Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Q3 De Theologicis Disciplinis

tisnem suam cte. Non ergo iis verbis adjutorium legis designat, sed revelationem aliam intimam ac ineffabilem . Praeterea S. Pater proximo ean. xi . demonstrat hanc revelationem non esse veram Christi gratiam, propterea quod nullus in hac vita pervenit ad magnitudinem revelationum Apostoli Pauli: cui tamen, ut gratia adesset, per quam restaret stimulo carnis , Angelo Satanae, nec ob sapientiae aItitudinem extolleretur , addenda erat caritas, quae non inflatur, animique reprimit elationem . Quare Christi gratia in sola interiori reveIatione sita non est, ut tergiversabatur Pelagius ς etiamsi revelationem dixeris intimam , multiplicem, ac mirabilem, qualem habuit Apostolus. Insuper , ut eodem libro docet S. Pater cap. 4 I. affrmahat Pelagius, *fut quoque orationes ad nihil aliud adbibendas , nisi ut nobis doctrina

etiam divina revelatione aperiatur , son ut adjuvetur mens hominis, ut

id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione 9 atiione perficiat: Quisquis autem orat, iam lege & exteriori doctrina instructus est, &donum orationibuS postulat hactenus non impetratum : ideoque Pelanius praeter e Xternam legem, gratiam aliam dari annuebat. Nec repugnat, quod S. Pater post verba supra allata eodem cap. . ait: In his omnibus non recessit a commendatione legis ct doctrinae. Gualiscunque enim gratia, etiam internae revelationis , quae proponit tantummodo quid faciendum est, ct voluntatem non adjuvat subministratione aliqua caritatis , in munere a lege ac doctrina non differt. Atque hanc mentem esse Augustini, consequentia Uerha demonstrant :Dei adjutorium multipliciter insinuaπdum putavit, eommemorando δε- Hrinam , ct revelationem, ct oeulorum cordis adape. itissem, ct δε-

monstrationem futurorum aperitionem diaboliearum insidiarum , ct multiformem ct inessabilem gratia eaelestis illuminationem , ad hoc uinlue , ut divina praecepta ct promissa discamus . me est ergo gratiam

Diponere in lege, atque doctrina . Itaque per Augustinum Pelagius etiam admittens gratiam illuminationis a commendatione legis & doctrinae nequaquam recessit, quia gratia illa hoc solum esse it, ut divina praecepta ac promissa discamus; non donat, nec adjuvat voluntatem , ut agat. Et cap. Io. ejusdem libri de G alia Christi, Gla doctrinam, inquit Augustinus, pertinet etiam quod sapientia revelatur, ad δε- urinam pertinet eum suadetur omπe quod bonum es . Secunda propositionis pars, quod Pelagius admiserit aliquando gratiam internae illuminationis, ut simpliciter necessiariam , probatur primo : Admisit, ut modo vidimus, Pelagius adiutorium aliquod di- sinctum ab exteriori lege ac doctrina, atque istud nullum aliud est , quam interna mentis illuminatio : Atqui adiutorium illud ab exteriori lege ac doctrina distinctum admisit aliquando Pelagius , ut simpliciter necessarium . Ergo admisit ut simpliciter necessarium adjutorium interinnae illuminationis. Probatur minor. Pelagius anathematizavit eos, Digiti o

132쪽

Liber Decimusquartus. Cap. V. 1

qui gratiam Dei & adiutorium non ad si agulos actus dari opinantur, Se illud putant in libero arbitrio esse , vel in lege atque doctrina; ut Au gustinus docet lib. de Gestis Pelagii cap. 14. Aliquando igitur admisit necessarium ctiam adjutorium illud ab exteriori lege distinctum . Ιe eireo autem Pelagius ad punctum istud pervenit, ut abjurationem suam

in synodo Palestina quoquo modo sinceram ostenderet, nec se a seipso proderet esse damnatum. Cum enim septimum articulum proscripssset, oportebat, ut gratiam aliquam necessariam confingeret diversam a naturali facultate arbitrii, ct ab exteriori lege ac doctrina . Quod praestitit oppido, admittens gratiae illuminationem , de qua nunc pertractatur . Dee auathematizat, ait Augustinus , qui boe sentiunt: eeee nee nataram liberi arbitrii, nec legem , nee doctrinam vult intel- Iiei eratiam , qua per actus simulos adjuvamur . Nec tamen veram Gratiam consessus est unquam , ut principio speciosis verbis suadere ni istebatur : quoniam per multiformem illam illustrationem non recedebat , nisi Oretenus, a commendatione legis, atque doctrinae. Prohatur deinde assertio ς nam S. Pater hoc unum ad Uersus Pelagianos contendit , ut non solum fateantur adjuvari a Deo possibilitatem per illuminationem mentis , S objecti propositionem, verum etiam adjuvari

voluntatem & actionem per subministrationem Spiritus Sancti. Atque de Gratia Christi cap. 4 . scribit, quod si Pelagius eousenserit etiam ipsam voluntatem θ' actionem divinitus adjuvari, ut siue illo adjutorio nibit bene velimus θ' alamus, eamque esse gratiam Dei per Pesum orsum Dominum nostrum, nihil de adjutorio gratia Dei, quantum

arbitror, inter nos controversiae relinquesur . Tota ergo controversia

Pelagium inter Sc Augustinum erat de adjutorio voluntatis & actionis, quod situm esse constat in inspiratione caritatis; Se per consequens de gratia, quae proponit divina praecepta ac promissa, etiam per interiorem mentis illus rationem Pelagius Augustino minime dissentiebatur Ex his consequitur tertia Propositionis pars, scilicet, quod Pe- Iagius nunquam admisit veram Christi Gratiam , quae non ilum proinponit quid agere debeamus , verum etiam voluntatem adjuvat persul, ministrationem caritatis . Ouod tamen breviter confirmatur Augustini lucupletissimis testimoniis. Ergo eodem libro de Gratia Christi cap. I a. S. P. sermoncm instituens de Gratia, quam Catholici profitentur, haec habet: strea gratia agitar nou solum ut facienda noveriamus , Perum etiam ut coguita faciamus; nec solam ut diligenda eredamus , verum etiam ut eredita diligamus. me gratia si doctrina dicenda est, certe sic dieatar , ut altius er interius eam Deus eum ineffabili Davitate eredatur infundere, nou solum per eos qui planans ct rigunt extrinsecus, sed etiam per seipsum , qui Derementum suo

mini at ocealtus , it aut nou 6tendat tantummodo veritatem , Peram rium impertiat caritatem . Et cap. ejusdem operis tertio ac tricesimo:

133쪽

13o De Τheologicis Disciplinis

Nos autevi, inquit, illam gratiam in eorum confessione requisimus, de qua dieit e solus , Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed mirtutis ct caritatis ct continentia. Non es aurem consequens , ut qui habet donum scientiae , quo noverit quid agere debeat, habeat etiam caritatis , ut agat. Huc spectat Concilium Mileuitanum Can. 4. Quisquis dixerit, eamdem gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum uos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis reveletur θ' aperiatur intelligentia mandatorum, ut Mamus quid appetere , quid vitare debeamus et non autem per illam nobis praesari, ut quod faciendum cognoverimus , etiam facere diligamus , ct faeiamas , anathema sit. Et infra r Utrumque Dei donum es, scire quid facere debeamus , ct diligere ut faciamus r nam lut de Deosoriaptum es, finii docet hominem Mentiam; ita etiam scriptum est, Caritas ex Deo est. Haec cum adeo perspicua sint ζ asserendum est non confiteri veram Christi gratiam , qui admittunt solam illuminationem mentis trahentem voluntatem tantum moraliter per solam propositionem ac revelationem divinorum praeceptorum , nisi asserant eiusmodi illuminatio. nem fieri ineffabili suavitate, & inspiratione virtutis humanam voluntatem roborantis . Quod mihi videtur ex dictis manifestissimum : at que potest insuper sequentibus rationibus eoin monstrari. Primo haec illuminatio exhibens tantum silentiam rerum faciendarum , S se tenens ex parte objecti, quantumvis interior sit & singularis , non recedit in munere a lege , & doctrina, cum detur ad hoc , ut divina pr

evia , ct promisis discamus . Non est ergo illa gratia , quam adversus Pelagium Augustinus invictissime propugnavit. Deinde per illam gratiam, quae demonstrat solum quid agere debeamus , quemadmodum per legem & doctrinam , adjuvatur a Deo sola naturalis possibilitas , non datur adjutorium voluntatis & operis ; ut scribit Augultinus de Grat. Christi cap. 6. & is., ideoqne hanc gratiam confitentur etiam

Pelagiani. Praeterea, ut vidimus, hi non denegant revelationes internas, Sc consequenter nec motionem illam moralem , quae per solam

manifestationem objecti, ut ajebat Pelagius, stupentem excitat voluntatem . Operatur Uerba sunt haeretici apud Augustinum de Gratia .

Christi cap. ro. in nobis velle quod bonum est , velle quod sanctum

es, dum nos terrenis eviditatibus deditos , mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes , futura gloria magnitudi , O pramiorum pollicitatione succendit , dum revelatiose sapientia in desiderium Dei stupentem sufestat volantatem , dum nobis , quod tu alibi negare non metuis , suadet omne quod bonum es . Igitur

motionem aliquam extrinsecam voluntati , ac moralem , per revelationem & doctrinam , sive internam, sive externam , nequaquam Pelagius infi labatur. Iussiper , si adhuc contendas Pelagium nunquam

134쪽

Liber Decimusquartus. Cap. V. III

quam eonsessum interiores illustrationes; arbitror te minime negaturum , eas admississe Semipelagianos, quos tamen certum est ad initium fidei veram Christi gratiam non existimasse necessariam , eam . saltem, pro qua magnus Augustinus certavit; ut mittam Iulianum , R Pelagianos posteriores, de quibus legendus est S. P. I ih. iv. ad Bonifacium cap. s. Dabo interim testem locupletem , ac bene TheoIogis auditum Dionysium Petavium e qui de Η. P. cap. 9. I 2. in hunc pIane

modum loquitur : Nam etsi Semipelagiani gratiam Chrisi non insola externa lexis propositione, sed is interua voluntatis exestatione, verum metaphorica ct morali positam putarent, ut eruditiores Theologi Distentur, praeter paucos illos, qui eonsensu majoris partis exploduntur :nihilominus eos Prosper queritur in Carmine de Ingratis, nullas alias gratiae Christi mandasse partes, quam dos laris, monitoris, ae forins eus insonantis. Cujus sane rei veritas liquet ex dictis ς quoniam proponere duntaXat, ac suadere quod honum est, pertinet ad doctrinam . Postremo non est consequens , ut Augustinus superius monuit, ut

qui habet scientiam S percipit quid agere debeat, habeat etiam adjutorium operationis ut agat; veluti, si dormientem infirmum S in aliquo periculo constitutum quispiam a Bmno excitet, & ad fugam arripiendam hortetur, non proinde illum adjuvat, nec subtrahit ab impendenti discrimine, nisi illius plantas consolidet. Proponere ergo imbee illi hominum voluntati divina praecepta ac promissa , eamque suscitare ac movere tantum moraliter revelatione, & propositione objecti et est commonere hominem , non adjuvare : est impertiri donum scientiae, non caritatis; est denique commendare Iegem ac doctrinam , non gratiam . Videntur mihi ex dictis penitus contrita Adversariorum obiecta . opponere solent verba Augustini in lib. I. contra duas Epistolas Pelagianorum cap. 19. ubi de Pelagianis ait: Vos autem in hono opere sic putatis adju*ari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum opus bonum voluntate, nihil eam eredatis operari. Nullam ergo P lagiam admiserunt gratiam interiorem . Quod argumentum Bellar minus in Recognitione librorum suorum lib. i. de Grai. cap. 13. putat validissimum . Verum Augustini verborum sensus est, Pelagianos nutilam admisisse gratiam , quae per inspirationem caritatis adjuνat hominis voluntatem, & facit ut agat: non gratiam illuminationis, ct donum scientiae, quo noverit quid agere debeat. Insurgunt S. Patrem de Gratia Christi cap. 3. 4. s. 6. . & 4 . affirmare quod Pelagius nunquam recessit a commendatione legis S doctrinae . Sed respondemus .

ad legem S doctrinam pertinere, quicquid suadet quod honum est, Scexcitat tantummodo metaphorice proponendo objestum , non adjuvat Voluntatem impertiendo adjutorium operationis . Reponunt, Conci lia , Patres, ac Theologos innumeros affrmare Pelagium , nunquam

135쪽

13a De Theologicis Disciplinis

Christi stratiam fuisse consesium. At his occurrimus dicendo veram Christi gratiam non consistere in sola illuminatione mentis, sive in dono scientiae; sed etiam in subministratione caritatis, qua facere velimus, &saciamus . Tandem inquiunt esse plurium Doctorum Catholi eorum senistentiam , quod Gratia Christi sit interna revelatio objective tantum Rmoraliter attrahens voluntatem : qui, si vera forent hactenus dieta , consentirent apertissime Pelagianis. Ceterum hi Theologi non assirmant internam subministrationem gratiae exercere tantummodo munus Doctoris, & monitoris , ostendendo quid agere debeamus , quasi necessaria tantum sit ex parte objecti, nec potentiae animae rationalis deis beant excitari & elevari ad opera supernaturalia , aut sit virtus operationis & voluntatis in sola facultate arbitrii, ut asserebat Pelagius . Sed ulterius latentur tribui per gratiam intrinsecum voluntati adjutorium , quod tamen negant esse suapte natura insi)ectum essicax , ac praedeterminans. De qua controversia alio in loco .PRoposITIO IV. Non est connumeranda inter errores Pelagii indinserentia liberi arbitrii; nisi ita accipiatur , ut inspecta sola naturali facultate possit ex aequo bonum & malum . Demonstratur prima pars: quia haec est communis liberi arbitrii notio, ut sit potestas animi Iibera ad faciendum vel non faciendum- :unde iure merito damnata est Iansentana propositio, quod ad merenis dum vel demerendum in hoc statu non requiratur libertas indifferentiae, dummodo arbitrium sponte & voluntarie velit; it aut libertas cum necessitate consistat. Quem errorem non semel in hoc opere profligavimus, ct rursus infestabimur cum ad haeresim Iansentanam perventum crit. Praeterea S. Pater lib. II. de Nuptiis & Concupisc. cap. g. ait:

Non itaque sicut te , atque alios falleus loqueris , s quis liberum in hominibus arbitrium dixerit, Caelesianas ct Pelagianus vocatur: sad quippe Catholica fides dieit. Idem tradit in Epistola ad Ctesiphontem

S. Hieronymus . Non ergo redarguendi sunt Pelagiani, quod liberi arbitrii indifferentiam assererent. Id in eis reprehenditur , S damnatur, quod ejusdem arbitrii vires adeo roh ustas esse iactabant, ut vellents ne gratiae adjutorio posse honum S maIum , dummodo illud per Iegem doctrinamque innotesceret. Quare Augustinus post laudata ver lara prosequitur : Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius arijutorio , ὸisit esse in hominibus liberum arbitrium, 'se Caelestianus PelagiaN I vocatur . Atque his verbis comprobata est propositionis

parS altera.

136쪽

I33 Liber Decimusquartus. Cap. VI.

Num Pelagias Gratiam habitualem negaveru

ΗAaITUALaM gratiam negavisse Pel gium, scilicet intrinsecam illam

animae habitudinem, qua homo permanenter fit iustus, opinatur Uega lib. vi I. in Tridentinum Concilium, eique subscribunt Suaresus in Prolegomeno v. de Gratia cap. 2, & lib. VI I. cap. 7. num. I, RTOurnely lib. i. de Gratia q. 3. pag. 79. oppositum tamen tradunt non soIum Jan senius lib. v. de H. P. cap. 22, Verum etiam Gonetus disput. I. art. 3, Martinonus in Anti-Ian senio disput. 7. de H. Pelag. sect. ig. cum aliis Theologis plurimis . Inter quos media via incedendum nobis est; nam arbitramur istiusmodi gratiam admissam a Pelagianis, non tamen eo modo , quo illam tenemur confiteri: atque id proxima politione explicabimus. PRopostrIo I. Pelagius habitualem gratiam agnovit, at non sensu recto . & Catholico. Demonstratur prima pars . Nam primum nulli hi invenimus hune errorem vel ab Africanis Conciliis , vel ab Augustino fuisse Pelagio im-pviatum . Deinde Pelagiani apud S. Patrem lib. I. contra Iulianum . cap. 6. docebant parvulos baptizandos , non quidem ut illis originale remittatur peccatum , sed ut ipsis addatur Sanctitatis decus atque ornamentum , usurpantes Verba Chrysostomi ex homilia, quam de Baptigatis habuit: Non enim tantum sunt libe i , sed e Ducti: non tam

tum sancti , sed oe justi : non solum justi, sed ct filii; non solum filii,

sed O haeredes: non solum haeredes, sed o fratres Cissi : nee tautum fratres Chrisi , sed O eo redes: non solum eo redes, sed st membrat non tantum membra , sed templum , non tantum templum , sed Oorgana Spiritus . Et infra: Hae de causa etiam infantes baptizamus, eam nos sint coinquinati pereato , ut eis addatur sinctitas, justitia, adoptio haereditas, fraternitas Chrim , ut ejur membra sur. Qui haec cum Chrysestomo profitentur, videntur ne sanctificantem gratiam denegare P Insuper manifesta sunt haec alia Pelagii verba apud Augustinum de Gratia Christi eap. 3 . Vide quid arisiani facere possunt, quorum in melius per Christum instaurata natura est, ct qui divina quoque gratia juvantur auxilio . Addit S. Pater: Naturam tu melius instauratam, remissionem vult intelligi pereatorum . Quod alio Deo in hoe ipso libro satis demonstravit, tibi ait, Etiam illi , qui singo pereandi usu quodammodo obduruere , iustaurari per paenitentiam possunt. Tandem Concilium Mileuitanii in Canone 3. damnans Pelagium admittentem gratiam, qua justificamur, non ideo damnat, quia gratiam per quam remittuntur peccata negaverit. sed quoniam asseruit, Gratiam, qua justifica

137쪽

r34 De Τheologicis Disciplinis

mur valere ad remi onem peceatorum , quα commissa sunt, non vero ad adjutorium , quo uos committantur. Respondent Suaresius & Τournely, Pelagium admississe gratiam remissionis peccatorum , qualem Novatores permulti constituunt in sola extrinseca imputatione justitiae . Sed refellitur haec responso . Gratia enim qua in meliorem hominem renascimur, quae ornatum animae confert , eamque reddit sine macula & sine ruga , qua meliores reddimur , animique virtute perficimur, haec, inquam , gratia non extrinseca est, sed interna . Pelagius vero in Epistola ad Demetriadem his plane verbis gratiam remissionis peccatorum describit. Deinde Concilia S Patres in hae gratia id solum improbant, quod Pelagius cum ipsa non conjunxerit adiutorium ad vitanda peccata , & quod crediderit illam naturalibus meritis comparari, ut mox ostendam . His ergo erroribus explosis, Pe- Iagius veram gratiam sanctificationis confessus est. Postremo Iulianus apud Augustinum lib. I. cap. 6, ut Vidimus, Gratiam remissionis pecca. torum describit verbis Chrysostomi: atque inter illius dotes hanc complectitur , quod ejus dono fit homo Dci templum , & organum Spiritus : ct Pelagius fatetur per illam gratiam instaurari naturam . Quae omnia proculdubio demonstrant donum aliquod receptum in anima . Serundam propositionis partem demonstrant verba Augustini ea.

pite de Gratia Christi tricesimo : Isam quippe gratiam , qua j si a-mur , ides, qua earitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiriatum SanZlum qui datus es nobis, in Pelagii π Caelestiferiptis , quaecunque o ere potui , nusquam eos inveni, quemadmodum confitenda est, confiteri. Enimvero non confitetur gratiam remissionis peccatorum, quemadmodum confitenda est, quisquis asserit illam dari secundum merita per se Iam arbitrii facultatem comparata , atque arbitratur valere tantummodo ad remissionem peccatorum, quae commissa sunt, non vero ad adiutorium , quo non committantur ἔ videlicet, animam eXoris nare , sed nullam ei virtutem ad supereaturaliter operandum infundere.

At Pelagius asserebat non a Deo aeripere , sed ase sis homines habere gratiam, quo liberamur ab impietate, er hane secundum merita nostra dari, ut Augustinus ait haeresi 88. Et rursus assirmabat Pelagius auxilium gratiae SaIvatoris in hoc positum esse , ut ignoscat eommissa praeterita, non ut adjuvet ad futura vitanda, ut idem Augustinus scribit li-hro de natura & Gratia cap. 34. Existimabat enim in nostra potestate , non in Dei misericordia esse opus quodlibet salutare . Igitur Pelagius habitualem Gratiam , quomodo confitenda est , nequaquam confitebatur . Hinc Concilium Mileuitanum can. 3. definit per Christi gratiam non Blum remitti peccata commissa, verum etiam conferri adjutorium

ne committantur.

Opponit Suarea cit. Prolem m. v. de Gratia . Dona habitualia propter actus supernaturales dantur . Ergo his ablatis tollitur etiam habi

138쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VI. I 3s

tus supernaturalis. II. Ex quo Patres & Concilia non damnareri ne Pe Iagium negantem gratiam habitualem , non sequitur hanc gratiam admisisse ; quia Pelagius de iis donis expresse non tractavit, vel quia doctrina de talibus donis non erat tunc declarata. III. Pelagius ante peciaeatum nullum Dei donum agnovit praeter naturaliae sed dixit nos omnes generari in eo statu , in quo fuit conditus Adam . IV. Gratiam adoptionis , quam admisit in pueris, dixit esse in adultiS praemium meritorum . Sed gratia habitualiS non est praemium meritorum, saltem quae naturae viribus comparentur. Ergo Pelagius gratiam illam habitualem

non admisit.

Resp. ad primum, nego antecedens; habitus enim supernaturalis datur in sensu Pelagii ad decorem ornatumque animae, atque ad hoc ut ea sit templum Spiritus Sancti, & membrum Christi, ipsiusque instauretur natura . Ad alterum dico Concilia & Patres non solum damnasse Pelagii dogma circa adjutorium gratiae actualis ς verum etiam pertractasse de iis, quae ille proserebat , ut illuderet Catholicis , & videretur gratiam Dei confiteri, ut de lege Sc doctrina , de exemplis Christi, de ipsa peccatorum remissione: in qua , cum id solum redarguerint, quod Pelagius ab ea seiunxerit actuale auxilium ; consequens est, haereticum gratiam hujusmodi non denogasse . Ad tertium fateor in sensia Pelagii gratiam remissionis peccatorum esse quodammodo natura Iem , utpote arbitrii meritis comparatam : at non sequitur ex hac praemissa, nullum nobis donum conferri praeter illa, quae nascendo nobis conseruntur ;alioqui denegasset quoque vitam aeternam , & baptizatis, justisque regnum coelorum . Quod sequitur probat solummodo Pelagium non admisisse gratiam habitualem , quemadmodum confitenda est; ct potest

etiam argumentum sic comparatione eludi: Gratiam vitae aeternae, quam admisit Pelagius , dixit esse in adultis praemium meritorum . Sed vita aeterna non est praemium meritorum , saltem quae naturae viribus comin Parantur . Ergo Pelagius vitam aeternam minime admisit. Falsissima est consequentia.

opponit a. idem Suare sius lib. vi i. de Gratia cap. 6. Augustinus Epistola 9s. docet, Pelagium, licet admiserit gratiam remissionis peccatorum , hanc tamen existimasse non fieri per interioris gratiae subministrationem : Sive gratiam dixerit esse Iiberum arbitrium, spve grariam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum ς

nihil eorum dicit, quod per subministrationis Spiritus Sancti pertinet

adeoπcupibentias, tentationesque vincendas . II. Idem Augustinus lib. de Grat. Christi cap. g. ait , putasse Pelagium nos salvari adjutos, non aliqua jubmini'atione virtutis, sed viribus propria voluntatis . II. Concilium Mileuitanum damnans Can. I. gratiam ad solam remisisionem peccatorum valere , videtur damnare Pelagium , quod in remissione peccatorum gratiam habitualem non intellexerit. IV. Divus

139쪽

13 6 De Theologicis Disciplin s

Augustinus fatetur se in scriptis Pelagii, ct Caelestii nunquam potuisse invenire gratiam , qua justificamur; ita de Gratia Christi cap. 35.

Res p. ad i. minime citata Epistola Augustinum asserere, quod iuxta Pelagii mentem fiat peccatorum remissio sine interioris gratiae insu- sone; sed hoc unum assirmat, nec liberum arbitrium , nec legem , ne remissionem peccatorum, quae omnia admittebat Pelagius , esse adjutorium , quod per subministrationem Spiritus Sancti datur ad tentati nes & concupiseentias vincendas, idest gratiam actualem voluntatis &operis, quam negabat haereticus . Id vero ex ipsis Augustini verbis est manifestum . Per haec diluitur secundum , ct tertium; nam utique suta ministrationem virtutis inficiabatur Pelagius; at Concilium Milevitanum definit non solum pertinere ad gratiam , quod remittantur peccata, sed etiam quod non committantur: quorum unum fatebatur Pelagius , negab pc alicrum. Notandum hic obiter, Scholasticos nonnullos, qui putarunt disputatum fuisse cum Pelagio de necessitate gratiae habitualis, nominis aequivocatione , ct ignorantia historiae Iapsos non Ieviter: quod animadvertit etiam Gabriel VasqueZ disput. I96. cap. 3.1ium. xi M. Ad ultimum liquet ex verbis Augustini, Pelagium non admisisse gratiam habitualem , quemadmodum debebat eam confiteri, id is est , non comparatam per vires naturales arbitrii, ct collatam eum subministratione virtutis . Levissima sunt ergo momenta Suaresit, nostramque assertionem potiuS corroborant.

PRopos Irro II. Praeter habitualem Gratiam neeessarium est adactus supernaturales praemovens aliquod actuale adjutorium . Sequitur ex dictis ς & ulterius prohatur Scripturis , Conciliis , Patribus, & ratione . Enimvero Psalm. t 26. ait Regius Vates : Nisi Dominus eustodierit etvitatem, frustra vigilat, qui eustodit eam: ScPs. 26.9. djutor meus esto et ne derelinquas me , neque despicias me , Deussalutaris meus : quibus verbis Innocentius in Epistola ad PP.Conc. Cartilag. Nos ergo disimus cinquit quid oremus Z Cum ille tantopere beatus vir , se despiciatur, exorat. Illi enim neeesse est ita arguant, qui ista confirmant. David enim orationis lavarus, o suae natume nemus actusetur: qui cummat is sua inesse natura, adjutorewsibi Deam,osfiduum adjutorem invocat; nec illi sumit assiduum, sed ne at

quando illum despiciat, orationibus pronus exoptat, per corpus omne posterii boe ct praedicat er elamat. Et paucis interjectis rationem his verbis addidit: Nam quamvis redemisset hominem c Deus a prateritis peecatis ς tamen friens iterum posse peccare , ad reparationem sibi. quemadmodum posset illum o post ista eorrigere , multa servavit; quotidiana praestat His remedia, quibus ni reti, confisique uitamur , nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim , ut quocuxiliante viscimus , eo iterum non adjuvante vincamur. Habet simi

140쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VI. 137

sent, ait Christus Ioannis X. V. s. Sine me nihil potestis furere : quo testimonio necessitatem gratiae actualis demonstrat Augustinus de Gratia Ch. cap. 3o, R alibi frequentissime . Ad rem similiter facit exemplum Petri, de quo ait Ambrosius apud Augustinum citato libro cap. s.

Nam si Petras labus est, qui dixit, Eetsi alii scandalizati fuerint, exonon scandalizabor ἔ quis alius iure de se praesumat Z Ergo etiam iustis divinum auxilium est implorandum , eoque indigent. Hoc idem insertur ex canone x. secundae Synodi Arauxicanae: Ad

torium Dei etiam renatis ae Doctis semper est implorandum, ut ad embouum permenire , vel in bono possint opere perdurare. Cui Arauxicano Canoni consonant verba Caelestiui in Epistola ad Epist. Galliae; ubi cap. R. docet, filios Dei, qui Divino Spiritu aguntur , Sc proculdubio habent

gratiae habitualis ornamentum , ut bonum aliquod agam, paternis iu- pirationibus tangi. Confirmat hactenus dicta S.P. Augustinus: etenim de Gratia Christi cap. 2 s. allatis verbis Apostoli ad Rom.vit r. 14; Quicunque enim Spiritu

Dei agunttir , hi sunt filii Dei, ct Matth. x. ao, Non enim Por esis , qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur is vobis , haec scribit s. Doctor r Prosedio ut agant quod bonum est, ab illo aguntur quilonus es. Et insear Nec ait, Spiritus Patris vesyri, qui vobis dat,

vel dedit posse bene loqui: sed ait, Rui loquitur in vobis , non signi eans psimilitatis profectum, sed exprimens eooperationis essectum . Quo

in loco S. P. aperte necessitatem actualis , S cooperantis adiutorii deis monstrat. Et de Corrept. & Grat. cap. 2. diserte gratiam singulis necessariam appellat inspirationem bona voluntatis atque operis . Ut enim diruim est supra hanc negabat Pelagius, ct pro hac tantae Augustini adqversus haereticum postulationes. Accedit Theologica ratio. Primo enim Iustus divinae gratiae auxilium quotidie postulat: at, quemadmodum Augustinus scribit de Grat. Christi cap. is, Cur petitur cruod ad nostram pertinet potestatem ,s Deus non adjuvat voluntatem Deinde in contraria sententia, solum posse, non autem velle atque operari tribuitur Deo, quandoquidem hahitus cum se teneant ex parte actat primi , adiuvant possibilitatem, non auterr . operationem . Postremo si Adam praeter originalem justitiam , in qua illum constituerat qui secerat rectum , indigebat adiutorio sine quo per- se Uerare non poterat; quanto magis adjutorium adtualis gratiae erit iis necessarium , qui cum Apostolo ingemiscunt dicentes : Video letem ira membris meis repugnantem legi mentis mea, ct captivantem me in lege

peccati

Dices r. Quaelibet potentia naturalibus habitibus, qui illam comia Pleant , instrudia , potest ex se prodire in actum . Ergo etiam habita

supernaturali exornata. α Resp. dist. ant. cum divino concursu, ac Praemotione ordinis naturalis, concedo: absque tali praemotione, nego.

SEARCH

MENU NAVIGATION