Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Q8 De Τheologicis Disciplinis

rum comparatione est maxuma , magni roboris non videntur . Aemilium Beneventanum Antistitem , ac patrem Iae missium fuisse in caussa Chrysostonii Apostolicae Sedis Vicarium scite observavit Norisius. Erisgo dum Paulinus ait, Surge Memor, venerare Patrem , complectere fratrem,

Posteritis natus Ierior quia sede Sacerdos , Gestat Apostolicam pestore canitiem, innuit duntaxat utrumque fuisse Epistopum , ct Aemilium quidem iuniorem aetate, fratremque charactere , digniorem tamen Memore Eeclesiasticorum munerum auctoritate . Id vero ex ipso met Epithalamio possumus conjicere . Narrat enim Paulinus de Aemilio tam singularia

ac praeclara , ut dubitari non possit fuisse illius nomen honestissimum ,

ac ceIeberrimum . Legatur ab eo veri :Sed quis odor nares auabitur aethere manans .

At Aemilium alium a Beneventano Antistite virum superi luminis, divitem numeroso munere Christ, non exhibent monumenta historiae , nec Ecclesiasticae tabulae ilIius temporis . Nec vulgare est dignitatis Remilii testimonium, quod ei Memor ius tradiderit sponsos sanctis, candos ac benedicendos , idque postulasse , ut Paulinus ait, rectum ordinem. Ouamobrem adhuc in sententia Norisii persistero directum

S aequum est. Ut ad Iulianum revertatur oratio, fuit is olim Augustino caritasimus cum ob Patris memoriam , tum ob egregiam, quam praesula rebat indolem, maxime vero propter eloquentiam sermonis , ac perpolitam dicendi rationem . Soluto matrimonii vinculo , caut communi cum uXore consensu , aut hujus morte id contigerit,) aetate florentem Innocentius Papa ad Episcopatum Eclanensem promovit. Irruente fame omnia sua hona in pauperes erogasse , auctor est in Catalogo virorum illustrium Gennadius. Ita factum est , ut virtutis specie, &delectu orationis, plurium , etiam nobilium , ac religiosorum hominum animum in sua m haeresim ilIiceret. Negavit cum Pelagio originale peccatum , mortem tamen ex Adamo in posteros derivare amrmavit , ut colligitur ex postremo Augustini libro ad Bonifacium cap. . I mo deterior factus in postremis scriptis asseruit, etiam non peccante Adam homines morituros, quamquam leniter ac tranquille, ut idem Augustinus scripsit in vi. op. Imper L num. et . Ouod olim Theodo rum Mopsuestenum , postea Socinianos asseruisse, obser Watum est supra. Circa Christi gratiam videtur aliquo temperamento haeresin Pelagianam moderatus . nempe, ut aliquam gratiam necessariam fateretur ad boni operis incrementum , nullamque ad initium , sive pr*cedentem imperfecti honi cupiditatem. Hoc enim in a. contra duaSEpist. Pelagian. cap. 8. aperte Augustinus redarguit. Episcopatu eX-

pulsus ad Nestorianos se contulit, apud quos quietam illum inveni sib

122쪽

Liber Decimusquartus. Cap. III. I

stationem scripsit ad haeresiarcham Nestorium S. Pontifex Caelestinus. Amissi Episcopatus cupidine tam vehementer exarsit, ut mestimoda arte sallendi correetionis speciem praeseserens non semel molitus sit iterum in Ecclesiae communionem irrepere. Verum obstitit ejus conatibus S. Leci tune Diaconus, postea Romanae & Universalis Ecclesiae Pontifex Maximus . Scripsit Iulianus adversus primum Augustini librum de Nuptiis libros quatuor , quos S. Pater rogatus a Valerio Comite altero libro de Nuptiis cum nonnulla inde decerpta accepisset, studuit resutare . Postea perlectis etiam libris ipsis Iuliani, hos egregio opere confutavit in libros sex distributo . Cum ergo Augustinus primum librum de Nuptiis scripserit vertente anno 4 I9, secundum vero 42o, R Responsiones ad Iulianum Aeti, quatuor Iuliani libros editos novimus circa finem praedicti anni is, & circa initia sequentis . Deinde octo alios libros Iulianus adversus Augustinum elucubravit: quihus& Augustinus opposuit opus Imperfectum , cujus sex libri extant,

duo desiderantur. Hos vero genuinum esse Augustini opus consentiunt Critici oinnes posteri, & evincunt argumenta producta a Norisio cap. I.

Appendicis ad v. Synodum , ut mirum sit id quoque in dubium vertisse in Epistola ad Vallisnerium memoratum Sebastianum Paulum . Sed animadversionibus Norisii, Lupi, Suaresii, PP. Sancti Mauri, aliorumque complurium , jam in aliis haec dubitatio satis castigata suit, atque excussa . Iuliani libros octo scriptos arbitramur ab anno ai, postqua in secundus liber de Nuptiis illi delatus est, cum sex priores libros Augustini non Iegerat. Serius ad Augustinum pervenerunt, eisque refellendis anno mortis suae 43 o. impendit Extremam operam. Scripsit Iuistianus & ad Zosimum Papam Epistolas an . 4i8; item aliam ad Thessalonicensem Episcopum: vulgatisque insuper voluminibus de Bono Constantiae, & de Amore, sive Commentariis in Cantica Salomonis, quos caute legendos monet Beda , egit vitam profugam ac dejeetam. De reliquis Pelagianis , ut Anniano , Fastidio , et si qui sunt obscurioris nominis alii, Iegito Garnerium differt. I. in Commonit. Mercatoris , SNorisium H. P. cap. i9. Etenim nos de haeresis primis Au-etoribus ac Ductoribus instituimus , quod persectum est, agere.

CAPUT IV.

Haeresim Pelagianam Romanorum Pont cum 2 Conciliorum

suctoritate, necnon Patrum, maxime Augusini lucubra

tionibus fuisse proscriptam , ct profligoἔam.

SI ulla unquam haeresis fuit, quae omnium serme indignationem subierit, crebrisque anathematismis & vellicationibus fuerit exagitata ;

123쪽

De Theologicis Disciplinis

tata; ea profecto est Pelagiana. Viginti quatuor enumerantur Condiis lia, quorum definitionibus damnata est. Fuit i. Carthaginense cele-hratum anno ora, Honorio IX. ct Theodosio V. Coss. de quo Augustinus lib. de Gestis Pelagii cap. Π, R de Peccato originali cap. a. & 3. Alterum Hierosolymitanum habitum anno is, Cost. Honorio x. &Theodosio VI. in quo Orosius disputavit cum Pelagio, ut idem stribit cap. Apologetici I. Eodem anno coacta est Synodus Diospolitana ab Eulogio oesariensi, & Pelagius absolutionem suffuratus cst, ut diximus a. cap. ProXimo anno i 6. Coss. Theodosio VII. & Palladio celebrata est altera Synodus Carthaginensis, necnon Mileuitana a Silvano Primate Numidiae : ct rursius habitus conventus Carthaginensis quinque Episcoporum . Meminit horum Conciliorum S. P. Augusti misF pist. i s, Innocentius in literis ad Afros Episcopos , & PP. Mileuitani Epist. inter Aug. i 6. Anno 4I , Coss. Honorio XI. R Constantio II. in Synodo Romana Pelagius a S. Innocentio I. damnatus est. Iisdem Cosis.

congregata est Constantinopolitana ab Attico adversus Caelestium . . Eodem anno Zosimus succoinor Innocentii omnem Pelagianorum fraudem deteXit, Sc vertente an. 4i8, Coss. Honorio XII.& Theod. VIII. AA. acceptis literis Africanorum , qui rursus ut eliminarent serpentem haeresim confluxerant Carthaginem, ibique aliam coegerant Synodum, Innocentii damnationem firmavit. Inter haec tempora etiam a Theodoto coacta est Synodus Antiochena. Praedicto Consulatu nondum. exacto Africani aeceptis Zosimi Epistolis celebrarunt Synodum colle Etam ex universis Africae provinciis, Episcoporum CCXXIV. de qua cap. x. adversus Collatorem S. Prosper. Commemorat Garnerius eodem anno 4l8. alteram Synodum, quae dicitur secunda Africana, alteram item Carthaginer sena coactam ab Aurelio ex tota Africa , alteram

quoque Romanam sub Zosimo . Decima sexta est Synodus alia Carthagi- mensis celebrata ab Aurelio, Coss. Monaxio, & Plinia g. Kalendas Iulias, idest an . 4i9. Contra Iulianum anno Aeta, Coss. Mariniano, & Asclepiodoto habita est Synodus Anaxabi Auctore Maximiano . Anno 424, Coss. Victore S Castino aut sequenti as, Coss. Theod. XI. & Valentiniano Caes. celebrata est ab Attico Constantinopolitana in caussa Episcoporum , qui ex Occidente suerant expulsi. Damnata est iterum Romae Pelagiana haeresis a Caelestino Pontifice eodem anno 42s, quo pariter habita est Synodus universalis Asricana . Coegit etiam in Galliis adversus Pelagianos Concilium AreIatense S. Honoratus EpiscopuSania o 427. Hierio, & Ardaburio Coss., nec non celebrata est Angli Cana contra Agricolam Pelagianum anno 429, Coss. Florentio, RDionysio. Proscripsit quoque Pelagianos in Synodo Romana celebrata anno in Io, Coss. Theodosio xIII. & Ualentiniano III. Sanctus Pontifex Coelestinus. Postremo damna Wit Pelagium, & Caelestium Oecumenica Synodus Ephesina Cosis. Basso , & Antiocho , idest, insequenti

anno

124쪽

. Liber Decimusquartus. Cap. IV. Ia I

anno 43 I. De Arauxicana , ceterisque adversus Semipelagianos aIio in

loco.

Extant adverses Pelagianos etiam Conu tutiones Imperatorum. Honorius & Τheodosius Pelagium, & Caelestium damnarunt, ac statuerunt , ut execrandi dogmatis Capita peIlerentur ab Urbe Roma deereto ad Palladium P. V. dato Ravennae Cois. Ηon. XII. R Theodos VIII. id est anno 4i8. Sequenti anno Coss. Monaxio & Plinia idem decretum .

innovatum est, ut constat ex Rescripto eorumdem Imperatorum ad

Aurelium Carthaginensem datum in eadem Urbe Ravennae ν. idus Iulias . Exturbavit Pelagianos Romae adhuc latitantes Constantius Caesar Coss. Agricola & Eustatio , anno scilicet 4eti, misso ad Volusianum P. V. cdicto. Idem praestitit promulgata in haereticos Iege Ualentinianus Imperator datis Epistolis Aquilejae vim idus Iulias Cost. Theod. XI. ct Ualent. Caes. hoc est an. 4as, ad Amacium Praef. Galliarum. Is accessit Theodosus Iunior datis literis ad P.Orientis Astlepiodotum anno 424, Coss. Canino S Victore , & ad Florentium an . 429. Coss. Florentio S Dionysio. Post horum Imperatorum edicta alii Episcopatu deiecti sunt, ut Iulianus ; alii ab erroris semita revocati , ut Turbantius, cui Iulianus prio

res quatuor contra Augustinum libros nuncupaUerat. Vide Augustinum lib. I. Operis Imperf. num. I.

Inter eos, qui adverses Pelagianam haeresim pro Catholica fide pugnarunt , primus in aciem prodit Hieronymus , quem jure meritoque in Carmine de Ingratis appellat Prosper,

Hebraeo simul, ct Graio , Latioque ve stum

Eloquio, morum exemplum, mundique magiserum . Ιs adverses Pelagianos scripsit Epistolam ad Marcellinum 82. an. I r. alteram ad Ctesiphontem 67. quam Norisius se. Iptam putat anno ia, Garnerius 4r I, Pagiu S paullo ante annum 4 s. Hoc anno AI f. edidit tres Dialogos affabre elaboratos collata inter Atticum, & Critobulum altercatione, ut liquet ex Apologia Orosii stripta hoc eodem anno , in qua Dialogorum Hieronymi meminit: quare scripti non sunt anno 4i6. post Synodum Dio spolitanam , ut vissim Baronio , S Uosso in H. P

lib. l. cap. I 2. Critobuli nomen conflatum est ex , quod

iam in Caelestio Pelagius in Synodo Carthaginensi fuerit damnatus . Attici nomine honor datus est Attico , qui magnis animis Constantinopoli exagitabat Pelagianos, sive eo us bulo significatum est voluisse Hieronymum imitari Atticum dicendi genus . Vellicavit S. Pater haeresim Pelagianam etiam in PraefationibuS ad libros quatuor in Hieremiam et quarum primam edidit anno Al 3. secundam S tertiam an . 4I . ultimam paullo post. Sunt ejusdem argumenti Epistolae Hieronymi ad Alipium S Augustinum conscriptae anno 4i9. quo obiit Eustochium , ut observarunt viri dodtissimi Garnerius, & Norisius . Anno insequen

125쪽

I 22

De Τheologicis Disciplinis

um Hieronumum decessisse constat ex Chronico Prosperri, & pervenita usque ad decrepitam aetatem testatur Augustinus in i . contra Iuli

''' inho s. p. Augustini scriptis haeresim Caelestianam esse iugu

latam gratuletur in praefatis Epistolis praeclarissimus antri Bethlehemitiei ho es et quid in caussa Pelagiana egerit magnus ille noster Institutor , ae Doctor , est modo breviter aperiundum . Igitur S. P. Pelagianos' errores antequam vulgarentur, praesecaverat in libris de libero arbitrio, de duabus animabus, ct in Quaest. ad Simplicianum, necnon in Sermonibus quibusdam , quos cum gratiae Dei commendatione habuerat ad populum . Sunt hi in postrema P P. S. Mauri editione 1 o, i 4, i ς, & I 6. Irrumpente Vero pestifero dogmate, edidit an . 4i a.

I ih ns tres de Peccatorum meritis S remissione , in quibus maxime disputatur de parvulorum baptismate ad delendum originarium peccatum, ac Pelagius non sine laude commendatur, quoniam ejus vita adhuc praedicabatur a multis . Fuerunt autem conscripti ad Fl. Marcellinum V. C. qui proximo anno Donatistarum fraude fuit obtruncatus. Eidem Maria

cellino sub finem anni 4ia. inscripsit Augustinus librum de spiritu , &litera , in duo ostendit posse hominem divino auxilio fretum exerce multas magnasque virtutes , sed ad iustitiam habendam praeter legem oessariam esse gratiam, quae imbecillem erigat voluntatem, oppu-inata impeccantia Pelagianorum . Data est eodem anno Epistola ad Honoratum Iao, nunc I O. quam in a. Retract. cap. 36. S. Doctor librum appellat, & in qua novi haeretici exagitantur . Consequente anno 4 II. perstrinxit Ingratos Sermone, quem habuit in Natali S. Ioannis Piae cursoris in celebri conventu Carthaginensi, de Verbis Apostoli xrν. Scripsit anno 414. Epistolam 89. ad Hilarium contra PeIagianos In Sicilia

Commorantes , nunc ordine Is . Editum hoc anno 4l4. arhitratur Garis

nerius librum de persectione justitiae adversus definitiones Oilestii : sed reiiciunt alii ad finem proximi anni 4is. Hujus operis non meminit Augustinus in libris Retractationum, quoniam cum scriptum sit ad hu- tropium & Paullum , pertinere videtur ad seriem Epistolarum . Eodem anno dis . conscripsit Epistolas duas a8, ct 29. nunc I 66, S i 67. ad

Hieronymum i item librum de natura & Gratia contra illum, quem elapso anno scripserat Pelagius de natura, proditum a Iacobo & Timasio statim opera Augustini ad honam frugem revocatis. In hoc opere S. I. demonstrat naturae vitia pertinere non ad institutionem , sed ad vindictam , detegitque Pelagii cavillationes , parcens adhuc, quod singularis caritatis exemplum est, ejus nomini. Scripsit S. Doctor insequente anno Oi6. Epistolas ad Ioannem Ierosolymitanum, ad Mercatorem , ad Hilarium Narbonensem , ct ad Innocentium . Eae sunt In veteri edi tione num . asa. 94. 92. in postrema I 9. i93. I 8. S I 6. usque nar

126쪽

Liber Decimusquartus. Cap. IV. I 23

Ineunte anno 4i . edidit librum de Gestis Pelagii, in quo agit de Synodo Palestina . de calliditate ipsius PeIagii, & de Chartula defensionis suae , quam ad eumdem Augustinum miserat. Seripsit & ad Iulianam matrem Demetriadis, Sc ad Dardanum epistolas I I, ct s . nune vero 188, & 28 . Anno 4i8. editus est liber de Gratia Christi, & alter de Peccato originali pertraetantes de adjutorio possibilitatis & operationis, de peccato Adae, de nuptiis, de libidine, S de effectibus baptismi.

Garnerius striptas putat hoc anno Epistolas ad Paulinum, ad Sixtum. S ad optatum Io 6, ros, Sc Is . nunc autem 186, I94, S I9o: sed ad Paulinum data videtur superiori anno 4i . Exeunte hoc anno 4i8, ut videtur Garnerio & Norisio. vel circa initium sequentis scriptus est ab Augustino Iiber i. de Nuptiis & Concupiscentia ad perillustrem vi- rvm Valerium Comitem , in quo de bono nuptiarum , de concupiscentia ae pudore pertractat enueIeate . Edidit sub finem anni ly. libros

de Anima S eius origine , quibus Manichaei simul & Pelagiani in iis ,

quae ad ignorantiam , ct dissicultatem, quibus anima conjuncta corpori subjicitur, refelluntur & consutantur. Cum vero per νenissent ad Augustinum objecta quaedam Iuliani excerpta a quatuor libris hujus haeretici editis contra memoratum de Nuptiis ἔ anno gro. addidit alterum, quo depellit cavillariones Iuliani, confirmatque superius dicta de peccato originali, de poenis ejusdem , & de gratia regenerationis per baptismum collata. Interea scripsit Epistolam to , modo 2I . ad Vitalem , & quatuor ad Bonifacium libros contra duas Epistolas Pelagianorum. Exoris navit anno 4 al. librum Enchiridii ad Laurentium , responditque Quaestionibus sibi propositis a Dulcitio . Quo anno elucubraverit libros de Gratia & libero arbitrio, nec non de Correptione & gratia ad Monachos Adrumentinos Historici non conveniunt; persectOS anno 424. tradunt Norisius , Garnerius , R Uossius; editos 426, aut 427. Scriptores alii. Retractationum libros argumentis profligantibus hanc haeresim passim resertoet elaboravit anno 426. & et . operibus aliis distractus . Contra Iulianum non uno anno stylum exercuit: secundum librum de Nuptiis scriptum esse an . et O. dictum est se prae postquam in ejus manum per venerunt qnatuor libri Iuliani, sex notissimos doctissimosque S. Pater conscripsit circa finem anni et i, & initia sequentis . Addidit morti proximus Cpus Imper sed tum: de quo cap. praecedenti. Exaravit paullo ante mortem anno 429. etiam libros de Prarelestinatione Sanctorum , &de Dono Perseverantiae . quibus Pelagianorum Reliquiae prostratae sunt. Decessit autem heatissimus Pater v. Kal. Septembris anno Aso, Cois.

Theodosio XlII. & Ualentiniano III. AA. His, quae de Augustino breviter dicta sunt addo Appendicis Ioco,

Garnerium dissert. νi s. f. a. in ea versari sententia , quod S. Patri prodi nomen Aurelii addiderit popularis opinio , & haec exorta sit ex cap. l.

127쪽

ra De Τheologicis Disciplinis

S Augustini nominibus unum Videtur esse conflatum . Comparat enim Orosius defunctis Eeclesiae luminibus Cypriano, Hilario , ct Ambrosio tres viventes Aurelium , Augustinum , & Hieronymum, scribens r tres enim, ct qui jam quieverunt Mar res, dr Confessores, prianus , Hilarius , se Ambrosius, O quibus etiam nunc permanere in carne neeessarium est, inurelius Augustinus, dr Hierondimus, M. At decipitur vir doctissimus; non enim his Orosii verbis tres Patres tribus aequiparantur r & Augustino Aurelii etiam nomen accessisseis, praeter Orosium, testatur Claudianus Mamertus lib. H. de statu Anim. Cap. 9. ubi ait: Murelius Augustuus acumine ingenii , O rerum mulis titudine velut quidam Gosippus, argumentandi virtute aut Zenousensuum subtilitate, aut Varro noster voluminum magnitudine, Oc. Demum adversus Pelagianos, ut eos interim mittam, qui Semipe- Iagianis obstiterunt, scriptit inter annum 4i8, & 42 o. ineertus Auctor Hypognosticon, idest subnotationum, libros sex, in quibus in unum studuit contrahere Augustinianas contra Pelagium elucubrationes. Hos libros tribuunt quidam Sixto Romano , quidam autem Mercatori: sed ab hujus stylo S eruditione videntur plurimum distrepare .

Disputatur de salibus Pelagianae haeresis enumeratis fecundo 'eapite , O senditur Chrisi gratiam non solum

mentem colluserare, verum etiam adjuvare

voluntatem per inspirationem sanctae dilectionis.

STArus Varii haeresis Pelagianae superius explanati sunt: de his agenis

dum nunc singillatim. PRoposIrro I. Pelagius in primo sui erroris statu imisit necessitatem legis , sive naturalis singulorum hominum inscriptae cordi, sive per revelationem traditae, quam Deus iis proponere teneretur, qui Iegi naturae per liberi arbitrii facestatem obtemperarent. Demonstratur i. auctoritate Concilii Carthaginensis in Epistola ad Innocent. , in qua his verbis Pelagii S Caelestii proditur error : Isisutem serunt, scut a fratribur , qui eorum libros legerunt cognovimur , in eo Dei gratiam deputandam , quod talem hominis instituit , creavitque naturam, quae per propriam volantatem legem Dei post implere , sive naturaliter in eorde conseriptam, sive in meris datam . II. Synodus Palestina, quae primum Pelagii haeresim damnavit, hanc

ut vidimus, illius assertionem proscripsit: Gratia Dei noπ ad gulos abios

128쪽

Liber Decimusquartus. Cap. V. Ias

onisi datur , sed in libero σrbitris est, ct in leo, atque ri tuo.

III. S. Pater Augustinus De Grat. Christi cap. I, damnatam a principio sententiam, & traditam a Pelagio in libris de libero arbitrio asserit, Gratiam Dei ct adjutorium , quo adjuvamur ad Gn pereandum, aut in natura re libero arbitrio, aut in is , atque Metrina constitui. IV. Idem Pelagius in Epistola ad Demetriadem totus est in demonstrando, quod

possit homo per legem ac doctrinam instructus divinis obtemperaria, mandatis. V. Inverisimile omnino est, Pelagium in priori statu legem aliquam ac doctrinam non agnovisse; quandoquidem , ut ibidem Augustinus docet, hasis Pelagianae haeresis erat, tria distinguere, quibus divina mandata adimplentur, posmilitatem , voluntatem, O amonem , quorum primum dari fatebatur a Conditore naturae r supponit ergo ea possibilitas legem aliquam divina praecepta proponentem . Ouod S. Pater in lib. de Praedest. Sanctorum cap. I9. assirmat expressus, docens Pelagianos putare, acceptis praecepxis jam per nos ipsos fieri siberae το- Iuniaris arbitrio sanaos, ct immaculatos , cte. Neque vero dicas in his consistere secundum statum Pelagiani erroris, non primum. Enimvero primaeva Pelagii haeresis ea est, quae in Epistola ad Demetriadem propinata fuit; quae in libris Pelagii de li- hero arbitrio, aliisque latitat ἰ quae in prima Synodo celebrata contra eumdem Pelagium suit anathemati subiecta ἰ & quae decantatam illam naturae possibilitatem spectat, cui totam erroris molem callidus Archiis tectus admovit. At in his omnibus legem ac doctrinam si We inditam

naturaliter, sive exterius revelatam manifeste comprehendit.

Facit adversus praedicta, quod S.P. Augustinus in lib. de Haeres ad Quodvultdeum cap. 88. ait Pelagium in tantum Gratiae Dei inimicum suisse , ut crederet sine hac posse hominem divina praecepta adimplere . Deinde ait, inerepatum a fratribus quod nibit adjutorio gratiae tribu ret , eorrectioni horum hasienus esisse, direndo gratiam dari hominiabus , ut quae per liberum facere jubentur arbitrium, Dellius possent implere per gratiam , illam vero gratiam , sime qua nihil omnino possumus non esse nisi in sibero arbitris , quod Deus adjuvaret per suam legem amque doctrinam. Itaque in eo statu Pelagius necessariam legem consessu Rest , in quo increpatus a fratribus agnovit gratiam ad facilius , non ad simpliciter operandum collatam . Qui status non est prosccho hujus haeis resis primus. Idem S. Pater de Gestis Pelagii cap. 23. ait, oblatum sibi post Synodum Palestinam Pelagii libellum, in quo liberum arbitrium gratiam appellabat non aperte ei eonjungens legis adjutorium. Ante Synodum ergo Palestinam, & in primo haeresis statu admisit PeIagius solam facultatem arbitrii, quacumque Iege praecisa. His respondetur , S. Patrem prioribus verbis, quibus docet ει-

lagium principio adeo gratiae inimicum fuisse, ut crederet sine hac posse hominem omnia divina praecepta adimplere, etiam legem doctrinamque

129쪽

Iaσ . De Τheologicis Disciplinis

que significare ς non enim praecepta possunt, nisi per legem proponantur, serrari. Per horum ergo , quae subsequuntur, sensus est, Correptum a fratribus admississe aliquando etiam veram aliquam gratiam ad facilius operandum : sed absolute necessariam illam putasse tantummo do , quam etiam tradiderat a principio , idest, Iiberum arbitrium cum Iegis ac doctrinae adjutorio. Quare ex libro ad Quodvultdeum quae supra diximus confirmantur. De Gestis autem Pelagii scribit S. Pater , haereticum non admisisse adjutorium legis aperte in illo libello , non quod non admiserit reipsa . Subdolus enim tergiversator non semper expressit quod semper admisit, ut interrogatus an aliud gratiae adjutorium Confiteretur praeter facultatem arbitrii, annueret illico et ac responderet se utique gratiam profiteri aliam, auxilium scilicet doctrinae ac legis proponentis quid agere debeamus . Articulus quidem septimus damnatus in Synodo Palestina legem atque doctrinam expresse memorat: S Pelagius in Epistola ad Constantium data iam ab anno 458, praeter liberi ar-hitrii naturam , aliud gratiae profitetur auxilium, ut constat ex Augustini libro de Gratia Christi cap. 36. PRoposiTIO II. Pelagius in secundo erroris statu admisit praeter legem atque doctrinam , gratiam , quae dilectionem inspirat, sed ad facilius , non ad simpliciter operandum , eamque praecedentibus meritis

comparatam.

Id probatur I. ex libro de Haeresibus ad Quodvultd. capite supra incitato . tr. Ex libro de Grat. Christi cap. 26. Ae per Boe gratiam Dei , qua earitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, fite eonfiteatur, qui vult veraciter confiteri: ut omnino nihil boni fine illa, quod ad pleratem pertinet veramque justitiam, fieri posse non dubitet. Non quomodo iste, qui eum dicit propto ea dari gratiam, ut quod a Deo tracipitur facilius impleatur , quid de illa sentiat fatis ostendit, scilicet, quod etiam sine illa, etsi minus facile , fieri tamen quod divinitus praeeipitur, potes.

Quod haec gratia ad facilius etiam voluntatem excitaverit inspiratione caritatis , probatur primo ς nam capite nuper laudato Augustinus diserte loquitur de Gratia , qua caritas Dei diffunditur per Spiritum Sanctum , in cordibus nostris. Deinde quia sequenti cap. a9. at S. Pater, sanum fore & catholicum sensu in Pelagii, si tolleret facili i, S absolute fateretur gratiae necessitatem ad boni operis adimpletionem. Praeterea Pelagius in illo errore , quod gratia detur tantum ad sacilius, semper obstinate perseveravit: gratiam vero interioris ilIustrationiS , ut mox dicam, tandem coasessus est. Illa igitur gratia ad faciliuS operandum praeter mentis illustrationem , etiam caritatem ahquam inspirari PPelagius non denegabat. Denique quod Pelagiani existimaverint hanc gratiam meriti S naturae rependi, constat ex cap. 31. ejuslem libri de

Gratia Christi, ubi de haeresiarcha legitur: Nempe manifestum es eum

130쪽

Liber Decimusquartus. Cap. U. II

disere gratiam fleandum merito dori, q*amlibet eam, vel qualemlibet

Agni et, quam tamen operte non exprimis. Nam cum eos remuneroniaris dieit, qui bene utuntur libero orbicris, ct ideo mereri Domisi a tiam , debitum eis reddi fatetur, cte. Pstopostrio III. Pelagius tandem admisit gratiam internae illumi nationis , etiam ut simpliciter necessariam , nunquam vero gratiam ex eitantem voluntatem per subministrationem Spiritus Sancti, sire peeinspirationem caritati S.

Est prima propositionis pars contra Leonardum Lessium lib. de Essi

eacia Grai. cap. I . P. Lugo disp. I. sect.2. aliosque perpaucos . Defendiatur autem a Gregorio de valentia in I. a. q.3. puncto 3, a Suare si olib. I. Opust. cap. 2, & lib. a. de caussa Praedest. cap. I 6, ab Edmundo Simoniae tprincipio disertaee Gratia, a Dionysio Petavio cap.9. de Haeresi Pelag.ab Honorato Tournely lib. I. de Gratia cap. 3. pag. o, a Thomistis & Augustinianis communiter . Ex his tamen aliqui tenent, nunquam Pelagianos admisisse interiores collustrationes ut simpliciter necessarias , sed ad facilius tantummodo . Verum tradunt Oppositum Schola Lovaniensis& Duacensis, nec non Thomistae doctissimi cum suo Ioanne Gonsaleg controversia 4. de Au3siliis art. 6. Atque idem de Semipelagianis ingenue fatetur Petavius laudato capite , num. Ia. Haec vero est propositionis pars altera . Tertiam , quod Pelagius nunquam admiserit gratiam voluntatis & amonis , probant omnes Catholici in Augustino, atque in his controversiis parumper exercitati.

Itaque prima pars demonstratur auctoritate Augustini stribentis cap. . de Gratia Christi: Et tanquam explicaturus c Pelagius quam dieat gratiam , secutus adjunxit dicens, quam ποι non ut tu putas, in lege tantummodo , sed ω in Dei esse adjutorio confitemur . non bis δε- fideret, ut ostendat, quam velit intelligi gratiam Z Propter Me enim maxime de illo expectare debemus, ut dicax Me quod dicit, non in lege tantummodo se eratiam confiteri. Sed nobis bae expectatione suspensis, quid addiderit intuemini. Adjuvat enim nos, inquit, Deus per dominam ct revelationem Dam, dum cordis nostri oculos aperit, dum nobis ne praesentibus Oeevemur futura demonstrat, dum diaboli panditissidias, dam nos multiformi ct insubili dono gratia eaelestis iliaminat.

En aperte confitetur Pelagius praeter legem doctrinamque exteriorem, internas collustrationes mentis, S gratiam aliquam ex parte intellectus

Solent respondere , ex praemissis Augustini verbis solam externam lagis ac doctrinae gratiam in Pelagiana consessione apparere: sed falsi sunt hac in parte Adversarii. Primum: Pelagius eo loco profitetur Gratiam non in lexe taupummodo , sed in Dei esse adjutorio : atque petenti Augustino S expectanti, quidnam esset adiutorium istud a lege

distinctum , respondit haereticus, in avat per doctrinam, ct revel Disitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION