Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

σ3 De Theologicis Disciplinis

stentes inficere . Vide quae diximus praecedenti capite ad objectionem

penultimam . Eodem loco Augustinus ostendit quaenam culpa sit originalis , quaenam vero actualis ex poenis , quae inde consequuntur . Ut cnim culispa originalis sit, ct contrahatur propagatione naturae, necesse est, ut quisquis illam naturam habet, iisdem poenis assiciatur . Nam si poena non pertranseat ad omnes , est peccatum actuale , quod poenis temporalibus etiam in posteris quandoque punitur ad terrorem malorum , Poena autem aeterna non punitur nisi in iis, qui illud imitantur. Ex quo probat primum Adae peccatum originariam Iahem in no S transfundere , quod pinnis , quas Deus primis hominibus fuit comminatus , singuli assciuntur. Etenim nullum hominem videmus a poena laboris alie num e nullam parientium a suppliciis scimus immunem, oec. Si ergo scelus Judaeorum evasisset naturale , scilicet cum propagatione naturae culpam trajiciens in posteros , omnes Crucifixorum Christi nepotes eas. dem spirituales poenas Iuerent, quae juxta Cl. Theologum sunt amissio juris ad promissiones faetas Abrahae , velamen cordis , & Obcaecatio , S culpa ac vindicta effusi singuinis Iesii. Atqui his poenis non assiciuntur Iudaei omnes , sed ii soli, qui imitantur Maiorum suorum flagitia ;ut enim legimus Act. xxi. go. multa millia ex Iudaeis crediderunt, atque auctore Apostolo ad Rom. XI. as. Cecitas ex parte eoutigit in Urael. Ergo seelus Iudaeorum non est pec zatum naturae, nec reatu Pertransiit in posteros.

AD QUAEDAM IN CONTRARIUM ARGUMENTA.ob. I. Iudaei, ex quo propagati sint ex semine Abrahae, peculiare jus ad divinas promissiones habebant. Etenim Gen. XUM. 7. Deus statuit pactum cum Abraham, ut esset Deus seminis illius . Christus

Matth. Is. 24. testatur se tantum missu in sui me ad oves , qua perierunt ex Uraei: atque Lucae xix. 9. Zachaeus salutem consecutuS est, eo

quod & ip filius esset Abrahae. Atqui post Domini Crucifixionem hoc jure privati sunt, ut liquet ex parabola apud Matth. xx I. de dispersis agricolis ob occisionem Filii Domini sui, nee non ex ipsa Apostolorum

Praedicatione ς nam principio Matth. x. 6. praecepit eis Iesus , ne abimrent in Via S gentiu in , at post mortem cap. xxv I. I 8. jussit, ut Om nes gentes docerent. Iudaei ergo ob erimen Deicidii nedum se, sed posteros quoque suos iure ad promissiones divinas privaverunt . Atqui peccatum quod privat bono aliquo non solum personam , sed eJus progeniem CX D. Thoma q. 4. de malo art. s. est peccatum inficiens naturam; Iudaeorum ergo sceIus peccatum naturae est.

Resp. dist. ma. Iudaei jus habent ad divinas promissiones ex quosuit filii Abrahaesecandam earnem, nego : secandum visitum, concedo.

72쪽

Liber Decimustertius. Cap. VII. σs

ait enim Apostolus ad Rom. . I I. Non enim per lehem promisio Abrah. e.

aut femini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei: & Augullinus

in Ps i 8. Qui uis imitatus fuerit obrabam, filius est Abrahae r quisquis deteneraverit a fide Eribraham perdidit progeniem Abrahae. Iudaei

de everaverunt'. perdideruul. Ita Chananaea non erat filia Abrahae, quia nondum credebat, unde et eodem cap. x . Mat. v. 28. ob fide iaconcessum est quod petebat. Zachaeus etiam erat filius Ahrahae imitarido fidem , quia non erat in uauitate somniantirem, sed rode evigiluuintiain , ait Augustinus in Ps. s. Alioqui si Laehaeus non propter imitationem fidei Abrahae salutem consecutus esset, sed ob carnalem prona. gationem , silvi facti essent Iudaei omnes . llaec ad majorem propositionem . Minor eadem ratione distingue ida est: Iudaei priWati sunt jure promissionum divinarum quantum ad terram Chanaam , aliaque bona tem 'oralia , concedo e quantum ad sempiternum regnum Messiae , sub distinguo : Iudaei omnes procreati ex semine Crucifixorum , nego : Iudaei , qui horum crucifixorum imitantur infidelitatem , concedo . Enimvero post mortem quoque Christi Iudaeis Evangelium praedicatu in est ,& Apostoli conversi sunt ad gentes, quoniam Iudaei ipsi contradicebant blasphemantes, & verbum Dei resutabant. Videantur Acta Apostolorum cap. XI li. 26. &46. Distinguenda cst pariter minor subsumpta r Est peccatum naturae illud quod privat aliquo dono naturae , ut originale quod privat originali justitia , & recta facultatum ac sensuum ordinatione atque harmonia quale donum primitus collatum suit Adam, trajiciendum , si stetisset, in omnes posteros, esto: Peccatum est naturae , quod privat aliquo dono collato fidei, meritoque perlonae , quale do num fuit promissio Abrahae participanda ab his tantum , qui eiusdein fidei imitatores sunt, nego. Atque haec etiam est expressa doctrina

D. Thomae 4. q. de malo art. 8. ubi desinit peccata proximorum parentum non esse originaria , quoniam non auserunt aliquod douum natura

idest donum in singulos naturali generatione propagandum . Ob. 2. Ad Rom. xi. et . Judaei dicuntur inserti olivae , idest, Ecclesiae fidelium Deandum naturam . Cap. xv. 8. asseritur Christum fuisse ministrum circumcisionis ad eonfirmandas promissiones patrum, S cap. IX. 3. 4. Apollolus ait Israelitarum esse adoptionem , gloriam, Iegi L lationem, promisia; de iis loquens, qui erant eius cognati secundum caruem . Itaque naturaliter, ct vi propagationis ex semine Abrahae spectabant ad promissionem , a cujus jure ob mortem illatain Christo

exciderunt.

Rei p. nego consequentiam . Nam ad Rom. xi. Iudaei dicuntur oli-yae rami naturales, quia naturali propagatione erant ex radice, sive genere Abrahae , in quo per fidem servabatur Ecclesia r quemadmodum Gentes erant rami oleastri, quia inter eas vigebat idololatria . Ut erg

idololatria gentium non est peccatum originale, sed actuale transiena iu

73쪽

o De Τheologicis DisciplinIs

posteros imitatione, non semine; ita benedictio Abrahae spectat ad omnes, qui imitantur illius fidem , non qui gignuntur ex ejus semine . Et quomodo gontes insertae sunt in bonam olivam per gratiam fidei, ita rami naturales fracti sunt propter incredulitatem. Ita ibidem Apostolus v. 2I. Propter incredulitatem , inquit, non per seminalem originem . Si enim per seminalem Originem non contigisset in Israel eaeeitas ex pariste , nec salvus fieret omnis Israel, ut e vestigio addit Paulus , id est ,

qai ct ex Iudaeis , ct ex gentibus seeundum propositum meati sunt: ipsi verius c sive verus 3 sunt Israel, inquit Augustinus Ep. s9. nunc I 49.

I9. Nam pcena respondens peccato naturae posteri omnes ninictantur . Ex his patescit sensus aliorum verborum , maxime quod Apostolus appellatas Israelitas cognatos secuπdum carnem ostendit alium modum cognationis secundum fidem , ut animadvertit Augustinus serm. 63. dedi verss cap. 18. De ea autem cognatione ad Rom. ix. 8. scriptum est:

xui filii sunt promissionis aestimantur in semine .

Ob. I. Iudaei Crucifixores Domini clamaverunt Mat. XXVII. 2s.

Sanguis ejus super nos, ct superfilios nostros, idest, culpa ct paeva , hahet Glossa interlinearis r Atqui perfuerat usque hodie imprecatio , ut scribit Hieronymus laudatus a Corn. a Lapide Comment. in hunc locum Matthaei: Ergo pertransit ad posteros Iudaeorum culpa ct poena . Resp. dist. majorem : Clamaverunt invidentia excaecati , & ne scientes quid imprecarentur, conta quod posset sceleris sui in filios culpa& poena transire, subdist: poena temporalis , qua ad terrorem impiorum interdum puniuntur posteri nullum jus habentes ad terrenam selicita intem , licet sint innocentes, concedo : poena sempiterna , qua puniantur Iudaei, tametsi non imitentur incredulitatem patrum seorum , nego . Atqui perseverat usque hodie imprecatio , scilicet temporalis pinna s& abominatio praedicta a Daniele , ut inquit thidem a Lapide , cone. poena sempiterna, si imitentur Iudaei incredulitatem Majorum , esto; nisi illam imitentur, nego. Ob. ultimor Scelus Iudaeorum appellatur a Ieremia cap. XVII. I. peeeatum seriptum Do ferreo in ungue adamantino , & ab A mos tr. 6. scelus , a quo Israel non convertitur . Id vero non solum ob temporalia supplicia, verum etiam obcaecitatem ac pervicaciam , quae in Iudaeis tanta est , ut perpauci Christi fidem amplectantur di & si quis Christo nomen dederit, continuo ad relapsum uehementi inclinatione excitatur. Ex solo lacte Iudaeae nutricis infici puerulos experientia compertum est. At ubi poena est, etiam culpa invenitur , frequenter Augustino Iulianum intcrpellante r Fatemini poenam, culpam dicite; Itaque in Iudaeos culpa Maiorum trajicitur. Resp. peccatum Iudaeorum scriptum esse stylo serreo , quoniam eius caussa in perpetuam captivitatem sunt deportati, & quemadmo

74쪽

Liber Decimustertius. Cap. VIII. 7 1

dispersi, duasi iii signia deserunt ψ-patrati sceleris . Id vero non est culpam contrahere , sed quasi sanguinis infamiam . & infortunium natalium . Ita posteri Cham secum serunt maledictionem pateris nam et ita peccato Salomonis ejus filii diminutione regni puniti sunt: ita furciserorum ae rebellium nati absque proprii reatus macula habent uein fames . Caussam. reddidi superiori capite ad 3. At, inquit Manso . trahunt Iudaei parcntibus etiam pravum habitum , caecitatem , pervicaciam , S inclinationem ad imitandum crucifixores. Quid inde Filii

omnes , ut plurimum , pravam assectionem contrahunt parentum : Reorum artes, vil ia , moresque imitantur, maxime si eadem sit parentum ac filiorum educatio . At haec prava assectio non substernitur reais tui culpae, nisi praebeat voluntas asse ii sum . Nemo quippe damnatue propterea quod incoinationem malam ob corporis dispositione in induae semine, aut lacte. Enimvero culpae reatus vel eis priWatio originalis iustitiae , vel actualis r illam privationem indu Xit peccatum Adae, quia naturam vitiavit Originaria Iustitia exornatam : hanc pri tionem eHiscit actualis voluntas, quia iterum animam exuit superinducta iustitia . Iudaei ergo , ut generantes reliqui, in filios affectiones malas trajiciunt; quae , ut in parentibuS , ita in posteris nequeunt esse proxima caussa damnationis, idest , nocere non possunt nisi volentibus. Qui volunt , ac pereunt, non sunt discreti a massa perditionis, neque eis auxilia, quae nullum durum cor respuit, sunt Dei proposito praeparata . Cur

sic discreti non fuerint, non est peccatum Crucifixorum , sed illud , quod trahimus ex Adam: & qui discreti sunt , velamen cordis abjiciunt, eisque sive Iudaei sint, hue Gentiles, sive mali improbique , Christiani, durum est contra simalum calcitrare. Adt. IX. s.

De parnis , quae in altera vita originali peccato respondent Q

PUERos non regeneratos baptismate ante rationis usium concedentes, naturae Pelagiani excludi quidem a regno coelorum senserunt, sed frui ta inen felicitate quadam , . ac vita perenni. Hanc Pelagianorum afuisse haeresi in nullus ignorat, traditque expresse Augustinus Haer. 88, de peccato origi n. cap. ei. serm. I 4. de Verhis Apostoli, lib. II. de Orig. animae cap. I 2, in v. Operis imper L contra Iulianum n. 2oo, &aliis in locis compluribus . Eosdem pueros frui naturali beatitudine , &post judicium extremum super terram esse commoraturos censent Catharinus,' Pighius, & Cardinalis Sindratus . Puniri exclusione regni

elorum, quod supplicii genus dicitur poena damni, consentiunt uno

75쪽

7a . De Τheologicis Disciplinis

cre Catholici. Sunt ex his nec pauci, nec infimi ordinis, qui ex haei cena nullum animi dolorem ilios experiri arbitrantur. Augustiniana eandem sententia est, illos nedum dolore aliquo macerari, sed etiam plecti poena sensibili, licet comparate ad eos , qui actualia patrarunt , leni admodum , & mitissima . Antequam hujus doctrinae positiones asseram , dissimulandum non est, Augustinianae sententiae assertores passim appellari a Scholasticoria in nonnullis T tores puerorum . Quibus si vicem rependere velimus, nihil est , quod facilius possimus praestare . Nam Florentius Conrius Arischiepiscopus Tuam e s, ct is quidem non Augustiniani instituti, sed ordinis Minorum , in libro, quem de hoc argumento conscripsit cap. 26. hos Scholasticos stupendae animositatis redarguit, a penetrandis Augustini principiis remotissimos csse pronunciat, parum Divina S Scripturas penetrare , ct Romanam Ecclesiam , dum Augustini placitum Iahe- factare conantur, non levi forte injuria asscere . Sed nos ab his penitus abstinemus, hac una responsione contenti, tortore S damnatorum esse daemones ἔ ct universorum judicem , ante cujus tribunal etiam pueri sisti debent, ese Deum . Ipse illorum causam aperte novit ἰ nos quae audivimus ab Augustino, reseremus commiserantes Filiorum Adae conditionem: quae nisi talis erit, qualem nos opinamur, gratulabimur maxin opere . Nae tortores dicuntur, qui nec percutiunt, nec damnant, ct commiserantur damnatis lVetustis hisce conviciis , quae late expungit Norisus in Vindiciis

cap. 3. f. s, nune praeterm istis; animadvertendum est, quod Edmundus Simon net Iesu ita doctissimus Disput. ν. de peccatis art. I a. ingenu fatetur Latinos I atres post exortam limes m I elagianorum magno consensu nostram tenuisse sententiam ς quamquam oppostam post saeculum XI l. amplexi fuerint fere omnes Doctores Scholastici. Imo nostram definitam in Concilio Florentino arbitratur Petavius alter celeberrimus Iesu ita Tom. i. Theolog. Dogmatum tib ix. cap. Io. prope finem et quod sine ulla hae statione fatetur Nicolaus L 'Herminier Tom. VI. pag. 441. Quod vero de Scholasticis dictum est , nos utique negare non posesiimus. Cum enim Alagister sententiarum scripssset dist. xxx iii. infantes nullam ignis materialis vel conscientiae vermis poenam sensuro S , qui primum in eum Commentaria ediderunt, fortasse de hae quaestione minus sbliciti, nec data opera Patrum testi inoniis expensis Magistro subscripserunt, tria quoque Scholasticoruin lumina D. Thomas , Scotus, & S. Bona uentura. Ob quorum auctoritatem , absit, ut huic assertioni vel minimam erroris notam nos audeamus impingere . At vicissim immerito a nonnullis vexamur, si ab istis recedimus. Nam major pro nobis stat numerus & auctoritas Patrum , si verum est nobiscum cum Augustino Latinos reliquos consentire: quod num verum si,

postea inquiremus. Nec deliquimur Scholasticorum suffragiis . Nam

76쪽

Liber Decimustertius. Cap. VIII. 73

parvulos Iuere poenam ignis , si Thomam de Argentina exceperis, teneat omnes instituti nostri Doctores . Commemorandus primo Gregorius Ariminensis in a. dist. II. q. I. qui tamen quaestionem his verbis ab-

sol Vit: I uia Bujus quaestionis non vidi partem aliquam expresse determinatam ab Ecclesia, ct tremendum mibi videtur negare audioritates San-Horum , e contra etiam nou est tutum eoπtraire communi opinioni, creonsensioni Magistrorum nostrorum; idcirco neutri parti alteram praeferens, dijudieationem earum lectorὸ relinquo. Atque hanc moderationem nos tenere Volumus Iectoris iudicium expectaturi. Sequuntue Alipius Reylos lib. vi I I. de Anima cap. 2. Carolus Moreau Tom. I. Tertul. p. 2. pag. 89. Cardinalis Norisius in Vind. cap. I. Gavardi de Peccat. originali q. a. art. s. Petrus Manso Tom. a. q. XV. Nicolaus Girken Tom. a. TraEL 3. dub. 4. q. a. Leonardus V roy de Peccatis quaest. ultima , Aurelius Piette Tom. 2. cap. 2. q. IX, atque ut omittam Musaeum, Paludanum, aliosque innumeros, Antonius Guerrero Tradi. II. I. IX. prioris voluminis operis Moralium , quod adhue sub praelo sudat. Ex externis plures laudat citato loco Norisius praesertim ex discipulis Scoti, ut Ioannem Poncium , Patrem Macedo , Florentium .

Conrium , alios. Sylvius I. a. q. 86. art. 2. fatetur sententiam nostram

esse tum Scripturis, tum Patribus conformiorem . Estius I. vi ii. in disti 3 3. secundi libri utriusque argumenta proponit, ct amrmat hanc nostram, in quam magnopere inelinat, poni a Fulgentio inter regulas fidei, etsi neutra tanquam fide tenenda sit, nec possit e contra damnari, tanquam haeretica . Ex Sorbonicis Doctoribus luculenter pro nobis scripsit LIIerminier tom. 6. pag. 4is. Augustini aliorumque Patrum Asricanorum , ct Gregorii Magni hanc esse mentem confirmat Ludovicus Habere de Peccatis cap. VI I. I. 7. q. Io. Eidem amentitur Iu Uenin P. 7. differt. 7. cap. a. quaest. V. Hos commemorata sussiciat. Nunc dirimendae controversiae bonis, ut inquiunt, avibus tantillum operis commodabo .

PROPOsrrro I. Pueri decedentes priusquam sint regenerati baptismate, supernaturali beatitudine minime potiuntur. Haec propositio est de fide advecius Pelagianos definita a variis Conciliis, ut scribit S. P. lib. it. de Orig. animae cap. I 2, idest a Dici- spolitano, Carthaginensi, & Mileuitano . Quibus adde Tridentinum .

se T. V. can. η, & Florentinum sessi ultima . Demonstratur I. cx Scripturis ἰ nam Io. iii. 3. habetur : Nisi quis renatus fuerit, M. non potest videre regnum Dei . Quo testimonio perculsi Pelagiani fatebantur parvulos bapti et andos esse non propter salutem , ct propter vitam aramnam, sed propter regnum ea lorum, ut Augustinus refert Ser m. de Ueriabis Apostoli quartodecimo. Atqui non solum a regno caelorum , sed etiam a salute & vita aeterna huiusnodi parvuli emi usi sunt. Ergo Q- pernaturali beatitudine non fruuntur . Minorem probamus primo ,

77쪽

De Theologicis Disciplini,

quia commentitia est illa a Pelagianis excogitata inter regnum Dei, Se inter aeternam vitam distinctio, quemadmodum eviei cap. i. hujus li-hri proposit. a. argum. 3. Deinde ex eodem cap. Ioannis versu i 6. momnis qui eredit in illum non perear, sed habeat vitam aeternam, sia is apparet eos , qui habituali fide non exornantur , esse aeterna vita privandos . Quod in eodem Evangelio repetitur cap. V. 24. 4 , cte. De monstratur II. Patrum auctoritate , maxime Augustini scribentis lauis

dato Serm. de verbis Apost. I 4. Nos dicimus oliter salutem , ct vitam aeternam non habituros, nisi baptizentur in Christo. Et in ii. de me-cat. meritis cap. i6, Multum acrem fallit ct fallitur, qui eos in damustione praedicat non futuror, dicente e solo , Pudisium ex uno delitro in eondemnatiovem . Adstipulantur Patres Concilii Carthaginensis, ScMileuitani in Epistola ad Innocentium 9o. S 92. inter Augustinianas rilli enim scribunt, Parvulos etiam propter salutem, qua per Salvatorem Christum datur, haptizandos c Pelagiani negant, δ' sic eor mortifera isa doctrina in aeternam neeant: promittentes etiamsi non baptizentur habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ais r Venit enim filius hominis quaerere, ct salvum faeere quos

perierat. Quam Pelagianam assertionem subinde anathemate feriunt. Et Mileuitani Patres : Pueros quoque parvulos , si nullis inuoventur cirisiauae gratiae Saeramentis, habituros vitam aeternam nequam pra- sumptione eontendunt, evacuantes quod dicit e solus , Per unum hominem ere. Vide & Innocentii Epistolam , ejusque sententiam apud S. Patrem libro II. ad Bonifacium cap. 4. Nec non Gelasii ad Picenos Episcopos . Tertio resutatur haeresis Pelagianorum ratione: nam re promissa beatitudo est Dei visio, ut docet Apostolus ad Corinth. I. Cap. II. I a. & Ioannes I. cap. I. a. Hi pueri non vide hunt Deum , ut est in se; Ergo privabuntur supernaturali heatitudine . Accedit nec Pelagianos potuisse percipere, quaenam sit haec vita sempiterna extra re gnum coelorum , ut liquet ex Augustino cap. 23. de Peccato originali. Advertendum obiter di stare ab haeresi Pelagiana opinionem Gersonis assirmantis serm. de Nativ. virginis quosdam pueros nondum natos, s sorte morituri sint priusquam ad baptismum fluminis pervenire Ualeant , ct praesertim parentes assidue orent, ct in votis habeant, ut haptizentur , haptismo Spiritus Sancti misericorditer conseerari. Cujus opinationis suffragator est Gabriel Biel in iv. dist. 9. q. a. ct Caietanus in I M. partem q. 68. art. I. a. & ii. Hi enim parvulis per Christi gratiam absque haptismo noxa originali deleta beatitatem , regnumque coelorum statuminant. Sed paucos habet patronos commentum istud, meritoque refellitur. Primo enim diserte Augustinus lib. I i. de Origine Anim. cap. I a. adversus Vincentium Vietorem a firmat, neminem,

qui non renatus fuerit Christianae fidei lavacro solvi ab originali peccato, nisi mysterium fidei in parvulis perficiatur atque impleatur, S perpe

78쪽

Liber Decimustertius. Cap. VIII. yy

ram illius peccati abolitionem promitti absque Christi baptismate . Legatur & Epist. s . ad Dardanum . Deinde non esse de parvulorum sine haptismo decedentium damnatione dubitandum , Iiquet ex Epistola i. Sirieti Papae cap. 2, ct ex Conciliis Africanis nuper laudatis , nec non ex plenariis Florentino , ac Tridentino, quae definiunt necessium esse .

ut peccatum originale lavacro regenerationis expietur, alias decedentes pueros aeternam vitam non consequi. Legito Petavium lib. ix. Theois Iogorum Dogmatum cap. XI. Tandem si fide ac Voto parentum possient

pueri interiori baptismate consecrari; quam plures filii fidelium in utero matrum eXpiarentur, neque puerulos recens natos necesse Gret ob

damnationis periculum sacro fonte levari. Ouod est nimium plaudere Novatoribus ς a quorum dogmate Catholici omnes abhorrent. PRoposiTIO II. Fictitia est illa naturalis beatitudo, quam benigniores quidam pollicentur infantibus .

Evincitur pluribus argumentis, quorum esto primum . Haec as. sertio nullum in Scripturis vel Patribus fundamentum habet, quin , ut visum hactenus , cum ex illis , tum ex his constat omnes ob Adar delictum damnari, & excludi a regno, nisi lavacro regenerationis mundentur . In quo exilii ac damnationis statu puerulos beatitate quadam potitos quasi ludere , & in arundine longa equitare, nos quidem anilem. sabulam arbitramur. Alterum est, quod si ad naturalem aliquam bea intitudinem hujusmodi parvuIi pervenirent , foret haec medius ille locus

inter regnum coelorum , & condemnationem , quem lacum commenti

sunt Pelagiani, & de quo Augustinus in primo de Origine animae cap.9, Non baptietatis parvulis , inquit, nemo promittat inter damnationem , regnumque eaelorum, quietis, ve elisitatis eujuslibet, atque ubilibet quasi medium locum, hoe enim eis haeresis Pelagiana promisit. Ubi non solius supereaturalis felicitatis, sed cujuslibet parvuli, qui non renati decedunt, asseruntur expertes. Tertium argumentum illud est , quod hi parvuli non sunt immunes a poena & miseria, ut sequenti propositione demonstrabitur . Nequit autem beatitudo aliqua eum oppressione animi, aerumnisque consistere. Proximum est, quod hi parvuli stane

sub daemonis potestate, ut S. Pater assirmat Iib. VI. contra Iulianum cap. 8. S lib. iii. de Nuptiis cap. 18. quod etiam liquido colligitur ex baptizandorum exsuffationibus . Sub vexatione autem Daemonum,

nonue universa, quam Deus instituit, natura turbatur Ait ipsemee Augustinus lib. i. Operis Impers. cap. 88. His aceedit, quod gravissimorum Theologorum iudicio , non aliam beatitudinem parvulis decedentibus sine haptismate promittebat haeresis Pelagiana, quam naturalem felicitatem . Ita sentit Estius in diis stinctionem 33. I. , ita Petavius lib. I x. de Praedest. cap. XI. n. 2, ita L'Herminier loco citato Concl. a, ct ex Nostratibus Norisius , ct quos supra commemoravi. Id vero mihi satis compertum est . Nam Pela-

K a giani

79쪽

De Τheologicis Disciplinis

giani duo genera vitae distinguebant ἰ unum est inta πησία, si ve expers peccati animus, cujus quisque naturae Viribu S sibimet esset auctor , ita ut sine peccato vitam degens congruentem selicitatem assequeretur. Posterior vita est adoptio , & dignitas filiorum , ad quos regnum coelorum haereditario jure devolvitur. Atqui Pelagiani fatebantur pueros non haptizatos tali haereditate pri Wari: Ergo iis non aliam beatitatem pollicebantur , quam quae naturae viribus posset comparari, & nullum haberet supernaturalis henescii ornamentum . Praeterea Pelagiani satebantur parvulos non esse vasa in honorem , nec eis de heri vitam aeterianam paratam credentibus, sed quamdam tantummodo felicitatem , in qua sine cruciatibus vitam agerent. Ita nimirum constat ex Augustino lib. i. de Praedest. Sanctorum cap. II, lib. I. Operi S Impers. cap. II . lib. ii. de Nat. & grat. cap. 23. Ergo Pelagiani nunquam parvulis ah Rque Christi Sacramento denatis aliam beatitatem si oponderunt, quam

naturalem.

PRoposirro III. Parvuli cum originali reatu morientes dolore aliquo assiciuntur. Mihi quidem , nisi omnino perdidi communem sensu in , videtur haec thesis manifestissima . Quae est enim Poena , quae damnatio , quodnam supplicium , ubi nullus dolor excruciat Z Certe poenae ideam percipere non valeo , nisi animadversionem , incommodum , mulctamque cui reus animo, aut corpore subjicitur . Nec poenam subire ac luere crediderim, qui nec suscipiunt, nec perserunt. At non ea est ceterorum perceptio. Age ergo , disceptetur de propositione paulisper . Primum ob originale peccatum pueri nascuntur filii irae, ut Anost. Ioquitur a. cap. v. I. ad Ephes idest filii vindi Et e , filii poenae, filii gehennae, ut lectione i. docet S. Thomas : iram ergo , vindictam . pinnam, gehennam perserunt, ac dependent. Deinde fides docet illos damnari S arceri a regno coelorum , quod gravissimum supplicium esse tradunt unanimi consensone Patres, maxime Chrysostomus hom. 4 , S s . ad Populum Antiochenum , & Basilius in Psalm. 33. Insuper per Concilium Florent. sessi ult. definitum est, Isiorum animas , qui is a Fuali mortali pereato , ve sis origiuali decedunt, mox in infernum deflem

dere , paenis tamen disparibus puniendas. Ouid est autem puniri, nisi castigari, plecti, supplicio affiei

Ex Augustino autem haee delibo . Cap. Ita. Enchirid. Perire , inquit , a regno Dei, alienari a vita Dei, earere tam magna multitudine dulcedinis Dei . . . . tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormeπ- ra qua novimus comparari, si ius sit aterna. Bene habet, inquiunt; sed hac poena parvuli non excruciantur. Verum S. Pater lib. v I. contra Iulianum cap. X. ita hanc responsionem expungit: Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei . Si autem amabunt, ct tantum amabunt, quantum isnoceHeI amar o

80쪽

Liber Decimustertius. Cap. VIII. 77

debem regnam ejus, a quo ad usus imaginem ereantur, nihil se mali de bae separatione patientur Z Et serm. 294. cap. 6. Parvum malum esis hominis eorde , qui societatem non quaerit Santiorum, qui non desiderat reaenum caelorum Si non desiderat, paeua es de perversitate; si autem desiderat, poena es defraudata earitate . Vide etiam lib. III. conistra Iul. cap. I. & ia. S operis Imperfecti lib. III. n. 97. Praeterea S. Pater lib. primo contra a. Epistolas Pelagianorum cap. 22. expressis verbis scribit parvuIos secundae mortis subirefunlisium . Item lib. i. Operis Impersecti n. s. non solum rejicit medium illum locum Pelagianorum inter regnum Dei, & gehennam , sed etiam negat medium imur regnum bonis, ct supplicium malis praeparatum : & denique lib. t.

de peccatorum meritis cap. I 6. & V. contra Iulianum cap. II. ait parvulos non haptigatos futuros iu damnatione mitissima. At damnatio parvuIorum dici non potest mitissima considerando in se poenam d. nni: hoc enim sensu nulla tormenta possunt ei comparari, auctore ipsemet Augustino. Mitis est ergo S minus aspera, ut conficit premitque puerulos , quorum non est cruciamentum egregie summum , omnique immanitate teterrim una, ut in adultis.

Suppetit ad auctoritatem ratio. Primum quia cruciatur quisquis appetit quod adipisci non potest: Parvulorum animus quod appetit adiis pisci non potest, nempe Deum, ad cujus imaginem creati sunt: Ergo excruciantur. Deinde quomodo exules a patria, ac sub damaonis potestate, serrei stilicet, ac truculentissimi hostis, possunt non ingemiscere , nec indolere 2 Rursus adversa opinio , ut inquit Clarisis. Theologus Eslius cit. f. . dissi 33. veritatem peccati originalis evacuat; etenim peccato proprie dicto poena proprie dicta respondet :Parvuli non regenerati rei sunt peccato proprie dicto : Ergo necesse est, ut ei poena aliqua vera , ac propria respondeat. Postremo cur hi pueruli supplicium subire non debent Num quod sint innocentes Z Ηare est Vetus querimonia Pelagianorum. An quod Deus speciali providentia effciat ne triste quidquam illis accidat ξ Somnium istud est; nam in

Vasa contumeliae apta in interitum non talis cura exercetur, sed ira .

Fortasss coelestis regni ignorantia laborant Sed illud amant, ergo norunt : sunt mi imagines, ergo illius desiderio exardescunt: iudic huntur , ac stabunt ante Christi tribunal; ergo audient esse regnum ante mundi constitutionem praeparatum electis. Haec de tertia propositione; nunc agamus quod instat. PRoposITIO IV. Pueri cum Originali peccato decedentes plectuntur aliqua poena sensus, licet in comparatione adultorum, mitissima. Sit primum pro hac sententia argumentum . Describitur univeris sale iudicium Matth. iii, i a. Xm, 36. XXV, 32. Apocalyps XX. IS. aliisque in locis . Priori loco haec verba occurrunt: Cujus ventilabrum

SEARCH

MENU NAVIGATION