Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

t 8 De Theologicis Disciplinis

posse, & nullum effectum producit nisi ab humana Voluntate determi ne tur e determinatur tamen, & quidem sine gratia alia operationis, quae trihuat etiam velle victrice, & flagrantissima delectatione . Atque hanc gratiam , si conseratur in aliquibus circumstantiis , in quihus positi sequimur vocantem , appellant dicti Theologi Gratiam congruam .

Gratia ergos eiens Molinistice nihil est aliud , quam celebre adjuto

rium sine quo collatum Adae, & necessarium in statu Innocentiae, de quo multa disserui lib. 4. cap. 8. Quare Molina nihil aliud praestitit, nisi quod gratiam Conditoris in gratiam Salvatoris commutavit. & pro adiutorio hujus status subrogavit illud, quod Augustinus tradit Angeialis, S primo homini necessarium. Cum ergo in hoc infirmitatis statu necessarium sit auxilium ab intrinseco esticax , datur quidem & nunc gratias eiens , sed alio plane sensu , quam Theologi isti de pinstant. Est ergo gratias ciem sensu Thomistico, ac nostro, illa quae dat posse, non velle ; aut si dat velle , istud adeo est invalidum atque imperseoctum , ut desideria carnis contraria concupiscentis non vincat, nisi superveniente flagrantissima & potentissima caritate. Huiusmodi sunt inspirationes, S pia animi desideria, quae perversam animam moUent, atque excitant aliquantulum , sed illam ad conversionem non trahunt. Hanes Hextem gratiam in seipso expertus est S. Pater paullo ante con versionem , eamque his verbis e X pressit octavo Consess. suarum libro cap. s. Voluntas autem ποτο , g a mihi esse coeperat, ut te gratis eo-

Ierem , fruique te vellem , Deus sola certa iucunditas, nondum erat idonea adfueraudam priorem vetustate roboratam . Ex quibus Iiquet gratiam fuseientem aliquem semper effectum producere, nempe pium animi motum , & bonam voluntatem , sed invalidam , & cui Iiberum arbitrium resistit. Sequitur etiam gratiam , quae in uno est sufetens, in

altero , cujus vetus, ct carnis voluntas cum nova S spirituali non ad conflictat, ut discordando dissipet animam , esse esticacem , eamdem que gratiam talem esse respectu unius operis, E. G. orationis, quae efficax non est comparate ad opera alia, E. G. Observantiam omnium praeceptorum divinoriam; & demum constat omnem Dei gratiam , quantumvis minimam, esse in se ad opera set aria fuscientem, ut alibi diximus , idest, non esticere actus salutares propter ohicem carnalis, & robustioris delectationis, cum tamen tribuat voluntati posse eam superare, si velit. Ut autem velit, requiritur in hoc statu sancta delectatio victrix , quae a nullo duro corde respuitur : S hanc nos dicimus gratiam esse e aeem . Igitur gratia e ax est illa : quae semper cum effectu conjuncta est, sive caritas, quae dat posse & velle , S tantum velle , ut

voluntatem carnis contraria concupiscentem facile vincat; nec solum

dat posse bene agere, sed efiicit ipsam actionem . Hanc S. Pater de Cor rept. & gratia cap. XI i. appellat adjutorium quo . Atque ibidem suficieπxem gratiam explicat exemplo alimentorum i sine quibus non posissimus

152쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VIII. . 1 9

sumus vivere , nec tamen cum assuerint, eis fit ut vivat qui mori νο- tuerit ; & e cacem comparatione beatitudinis , qua, cum data fuerit, homo fit continuo heatus . Hac gratia prieventus Augustinus primo capite libri Consessionum noni ita Deum alloquebatur : mam suave mibi stibito facto es earere suavitatibus nugarum, ct quas amittere meisitis fuerat, iam dimittere gaudium erat. Hiciebas enim eas a me, veratu summa suavitas , ejiciebas, ct intrabas pro eis omni voluptate disicior, sed non carni ct sau uini; 'omni luce clarior, sed omni fereto interior, omni honore sublimior , sed non sublimibus in se . Pam libererat animus meus a euris mordacibus ambiendi di aequirendi re volu-

tauri atque sealpendi scabiem libidinum , di tarriebam tibi claritati meae , ct divitiis meis, ct saluti meae Domino Deo meo . Verum et si Thomistis in confessione gratiae fa cientis, & σ-

Aeaeis concordissime coniuncti sumus, &consentimus nihil honi liberum arbitrium perficere, nisi victrice gratia flectatur, R determinetur ad actum ς dissentimur tamen ab illis non solum in explicanda Gratiae natura , verum etiam in eo , quod nolint in eadem gratia gradualitatem admittere ς & gratiam quae in in unos ciens Sc ine ax est , non posse e caeem esse in altero constantissime teneant, propterea quod auxilium D iens & e ax inter sospecie disserant, & natura. At nos eamdem numero delectationem , quae in aliquibus minus excaecatis atque obduratis, E. G. in Tyriis, Sydoniisque , soret e o, & ad poenitentiam traheret, in aliis majori caecitate , & obduratione assectis inefficacem esse contendimus : nec tamen derogari gratiae essi caci, quoniamsi Deus talem delectationem inspirat, qua perversa cupiditas superatur, id praestat beneplacito ac proposito voluntatis suae ς iisque , quos vult esscaciter bene agere, talem impertitur caritatem , quae nunquam ab eorum , quantumvis duro , corde respuitur . Atque in eo , quod haec delectatio modo si victrix & valida, modo nondum idonea ad superandam vetustate roboratam cupiditatem , arbitramur magi S apparere, & liberalitatem beneficiorum Dei, & Spiritus , qui ubi vult spirat, & mirabilem eorumdem beneficiorum oeconomiam . Quae omnia, tametsi aliis in locis complanare studuerim , cum non desint viri docti hanc sententiam rejicientes ad dogmata Iansenti, eo quod revera is alio tamen & perversis sensu parvam , validamque delectationem propugna- Verit , nunc quatuor thesibus illustrare & vendicare conabor .PRoposoro I. Gratia esst inspiratio sanctae dilectionis; neque a coiitate actuali distinguitur. Arbitror neminem hanc Thesim damnati Iansentani erroris reprehendere , cum sit Augustini, ut supra probatum est. PRomsITIO II. Gratia essicax est vidirix delectatio, sive caritas quae superat contrariam cupiditatem .

Et haec constat ex dictis i ct defenditur a Catholicis innumeris, ut . dixi Diqitiros by Cooste

153쪽

1so De Theologicis Disciplinis

dixi cap. ultimo Iib. 4. Illam demonstro i. S. P. Augustinus per dele.ctationem victricem explieat gratiae essicaciam: quis autem ignorat quanta sit in his quaestion ibus Augustini auctoritas ξ Asseram perpauca, quae nequeunt eXponi de gratia habituali, cum aperte dicta sint de adiutorio in hoc statu infirmitatis ad sancta opera necessario . De Corinrept. & Gratia cap. II. pertractans de Gratia, qua indigent filii Adae in certamine, & pugna carnis adversus Spiritum laborantes ac periclitantes , ait: Secunda ergo plus potes, qua etiam fit ut vent, ct tantum velit, tantoqne ardore dilixat, ut carnis voluntatem contraria seoueupiscentem voluntate Spiritus Sineat: ct proximo cap. ia. HI

non solum dat adiutorium , quale primo homini dedit, fine quo non possint perseverare si velint: sed in eis etiam operatur 9 vesie , ut quoniam non perseverabunt nisi possint, er velint, perseverandi eis possibilitaser volnutas disiuae gratia largitate donetur . Tantum quippe Spiritu faucis aeceuditur voluntas eorum, ut ideo possint quia β Φοlunt, ideo se velint, quia Deus operatur ut velint. Ouid ergo est per Augustinum Gratia Medicinalis , nisi qua accenditur voluntas, atque adeo inflammatur, ut pugnantem cupiditatem prosternat 3 Similiter lib. a. de Peccatorum meritis cap. 1 . his verbis gratiae necessitatem , atque essicaciam decIarat: Ideo quisque nostrum bonum opus susci ere , vere, implere , nunc scit, nunc nescit, nunc deIectatur, nave non

delectatur , ut noverit nou sua facultatis, sed divini muneris esse quod seu, vel quod deuelatur . ac sic ab elationis vanitate sanetur, erjciat quod vere non de terra ista, sed spiritaliter Si iam sit: Dominus dabit

suavitatem , er terra noss a dabit fructum suum . Tanto autem magis delectat opus honum, quanto magis dirigitur Deus summum atque in-eommutabile bonum , ct autior qualiumcunque honorum omnium . Ut

autem diligatur Deus , earitas Dei diffasa es in eordibus nostris non per nos , sed per Spiritum Santium, qui datus es nobis. Illuuriora etiam sunt, quae habentur proximo capite i9. ejusdem libri: Nos autem quantum concessum es , sapiamus , O intellaeamus , s possumus, Dominum Deum bonum ideo etiam Sanctis suis alie jus operis justitiam H quando non tribuere, vel certam Icientiam, veI vietricem delectatio nem , ut cognoscant non a se sis , sed ab illo sibi esse lucem qua illuminentur tenebra eorum, Er suavitatem qua det fructum suum terraeorum. Cum autem ab illo illius adjutorium deprecamur ad faetendam perficiendamque iustitia is, quid aliud depreeamur, quam ut aperiat quos

aiebat, o suave Deiat quod nou delectabat, quia ct Me ab ipso esse

deprecandum ejus gratia didielmus dum aurea lateret, ejus gratia diu-ximur , dum aurea non delenaret, ut qui gloriatur non in se , sed in Domino glorietur Caecutiat autem oportet quisquis non videt his locis effcax auxilium gratiae appellari ab Augustino suavitatem , caritatem , delectationemque victricem . Sunt magis perspicua verba S. Patris in libro

154쪽

libro de Spiritu & litera cap. 29. Inspirata gratia suavitate per Spiriatam sanctum Deit c Deus) plus delectare quod praecipit, quam delectat

quod impedit. Et cap. 3s. Fieret , si tanta voluntas adbiberetur , quantasus it tantae rei. Esset autem tanta , si dr nihil eorum quae pertinent ad justitiam nos lateret, ct ea sic delectarent animum , ut quidquid alius voluptatis , dolorisve impedit, detestatio illa superaret. Atque his locutionibus sunt Augustiniani libri plenissimi.

Solent respondere Adversarii S. Patrem vel loqui de habituali delectatione gratiae sanctificantis , vel de illa delectatione , quae non praevenit voluntatem , sed oritur ex libera illius eIectione . Sed utraque responsio apertissime falsa est, neque eget consutatione . Prima; nam constat in his saltem Iocis a no his productis S. Patrem disserere de adjutorio operationis necessario ad hahendam , perficiendamque justitiam, ad bonum opus suscipiendum , atque implendum ; de illo stilicet adiutorio , de quo cum Pelagianis acerrime decertabat: idque recitatis Uer bis expresse traditur . Altera etiam responsio iisdem locis revincitur ἔcum Augustinus requirat victricem delectationem , ct caritatem , ut velimus, ct diligamus. Haec itaque delectatio , & caritas praeveniemotum voluntatis , ct est deliberata duntaxat, cum voluntas huic prae in

moventi dilectioni libere obtemperat, & prosequitur opus, ad quod trahit faciendo, ut delectet quod antea non delectabat. Quod probare debent qui praevenientem gratiam in actibus indeliberatis constituunt , quandoquidem actus illi sunt cogitatio sancta, ct amor & delectatio . Si ergo gratia praeveniens sit efficax , nihil erit aliud nisi hona voluntas.& delectatio victrix nobis divinitus inspirata . Atque haec videtur esse mens Augustini de Gratia & lihero arbitrio cap. i . haec scribentis : Ut

ergo velimur siue nobis operatur , cum autem volumus, ct sic volumus Uaciamus nobiscum cooperatur . Non conveniunt tamen Assertores

sententiae nostrae hac in re. Nonnulli enim , quibus consentit Macedo in Cortina Thesi & o. defendunt hujusmodi delectationem esse actum deliberatum ς affirmantes in eodem puncto , quo gratia inclinat movetque Raviter , voluntatem delectatam victrice gratia actum amoris elicere, ita ut sit iste plenissime in liberi arbitrii potestate . Addunt gratiam esse principium meriti, quod sine libertate & deliberatione minime comparatur r ae demum inspirari delectationem a Deo intime nobis praesente , ct perficiente libertatem , non illam necessario impel-Iente . Atque id quidem , quod postremo dietum est, ad fidem Catholicam pertinet. Sed possumus haec ad concordiam revocare . Etenim si

gratia accipiatur ex parte Dei, quatenus est ipsa. misericordia movens, S caritatem inspirans , nullatenus cum nostra deliberatione conjuncta

est, ct hoc sensu ait Augustinus : Ut velimus sine nobis operatur. Si Consideretur ex parte nostra , est ipsa dilectio simul a Dei inspirationest Voluntate nostra promanans ; a voluntate tamen, ut a Deo intimz

155쪽

Isa De Τheologicis Disciplinis

praesente praemota: atque ideo sequitur Augustinus, eum autem vota in mus , ct sie votamur ut faciamus , nobiscum cooperatur . Quare, ut suis pra dictum est , Gratia quae praevenit caritatem, est caritas Dei, sive ipse Deus nobis Spiritum suae dilectionis inspirans: & gratia praevenien' opera libertatis est ipsa bona voluntas ct caritas nobis inspirata . Prima

omnem nostram deliberationem antevertit: altera cum ipsa deliberatione coniuncta est, comparate ad opera , quae consequuntur, libertatis , Sc meriti.

Ut modo ad thesim disputatio nostra redeat; illa videtur etiam saetis literis, & rationi consormior . Nam verba illa Psalmi s . i 3. Denim Dominus dabit beni nitatem, dr terra nostra dabit frauum suum, de gratia victricis delectationis explicari, visum est supra . Legitur in Psalino ii 8. 32: Viam maudatorum tuorum cMurri, eum dilatasti eor meum . Item Ezechielis 36. 26. et . Et dabo vobis eor novum oespiritum novum ponam in medio vestri:'auferam eor lapideum de ear ne vestra, ct dabo vobis cor carneum . Et Spiritum meum ponam in meis

dio vestri, o faeiam ut in praeeptis meis ambuletis, ct judieia mea eustodiatis, ct operemini. Est ergo gratia quae facit ut operemur , & custodiamus praecepta , illa, quae nobis tribuit cor carneum , cor noUum, spiritum novum . Quo testi inonio utitur S. Pater ad demonstrandam gratiae necessitatem & emeaciam de Praedest. SS. cap. xl. n. 22. & de Grat. & lib. arbitrio cap. I 4. n. 29. ubi etiam decIarat quomodo cor lapideum sit illud , in quo non praecedit caritas , sive bona voluntas. Postremo , ne proseram singula , praeclara sunt verba Christi Ioannis 6.

4: Nemo potest venire ad me, Nisi Pater, qui misit me , traxerit eum:

quo loco pariter Christi gratia commendatur , ut constat ex lib. I. con tra duas Epistolas Pelagianorum cap. 2. num. 6. Animum vero trahi voluptate idem Augustinus demonstrat Tract. in Ioannem 26. num. s. ex Virgiliano carmine, Trabit sua quemque voluptas: ex verbis Canticorum r. 3. TraBe me e pos te curremus in odorem uvuentorum tuorum ἰEt num. 7. simul praesecans Iansentana decreta , Videte, inquit, quo modo trabit Pater : docendo delectat, nou necessitatem imponendo . Fruitur hinc ratio . Etenim si voluntas trahitur voluptate ; si animus movetur a bono , quod ingerit delectationem et si nemo animo amplectitur quod eum non delectat, ut idem Augustinus docet lib. i. ad Simplic. q. 2; consequens est , ut Gratia qua trahimur, & ita movemur, ut nunquam eam respuamus, qualis est gratia emcax, inspiret tantam delectationem , quae vincat pugnantem & contra nitentem Cupiditatem.

Denique: Duidquid est pereatorum in diciis, infatiis, in cogitationibus,

non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur nisi ex illieita delectatione: inquit ipsemet Augustinus Serm. 6. de verbis Apostoli,nunc Is s. cap. i. Quid ergo Z quicquid in nobis honorum est ad aeternam vitam conducentium, nonnisi ex . caritate, & Spiritu S. movente proccdit.

156쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VIII. Is 3

nopos irro III. Delectatio non eadem est in omnibus , sed modo esseax , modo inessicax, & habet caritas , & gratia gradus pios , ex quibus absque ullo praeiudicio ab Glutae Dei voluntatis mirabilis ejus oecono inia una cum vera arbitrii nostri libertate facile potest dignosti. Probatur haec thesis r. sancti Patris Augustini testimoniis locupletissimis. Oui in secundo libro de Peccatorum meritis cap. s. ait pCur autem ilium adjuvet, illum non adjuvet: illam tautum , illum autem non tantum; istum illo, illum isto modo, penes ipsum es eraequitatis tamsecretae ratio , θ' excellestia potestatis . De Gratia & li- hero arbitrio cap. is . Gratia vero Dei , inquit , semper es bova, ct per hane fit ut sit homo bonae voluntatis, qui prius fuerat voluπ-tatis malae . Per hane etiam fit, ut ipsa bona voluntas , quae iam ess c it augeatur , θ' tam magna fiat, ut possit implere divina mina ita qui voluerit, eum valde perfecteque voluerit. Et cap. proximo i et diui ergo vult facere Dei modatum dr non potes, jam quidem habestuositatem bonam , sed adbue parvam ct invalidam : poterit autem cum magnam habuerit ct robustam . Quando enim Mirores magna luet waodata fecerant, magna utique voluntate, hoe est magna caritate se eerunt : de qua caritate ipse Dominus ait: Majorem hae caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis . Sermone pariter i . de verbis Apostoli nunc I s9. ait: Amanda est enimjustitia τ' in justitia amanda gradus sum proficientium. Prius est ut ainori justitiae nox praeponetntur omnia qua delectant, ipse est primus gradus. α id est quod dixi ut inter omnia quae delectant plus te deteriet ipsu j Utilia , non ut alia non deletient, sed prius ipsa delectet. Explicat ibidem hos gradus exemplo cupiditatis impudici adulestentis : qui primo injicit

oculos in conjugem alienam suavitate illiciente : deinde amat lihere mulierem , eamque cupit, sed quaerit latere et sic enim amat voluptatem , ut timeat ς latere enim quaerit, quia timet apprehendi, torqueri, Moccidi, quaeritque Iatebras suavitatis suae appetitione . Ducitur enim suavitate, sed haec non est tanta, ut vincat etiam timorem . Audacior factus etiam verecundiam timoremque depellit. Ita primo pulchra i stitia ostendit se oculis cordis , ct inspirat servorem amatoribus suis riam dicit cordi, Contemne quicquid te aliud delectat. Contemnitur quidquid delectabat, sed nondum expellitur timor. Persicitur tum Cainritas; & cor amat, ardet, fervet, venit ad aspera S truculenta . . Culcat , frangit , transit . Summatim Augustini sensa exscripsi iis. demque sere verbis . Probatur a. ratione. Enimvero Gratia essicax est medicinalis &sanans: ut ergo infirmitas est major & minor, & concupiscentia carnis pluS aut minus intensa , ita oportet magis , minusve validum exhiberi egrotis medicamentum. Deinde concupiscentiae motus non sunt ejus

157쪽

De Τheologicis Disciplinis

dem rationis, sed varii: aliquando enim tenuis excitatur in nobis euispiditas et interdum pugna est, ct robusta : quandoque adeo vehemens, ut ad eam repellendam magna sint adhibenda remedia ἔ non semel etiam in ejus luna robustiores, Deo Permittente, succumbunt. Ergo nec ejus. dem rationis sunt motus gratiae , quae nobis in remedium infirmitatis subministratur; nunc enim ejusdem inspirationes vix sentiuntur;

nunc pulsant animum Vehementius: nunc adeo alliciunt, ut vincant carnalem omnem delectationem ς nunc tanto ardore voluntatem accenis

eunt , ut minacia quaeque S horrenda parvipendat & vincat. Praeterea quis facile credat eamdem , quantum attinet ad motionem & impulsium , gratiam esse in Martyre qui teterrima supplicia suffert, ct in eo , qui vix adigitur ad levissimam injuriam tolerandam is dixerit

eadem gratia praeventos fuisse Sanctos omnes, quorum diversa sunt meiarita , dispares virtutes, ct inaequam in beatitudine merces Quis demum sibimet persuadeat, non plus gratiae , ac sanctae delectationis requiri ad vincendam robustam consuetudinem, quam ad caste vivendum inter mortificati sensus illecebras Tertio commonstratur thesis praeclarissimo exemplo Conversionis S. Patris Augustini, in qua maxime oeconomia gratiae relucet. Paulatim tu Domine c inquit idem Augustinus Itb.Ul. Cons cap. s. a manu miri a ct miserisordi a pertrafians , ct compouens cor meum . Coepit ipsum pungere, & inspirans contrariam cupiditatibus suis dilectionem reddidit illas minus jucundas ct dulces : Patiebar in eis eviditatibus amari as di ultates , te propitio tanto magis, quauto minus sinebas mihi dulcessere quod non eras tu; ait sequenti cap. 6. Tum conscientiae aculeis illum pupugit: quod eleganter scripsit lib. vi i. cap. 8. Plaeuitis eonspetru tuo reformare deformia mea, ct stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem MDectum eertus esses . Et residebat tumor meus ex occulta manu medicina tua , aciesque conturbata , ct contenebrata mentis meae acri coli io salubrium dolorum meorum de die in diem sanabatur . Posthac coepit Augustini eor ad honum incommutabile trahi ἰ sed inde robusta carnis concupiscentia

statim retrahebatur. Et non instabam frui Deo meo, sed rapiebar a te

decore tuo , moxque diripiebar abs te pondere meo, ct ruebam in ista eum gemitu, pondus hoc consuetudo carnalis , ait cap. i . Deinde Voluntas nova , quam in Augustino operata est gratia Dei, ad Versus cupiditatem decertavit vehementitis ς sed cum haec esset robusta , &quasi ansulis sibimet innexis teneret Augustini voluntatem Obstrictam dura servitus, pugnabant invicem caritas & cupiditas , nec una alteram superabat: Ita duae voluntates meae cinquit lib. VI II. cap. s. J uno

erus, alia nova, illa earnalis, illa spiritualis, eonfligebaπt inter se, atque discordando di abant animam meam . Sis intelligebam meo ipso experimento id, quod legeram, quomodo caro concupisceret adversur Dioti Ora e

158쪽

Liber Decimustertius. Cap. VIII. Iss

spirisum, O spiritur adversus earnem. Accessit uberior gratia, quae

etsi cor Augustini non traxit omnino , continuit tamen a pristini S iee- Ieribus , reddiditque timidiorem, ne vetus concupiscentia invalesceret. Quam gratiam ita describit undecimo capite: Sie aegrotabam , 9 emerueiabar aeeusans memet fumsotito acerbus nimis, ae volvens 9 versans me in vinculo meo, donee abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar , sed tenebre tames: instabas tu in occultis meis, Domine, .severa misericordia , flatella ingeminans timoris, ct pudoris , ne rursus eqsarem, er non abrumperetur idipsum exiguam ct tenue quod remanserat, edi revalesceret iterum, er me robustius alligaret. Tandem, ut narrat cap. II. insus a cordi eius Iuce secut itatis . ab illo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt, ac tanta accensus est caritate, ut nunquam talem antea jucunditatem expertus fuerit: Convertisti enim chain fine octavi libri Deum alloquitur) me ad te, ut nec uxorem quaererem,

nee aliquam spemsaeuli hujus, stans in ea regula fidei, in quo me ante

tot avsor ei c Monnicae reve meras. cte. Hoc sane exemplo firmissima auctoritate comprobato constat gratiam gradualitatem habere, nec semper esse effectricem ob reluctantem concupiscentiam , persaepe liberum arbitrium ei resistere ς S licet semper effectum aliquem producat. piumque animi motum , non tamen semper conjunetam esse cum illo enfectu ad quem ordinatur ; efficere tantummodo id , quod Deus absoluta voluntate decrevit: omnia demum disponere suaviter , secundum rectissimum voluntatis divinae beneplacitum . Interdum tamen , ut quisque videat non pendere ah ulla temporum locorumque circumstantia, quod unum minus, alterum magis adiuvet , sed a suomet beneplacito , S a potestate quam habet inclinandi voluntatem nostram quando , & quomodo ipsi libuerit, statim repugnantem , obcaecatam , positamque aliquando in circumstantiis oppositis praevenit flagrantissima ae potentissima caritate, emollit, frangitque duritiem , & producit mel de petra , oleumque de saxo durissimo - Quod probant Evangelica exempla mulieris, quae erat in Civita te peccatriX, quae statim ac cognovit turpitudinem suam , ad Christi genua provoluta lacrymas & unguenta profudit: latronis , qui sutrius cruci credidit Salvatori, & veniam, regnumque petivit: Matthaei. qui vocatus statim deseruit telonium & lucrum ς & Pauli, qui percus sus S prostratus de coelo, dum persequeretur Ecclesiam , confestim de

lupo in agnum mutatus est. Quare errant, qui opinantur sententiam. nOilram derogare gratiae efficaci, S absolutae Dei νοIuntati; cum semper sit efficax illa gratia , quam Deus vult talem esse , moveatque illum tantum, illum non tantam seusdum heret e aquitatis rationem,

ct excellantiam suae potestatis . PROPosirio IV. Hac doctrina nihil habet affinitatis cum haeresi

159쪽

13 6 De Τheologicis Disciplinis

Probatur ; nam Ian senius , ut ostenciam , quando ad illius dogmata perveniet disputatio, S consentiunt omnes Anti-Iansentani , sta tuit essicaciam gratiae in delectatione victrici, uuae a deliberatione & in. disserentia liberi arbitrii penitus sejuncta est. Nos Mero dicimus indeli heratam quidem esse hanc delectationem , quatenus inspiratur a Deo ἔ& proinde per primum actum indeliberatum nos nihil mereri, nisi aecedat liberi arbitrii deliberatus assensus, firmissimC tenemus, cum meritum haberi nequeat sine indifferentia libertatiS . At haec deleetatio victrix conjuncta est cum deliberatione comparate ad opera , quae essiciuntur a libero arbitrio hac delectatione eXcitato . Quamvis enim sit haecessicax gratia antecedens , & Deus sine nobis faciat, ut velimus ἔ nihilotamen minus per illam non proponitur nobis bonum sub omni ratione boni, quemadmodum proponitur beatis per lumen gloriar, ideoque remanet indisserentia judicii, & vera libertas , quam habere nequeunt beati in patria et ut explicavi in libro de Scientia Dei cap. X Iir. Regula sexta, de Angelis cap. pariter XI II. S de primo homine Cap. X. Quamobrem sequitur quidem ex hac victrici delectatione infallibiliter enectus , eo quod animus amplectatur honum quod magis delectat, sed sequitur libere, quia non adeo in hac vita delectat honum aliquod, ut nequeat in eo apprehendi ratio aliqua mali. Et si quidam ex nostris tenent posse nos mereri etiam per primum actum dilectionis, quem in nobis excitat gratia emcax ς contendunt hunc actum esse deliberatum & cum indisserentia judicii, ct posse eumdem actum prout inspiratur a Deo necessarium eme , & prout elicitur a voluntate , indisserentem S liberum . Non ergo nos, neque nostratium aliqui, propugnamus delectationem victricem juxta Iansentana decreta . Pari jure discrepamus circa gratiam inemeacem . Primo enim fatemur qualemcunque gratiam in hoc statu sive parvam , sive magnam esse gratiam Christi. Deinde defendimus dari gratiam inessicacem , cui voluntas resistit. Ac tandem per gratiam susscientem dari nobis potestatem implendi divina mandata , eamque veram & propriam , sed non taliter validam ct expeditam, ut ad ponendum actum non sit necessaria gratia essicax. Sed de his alibi. Interim legendus Norisius in Ian leniani erroris calumnia sit blata cap. 4. Ceterum si Ian senius parvam & ines-ficacem delectationem his limitibus continere studuisset, non declinanset ad errores merito ab Ecclesia proscriptos et a quibus immunes censendi sunt, qui famosas quinque propositiones sincere anathematigant. sive gratiam in delectatione constituant, sive in qualitate aliqua , sive in motione Dei actus indeliberatos praeveniente. Obtemperandum est Ιnnocentio XII., qui ad reprimendam audaciam eorum , qui Thom istas. S Augustinianos Theologos Iansentani erroris insimulant, in Brevi Apostolico dato ad Episcopos Belgii anno 1694. haec opportune mandavit IDemum ad extinguenda Neologoram jam pridem incer se exeitata di -

160쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VIII.

dia , fraternitatibus vestris injunximus ne ulla ratione quempiam vaha ista acessatione , ct invidioso nomine Dusent i traduri aut nuneuparistiatis, nisi prius suspellum esse legitime constiterit, aliquam ex bis propositionibus docuisse , aut tenuisse.

Arguunt primo : Aliud datur principium bonorum operum longe diversium a sancta delectatione & caritate , idest timor Domini, quem donum esse Spiritus Sancti & nos continere a malo demonstrant sacrae Iiterae, definit Tridentina Synodus sessi. 6. cap. 6, assirmatque locis pluribus Augustinus . Non ergo omnis gratia est delectatio . Respondetur timorem utique delectationem non esse; ille enim est metus mali appropinquantis , haec motus animi cupientis ς per illum voluntas retrahitur a malo horrore suppIicii, per istam trahitur ad bonum amore justitiae ς unius objectum est poena , alterius id , quod oblectat: cumque virtutes , ct illarum Ossicia distinguantur invicem per objecta , atque per rationem , qua in illa fertur voluntas, timor ceriatissime non est caritas illa deliberata , in qua singularis species virtutis comprehenditur. Uerum & timor & caritas - dem principium habent sive consideretur voluntas , quae timet & amat; sive Spiritus Sanctus , qui timorem S amorem inspirat; sive Gratia, a qua timoris S amoris est actus . Haec gratia est inspiratio caritatis & dilectionis , quae, ut S. Pater explicat laudato Sermone xv D. de Verbis Apostoli, primo facit ut voluntas contemnat quod antea illicite delectabat, inspiratque honae voluntatis servorem . Voluntas sic excitata deprehendit in bono quo antea illicite delectabatur mala plurima, praesertim vero meritum gehennae: concutitur hoc pacto timore, & huic , ut liquet, inspiratio bonae voluntatis, S sanctae dilectionis praecessit. Quisquis enim bene timet, honam voluntatem habeat necesse cst. Et quoniam timor supernaturalis refertur in Deum , eumque respicit ut Iudicem justum &rectum , nec aliud est pondus, quo sertur animus, nisi Amor; timor

sanctus non sine aliquo a mora excitatur . Ipse tamen non est amor, quo

niam sistit in rigore justitiae, ct nondum ascendit ad ium mi honi jucunditatem . Dum in hanc sese vibrat animus, amare dicitur, atque ita timor sternit viam caritati, di incipit quod durum erat amari, O duiaeescit Deus, ait Augustinus in Psalmum Ia . Ita Gratia timorem, timor caritatem praecedit: & illa cst bonorum omnium principium , timor remota ad justificationem dispositio, caritas vero proximior. Ignis etiam cum primum viride lignum calore pervadit, essicit vaporem fumi; tum calefecit: posthac lignu in flammam concipit, ct comburitur . Itaque concedo timorem non esse caritatem , S nego timorem non exci-

SEARCH

MENU NAVIGATION