Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

138 De Theologicis Disciplinis

Atque ita ad actus supernaturales praeter gratiam habitualem necessariam dico praemotionem & concursum ordini S Gratiae, cum D. Th. i. a. q. io9. art. r. & 3. Verum tamen est , quod in hoc statu propter concupiscentiam & ignorantiam , non lassicit quod virtute divina moveamur ad bene agendum; sed requiritur etiam , ut voIuntas infirma sanetur, atque ad bona opera essicaciter praemoveatur, ut docet ibidem S. Th mas , & a nobis demonstratum est alio in loco.

Dices a. Concilium Mileuitanum Canone g. superiori propositione Iaudato definit gratiam , qua justificamur, non selum conferre remisisonem peccatorum , quae commissa sunt, sed etiam adjutorium , quo non committantur . α Resp. Id quidem jure ac merito a sancta Synodo definitum contra Pelagium assirmantem gratiam justificationis spectare ad Qtum animae ornatum , & nullam ad actus supernaturales impertiri virtutem . Nec sequitur , si gratia habitualis adjutorium, ac virtutem impertit, quid opus est auxilio gratiae actuali S i Ut enim praedicta quaestione nono articulo docet Angelicus Doctor , Homo ad recte vivendum dupliciter auxilio Dei iudiget. Duo quidem modo quantum ad aliquod habituale donum, per quod natura humana corrupta fauetur , ct etiam

fanata elevetur ad operanda opera meritoris vita aeterna . eisio modo

indiget homo auxilio gratia , ut a Deo movesitur ad agendum. Ouod S. P. Augustinus in Iib. de nat. & gratia cap. 26. duplici declarat exemplo : unum est infirmi hominis, qui cum sanatur a medico, sustentandus est etiam elementis , & alimentis corporalibus, ut eadem fanitas apto subsidio convalescat atque persistat; alterum corporeorum ocul rum , qui etiam plenissime sani, cernere colorata, nisi candore lucis

adjuti, non possunt. Dices 3. Per gratiam habitualem Spiritus Sanctus in nobis habi- tat. At Spiritus Sanctus omnipotens est . Omnia ergo possumus per hanc gratiam di Resp. dist. ma. Spiritus Sanctus habitat sanando S justificando, conc. inspirando dilectionem , S subministrando virtutem; subdistinguo, Atque id pertinet ad gratiam habitualem , nego: ad actualem , concedo. Utra est etiam minor propositio ς potest enim Spiritus Sanctus inhabitans sub ininistrare adjutorium operationis , & sanctam inspirare delectationem . Atque si id impertiatur , aderit actuali S

gratia ad bene operandum necessaria .

Dices A. Habitus est persectior actu . Potest ergo actum ipsum e sicere in Resp. dist. ant. Habitus est persectior actu, ut Scholae loquuntur, secundum quid, quatenus diuturnior & permanens est, cou Est persectiorsimplieiter Sc absoIute , nego . Sicut enim turpius est ma te agere, quam posse male agere; ita perfectius est facere hona , quam posse . Ad illud vero quod insertur , dico posse quidem habitum pro portionatos sibi actus emcere , sed accedente concursu ordinis gratiae, idest adjutorio voluntatis , & operis . Nec sequitur , si habenti gratiam Digitigod byco .c

142쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VII. 33s

tiam alia gratia est necessaria , dabitur processus ia infinitum , ut quidam objectant. Nam habenti gratiam habitualem est necessaria actu aisIis , non vero alia habitualis, quemadmodum oculo plenissime sano non est necessaria sanitas, sed candor Iucis ς & qui firmo corpore est, non indiget valetudine , sed alimentis .

uaeritur quid sit gratia .

ARsπROR ex dictis manifestum , nos Gratiae nomine minime signi ficare hoc in libro Conditoris dona ad naturam spectantia, inter quae in creaturis ratione praeditis facultas liberi arbitrii singulare est ac praecipuum . Quamquam S dona istiusmodi non immerito Gratiae dicuntur, significante Gratiae vocabulo omne id, quod alteri gratis, idest liberalitate donatoris consertur . Eam ob rem uos improbanda ratione gratia Dei dieitur qua ereasi sumus, quia uos praeedentium asequoram bonorum operum meritis , sederatuita Dei bonitate donata es, stribit Augustinus Epist. i . alias ys. Quibus similia habet de Praeis destinat. M. cap. s. ostendens quo jure sit gratia , qua sumus animantia rationabilia, discernimurque a petaribus. Ac multo minus de illa nunc dissertatur gratia , quam latini Scriptores appellitant aut auctoritatem , aut amicitiam , aut beneficii memorem animum , aut rationem studiumque, quibus gratificamur alicui, sive in memoria & remuneratione tenemus officiorum, honorumque obser Wantiam. Gratiam itaque dicimus hoc Ioeo heneficium nobis divina liberalitate collatum, non quod ad naturam attinet, vel ad proprietates illius, sed quod pertinet ad supernaturalem beatitudinem , atque ad eam comparandam intellectum illustrat, ct Moluntatem corroborat. Praecipue autem loquimur de gratia actuali; nam habitualem quam uocant, ad controversias Pelagianas non spectat, eaque erit sequentis libri XI x. argumentum . In quo autem actualis Gratiae sit constituenda natura , Viri Theologi non consentiunt. Thom istae complures illam statuendam arbitrantur in actuosa qualitate , quae physice nostrum velle operatur . Et deessicientia quidem physica ego sane doctis viris plenissime adhaereo, cuin moralem cffcientiam attrahentem sola propositione objecti , salva aliorum opinatione , non valeat tarditas ingenii mei a lege atque doctrina secernere . Ceterum nec percipio quid sit illa qualitas , illamque scio Thomistis omnibus non probari: nam adversus illam acerrimo Pugnat Ioannes Gongales Controv. i. de Gratia art. g. statuunt alii naturam Gratiae in moti hus indeliberatis intellectus S voluntatis quos

143쪽

x o De Τheologicis Disciplinis

Ius , Vega : alii probabilius tenent essici etiam a potentiis animae; cum enim sint vitales, Sc intrinseci, petunt proculdubio intrinsecum , &vitale principium . Quae sententia inter Theologos etiam Nostrates videtur esse communior. Emmanuel Maignanus videtur actualem gratiam constituere in motione Dei ipsos actus indeliberatos praeveniente; quae suit etiam sententia memorati Ioannis Gongales, citata Controia versia art. 4. Τhomas Bradu ardinus , Estius, Tiphanius Iesulta , aliique Gratiam nihil aIiud esse contendunt, quam Dei voluntatem & misericordiam nobis intime praesentem, & in nobis gratuito assectus salutares operantem; quemadmodum concursus Dei praevius ad opera naturalia plurium Theologorum sensu nihil est aliud, quam omnipotentia divina intime secundis causis assistens, easque pro singularum conditione iuvans, ac praemovens. Caeterum haec postrema opinio, licet plausibilis admodum , potius gratiae demonstrat principium, quam naturam atque ego ex his omnibus unam sententiam conficio , quam arbitror esse certissimam , nam in singulis veri aliquid inesse deprehenditur .PRomsITio . Gratia est actus intellectus & voluntatis , sive mentis illustratio, & inspiratio caritatis ; sed magis in delectatione , quam in illuminatione sita est; essicitur autem motione Dei, quae est ipsa Dei voluntas subministrans hane delectationem , ct caritatem , S potest sensu non malo qualitas appellari. Quod Gratia Dei complectatur collustrationem mentis, S delectationem voluntatis facillimum est suadere . Primo enim sacrae literae gratiam appellant lucernam super caput splendentem , benedictionem dulcedinis, cordis inclinationem, & cor no νum, dilectionem, caritatemque ἰ atque illam explicant verbis pulsandi, invitandi, vocandi, trahendi: quae omnia interiorem sensum mentis, & voluntatis com

monstrant. II. S. Pontifex Caelestinus in Epist. ad Galliarum Episcopos cap. 8. scribit: Praeparatur voluntas a Domino, ct at boni aliquid vant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium . III.

Etiam Tridentinum Concilium sess. Wi. can. I. Gratiam vocat prave nientem Spiritus Saudii inspirationem, atque ejus adjutorium : & cap. ejusdem sess. 6. declarat in nobis gratiam operari, tangente Deo cor hominis per Spiritas Sancti illuminationem . IV. Insuper Augustinus lib.

n. de Peccatorum meritis cap i . Gratiae munus esse demonstrat, ut innotescat quod latebat, o Dave fiat quod non delet labat. Et proximo

cap. I9. gratiam vocat certam mentiam , ct victricem delectationem, nec non lueem, qua illuminantur tenebra, o suavitatem, qaa dat fru-Humsuum terra nostra. V. Postremo suffragatur etiam Theologica ratio : Duo enim sunt, quae hominem ab operibus salutaribus retrahunt,

sive quia latet, sive quia non delectat quod faciendum est: Ergo Gratiae adjutorium , quod avertit hujusmodi impedimenta , erit illustratio mentis S lumen ostendens duod antea latebat, R inspiratio dilectionis

suave

144쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VII. I I

suave reddens quod antea non delectabat, ut nuper dicebam cum Am

Hane inspirationem dilectionis potius, quam illuminationem meniatis , esse illam Gratiam , pro qua Sanctus Pater decertavit, existimo in Augustino rem esse majoribus quasi theatris propositam . Et quamquam id ante omnium oculos posuerim praecedenti cap. s. prop. I. nunc eamdem veritatem testimoniis , S rationibus confirmabo Itaque S. Pater de Gratia Christi cap. 6. redarguit Pelagium , quod doeeree quidem Deum nostram possibilitatem gratiae suae semper adjuvare auxilio, sed non laudem dedisse Deo , confitendo, aeuiane vult homo, tamen ejus voluntati Deus ardorem dilectiouir inspiret. Gratia ergo vo-Iuntatis & operis, quam denegabant Pelagiani, est sanctae dilectionis inspiratio . Sequenti cap. 9. probat S. Pater legem , atque doctrinam non esse gratiam , quoniam ad operandam iustitiam lex humanam voIuntatem non adiuvat: Nemo, inquit, potes legem implere per legem. Plenitudo enim legis earitas; caritas autem Dei non per legem diffusa essis eordibus nostris , sed per Spiritum Sanctum, qui datus es sobis Proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Igitur juxta Augustinum Gratia, qua legem impIemus, est caritas ἀProximo cap. I o. de eodem Pelagio ait: Uam aliquando gratiam fateatur , qua futura gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam ereditur , ct speratur; nee solum revelatur FUientia, verum etiam o

amatur . In amore ergo gratia potissimum sita est. Undecimo capite ostendit in magnitudine revelationum posse elationem existere, &de caritate tantummodo scriptum esse, Gritas non aemulatur , non inflatur . Unde infert gratiam non esse re lationem sapientiae, sed dilectionem . Praeclara sunt quae S. Pater habet capite primo ac vicesimo:

Cum ergo dicat Seriptura , Caritas ex Deo est, vel quod es amplius , Deus earitas est , eum aperti me clamet νοσπner Apostolus, Ecce qualem caritatem dedit nobis pater, at filii Dei vocemur o simus, se

audiens, Deus earitas est , quare adhue usque eoπtendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex Deo, bonam vero voluntatem , honamque actionem habeamus ex nobis Z Quasi vero aliud sit

bona voluntas, quam caritas, quam Seriptura nobis esse elamat ex

Deo, ct a Patre datam, ut filii ejus essmus. Quibus mantiastissimo

docemur , gratiam bonae voluntatis & actionis, quam denegabat Pelagius, nihil aliud esse quam caritatem . I egatur & prope finem capitis 26. ubi expendens Apostolica verba, Fides per dilectionem oper tur , in hunc plane modum proloquitur: eis per boe gratiam Dei, qua earitas Dei dissunditur in reribus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus es nobis, ste eonfiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sne illa, quod ad pietatem pertinet, veramque justia qm, fieri pose non dubitet. Consistit itaque gratia in caritate per

145쪽

i a De Τheologicis Disciplinis

subministrationem Spiritus in cordibus nostris dissua. Atque similia in aliis contra Pelagianos editis libris passim Augustinus depraedicat . Et quidem ratione plurima . Primo namque non est consequens , ut qui habet donum scientiae, habeat etiam donum gratiae adjuvantis

voIuntatem Sc operationem , ut supra Ostendimus cap. s. auctoritate

S exemplis . Deinde superna mentis illustratio , tametsi heneficium Dei est, camque a Patre Iuminum postulamus verbis Davidicis, Da mihi intellectam , ct serutabor legem tuam , & necessaria est cum ad percipienda divina mandata ac promissa, tum ad dispellendas mentis tenebras, S poenalem filiorum Adae caecitatem; praestat nihil

minus , ut cognoscamus quid agere debeamus, non essicit ut agamus ; ct proinde spectat ad gratiam possibilitatis , non ad adiutorium operationis . Practerea illa proprie dicenda est gratia actualis , quam Pelagius nunquam consessus est: hunc vero haereticum nolui nunquam profiteri gratiam consistentem in inspiratione mirantissimae , ct tuminosissimae caritatis, tradit expresse Augustinus memorato libro de Gratia Christi cap. 3s, Sc nos supra notum testatumque reddidimus . Denique nihil est gratia , nisi honorum operum principium , S virtus ilIa animae inhaerens , qua bonum , S salutare opus prosequimur. At radix & principium honorum operum est caritas, dicente Augustino de Spir. S lit. cap. I , Non enim actus es bonus, qui de earitatis radice non fit. Et de Gratia Christi cap. i8. EApostolus Paulus eum dicit radicem malorum omulum esse eupiditatem , admonet utique intelligi radicem bonorum omnium caritatem . Et Magno Gregorio filo milia i . in Evangelia: Nee habet aliquid viriditatis ramus boni operis, s που manet in radice earitatis . Atque eamdem caritatem NOS ad bona opera trahere ex eo constat, quod amor est animi pondus ,

S illud opcramur quod nos delectat. Quod & S. Pater scribit de Spiritu & lit. cap. I. Quando earitas coepit non latere, nisi etiam delectet, non operatur ζ ct hahemus in communi proloquio , Trabit sua quemque Poluptas. Ratione ergo , & auctoritate constat, gratiam actualem in delectatione , ct caritate esse potissimum constituendam . Verum cum multi, nec infimae notae Theologi gratiam constituant, in motione quadam Dei praeveniente caritatem ς nos hanc motionem minime gratiam csse negamus ς sed dicimus hanc gratiam esse increatam , sive Dei beneWolentiam & voluntatem nobis inspirantem actum dilectionis; non gratiam creatam & dilectionem ipsam , qua VoIuntas ad bene operandum movetur ἰ vel, ut loquamur clarius, Deum suh- ministrantcm caritatem esse principium effciens gratiae , caritatem gratiam ipsam esse arbitramur . Etenim per gratiam caritatem diffundi in cordibus nostris Augustinus locis supra productis aperte testatur , ct in Epistola ad Paulinum io6, nune i 86, aliisque in locis plurimis gratiam docet praecedere voluntatem hominis, S praevenire caritatem.

146쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VII. I 3

Coelestinus etiam laudata Epistola ad Episcopos Galliarum definit omnὸ

sanitas cogitatis uer , ct omnes motus bo- voluntatis, non tantam quoad incrementa, sed q oad eorum exordis , referri debere ad Dei Dratiam, qua praeparatur volu mi; S D. Thoma de Veritate q. a .art. 14. gratiam aflualem esse assirmat misericordiam Dei, per quam interius motum mentis operatur . Haec tamen recte sapienterque die unatur de gratia considerata ex parte Dei ἰ etiamsi harer considerata ex parte nostra sit gratuitus effectus ipsius divinae motionis , videlicet motus quidam animi, sive amor & delectatio . Quare idem S. ThoamaA I. z. q. II o. art. 2. scribit: In eo , qui dicitur gratiam Dei ha

here , signifieatur esse quidam essectus gratuita Dei voluntatis . Dictam est autem supra , quod dupliciter ex gratuita Dei voluntate homo σι

Iuvatur . Duo modo in quantum anima bomisit movetur a Deo ad aliquod evinoseendum , vel voleπdum , vel agendum . Et bae modo ipse gratuitas effectus in homine mu es qualitar, sed moςus quidam animae.

Aut enim moventis in moto est morus , ut dicitur tertio mi rerum Ergo etiam per Divum Thomam Gratia, quae Comparate ad Deum est Dei voluntas & misericordia operans iis nobis motum mentis , & νο- Iuntatis, si consideretur ex parte nostra, est gratuitus eiusdem νο- Iuntatis effectus, est motus quidam animi, est amor, caritas, deIectatio .

Ex postremis S. Thomae verbis infertur, neque hunc scholasticorum prine ipem existimasse, quod actualis gratia sit de illo genere qualitatum , quas tam magnifice celebrant Peripatetici. Quamquam enim Thom istae aliqui respondent S. Thomam excludere a ratione gratiar actualis qualitatem, quam habitam dicimus, non illam , quam appellitant dispositionem ς nihilominus certum est in schola Peripateticorum motum non esse qualitatem , sed actum quemdam spectantem ad aliud, ut inquiunt, praedicamentam . At Angelictis Doctor actualem gratiam contendit esse animi motum . QNomodo ergo erit qualitas Praeterea

D. Thomas I. a. q. I I a. art. g. comparat gratiam motioni, qua Deus. secundum modum uniuscujusque, movet caussas secundas aὸ operandum ἔ id vero , quo Deus in naturalibus secundas caussas praemovet, non est qualitas aliqua nec habitualis, nec actualis. Similiter ergo gratia, qua movet ad opera supernaturalia, non erit qualitas, sed motus, alterius tamen ordinis ab illo, quo lege providentiae creaturae juvantur, S his ad opera supernaturalium virtutum perficienda vim & potestatem impertiens . Rursas nulla qualitas, ut demonstrat eruditus Tho- mi ita Ioaii. Gongales, movet intellectum , & voluntatem quoad exere

rium , sed tantum quoadspee eationem : idest, qualitas nullum actum operatur, nisi ah alio principio determinetur, & mo catur. Quibus addo istiusmodi qualitatem ad actum primum pertinere, non ad ad tum secundum . Uuid est usi'sorma , aut qualitaS inhaerens , quae est

147쪽

rq De Theologicis Disciplinis

principium actus secundi, nisi id, quod SchoIastici consueverunt appellare actum primum Z Cum ergo gratia in nobis operetur stilutares essectus, & sit adjutorium non solum possibilitatis , sed etiam operationis, nequit in qualitate consistere; imo si esset qualitas, neeessaria seret ad operationem alia gratia, motus scilicet animae, & gratia em-cax non tantum praedeterminaret actum secundum , sed etiam primum,& libertatem everteret, ut demonstrat Iaudatus Thomista Controversia r. art. p. argumentatione prima, ct confirmatione secundae. Atque his missis , quis percipit qualitatem constitutam in tertia Categoria pose honae voluntatis esse principium Z quis ignorat scripsisse Apostolum ad Philippenses , quod Deus operatur in nobis .elle quis negat omnipotentem in cordibus no bis inspirare dilectionem , citritatem , desilitationem 3 quis in tot Augustini libris non his vocabulis , sed physi eae qualitatis nomine Gratiam designari comperit Z Ergo hane adsensum Bannesii qualitatem explodimus. Attamen quoniam homo gravitia praeventus virtutem habet supra naturae vires, & potest supernaturalem heatitudinem adipisci; si qualitatis nomine intelligas id , quod non pertinet ad naturam , illamque aut adjuvat, aut perficit, aut exornat, certum est Gratiam esse de genere qualitatum.

COROLLARIUM.

Apparet ex his optimam esse definitionem Gratiae a nobis tradiatam libro iv. cap.xi.& desumptam ex Augustino lib.rν. ad Bonifacium cap. s. Gratia es inspiratio dilectionis , ut cognita sancto amore Dei mus . Quae sola definitio , si accurate expendatur , omnia quae diximus confirmat. Deus enim dilectionem inspirans est gratia considerataeκ parte Dei; S ita nos assentimur Theologis , qui gratiam nihil aliud putant, nisi voluntatem , ct misericordiam Dei, sive Deum ipsum , qui nobis voluntatem bonam inspirat. Ipsa dilectionis inspiratio , nihil est aliud, quam Dei motio intellectum illuminans , & inflammans; ideoque non recedimus omnino ab illorum opinione, qui gratiam constituunt in motione quadam virtuos . At caritas, quae nobis inspiratur, est motus animi, S sancta delectatio trahens ad opera salutaria, & faciens, ut faciamus : S consequenter in Caritate vere & proinprie consistit gratia, si consideretur ex parte nostri.

Stant contra praedicta argumentationes, quae sequuntur. Prima est e Gratia est necessaria ad Omnia opera bona: Caritas est opus ho-num : Igitur Gratia etiam ad caritatem necessaria est. Secunda : Gratia Prae Luit caritatem, & voluntatem bonam; non ergo ipsa gratia in Diis res by e

148쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VII. I s

in earitate, & voluntate bona consistit. Tertia : Caritas est actus se pernaturalis; p supponit itaque in voluntate principium, & virtutem intrinsecam, unde essiciatur . Quarta et Gratia ut dictum est , appellatur illuminatio, inspirptio , vocatio, & vocabulis aliis consinat . libus , quae non significant vitalem aliquam animae operationem , sed impulsum , atque Vim essectrice in , cujus ope anima illuminatur, atque excitatur. Quinta: Gratia saltem praeveniens ea est, per qua in Deus operatur in nobis sine nobis : At caritas nequit absque voluntate

nostra produci: Igitur Gratia saltem praeveniens ab actuali caritate distinguitur . Postrema: Intellectus ad supernaturaliter operandum indiget qualitate aliqua intrinseca, sive sit fidei donum , sive propheticum lumen, sive raptus, qualis contigit Paulo , sive lumen gloriar. Est ergo necessaria supernaturalis qualitas etiam ex parte voluntatis ut bonum velit, & diligat . Non est operosum ex dictis haec statim elidere . Nam ad primum

argumentum respondeo Caritatem esse quidem opus honum, sed primum , & radicem ceterorum ἰ quod inspiratur a Deo iubministratione Spiritus Sancti, ut bene operari possimus . Ad caritatem ergo est ne iacessaria gratia increata , idest Dei benevolontia & voluntas nobis intime praesens , & gratuito beneficio tenebras mentis discutiens , & voluntatem inspiratione dilectionis alliciens . Ad cetera bona opera necessaria est ipsa caritas. Atque hoc sensu totum argumentum conceditur . Idem

dicendum est de secundo; siquidem Gratia, quae praevenit caritatem, est ipse Deus , qui illam nobis liberali donatione Iargitur; atque , ut inquit Estius in a. sent. dist. 26. I. s, Garitas , qua Deus diligit nos, praevenit earitatem , qua nos eum vicissim diligimus . Tertium pariter diluitur, dieendo actum supernaturalem praesupponere quidem principium intrinsecum ς motionem scilicet Dei, qui nobis est intimior intimo nostro , & flagrantissima caritate innovat cor novum in visceribus nostris . Ad quartum jam diximus illuminationem & inspirationem , si considerentur ex parte Dei, esse veritatem & caritatem , idest De uir ipsum largientem nobA Iumen & dilectionem: si autem ex parte nostra, ipsam piam cogitationem , ac sanctam dilectionem nobis divinitus inspiratam . Nam &dum sol lumen diffundit, lumen & calor sunt respectu solis ejusdem impulsus & devolutio ; respectu autem subject

rum Corporum , horum motus & agitatio: licet si haec ad qualitates velis referre , non est eadem ratio de summo Deo, qui caritas est, non accidente aliquo, sed substantia . Ouod sequitur nullius est momentietnam caritas, licet sit a voluntate tanquam a principio vitali, non i spiratur a Deo ob meritum aliquod naturale , sed gratis omnino : atque dum dicitur Deus per gratiam operari in nobis sine nobis, rejicitur decretum Pelagianorum , scilicet , dari gratiam secandum merita nostra.

Ad ultimum dico, eamdem esse de intellectu, & de voluntate rarionemri. III. T ct sen-

149쪽

i is De Τheologicis Disciplinis

& sententia nostra actualem illuminationem fidei, ae lumen propheti eum nihil esse aliud, quam mentis illustrationem a Deo beneficentissima Iargitate productam ς eamque comparate ad ipsum Deum esse intimam eius praesentiam mentis tenebras dispellentem , ct comparate ad men tem nostram , esse hujus irradiationem , S motum : quamvis loquendo de fide & stratia habituali, nec non de lumine gloriar, admittendam ceniasto intrinseca in qualitatem, S habitudinem, sensu explicato libro iii.

CAPUT VIII.

De Azualis Gratiae dipis onibus.

Acis pro Gratiae vocabulo pro qualicunque spirituali ac sirpernaturali dono, quod nobis ad propriam aut aliorum salutem conseristar, constat dividi Gratiam in gratis datam , & in gratum faeientem . Guarum prima ea est, quae nobi S ad proximorum utilitatem divina li- heralitate tribuitur r altera , quae ad propriam salutem eorum , quibus consertur, est potissimum ordinata . Et si enim, ut vel ipsb nomine compertum est, quaelibet gratia est gratis data; hoc tamen commune gratiae vocabulum donis illis tribuitur, quae non habent singularem proprietatem reddendi hominem Deo gratum, aut formaliter, quod praessat habitualis gratia; aut dispostive, quod efficit gratia actualis superius definita. De hac proinde Gratia agendum nobis est specialiter ς nam Gratias gratis datas enumerat singillatim Apostolus in priori ad Corinthios cap. xi I. U. 8, S sequentibus . Itaque Gratia alia est praveniens , subsequens alia . Prima est, qua Deus in nobis operatur priorem motum sanctae cogitationis ac dilecti O-nis . Secunda est illa, quae priorem illum motum subsequitur , ut homo opus Iutare perficiat . De gratia praveniente ait Psalmista ps s8. I r. Misericordia ejus praeveniet me : Augustinus lib. a. ad Bonis cap. 9.

Ut incipiamus , dictum est, Misericordia ejus praeveniet me r Tridentinum Concilium sess. vi. Can. 3. Si quis dixeris, sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione , atque ejus adjutorio hominem credere , sperore , diligere , aut paenitere posse , sicut oportet, ut ei gratia jus carionis conferatur , anathema sit. De gratia Iubsequente ait idem Psalm. Ps. 22. 6. Et misericordia tua Iubsequetiar me : Et Augustinus ibidem rvt perficiamus ditium est, Misericordia ejus subsequetur me . De utraque autem Romana Ecclesia in oratione Dominicae s6. post Pentec. Tua ποι, quasumus Domine , gratia praeveniat, ct subsequatur , ac bonis operibus jugiter praestet esse intentos. Enimvero Deus nobis principio mentem collustrat, ac pium desiderium inspirat; tunc vero victrici delecta- Dipsti 'la

150쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VIII. I 47

lectatione sanat Ianguorem animi, S concupiscentiae motus rcfrenat; non deserit, sed adjuvat liberum arbitrium dum opus prosequitur ἰ regit , ut perficiat: ac postremo largitur singulare donum perleverantiae, ct coronat in misericordia , S miserationibus . Pertinet ergo prior illa sanctae dilectionis inspiratio ad praevenientem gratiam ς reliqua ad subsequentem Hinc alia Gratiarum nomina, & divisiones aliae ἰ quae, ut opinor , a nuper tradita parum discrepant. Nam Gratia praeveniens, qua- otenus in nobis operatur primam honam voluntatem & sanctam dilectionem , dicitur Gratia operans et & Gratia sobsequens, per quam bona desideria executioni mandantur , dicitur Gratia cooperans . Quamquam enim Theologi plures Gratiam operantem putant esse gratiam habitualem ς quod nos nolumus controvertere , cum etiam Babitus in opus influant aliquo modo : certum tamen est , Augustinum operantem gratiam illam appellare, quae in nobis operatur bonam voluntatem.

piamque delectationem . Iue ut velimus inquit S. P. Iib. de Grat. Selib. arb. cap. I . operatur incipiens , qui volentibus eooperatur permeiens . Propter quod ait Apostolus , Certus sum , quoniam qui operatur in nobis opus honum, perficiet usque in diem Cissi γωu. Et statim caussam reddit, cur Gratia praveniens sit operaos, ct gratia subsequentst eooperans, dicens. Ut velimus fine nobis operatur , cum autem volamus , O fie volumus ut faetamur , nobiscum eo eratur : tamen sine tuo vel operante tit velimus , Tel eooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nibia valemur. Similiter non differt nisi nomine a Gratia praeveniente Gratia excitans ἔ nec a subsequente Gratia adjuvans . Nam gratia praventenr,

quatenus per subministrationem caritatis excitat animum somno opinpressum , idest abreptum cupiditatibus, & nihil de sanctis operibus eo-gitantem , est gratia exeitans . Atque Gratia subsequent & eooperaus .

in quantum voluntatem excitatam adjuvat, ut honum opus perficiat, dicitur Gratia adjuoans. Quae Gratiarum nomina sunt apud Augustinum frequentissima , nec non occurrunt in Concilio Arauxicano Canone 3. 4. s. 6. & Τridentino ς cujus sess. 6. cap. s. haec sunt verba r Deo

clarat praeterea ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per oriastum Jesum praeveniente gratia sumendum esse , hoc es, ab ejus vocatione , qua nullis eorum existentibus meritis meantur, ut qui per precata a Deo aversi erant, per ejus excita em, atque adjuvantem grariam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratia libere assentiendo, ct eooperando disponantur . Vide & orationem.

m. XXIV. post Pentecosten.

Celebris est diviso Gratiae actualis in suffieientem, ct e Mem Sumiens alio sensu dicitur a Molinianis, alio ab Augustini, & D. Thomae discipulis. Ili gratiam sumientem appellant, quae voluntati dat T a posse Disitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION