Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

1o8 De Τheologicis Disciplinis

fuerit obnoxius , nisi quia ex terra suerat compactus e quod molitus est demonstrare ex cap. 3. Gen. V. 19. iisdem plane argumentis, quibus postmodum usus est Faustus Socinus ἰ quemadmodum potest percipere quisquis contulerit fragmenta Theodori edita a Norisio cap. 9. His . PeI. cum cavillis Socinianis a me resutatis lib. x M. cap. II. Postremo

quia in x. Aet. Concilii Chalced. Ibae Theodori discipulo, haec plusquam Pelagiana Mopsuestent sententia fuit obiecta: Non invideo Chri Το ,

quod factus es Deus et quoniam ct ego , A volo , postpum fieri seeundum

ilium. De Theodori expunctione e sacris Diptychis legendus Norisius cap. s. differt. de Synodo v.

De Pelagio, ejusque gesti, erroribus, partirique flatibus

hcresor, quae ab eo dicta es Pelagiana.

OUANτuM ad Pelagii personam attinet, me paucis eXpediam : in quiri enim potest de ipsius Patria, professione, moribus, scri-

Ptis , atque erroribus . D a PATRIA PELAGII.

Pelagius fuit patria Britannus, sive fuerit Scotus, sive Hybernus, vel Anglus. Etenim S. P. Augustinus Ep. ad Paulinum io6. ait: Pe- laxius , quem credimur, ut ab illo distinguatur, qui Pelagius Tarenti dieitar, Britonem fuisse eognominatum. Prosper in Carmine de ingratis: Dogma, quod antiquisatiatum felle Draeonis Psifero vomuit eoluber sermone SritannuI. Beda libro I. His . Anglorum : Ab anno incarnationis I94. temporibus readii ct Honorii Imp. Pelagius Brito contra auxilium gratiae venenum suae perfidia sive lateque dispersit. Idem docet Hieronymus in Epist. ad Ctesiphonten , S in Apologetico Paulus Orosius. Est aliqua nee levis suspicio fui me Scotum ; quia S. Hieronym. in I rae . ad lib. I. Comment. Hierem. ait de Pelagio: Habet progeniem Statieaegeutis de Britannorem vieinia: & ad lib. alterum , Motorum pultibus prVro-

Natum appellat. Garnerius tamen differt. I. cap. 4. rem incertam arbitratur. Norisius vero cap. I. id etiam improbat, quoniam auctoreo Beda cap. II. memoratae Historiae Scoti sunt gentes a parte Britonum remota; ac Pelagium Britonem omnes appellitant. Fallitur Lambertus Danaeus Gene vensis , qui ortum asserit in maritima Galliae regione ι , quam vocant tractum Armoricanum ς nam vivente Pelagio nondum

112쪽

Liber Decimusquartus. Cap. II.

Da PE GO INSO τυτο Pelagius fuit professione Monachus, Constat ex Commonitorio Mercatoris praec. cap. prop. I. ex D. August. lib. de haeresibus cap. 88. R de Gestis Pelagii cap. 3s. Obiter notandum est. I. Nullis Ecelesiasti eis muneribus Pelagium fuisse condecoratum , quoniam a Zosimo Papa in Epistola ad Episcopos Afros dicitur Laicus οῦ ideoque errant Balaeus &Prateolus, qui putant fuisse Eei scopum, aut Abbatem amplissimi coenobii Bannochorensis. II. Facile ego subscripserim Garnerio, non . fuisse Pelagium Coenobi tam , nec Eremi cultorem , sed ex illo genere Monachorum , qui veste ad pietatem Composita domi vivebant, ct disciplinis sedulam navabant operam , quales fuerunt Pammachius Se Paulinus . Ouam uuam enim Augustinus aliquando Pelagium sanctum, bonum , ac praedicandum virum aPpellat; Orosius cap. 2 . Apologetici asserit enutritum epulis , balneis & conviviis deditum , ut pingue

dinem etiam in fronte praetulerit. Ouod Hieronymus in primo adversus Pelagianos dialogo satis lepide carpit ita illorum signi serum compellans : Catoniana nobis inflaris superbia , Er Milouis humeris ista meseis. Atque his accedit, S. P. Augustinum memorato cap. 3 s. de

Gestis Pelagii num. 6 i. scribere, quod Pelagiana haeresis fuerit invecta a quib&sdam veluti Monaebis; ab his scilicet, qui Monachorum in star pallio incedebant, quosque Graeci Philosophos appellarunt. III. De cipitur Uossius, qui lib. i. H. Pelag. cap. I. ait Pelagii lapsimn deploratum a Io. Chrysostomo in Epistola ad Olympiadem scripta an . os . ex

oppido Armeniar Arabisso . Hoc enim temporc Pelagius adhue sanctimoniae laude commendabatur: imo cum Caelestius an . ra. in Episcopali Carthaginensi conventu excommunicationem promeruisset , nondum Augustinus scripserat de peccatorum meritis: in cujus operis lib. I. cap. I. ait, existimari Pelagium Sanctum, & non parvo prosectu Christianum. Si ergo Pelagius adhuc erat anno Ala. sanctimoniae ac religionis fama percelebris : quomodo Chrysostomus an . 4os. poterat in remotissima regione exulans casum hominis deplorare P in alio itaque Monacho Pelagii nomine nuncupato loquitur S. Chry stomus . E contra Epistola Isidori Pelusiotae 3i4. qua vocitat Pelagium ligaritorem, euperiosum, θ' obsoniorum condimentis maxime addictum, de Palagio Britone videtur intelligenda; etsi neque Vossius , neque Petavius id facile concedere videantur. Vixit enim IsidoruS post annum 43 I. ac celebratam Synodum Ephesinam, quam commemorat Ep. 4lo. lib. I. Neque aliud Pelagio tribuit, quam illam vivendi rationem superius ab Orosio damnatam in cap. et . Apologiae . Isidorus vero & Orosius ea

113쪽

ino De Τheologicis Disciplinis

Da Sc Rurr Is, GEsTISQUE PELAGII. Pelagius ergo sertur venisse Romam circa annum 384. R ex urbe discessisse circa o8. vel insequentem. Cum adhuc Romae consisteret edidit tres libros de Trinitate , quorum meminerunt in Catal. de Scriptoribus Ecclesiasticis Honorius Augustudunensis , Se Gennadius . Videtur in his libris circa processionem Spiritus Sancti a solo Patre consentire Theodoro Mopsues eno. Dicuntur editi ante adventum Rufini in urbem , ideoque nondum exacto anno 396. Ibidem scripsi commenearios in Epistolas Pauli distributos in libros II. Vosius quatuordecim numerat . In his tollit prorius originale peccatum, ascritque Adae Iapsum transire in polleros duntaxat imitatione . Dedit & Epistolas ad Paulinum, S ad Constantium Episcopos e illam anno 45s., ut constat ex cap. 3 s. libri Augustini de Gratia Christi, in eaque videtur Dei

gratiam constituere in sola possibilitate & facultate naturae: alteram Inno ineunte 4 8. memoratam ah Augustino prosimo capite laudati libri; in eaque gratiam aliquam praeter liberum arbitrium commemorat : quare hujus Epistolae praesidio errorem suum excusare nitebatur . Cum primum Pelagius una cum Caelestio in Siciliam pervenit.: ut sortassis paullo ante quam eiiceretur ab Urhe , idest , anno 4Ο8. vel ineunte W9. scripsit Iibrum Consolatorium. S FIortatorium alterum ad Viduam . Hanc Garnerius suspicatiar esse Iulianam matrem D metriadis , aut Albinam Socrum Piniani. Postquam vero aliquandiu cum suo Achate Caelestio constitit Siracusis, anno 4ii. se contulerunt in

Africam, appuleruntque Hipponem Episcopalem Augustini scdem , Sinde Carthaginem . In hac urbe Caelestius judicio pollulatus , cum li- herius negaret dari originale peccatum , Synodali congressu damnatus est, anno 4ia. Videndus in libro de Peccato Originali S. P. Augustinus . caelestius anathemate percussus in Asiam transmisit. Interea Pelagius in Palestinam se recepit, ascivitque s bi plures discipulos , fretusque patrocinio Ioannis Ierosolymitani latius errores spargere coepit. Atque circa haec tempora, anno scilicet gi 3, Hiero-mymus adversus Pelagianos stylum movit, incitatus a Ctes phonte . Scripsit PeIagius eodem anno Epistolam ad Augustinum , & aliam ad Demetriadem , illam calliditatis, hanc erroris plenissimam . Edidit proximo anno librum de Natura , qui opera Timasii S Jacobi ad Epi-1 copos Afros pervenit, & ab his missus ad Innocentium gravissima censura proscriptus est. Sequenti anno is . hunc librum S. P. Augustinus compressit altero , qui inscribitur De natura ct gratia. Eodem anno gis. Heros S. Martini discipulus , & Lagarus Aquensis Episco

pus Pelagium haereseos accusarunt. Habita propterea est Synodus Σ 1 v. Episcoporum, quorum nomina sunt in primo Augustini contra Iulianum libro, Dio spoli in Palestina . Verum Pelagius absentibus Ac

114쪽

Liber Decimusquartus. Cap. II.

eusatoribus, & nonnulla accusationis capita damnans , ad alia callide ac versute respondens fuit ab omni erroris suspicione absolutus , atque per Epistolam ah hationis suae certiorem reddidit Augustinum . Haec Pelagii Epistola in Appendice Phereponi pag. 268. errore typographi seripta dicitur anno 4i2. Sed manifestum est datam hoc anno 4is. Hanc Synodum non aliam ob caussam appellavit Hieronymus miserabHem , in Epist. 79, nunc I 4 . nisi quia Patribus Pelagius illusit. Anno 4i6. Episcopi Asricani acceptis per Orosium literis Herotis, Se Laetari, auditoque in selici exitu Synodi Dio spolitanae, duo contra Pelagianos Concilia celebraverunt, unum Carthagine, aIterum Mileui in Numidia; datisque ad Innocentium Epistolis, Romanus Pontifex in Caelestium , R Iulianum sententiam dixit. Defuncto anno 4i . Innocentio , ejus successor Zosimus deceptus principio literis, ct Prosessione fidei, quam Romam misit Pelagius, acerrime reprehendit Episcopos Africanos , quod crediderint Heroti & Lazaro , & Caelestium Pelagiumque damnaverint. At rescriptis Africanorum admonitus . Sc haereticorum fraude detecta, ipse Zosimus anno sequenti 418. utrumque proscripsit; necnon operam dedit, ut plenario Carthaginensi Concilio at 4. Episcoporum, universus Orbis Pelagianamhaercsim condemnaret.

Praetermittendus non est liber , honestorum sermonum, sive Testimoniorum , quem Pelagius ad exemplum Cypriani conscripsit Nam ex hoc libro , ut Garnerius demonstrat, ct etiam liquet ex Dialogis D. Hieronymi, maxime scatent dogmata omnia Pelagiana. Quo praecise anno Pelagius hunc librum ediderit, me fugit. Constat conscriptum ante annum 4 is, nam hoc anno Dialogi Hieronymi prodierunt Plura ex hoc libro Pelagii perstringuntur etiam ab Augustino de Gestis Palestinis cap. 3. 4. s. & 6. Scripsit etiam Pelagius libros quatuor de libero arbitrio ante annum 4i8. quOS non semel commemorat S. Pater in

libro de Gratia Christi, quem editum constat hoc ipso anno.

Solent recenseri ex Augustini ad Paulinum EpistoIa ios nunc I 86. errata duodecim , quae in Synodo Palestina ipse haereticus anathematizavit, ut eo loco, ct in a. contra Iulianum cap. s, ait S. Pater. Sunt autem alia octo , quae in libris Augustini deprehenduntur ac refutantur, quorum aliqua in memorata Synodo ausus est , ut potuit, tergiversatione defendere , aliqua postmodum ore pestifero evomuit. Ergo errores Pelagiani ad vicestinum numerum pervenerunt. Sunt autem prioreSilli duodecim his verbis ab Augustino memorata Epistola recensitit Objectum es enim dicere r. quia indam sive peccaret, sive nou pecca-ν ς , moriturus esset. a. Et quod peccatum ejus ipsum solum Laeserit. που

115쪽

De Theologicis Disciplinis

genus humanum . I. Et quod infanter nuper nati in illo flatu sunt, in

quo emam fuit ante pravaricationem . 4. Et quod neque per mortem .el praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Grisi omne genus humanum resurgat. s. Et infantes etiamsi non baptizentur babere vitam aeternam . 6. Et divites baptizatos nisi omnibus abrenuneient, si quid boni vis fuerint faeere, non reputari illis, nee eos posse habere Regnum Dei. . Et gratiam Dei atque adjutorium non aὸ singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, fel in lege atque doctrina. 8. EI Dei gratiam fleundum merita nostraradari . s. Et filior Dei non posse voeari, nisi Omvino absque peceato fuerisi est iti . io. Et non esse Iiberum arbitrium, si Dei indiget auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid mel non facere. II. Et victoriam nosram non ex Dei adjutoris esse, sed ex li-

hero arbitrio . ia. Et quod paenitentibus venia non detur secundum grariam ct miserisOrdiam Dei, sed serandum meritum , laborem, qui per paenitentiam digni fuerint miserisordis. Haec Augustinus , qui illico duodecim articulos ponit his e diametro oppositos Catholica fide tenendos . Hos in Canones redegit Cresconius, cujus colle tio extat in

Appendice Toni. I. Bibliothecae juris Canonici . octo reliqui errores Pelagiani sunt l. Posse hominem , si velit, ea-rere omni peceato . Hanc impeccantiam , ut diximus , didicerat a Rufino , Rufinus ex Origene . Ouid sibi voluerit Pelagius explicat Augustinus de Grat. Christi cap. 4. & de Gestis Pelagii cap. II. Tria enim dis inguebat Pelagius , posse, vel ic , ct esse; quorum unum statuebat in

natura , alterum in arbitrio , postremum in esserui. Itaque contendebat nos habere per liberum arbitrium tantam non peccandi possibilitatem , ut sine gratia omnia Dei praecepta possimus implere . a. Docuit consequenter non opus esse Deum rogare, ne nos inferat in tentationem, mobisque peeeata dimittat, cum in nostra sit libertate posse sine gratia . vitare S abstergere omnem labem peccati; ita tradunt in Epistola ad Innocentium PP. Mileuitani. 3. Quod inde consequitur , negabat necessitatem orationum, quas pro infidelibus fundit Ecclesia , ut eonvertantur ad Deum. Ita S. P. libro de Haeres cap. 88. 4. Volebat Ecclesiam in bae quoque vita esse sine ruga π sine maeula ; ut S. P. Augustinus1eribit de Gestis Pelagii cap. 3 s. s. Asserebat tam a veteri lege, quam ab Evavelis sanctissimos viros prodisse , eo fine , ut legem ejusque no titiam extolleret, quasi in hoc sita esset Christi gratia. 6. Ob eamdem

rationem novum testamentum par veteri praedicavit. 7. ostentans a DDEtionem ac jactantiam persectionis asseruit pereatum esse jurare etiam ἐπ veritate . 8. Postremo etiam labe Nestoriana insectus fuit, assirmans solitarium hominem de virgine natam, er eruditorem potius humaui generis, quam Redemptorem, eo quod hominibus nihil aliud praestiterit. quam religiosis conversationis exemplum . Vide Cassianum lib. 6. de

116쪽

Liber Decimusquartus. Cap. II. II 3

Inearnat. cap. 14. Hinc Pelagiani in Ephesina Synodo ceIebrata anno 33 I. una cum Nestorianis fuere damnati. Si qua as cur Pelagius negaverit Originale peccatum ς Respondeo illud negasse primum ne confitendo liberum arbitrium ob Adae praevari iacationem sauciatum , cogeretur gratiam Sal atoris admittere . Dcinia de ut oecurreret praecipuae argumentationi Sanctorum Patrum , qui ex causa parvulorum , quorum unus adsumitur, alter relinquitur , antequam aliquid fecerint honi vel mali, demonstrabant gratiam non dari secundum merita nostra. Legite Augustinum in libro de dono Perse ν. cap. ia. Censuit nihilominus Pelagius parvulos baptizandos , ut haereis des serent Regni coelorum , coactus Evangelica sententia Ioan. g. Nisi quis reuatus, cte; at non baptizatis, utpote insontibus , felicitatem quamdam, & vitam aeternam pollicitus est : quod commentum a nobis libro praecedenti fuit explosum em GRATIA , QUAM PELAGIUs INTERDUM AGNOVIT . Quoniam vero Pelagius aliquando gratiam Dei necessariam consessus est; oportet animadvertamus , quidnam gratiar nomine intellexerit tortuosus callidusque tergiversator. Comperimus ergo plura adis

misisse gratiarum genera . Est primum natura ipsa, ct is itum voluntatis arbitrium. Secundum gratiae genus est peccatorum remissis : de qua Augustinus in I. contra Iulianum cap. 23. ait: Putatis gratiam Dei fiein Iola peceatorum remissisne versari, ut non adjuvet ad vitanda peremta , ct desideria vincenda carnasia dissundeudo caritatem in eordibus πο- stris. Tertium gratiae genus illud est , quod adest , & opitulatur e trinsecus, nimirum lex, praedieatio Evangelii, o Chrsi exemptam ad imitationem propositum . Ita Augustinus in lib. de Gratia Christi cap. 3 3. & 4 i. Quartum gratiae genus est mentis illuminatio , qua Deus cordis oculos aperit, sed nullam essicit in Voluntate motionem . Hanc gratiam admississe Pelagium liquet ex eodem libro Augustini septimo capite. Quintum genus est dienitas regenerationis, ct adoptionis, quae per baptismum tribuitur . Asserebat namque Pelagius parvulos iu baptismo nullius utique peccati consequi remissionem, sed adoptari tamen in filios Dei, regnique caelestis fieri participes . Legatur in carmine de Ingratis S. Prosper, ab eo versu . Tam dives vero hoc donum Bapti Glis esse , cte. Ultimum denique gratiae genus a Pelagianis admissum est Nisa ueterna ς quam Pelagium aliam a regno caelorum existimasse semel

iterumque monui . DE STATI a Us HEREs Is PELAGIANAE.

117쪽

O De Τheologicis Disciplinis

rum primus est, in quo Pelagius nullum prorsuS interioris gratiae adjutorium agnovit, affrmans ad bene Operandum sussicere liberum voluntatis arbitrium, praesupposita cognitione praeceptorum , sive per lumen naturae: sive per exteriorem legem atque doctrinam . Alter status est, in quo correptus aliquando a fratribus interiorem aliquam gratiam admisit, sed eam voluit dari ad facilius , non ad simpliciter operandum , ut Augustinus ait in libro de Gratia Christi cap. s. In tertio sui erroris statu Pelagius etiam internam aliquam gratiam simpliciter necessiariam consessus est, nempe internas supernaturales revelationes, se tenentes

ex parte intellectus, sed non inspirationem dileStionis & gratiam voluntatis & operis : sive admisit Pelagius gratiam , qua ignorantia pellitur, non qua caritas inspiratur . Quartum statum haeresis Pelagianae, in quo haeretici admiserint etiam gratiam operationis & voluntatis , sed talem, quae consistat cum indifferentia liberi arbitrii, tanquam commentum Jansentanum reiicimus, affrmantes indisserentiam arbitrii non ad Pela-jgiana decreta spestare, sed ad Catholica Dogmata. Verum de his statibus haeresis Pelagianae proXimo capite quinto.

De Caelesto, Iuliano Pelagiariis.

C ELgsTIuM , quem Baronius ad annum 4lo, NorisiuS cap. 3. nec non Usserius & Jan senius Scotum scripserunt, Ioannes Garnerius mavult Romanum fuisse, aut Campanum . Mutum enim per Albinum Canem Iatrantem, de quo Hieronymus Praef. lib. I. in Ieremiam, illi interpretantur Pelagium loquentem ore Caelestii; Garnerius vero Rufinum haeresim docentem ore Pelagii. Sunt etiam qui mutum illum arbitrantur Ioannem Ieroselymitanum , cum Tille montio. Nos priori sententiae subscribimus; nam Ioannes Ieroselymitanus palam patrocinabatur origeni, & Pelagium , quem Catholicum habebat, etiam coactis Synodis studuit aliquando defendere . Rufinus vero jam anno si. libros

Invectivarum contra Hieronymum compleverat S limaverat. Praefatio nem autem in 3. librum Comment. Ierem. ante annum 4l4. scriptam non esse, tradit ipse Garnorius. Mutum ergo latrantem per Canem At binum, non Ioannem Ieroselymitanum, non Rufinum esse arbitramur,

sed Pelagium haeresim disseminantem ore Caelestii. Is ergo erit eAlbinus Canis, idest Anglus , aut Scotus. Enimvero versu in Prosperi, ut bule Campano Drawiue corda tument, non de Coelestio, ut Garnerius putat; sed de Iuliano liquet en conscriptum . Quod scribit ergo Sebastianus Paulus in Epistola ad Vallisnerium , Baronium ac Norisium deceptos depravato quodam loco Hieronymi ,

118쪽

Liber Decimusquartus. Cap. 1 II. II '

nymi, idest Praef. nuper commemorata, ubi Albinum eanem Iegimus, non Alpinum; est ad erer tendam clarissimorum Purpuratorum sententiam nimis futile . Nam hac etiam repudiata lectione, ac priori retenta , non essicitur Caelestium non esse Scotum, sed magis id corroboratur . Albinus enim dicit ah Albione . Sic olim dicta Britannia apud Stephanum, ab Albis rupibus, quas mare abluit. Scoli vero incolunt Britanniae partem , quae vergit ad Septentrionem . Itaque e binus Britannus erit, aut Scotus; nec Noris deceptus est depravato Codice , quo etiam emendato illius sententia magis firmatur. Verum quidquid sit de patria Cauestii, natus creditur circa annum 3 o, studuisse Pelagio circa Aoo. induisse pallium anno 4 2. scripssse adversus peccati traducem anno o8. comitatum in Siciliam Pelagium an . 429. transmisisse Carthaginem , ibique accusatum a Paulino Diacono, & Synodali congressu damnatum anno 4ia. Fugit deinde Ephesum , ibique traditur Presbyteri honore condecoratus . Epheso

per tumultum eiectus exeunte anno 4i6. petiit Constantinopolim . Proximo anno hinc pulsus Romam concessit, ibique anno 4i8. damnatur a Zosimo . Pellitur ex urbe decreto Constantii anno Aai, quamquam opinio est apud potentes quasdam seminas Ialitasse . Ex quihus haud obscure colligitur , hunc hominem in vulgando haeresim audacissimum ac impudentissimum illum esse , ut dixi, quem cani, & Cerbero Hieron mus comparavit. Hinc Pelagiana haeresis Caelestiana dicta est, ct Caelestius in Hieronymi ad Ctesiphontem Epistola Ductor exereitus. Fuisse Caelestium professone Monachum , atque ex Monasterio tres Epistolas pietatis atque eruditionis plenas scripsisse ad parentes suos, demonstrat Norisius cap. 3. H. Pelag. testimonio Gennadii. Garnerius , ut Pelagium , ita Caelestium facit de illo Monachorum genere, qui palliati incedebant habitu ad exemplum composito , sed errones , sivique juris . Augustino, qui Auctores haeresis Pelagianae appellat veluti Monactos cap. 3 s. de Gestis Pelagii, accedit Timothaeus Presbyter Constantinopolitanus , qui ait: Pelagius 9 Coelestius, quemadmodum sunt,nce Episcopi, nee Clerici , nee omnino ex ordine sacro fuerunt, ct veluti Mouaebi vagabantur . Vide Append. Tom. X. Op. Augustini pag. 66. PP. S. Mauri. At Caelestium post damnationem suam factum in Asia presbyterum , liquet ex Epistolis Zosimi ad Africanos. Dicitur Caese-stius ab Augustino lib. a. ad Bonifacium cap. I. acerrimi ingevii homo , sed a Hieronymo in Epistola ad Ctesiphontem imperitur sermone , ct per solaei orumspineta deeurrens et atque haec de Caelestio.

Iulianum Cardinalis Norisius Η. P. cap. I 8. Eclani natum suspicatur, cujus Urbis fuisse Episcopum Eruditi omnes consentiunt. Idem de Patria opinantur Pagius ad annum gi 9. S alii. Barcinius scribit natum Atellae : huic post memoratum virum Cl. Sebastianum Paulum , Prc-εbyteri Baliari nil censent subscri hendum . Horum argumentum est,

P a quod Diqitigod by Cooste

119쪽

. . H

i 16 De Theologicis Disciplinis

quod S. Pater Augustinus in va. operis Inapersecti num. 18. scribat Iu- Iianum genitum in Apulia; Prosiper autem in Chronico illum appellitat Atellanensem. Fugit vero, inquiunt, Norisium praeter Atellam, quae sita erat prope Aversam , aliam fuisse Atellam in Apulia . Valeret

nonnihil hoc argumentum, si constaret Chronicon Prosperi non esse corruptum . At Chronicon Prosperi in vetustissimis Codicibus habet Eelanensem, non Atellanensem , ut constat ex notis Ducaei, & Rosmeydi ad carmen I 4. Paulini. Habent Eclanensem etiam Editiones Scaligeri , S Arnoldi Pontaci, omnesque aliae melioris notae. Itaque Chronico Prosperi confirmatur sententia Norisii; cui inquirendum non erat an esset alia Atella, cum mendum in Chronico Prosperi deprehendisset. Nec est cur Ballar inii obtrudant Codicem Prosperi Colbertinum , quem vidit Pagius ad an .4i9. n. 8.& Augustanum editum a Caniso; siquidem Pagius eodem loco asserit Coibertinum Codicem esse depravatum , &in cadem Bibliotheca num. 1286. extare alium, qui habet Aectanensem, non Atellensem. Editum a Canisio non in uno loco corruptum S interpolatum demonstrant notae ei superadditae ΤOm. XI. Antiquitatum Romanarum . Scaliger autem & Pontacu S majorem ea in parte, inquit Vossius lib. I . H. P. cap. 6, cum excusorum, tum M sis. codd. secuti sunt fidem . Confirmant sententiam Norisii notissimae conjecturae, uxor,

Ec nuptiae Iuliani, de quibus infra ς tum quod Beda & Gelasius appel-Jant Iulianum Celanensem , Petrus Diaconus Edanensem , alii Fraclen - 1em e quae lacile errore Amanuensium potuerunt ex priori nomine

Telanensem derivare . Addimus ex Atella non Atellanensem venire, sed Atellanum. Neque obstat, quod scribit Augustinus, Iulianum xenitum in Apulia ; nam Eclanum in Apulia Peucetia constituunt, au-dtore Vossio , Omnes Geographi. Pertinet tamen Eclanum ex divisione Adriani ad Campaniam : unde a Prospero, ct Gennadio , si hujus meliores Codices videantur , Iulianus Campanus dicitur, non, ut alicubi legi fur , Capuanus . Hieronymus Uignier Praef. in a. p. supplementi censet Julianum natum Celtae in Apulia , quod Beda Praef. in Cantica, ct Gelasias in cap. S. Romana, cum scripserunt Celanensem, quasi Celianensem. Verum addit e vestigio: Si tamen Dianensem aliqui δε-rium velint, funem contentiosem non ducam .

Asseruit eodem loco Norisius Iam Iuliani uxorem fuisse filiam Aemilii viri Consularis , & Episcopi Beneventani, idque colligi ex Epitha

Iamio Paulini . Id quoque falsum videtur Ballariniis ; dubitantque Benedicti ni Patres: hisque argumentis ducuntur . Paulinus Iulianum &lam vocat Memoris domum , nunquam vero Iam Aemilii filiam , cum tamen de Aemilio non pauca disserat. Nominat quoque Paulinus Iam nurum Sacerdotis, filiam nequaquam: Se Iulianum, Iamque SEcerdotis pignora dicit, non sacerdotum. Addit mulierem dici factam per nuptias filiam Domus ac Gentis Apostolicae. Praeterea laudant Cl. Ludovi.

120쪽

Liber Decimusquartus. Cap. III. II

douieum Muratori, qui Tom. I. Anecdotorum ditari. 8. ex quibusdam Paulini versibus conjicit Aemilium esse Memoris fratrem , minorem, quidem natu, sed Episcopatu seniorem. Haec non tanti ponderis sunt, ut me a Norisii, Vignerit, Pagii, Garneriique sensu divellant, quin praedictis quoque objectis moveor , ut Iam credam Aemilii filiam . Cum enim Paulinus hanc nobilissimam clarissimamque feminam appellet, non praetermisisset illius parentem commemorare, si alius is esset ab Aemilio. Haec autem conjectura, si addantur verba Fulgent ii, quae eX in edito bis . profert Uignier, Meilli c idest Iuliano )jusmiebat paterna nobilitati e miliorum fasces adis movisse, quos bares de tenere turpiter moeulavit, iam argumentum fecit plane certum . Non appellat quidem eXpressis vocabulis Paulinus Iam domum Aemilii, sed huius filiam fuisse nihilo secius demonstrat:

nam mulierem illam non solum vocat Sacerdotis nurum, sed etiam Sacerdotis planus , non minus ac Iulianum . Sancta Sacerdotis venerando pignora pacta Iuvuntur

Et infra r ne igitur prisca quoniam sub imagine famium

Fardus roneis pignoriburgeritur . Ouod enim , inquiunt, Sacerdotis , non Sacerdotum scripsisse PauI; num, nihil prorsus in contrarium evincit. Enimvero ut Sacerdotis est minoris numeri nomen, ita pignora dicuntur plurali. Igitur & Iulianus, S Ia pignora sunt, ides , filii geniti a Sacerdote ;& non quidem ab uno eodemque, cum non fiant conjuges eodem parente prognati: Cum ergo Ia st Sanctum pignus Sacerdotis , pignusque Aroneum, clarissimisque orta natalibus, cujusnam, nisi Aemilii, filiam existimabimus Ait etiam Paulinus , de Memorio atque Aemilio :Infula Ponti es diviso juvit bonore , Humano pietas junxit amore pares. Itaque in utrisque erant iidem tituli amoris , ct consuetudinis, etiam

humanae. Quod Norisius ut explicaret magis , apposite commutavit, j vis amore patres. De qua mutatione , cum se illius profiteatur Auctorem , caque ambiguum sensum complanaverit, non redarguendus est, sed laudandus ς nam & Paulinus paullo post, vocat Aemilium patrem ob Sacerdotii honorem Memorii, & ob necessu dinem, ac mulieris originem patrem nuptorum,

Communem sibi, pignoribusque patrem . Ia per nuptias facta dicitur filia gentis Apostolicae, quoniam & Episcopi nurus facta est, ct uxor Lectoris: quamquam num per nuptias , num vero nativitatis origine ad Apostolicam domum pertineat Ia , Paulini carmina non declarant. Ludovici Muratori coniecturae, praeter viri hujus praeclarissimi auctoritatem, quae mihi aliorum multo

SEARCH

MENU NAVIGATION