in caelis , ct antiqua deli-Ha soli; in baptismo , ut in fine Dialogorum scribit Hieronymus . Respondetur 3. juxta Origenem animas delabi ad corpus inquinatum, &propagatum ex Adam ob anteacta flagitia, ideoque si revera originariam noxam agnovit, fuit haec praecedenti merito comparata, quemadmodum debita meritis gratia posthac collata : unde nihil ad purgandum Origenem valent ea loca, in quibus videtur asserere omnes filios Adae in peccato fuisse conceptos. opp. ultimo: Origenes cap. 8. lib. 2. Periarchon, hom. 4. in Psalmum 36. aliisque in locis divinarum gratiarum munera praedicat. αResp. Gratiam quam Origenes quandoque commemorat esse praecedentibus meritis erogatam e distinguit enim duplicem fidem ζ humanam , quam propriis viribus nulla gratia sussultis habere possumus , ct divinam , quae nobis per gratiam infunditur . Item virtutum incceptionem, illarumque profectum . Ita Tract. 33. in Matth. lib. 4. in Epist. ad Romanos, & lib. I. Periarchon cap. I. Vide Huetium in Origenianis p. i is. Ex his facile est genuinum sensium Origenis sub orari: gratiae enim deputat secundam fidem, non primam ἰ ct incrementum virtutis, non inceptionem ς splendideque a μνααγαν γ, semipelagianizat. PRomsIrio II. Rufinus , qui inter Pelagianos cooptatur, est Rufinus Aquileiensis, non Palestinus, vel Syrus . Probatur 1. Marius Mercator in suo Commonitorio sermonem

instituens de haeretico Dogmate, quod Adam S Eva sbi tantum praevaricando nocuerint, alteri penitus nulli, ait: Hane ineptam di nouminus inimicam remefidei quasionem eAnastasio Romanae Ecclesiae Summo Pontifice Rufinus quondam natione Ssus Romam primus invexit: er ut erat argutus , se quidem ab ejus invidia muniens per se ferre nouausus Pelagium gente Britannum Monaebam tunc decepit, eumque aspradicta apprime imbuit, atque instituit impiam veritatem . Rufinus ergo, quem Mercator appellat Syrum , fuit primus Magister ac decepto e PeIagii. Atqui Magister & deceptor PeIagii fuit Rufinus Aquilejensis , qui Romae libros Periarchon latinos reddidit, ut scribit S. Hieronymus in Epist. ad Ctesiphontem; ubi PeIagianam de impeccantia haeresim ait primum a Manichaeis derivatam, deinde a Priscillianistis, postremo ab Evagrio Pontico , atque a Rufino Librorum Periarchon interprete Quod repetit Prassat. in lib. iv. Comment. ad Hierem. , Rufinum sub Grunnii nomine indigitans . Igitur Rufinus Aquileiensis inter Pelagia-

nOS connumerandus est.

Deinde et Rufinus Aquileiensis de libertate arbitrii male sensit, ita

enim

107쪽

xo De Theologicis Disciplinis

enim declarat in Cap.Sanna Romana Concilium Romanum xxx.Enisse porum. Rufinus vir Religiosus plurimor Dolesiastiei operis edidit Itbros: nonnullas etiam Seriptaras interpretatus est: sed quoniam Beatus Hieroumus in aliquibus eum de mertate arbitrii notavit, illa sentimus , me praedictum Sectum Hieroni um sentire eo noscimur . Nullibi autem legimus Rufinum liberum arbitrium negasse : erravit ergo duntaxat illius natu resem facultatem nimis cum Origene suo , Pelagianisque extollendo. Tertio: Reeentiores Critici, ut Rufinum Aquileiensem vindicenta Pelagianismo, cum negare non possint aliquem hujus nominis hanc haeresim praeformasse, damnant Rufinum alterum Syrum , aut Palestinum , qui nobis innotuit ex Epistola 66. Hieronymiana . At quo iure sanctissimus Hieronymi discipulus haeresis insimulatur Compertum est hunc Rufinum ex Bethlemitico specu misitim fuisse ad Venerium S Anastasium adversus Origenistas. Ouis ergo dixerit talem virum, a Hieronymo eruditum , ct in Italiam fidei caussa prosectum , disseminasse haereses, & partibus Origenis studuisse ξ Hunc Hieronymi discipulum inquiunt ingenui, S eruditi Theologi Ueronenses tantae haeresis doctorem non audemus suspicari. At quomodo probant hunc a Syro fuisse diversum , cum viri docti, ipsi quoque PP. Benedictini, disputent num Praecursor Pelagii sit Rufinus ille Aquileiensis, an alter qui circa annum 399. in occidentem venit missus a Hieronymo Mediolanum ad Venerium Z Qui vero ex his tres nobis Rufinos venditant, nulla vel pro- habili ratione ducuntur . Addo Cauestium in Carthaginensi Conventu pro suo Dogmate Rufinum , tanquam omnibus notum , produxisse . Syrum vero illum ab Aquileiensi diversum & fama aut seriptis percelebrem nondum comperimus.

Rursus: In Praef. ad I v. librum Comment. super Hierem. S. Hieronymus de Haeresi Pelagiana loquens, quam in Grunnio nuper asserit jugulatam, Cui respondere, inquit, diu tacens, ct dolorem silentio devorans crebra fratrum expostulatiora compulsus sum, nee tamen bucusque prorupi, ut auctorum vomisa poverem, malens eos corrigi, quam infamari. Ouo sane in loco non solum demonstrat sub Grunnii cortice latere illius haeresis prodromum , sed etiam intermissam a se Expositionem Hieremiae, quam per intervalla dictabat, ut serpentem errorem eliminaret. At Grunnium ipsum esse Rufinum Aquileiensem , & libros interea temporis a Hieronymo editos eos esse, quos contra Pelagiano Sconstripsit, nemo jure negabit . Rufinus ergo Aquilejensis haeresim . Pelagianam , saltem quantum spectat ad Dogma impassibilitatis , ct im- peccantiae, invexit in occidentem , eaque imbuit Caelestium . Neque hoc solo titulo Grunnius dicitur a Hieronymo Pelagianorum praecur ser, quod Origenem Latio donaverit; etenim ipse Hieronymus pIura

Origenis scripta iecit Latina, eique hoc idem in I. Invectivaruin libro Di i sed by Oo'le

108쪽

Liber Decimusquartus. Cap. I. Ios

ipse Rufinus objectat. Atque insuper non omnia Origeniana Dogmata Rufino attribuuntur , sed ea maxime , quibuS Pelagianisnus innititur. Praeterea: Rufinus in interpretatione librorum Origenis, quos pro suo lubitu immutavit, ut demonstrat in praeclarissimis dissertatio nibus Origenianis Daniel Huetius , quae Pelagiana erant, fideliter, &praeter morem suum retulit, ut constat ex cap. ao. Philocaliae, ubi peculiare auxilium gratiae declaratur esse solam liberae voluntatis saeuitatem . Et, quod caput est , verba quae redolent Pelagianismum in 1. li-hro Periarchon cap. I, & quibus probant Natalis Alex. R Iansenius Adamantium praelusiste Pelagianis, in nullo Graeco exemplari comparent: sed, ut Fquetius ait libro a. Orig. q. 7. n. X. & XIV, desua Pelagianismi ο ina largitur es Rufinus . Falsium est ergo sententiam de Pelagianismo Rufini esse popularem credulitatem , ut illam appellitat in Appendice Augustiniana pag. 44. PhereponuS : ac falsum , quod scribunt Veronenses , nullum adhuc inventum esse argumentum praeter no

minis Rufini similitudinem , ae suspicionem , in quam Aquileiensis incurrit propter striptorum origenis translationem . Ouin, ut mox ostendam , levissi inae sunt conjecturae Garnerii, quibus permoti Norisii Concivis sui doctrinam maluerunt impugnare, quam defendere, tametsi illam pene certam scripserint Pagius , Dupinius , Gerheronius , Natalis Alexander, & Huetius, qui Rufinum Aquilejensem omni procul dubio adnumerant Pelagianis . Opponit i. Garnerius: De Rufino magistro Caelestii Mereator loquitur , quasi de homine minus noto : Rufinus quidam, inquit: Aqui- rejensem autem totus orbis noverat ob eruditionis famam , opinionem sanctitatis, & Melaniae consortium . II. Aquileiensis venit Romam anno is . Sirieii, ct Syrus sub Anastasio haeresim Romam invexit. III. Rufinus , qui imbuit Caelestium, Romae mansit apud Pammachium ς Aqui-Iejensis vero nunquam virum cum Hieronymo conjunctissimum adjisset. IV. Rufinus Caelestii magister Romae fuit, cum doceret non dari peccati traducem et ut liquet ex libro Augustini de peccato originali cap. I. V. Rufinus Pelagianus appellatur a Mercatore natione Syrus . VI. Caelestius innuere videtur apud Augustinum loco citato, Rufinum tempore judicii Carthaginensis adhuc fuisse superstitem , Sanctum illum appellando , non beata reeordationis. VII. Paulinus Diaconus nihil excipit adversus Rufinum a Caelestio appellatum; poterat autem plura adversus Aquileiensem propter haereses damnatum, & in damnatione extinctum. Resp. ad i. Mercatorem non stripsisse Rufinus quidam , sed Ru nur quoiaiam, atque ita etiam habetur in edit. Augustiniana PP. Bened. a. p. Append. Tom. x, Tom. 27. Biblioth. Patrum pag. I 29, in Ap pendice Phereponi, ct in Op. Mercatoris . Ad a. dico, Rufinum utique venisse Romam regnante Siricio, ct anno 396. sed constat ex Epi

109쪽

xos De Τheologicis Disciplinis

possumus asserere Romae constitisse initio Pontificatus Anastasii , qui creatus est anno 398. pridie idus Martii, ut scribunt Anastasius Biblioth.& Marcellinus Comes in Chronico . Deinde si Rufinus ante Pontificatum Anastasii Roma discesserat; sub Stricio haeresim disseminaWerat, & in-VeXerat , quam primum , operam navante Marcella nohilissima femina, Anastasius compressit. Quare haeresim negantem originale peccatum sub Anastasio exortam affirmavit Mercator, atque Hieronymus in Epist. vi tr. ad Demetriadem. Ad 3. respondeo Rufinum fuisse hospitio exceptum a Pammachio, primum, quia ipsius domus commune erat Mois naehorum hospitium : deinde quia Rufinus maxima erat amicitia coninjunctus cum Paulino Pammachii amicissimo: rursus quia in Peregrinatione Syriaca complures Pammachii amicos Rufinus noverat: ac tandem falsum est Rufinum inter ac Hieronymum ante annum 399. Vulg tamque Interpretationem Origenis, fuisse amicitiae vinculum disibi

tum . Ad 4. dico Caelestium in Synodo Carthaginensi non dixisse , se a Rufino Romae edoctum quod non si tradux peccati, sed a Rufino , qui fuit Roma : quamquam & Romae Caelestium fuisse Rufini discipulua . anno 397, mihi sit persuasum . Ad s. missa responsione Rigbeerit in notis ad Mercatorem Tom. et . Bibl. PP. pag. I . scribentis Rufinum fui s. se natione Syrum S Aquileiensem titulo Sacerdotii, quomodo S. Felicem patria Italum, P Sbyterio Nolanum, & genere Syrum testatur eadem aetate S. Paulinus Natal. 4. de S. Felice : missa, inquam, ea responsione, dico cum Norisio ac Pagio Rufinum commoratum in Striata per annos viginti septem ἰ ideoque appellatum a Mario Mercatore SPrum , ut Faustus a Postetare dicitur natione Gallus : revera tamen Faustum in Britannia natum , ct Rufinum in pago dioecesis Aquileiensis , sive Concordia fuerit, sive ignotum aliud oppidulum . Ad 6. dico Rufinum obiisse anno ii. & iudicium Carthaginense habitum an . 4ia.

Verno tempore : unde fieri potuit, ut nondum nunciuin obitus Rufini Pervenerit ad Africanos. Ad u Itimum: testatur Mercator Rufinimia, ut erat argutus, se quidem ab haeresis invidia solerter muniisse r unde Paulinus Diaconus illum tanquam haereticum non excepit; imo nec in damnatione Origenis facta anno 4oi. ab Anastasio expresse Rufinus nominatus est. Quare Pontifici gratias egit, quod calumniantibus se non accomodasset auditum , ct propriae existimationi, quam sibi apud Plurimos comparaverat, insigni simulatione consuluit. Ea propter falsum est Aquilejensem ab omnibus habitum tanquam haereticum ἰ neque enim S. Paulinus cum homine anathemate damnato tam arctam coluisset

necessitudinem. Sed S Paulinus Diaconus , ubi Cauestius Rufinum Presbyterum laudavit, respondit duntaxat, o ne alius ξ Quae verba commonstrant institutum sermonem de Rufino omnibus noto et quem jure Paulinus nec reprehendit Oh nominis celebritatem, nec pluris ficit ob Caelestii consuetudinem .

110쪽

Liber Decimusquartus. Cap. I. Sor

p. ultimo cum Veronensibus Theologis. Valerent haee aliquid, si aliunde exploratum esset, Rufinum Aquilejensem fuisse Magistrum Caelestii. At obstat testimonium Mercatoris, qui ait haeresim sub Anaiastasio is venam, non is valuisse. Argumentum vero adversius Rufinum Italum nullum est praeter similitudinem nominis . Ac in primis damnari non debet, quod graeca Origenis volumina latine reddiderit, nisi convincatur errores ibi contentos propugnasse . Deinde ex Apologia R expositione Symboli satis expIoratum est, quantum ab erroribus Origenianis distaret. Insuper S. Hieronymus illum vocavit Praecursis- rem Pelagii, quod non tam Origenis interpretem , quam de nBrem existimaret. Postremo non apparet Rufinum suisse aliquando haeresis

convictum aut damnatum.

Respondetur compertum quidem esse Magistrum Pelagii esse Rufinum Aquileiensem , non ex nominis similitudine, fatemur enim alios fuisse Rufinos , discipulum nempe Hieronymi, & alium quoque R

manum ; sed Aquileiensis ille est, qui αδ-αρπηνουαι opinionem evulgavit, qui liberum arbitrium extulit, qui interpretando Origenianaia , omnia emollire studuit, praeter Pelagianisinum , & hunc ubi non erat intrusit. Ita enim demonstrat Huetius tam evidenti argumento , ut

satis appareat aequitas Hieronymi, S mala Rufini fides. De Commonitorio Mercatoris dictum satis. Rufinus inimicam fidei quaestionem inνexit sub Anastasio iuguIatam. Nam & Origenis tra Iationem exornavit sedente Siricio , & tamen seribit Hieronymus ad Virginem Demetriadem fidem Romae Origenianis erroribus Iabefactatam sub Anasta. so . Nec damnatur Rufinus, quia Origenis volumina latinitate donavit , hoc enim fecit & ipse Hieronymus ς sed quia more suo quae Pelagiana erant non castigavit, sed auxit, iisque imbuit Caelestium . Ita non suit tantum interpres origenis , sed & defensor. Sese ab omni i vidia Apologiis S Epistolis praemunisse , innuit non obscure Mercator. Non damnatum expresse, & forte etiam proscripto per Anastasium Origene resipuisse, ultro ae lubenter concedimus. PROPOMTIO III. Theodorus Mopsuestenus est alter Prodromus P

lagia norum .

L Probatur ex Mario Mereatore, qui in libro subnotationum de Haeresi Caelestiana scribit jamduduin motam apud nonnuIIos Syr rum , edi praeeipue in talista a Neodoro quondam Episeopo oppidi Mo-. Vestem. II. Ouia ut constat ex eodem Mario inrcatore, & Photio in Biblioth. Cod. i . non solum negaτit filium Dei venisse ad tollendum Originale peccatum , sed etiam de hoc argumento adversus S. P. Augustinum quinque libros conscripsit, negando Adam per trangressio nem mortalem sagum. III. Quia Domini comminationem factam Adae Morte morieris ita exponit, ut post lapsum fraudatus deliciis aerumnosissima conversatione mulctatus sit, sed non ob aliam caussam mortio a fuerit Disitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION