Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

118 De Τheolo eis Disciplinis

gr. pag. 36. ubi ex doctrina D. Thomae demonstrat, nunquam voluntatem operari, ut voIuntas est , nisi operetur primum ut natura, ct moveatur delectatione boni. Arguunt a. Interdum superiorem deIectationem nobis divinitus inspiratam sentimus, nec tamen emcacem gratiam habemus ἰ inepte ergo in illa majori delectatione gratia essicax constituitur. Antecedens prohatur verbis s. P. Augustini, qui libro vi ii. Confessi cap. 8. Non farinam , inquit, quod incomparabili assectu amplius mihi plaeebat. De hoc Aut ustini testimonio scribit Honoratus Tournely de Grat.

Christi art. ultimo pag. Venetae edit. 66 i. decretorium esse , coque mire premi superioris delectationis desen res . At mihi sententiam nostram in s gniter confirmare videtur. Enim vero S. Pater caussam reddens , cur ante conversionem perageret multa , quae aliquando volunt homines , S non valent, si aut membra non habeant, aut haec sint vinculis colligata , vel re Bluta languore ς nec Oh sequeretur motibus honae Volun

ratis, cui per Spiritum Sanctum longe jucundior delectatio divinitus inspirabatur; quod sane principio videtur monstrum , cum in prioribus actioni hus , cujusmodi sunt capillos vellere , frontem percutere, & genua consertis digitis ampleeti, animus imperet corpori, & in sancto commutandae vitae proposito animus imperet si hi ipsi : caussam inquam, hujus rei proserens Augustinus docet, ideo corporales illos actus se effecisse, quoniam etsi minus in se delectabiles , voluntas ex toto Volebat ἰ atque contra , motibus indeli heratis sanctae delectationis , licet amplioris , ct servidioris , resistebat pugnaciter , propterea quod voluntas no a tantum caelesti hono delectabatur , sed etiam terrenis longa consuetudine praegustatis . Quamobrem in his non volebat ex toto , sed partim volebat, partim nolehat et volebat dum illum gratia sancta de-lcctatione excitabat, nolebat dum .etus consuetudo illum trahebat ἔideoque Gratia illa essicax erat respectu indeliberatae delectationis , qua Augustini cor tangebatur; non erat essicax respectu conversonis, ad quam invitabatur : Sc non erat emcax , quoniam robusta consuetudo opponebat nolle, quod non opponebat carporeis illis actibus minus de-

Iediabili hus. Non igitur monstrum c inquit S. P. sequenti cap. partim

velis , partim nolo. Ied aegritudo animi es; quia non totus assurgit veritate Iublevatus , eonsuetudine prae ravatus. Et ideo sani aua votaπ- rates , quia una earum tota non es, O boe ades alteri , quod des o reri . Quid igitur pro nostra sententia expressius& clariusi His ne mire Adversarii nos premunt Ergo servata sillogismorum ratione dist. ant. Interdum superiorem delectationem divinitus inspiratam sentimus,

nec tamen habemus efficacem gratiam, emcacem comparate ad motum, ac desiderium animi in nobis excitatum , negor effcacem resipectu OPe- rationis, cujus desiderio accendimur, sed istud reluctante mala voluntate reprimitur, concedo. Atque hie obiter nota, nos frequentissime

162쪽

Liber Decimusquartus. Cap. VIII. Iss

interiori gratiae resistere , quoniam , etsi essiciatur in nobis bona voluntas, & sanctum desiderium conversionis , hanc tamen non exequi inmur ob pugnantem carnis cupiditatem , cui indifferentia libertatis magis obsequi volumus , quoniam nondum voluntas spiritus vincit voluntatem carnis contraria concupiscentem .

Arguunt 3. S. Thomas 3. p. q. 62. art. 6. ad 3. ait: Minima graria potest resistere euilibet renovisentia , ct mereri vitam aeternam ἔquibus ii milia habet q. o. art. 4. Non sunt ergo admittendi plures gradus ossicacis gratiae ob pugnantem carnis concupiscentia in .

Resp. loqui S. Τhomani utroque in loco de gratia iustificationis .

quam conferebant vetera Sacramenta. Gratia autem sanctificans, quantumvis minima , omnium maximarum cupiditatum affectus reprimit, dummodo praesto sit etiam gratia actualis , quam certissime D. Thomas praeter habitualem existimat necessariam . Quint & nos assirmavimus praecedenti cap. Prop. a. Sicut ergo testimonium D. Thomae non excludit necessitatem gratiae praedeterminantis, ut reapse resistat iustus cuilibet concupiscentiae ἰ ita non excludit inspirationem Victricis delectationis , sive honae voluntatis magnae ct robustae , qua valde perfecteque velit, & determinetur ad opus . His enim terminis gratiam operationis nobis Augustinus delineat. Scriptor librorum de Vocat Gen.lib.2. p. II.

Donum earitatis, inquit, non essemper ejusmodi, ut quicquid ad plenitudinem ipsius pertinet simul a percipiente sumatur; es enim amor qai potest alio amores*erari, oesepe dilemo Dei ex mundi dilectione maria esseis, nisi ad eum fervorem, Spiritu Santio inflammante, profererit, qui nullo extimui frigore , nullo possit tepore languere . Nos praeterea

concedimus cum minima gratia actuali, etiamsi de hac S. Thomas non disserat, posse homines resistere cuilibet cupiditati, at non potentia illa proxima & expedita, quae necessitatem gratiae praedeterminantis ad perficiendam operationem penitus tollat. Verum de hac non levi dissicultate disceptandum est infra. Alio quoque sensu minima caritas obsistit cuilibet cupiditati; nempe caritas est erga bonum incommutabile ἔcupiditas fertur in bona commutabilia: superat vero una guttula illius honi, istorum omnium plenitudinem, atque affluentiam . Oportet tamen , ut gustetur ab anima seniuum oblectamentis inhiante, quod summum illud bonum nobis subministratione Spiritus Sancti dulcescat. Arguunt 4. Plura ex hac nostra sententia consequuntur ah surda τatque illud in primis non dari in hoc statu auxilium D eiens contradistinctum ab emeaci: quae assertio haeretica est , & damnata . Si enim nais tura gratiae lita est in sanctae dilectionis inspiratione , necesse est semper ubi est gratia, dilectionem esse , & effectum illius semper produci. Sequitur ex adverso non dari gratiam ab intrinseco essicacem; haec enim semper cum effectu conjuncta est; quod non intervenit in explicata sen-xςntia , juxta quam, si gratiae major obsistat concupiscentia, redditur

a nobis

163쪽

De Τheologicis Disciplinis

a nobis inesseax. Sed & emergit incommodum istud, veram esse opinionem Congruistarum , & scientiam mediam a nobis alibi refutatam , quandoquidem per nos gratia non erit emax ex divinae voluntatis ab Iulo heneplacito, sed Oh nostram majorem, minoremve dispositionem. Resp. Nec minimum ex histe incommodis e sententia nostra deduci . Non primum et quoniam semper quidem Dei gratia sortitur essectum aliquem , scilicet pium desiderium , ct sanctam delectationem indestheis ratam ἔ at non semper essicit voluntatem plenam & deliberatam , nee opus illud, ad quod ordinatur. Id vero in omnibus fere Scholis de Auxiliost iente admittitur . Omne auxilium I ciens cinquit Alvares lib. viii. de Auxiliis disp. 8. num. 2.) omne auxiliumj ciens comparatione unius actus, semper es e ax respeeiu alterius, ad quem e etendum deereto absoluto divina voluntatis desinatur , v. g. auxilium

J Veiens ad actum fidei e aciter pro est in bomine pias eogitationes, ct notitias eredendorum, vel pia desideria habendi fidem , tr alior hujusmodi actus imperfectos, qui regulariter loquendo antecedunt assensum

fidei. Et infra num. s. Auxilium actuale dicitar incare comparatione efffectus , sive actus imperfecti quem pro eis: ctyis laus comparatione actus perfecti, quem potest pro Mere , ct ad quem ultimate ordinatur.

En, quanaum pertinet ad gratiam sussicientem , sententiam nostram nihil distrepantem ab ea, quam Alvares eodem loco testatur esse inter recentiores Thom istas communem , & expresse traditam a D. Thoma in I. contra Gentes cap. IS9. Distrepat autem haec sententia multiplici titulo a pravo dogmate Jansentano et ac primo , quoniam Gratia sussiciens. quae impersecturr .actum , aliquam stilicet mentis collustrationem , ac pium voluntatis motum producit, etiamsi ad actum non trahat, ex se ad illum ordinatur , ad illum excitat, ad illum etiam , nisi reluctaret perversa voluntas, sciret effcax: non enim divina liberalitate eo sine consertur, ut in parUa ac invalida voluntate humanum arbitrium torpescat, sed ut nitatur ad opus , studeatque orando robustiorem gratiam a Deo impetrare . Ian senius e contra parνam quidem , & invalidam voluntatem

a Deo inspirari fatetur, kὸ quam necesse sit permanere infirmam atque tarpentem , nisi subministretur delectatio tam vivida, quae arbi trium trahat indeclinabili necessitate; adeo , ut quibus haec deest, gra

tia inessicax Conseratur , non ut possint converti, sed ut Deo vocanti Vetusta cupiditate , quam refrenare non valeant, & fatali quadam ne cessitate repugnantes evadant iniquiores; ac melius esset perversis ho minibus, si Deus inemeax adiutorium minime largiretur . Quare

nonnulli filii iniquitatis pesti sero hoe dogmate imhuti propugnatum Rnobis auxilium'sassiciens in peccatoribus , qui non resipiscunt, inutile ct noxium temere pronuntiarunt; quasi talibus peccatoribus fas e set prorumpere in blasphema in illam, damnatam, horrendissuriamque Disiligori t

164쪽

Liber Decimusquartus . Cap. VIII. Is

depreeationem, A gratiasu ciente libera nor, Domine. Deinde inpia illa assectione , quam per gratiam susscientem nos dicimus hominibus inspirari, tribuitur operis, non quidem executio, sed vera potestas , quamquam non expedita , ut reapse prodeat in actum ς quod . ut diximus, non gratiae desectus est, sed voluntatis humanae obicem ipsi gratiae opponentis : quum e contra in Iansentano Systemate impie fabricato ad libertatis exitium non detur sanctae operationis potestas, nisi adsit gratia necessitatem inserens, ct nisi in alterno cupiditatis , &castae delectationis constima , haec illam superans in bonum voluntatem

nostram tanta vi, ut nequeat contraniti, compellat. Praeterea in illo

actu in deliberato, qui sussicientis Gratiae effectus est, cum sit Al: . lubentia & trahens voluntatem cupiditas, at non electio, & indifferentia , cum non sit optionis nostrae actus ipsius excitatio : non reperitur meritum Iibertatis, quod nunquam comparatur, nisi voIuntas gratiae excitanti cum deliberatione, ct libere obtemperet. Ex adverso autem Iansentani , qui ad merendum necessariam putant solam Iibertatem lubentiae , etiam in motibus indeliberatis , Sc in parva illa delectatione , quam Deus operatur in nobis sine nobis , meritum tenentura noscere : ideoque juxta Iansenti placita quaelibet delectatio est gratiaessicax, & meriti vere operatrix . Verum de erroribus Iansentanis postea. Quantum vero attinet ad gratiam cssicacem , dicimus hane utique aliquando esse ab lutam , ita ut omnem penitus duritiem frangat. cujusque cordis ς qualis suit gratia collata Paulo . At saepenumero este mcax tantum comparative , idest, in uno , non in altero, quoniam . in illo minorem , in illo majorem invenit obdurationem . Gratia enimessicax medicinalis est , ct necessaria ob infirmitatem , ct pugnam in te e carnem & spiritum . Medicamenta autem ordinaria lege exhibentur jumta aegroti malam valetudinem & languorem . Sat erat unicus intuitus Petro, .ut fleret amare ἰ Paulus contra stimulum calcitrans erat maiori voce, & ampliori luce iuuandus . Hinc admonemur, ne terrenis cupiditatibus, ct pravae consuetudinis vincuIo nos implicemus , ne gratiae adiutorium sit hac de cauta suffciens tantum , & ob robustam concupiseentiam inessicax . Nec inde sequitur nos scientiam mediam, aut sententiam Congruistarum probarer siquidem, ut supra cum Augustino monuimus, quod Deus adiuvet illum tantum , istum non tantum, nota pendet a circumstantiis extrinsecis personae , Ioci, vel temporis , neque a praescientia honi usus arbitrii, sed a iecretae aequitatis ratione,& potestatis divinae excellentia: ct cum Deus emcaciter vult, inspirat tam vividam delectationem , quae faciIe vincat, salis semper indiffere tia liberi arbitrii, contrarios motus pugnantis concupiscentiae. Arguunt ultimo . Destruit haec sententia systema alibi a nobis propugnatum . quod in statu innocentiae necessaria non fuerit ad perseve-TO. III. ra

165쪽

1σa De Τheologicis Disciplinis

randum stratia ab intrinseco esscax ἰ imo sequitur Adamo gratiam eff-cacem suisse collatam , nec tamen perseverasse . Nulla quippe in Adamo & in Angelis ante lapsum fuit inordinata delectatio creaturae; ergo delectatio earitatis erat in illo superior & victrix , ideoque effcax ab intrinseco . Imo quomodo Adam in peccatum prolapsus est, cum nullata illius animum pulsaret cupiditas ξ Postremo nonne Beati necessiario Deum amant, quia nulla in eis est delectatio terrena Pari ergo iure Adamus S An steli debebant necessitate quadam summo bono aut aerere , si nulla adversus ipsorum gratiam concupiscentia pugnabat . Resp. Nego ant. Angelis enim , ac primo homini, cum primum facti sunt , data est per gratiam sanctificantem caritas ct bona voluntas habitualis , quae beneficium erat Dei condentis naturam , simulque laris gientis gratiam, non meritum hominis, cujus deliberationem antevertebat . Data est & gratia actualis , sine qua non sua culpa cecidissent, quoniam non talis erat natura creata , ut posset sine adjutorio Creatoris in accepta justitia persbverare. Hoc adjutorium, ut Augustinus docet , ct nos non uno in loco demonstravimus , dabat posse , non dabat velle: scilicet non erat inspiratio sanctae dilectionis determinate trahentis voluntatem ad hoc, vel illud bonum ἰ cum posset ii herum arbitrium eum sola gratia versatili potentia proxime eX pedita ad perseverandui determinare seipsum. In Adam ergo , quia non aderat terrena cupiditas flectens liberum arbitrium ad malum , necessaria non erat inspiratio sanctae dilectionis ipsum determinantis ad bonum ; & quoniam deerat haec sancta actualis dilectio , quae determinate dat velle , non erat consequenter gratia ab intrinseco effcax. Peccavit vero primus homo , quia cum posset se convertere ad summum bonum, in semetipsum mentem animumque conUertit, atque in tanta non peccandi facilitate propriam magnitudinem turpiter concupivit. Sed haec omnia alibi sunt a me pertractata . Beati demum non idcirco amant Deum necessario . quod nulla in eis sit permixtio adulterinae delectationis , ut fallaciterseribit Jan senius lib. 1 v. de Gratia Christi cap. 8; sed necessario Deum amant, quia illum vident ut est in se , atque haec visio nequit consistere eum indifferentia judicii, S cum vera libertate Jansentanis ignota . De gratiae ergo natura satis multa .

Si ne in hoe insaemitatis satu admittenda Gratia ab intrinseco e Pax.

EXPLIcATA effetacis Gratiae natura , quaeritur nunc an admittenda sit in hoc statu Gratia ab intrinseco e eo . Nam Gratiam effcacem

166쪽

Liber Decimusquartus. Cap. IX. 163

omnes quidem Theologi dari consentiunt ἔ sed unde illius esseaela sit re petenda , magnum in Scholis est, gravissimumque dissidium . Conten dunt Moliniani gratiam suam habere essicaciam a Voluntatis consensu. Quod ut quisque percipiat, controversiam, ut inquiunt, ab ovo explieaho . Ludovicus Molina insignis Societatis Iesu Theologus, ut facilius everteret haeresim CaIUinianam , S a rhitrii libertatem eum Dei gratia expedite conciliaret c quod sane consilium Iaudandum erat, si

hujus conciliaturae rationem ex Patrum regulis, non ex humanis figmentis proponere studuitat , anno is 88. librum, quem inscriptis

Concordiam, edidit in lucem . In I. autem Parce q. 23. art. s. disp. I. membro ultimo rationem illius Concordiae a se traditam fatetur novata

esse , S Gratiae in vietissimo Propugnatori Augustino prorsus ignotam. Si ea data cinquit) explauataque semper fusset, forte neque Pelagi na haerem fuisset exorta, neque Lucterani tam impudenter arbitrii πο- Dri libertatem fuissent ausi negare obtendentes eum divina Gratia, prae seientia, O praedestinatioπe cohaerere που posse , neque ex Augustini opinione, ct concertationibus eum Pelatianis tot Meus Dissent turbati

ad Pelagianinque defecisent, facileque Reliquiae tuae Pelagianorum iu

Gallia fuissent extincta. Ex quo notandum obiter , tam singularem essu Molinae de se opinionem, ut se magno Augustino existimet praeserendum, S a se adinventam doctrinam antiquissimae, plenisque Romanorum Pontificum oraculis consecratae . At in hanc hominis jactantiam per belle vir clarissimus Iacobus Le-Bossu ordinis S. Benedicti, & TheoIogus Parisiens s. in suis adversus Molinianum opus Animadversonibus cap. 2. Praecipuum ergo hujus Auctoris dogma, ut d et Ioco citato disp. 2. membro s , nec non in Concordia q. l . art. II. est gratiae essicaciam ex solo liberi arbitrii consensu metiendam esse, idest, auxilia pravenientis atque adjuvautis gratia, quae lege ordinaria viatoribus

eonferuntur, quod efficacia aut is Paeta ad eουversionem seu justi Milonem sint, pendere a libero eonsensu , ct reveratione arbitrii nostri eum illis , atque adeo in libera potestate nostra esse , vel illa efficacia res

dere consentiendo, vel insisacia illa reddere eontiuendo consessum, eooperationem nostram , aut etiam eliciendo eostrarium disse um. ANhitratur enim Molina Deum eodem prorsus assectu omnibus conferre

gratiam , eamque subjicere arbitrii libertati, pro cujus nutu reddatut esseax, vel inessicax; ita ut nullum sit distrimen inter gratiam sussicientem & essicacem ex parte Dei, ct in actu primo , sed in actu secundo duntaxat, dum liberum arbitrium indisserenti au ilio praeventum absque vividiori motione vult, aut non vult assentiri. Hinc non est, juxta Molinam , in Deo absoluta voluntas conserendi donum perseverantiae , nisi ob praevisionem liberi consensius, quo liberum arbitrium gratia illa pedisequa bene utitur. Vulgavit quidem primus omnium hanc opinionem Salinariticae anno Is 83. Prudentius de Monte-Major D-

167쪽

I De Τheologicis Disciplinis

suila, & Lovanti ab anno is 8s. Leonardus Lessius, ct Ioannes Hamelius ejusdem Instituti r sed cuin Molina in Cone. q. l4. art. Iῖ. disp. S3. profiteatur se ante annos triginta scientiam mediam ct mente praesoria masse , & in Scholasticis quoque disceptationibus illam propugnavisse sub naturalis scientiae vocabulo ς aequum est Molinam auctorem, placitumque istud appellare Molinianum .

Altera est sententia Congruistarum , quam majori consensione modo PP.Societatis defendunt, nam Molinae scitum alienum a sententia divinarum scripturarum esse, & evertere fundamentum praedestinationis divinae , stribit Bellarminus lib. i. de Gratia & lib. arbitrio cap. sa. Vide ipsum Bellarminum Tom. 4. edit. Parisiensis an. I 628. pag. 42O. Lugdunensis an . Is 93. p. 426. Tomi tertii, postremae etiam Venetae an. 72I. Tom. q. pag. 228 , nec non aliarum . Sane ibidem his verbis Bel-

Iarminus Molinae sententiam delineat: Prima opinio eorum est, qui gratiam essDocem constituunt is assen cooperatione humana , ita ut ab eventu dicatur gratia efficax , quia videlicet Drtitur effectum, ct ideo sortitur esse tam , quia voluntas humana cooperatur . Itaque exsimanthi auctores , in potestate hominis ste , ut gratiam faciat ese efficacem, quae alioquin ex se non esset ussufficiens. Hac autem sententia , quam Moliniana in esse constat, exposita, Haec opinio aliena es omninoc inquit a sententia 6. ugustui, quantum ego exipimo a Ienten-ria etiam Scripturarum disiuarum: quod cliam invictis argumentis deis monstrat, ut mirum sit nonnullos negasse hoc esse Bellarmini de sententia Molinae judicium . Eamdem opinionem ut diminutam , licet non ut falsam , reprobat lib. p. de Auxiliis cap. I. num .8. Franciscus SuareZ, rejicit omnino Adam Tannerus Tom. 2. disp. 6. de Grat. q. 2. dub. s. num. 8. extatque aduersus illam decretum Claudii Aqua vivae Generalis Iesultarum Praepositi editum anno 16 II. die i4. Decembris . Est aut in sententia Congruistarum exposita a Sua resto lib iit. de Auxiliis divinae gratiae cap. I 4. In quo docet ossicaciam Gratiae in hoc sitam esse ,2uod Deus in ita sua sapientia praevidens, quod unaquaeque ea a ,

seu voluntas tu omni eventu ct oressione operatura sit, si tu ea consituatur, quas o, ct eui voeationi sit unaquaeque votautas assensum prα-bitura, si ei detur, unde quando vult hominem convertere , vult etiam Ulum vocare illo tempore, 9 modo , quo vovit illum consensurum . Drβlis vocatio vocatur efficax, quia lieet iis se non babeat infallibilem efffctium, tamen ut Iabest tali scientiae divinae infallibiliter es illum babitura . Haec est illa Gratia, quam Congruam appellitant, propterea quod congruo tempore S modo hominibus conseratur ἔ ct hanc immerico Toumely comparat art. ultimo pag. 6 6. gratiae victricis delectationis ; cum haec ad gratiam sussicientem addat majorem abundantiam

Caritatis, per quam voluntas ita inflammatur ut velit, & tantum Velit , ut faciat. E conua Gratia haec Suaresiana, ut Idem Auctor fatetur

168쪽

Liber Decimusquartus. Cap. IX.

citato loco num. 34. nullam intrinsecam motionem requirit praeter il-Iam , quam praestat auxilium D teus , sed tantummodo congruas circumstantias , in quibus per scientiam mediam praevidet Deus humanam voluntatem fore divinae vocationi obtemperaturam . Haec sententia non exploditur memorato Decreto Generalis Aquaia vivae , a quo tamen proscribitur sententia Molinae . Praecipit enim , ut Patres Societatis doceant inter eam gratiam, quae est etiam reipsa habet, ct eam, quam sussistentem nominant, non tantum discrimen esse in aesu fecundo , quia una ex usu meri arbitrii etiam eooperantem gratiam babentis sectum sortiatur , altera non item; sed in ipso actu primo, quod posita scientia eouditionalium ex e cael Dei proposito, atque intentione Pisuri tertissime in nobis boni, de indu stria ea media selegit, atque eo modo , O tempore eonfert, quo videt esset tam infallibilem babituro.

aliis usurus, si haee inefficacia praevidisset. Quare semper moraliter, Ois ratione beneficii plus aliquid tu essisaei , quam in D eienti gratia ct

in actu primo contineri , atque hac ratione e cere Deum , ut rei as eiamus , non tantum quia dat gratiam , qua facere posmus . Haec Claudius Aqua viva . In quibus verbis , inquit citato loco Tanne rus , negari nullo modo potest plane definiri gratiae essicaciam formaliter non esse sitam in ipsam et cooperatione sua , se s etiam in actu primo prius nais

tura emcacem esse, quam cooperatio nostra absolute secutura sit.

At Mutius Vitelleschi Aqua vivae successor , postulantibus quibusdam PP. Societatis, an praemisso decreto doctrinam de gratia per se essicaci tenerentur amplecti, declaravit id eis nequaquam esse praescriptum. Et revera , cum an .i s86. curante potissimum ipsi Generali Aquaviva prodierit Ratio atque institutio studiorum , ubi quinta regula declaratur uliberum Sociis esse a sententia B. Thomae circa caussarum secundarum praemotionem recedere ς credibile non est voluisse Aquavivam rescinde re iam editas, receptasque communibus suorum plausibus praeceptiones . In hac Congruistarum sententia defenditur a nonnullis absquo

gratia ab intrinseco emeaei Praedestinatio ad gloriam gratuita et cujus praedestinationis executio ex illis circumstantiis sit repetenda , in quibus Deus ab aeterno praevidit, liberum arbitrium subministrationes

gratiarum minime aspernaturum.

Defenditur in scholis ejusdem Societatis Iem alia quoque sententia sessicaciam gratiae sitam esse non in hae vel illa particulari vocatione λtque inspiratione, sed in omnium complexu, no a quod liberum arbitrium sit, ut sancte operetur, beneficiorum divinorum plenitudine cumulandum ; sed quia Deus in thesauris Sapientiae suae plures habet gratias, quarum collectionem homo repudiare non potest, tametsi repudi

re possit singulas distributive sumptas , cum nulla sit ex suis intrinsecis cum essectu in fallibiliter coniuneta. Hi nimirum Theologi tam gratuitam oraedestinationem ad gloriam, quam speciale donum persevera

169쪽

1σs De Τheologicis Disciplinis

tiae electis divino beneplacito praeparatum concedunt, sed eum se divellere nequeant a Scientia media , quam ad salvandam futurorum Iiberorum contingentiam existimant necessariam , inquiunt hunc , vel illum liberi arbitrii actum non dependere a caelesti delectatione praedominante , neque a praedeterminatione Thomistica, sed tantummodo ab ilia Ia gratia ex cumulo gratiarum omnium selecta: atque independenter ab omni absbluto decreto a Deo praevideri. Ouam sententiam aetate hae nostra celebriorem reddidit non semel a me laudatus Edmundus Simon.

net Universitatis Mussi pontanae Cancellarius in suis de Scientia Dei, de Praedestinatione, S de Gratia disputationibus . Postrema Sententia est Thom istarum & Augustinensium omnium affirmantium gratiam ussicacem esse seipsa , no a talem reddi aut cooperatione liberi arbirii, aut ex circumstantiis congruis et atque certissime & infallibiliter cum effectu conjunctam esse , non Vage prout comprehenditur in cumulo omnium gratiarum , sed quatenus est individua& peculiaris praein otio Sc inspiratio collata hominibus non suspensa &indifferenti Dei voluntate , sed ab luta Sc plenissima : ita ut haec gratia det possie, velle & perficere , neque ipsa cooperetur quia volumus, sed nos velimus , quia ipsa operatur . Instituitur vero quaestio de gratia , per quam recte operamur in statu naturae lapsae , nam de gratia ad perseverandum necessiaria in statu innocentiae aliis in locis pertractatum est.

PRoposITIO : Datur Gratia ab intrinseco essicax sensu nunc explicato .

Μomentum Primum ex Scripturis.

Inter Scripturarum divinarum loca a Theologis in confirmationem nostrae sententiae producta, illustriora sunt quae sequuntur . Primum Ezech. cap. XXXV l. v. 26. de Gratia quae per Christum consertur iis,

qui ab idoloIatria resipiscunt, implentque praecepta Domini verba faciens, Dabo vobir, inquit, eor novum, er D ritum novum ponam is medio vestri : ct auferam eor lapideum de earve vestra, er diabo vobis eor carneum. Etspiritum meum ponam in medio vestri; ct faciam ut in praeceptis meis ambuletis,'judicia mea custodiatis, ct operemtui. His autem verbis non Ium nobis promittitur gratia singulis communis , & ab arbitrii flexione pendens , sed magna, specialis , victrix ,& ah intrinseco emax . Etenim hae promissione Deus spopondit, &quidem absolute , ac nulla facta mentione aut humani consensus , aut conditionis alicujus extrinsecae essecturum se, ut cor carnis concupiscentia gravatum earitatis flamma succensum innovetur , atque di Ut na praecepta mandentur executioni, idest , largiturum se gratiam cum

effectu infallibiliter conjunctam . At hane gratiam esse ex intrinsecis

suis effc4cem, nemo non videt, Deinde a ta est gratia quae facit ut posse

170쪽

Liber Decimusquartus. Cap. IX. 1σ

simus Reere , alia quae iacit ut faciamus . Prior est inemea et , sive adjutorium sine quo ἰ altera essicax est, ct adjutorium quος illa suspensa est & pedisequa, quia velle ac determinare sese ad opus relinquit libero arbitrio rhaec vero est victrix & praedeterminans, quoniam dat etiam

velle ; & voluntas , quae non determinatur, non vult. Enarrata auiatem promissio est de Gratia, quae facit ut iaciamus. ut in praeceptis Domini ambulemus , ut iudicia eius custodiamus, ut operemur . Est ergo de auxilio sese, atque ex intrinsecis suis emeaci. Rursus citato Prophetae testimonio Deus non praedicit filios promissionis divinis obtem peraturos mandatis , sed promittit se facturoen ut divinis mandatis oh temperent . At quod Deus promittit, non ex potestate liberi arbitrii, sed ex firmo statoque divinae voluntatis decreto cum rei eventu connectitur. Docet id sanctus Fulgentius lib. r. ad Monimum cap. I 4, ut observarunt Theologi Duacenses in celebri Censura ad Assertionem PP. Societatis Iesu quintam ac vicesimam : sed mani sestius S. Pater de Pr, destinat .sS. cap. Io. ubi ait: Non de nostrae voluntatis potesate, sed da

sua praedestinatione promisit. Promisit enim quod ipse fudὶ uras fuerat, non quod homiπes ἰ quia etsi faciunt homiser Mna , quae pertinent aseolendum Deum, ipse facit, ut illi faciant quae praee it, non illi fa-eiunt ut 'se saeiat quos promisit: alioquin ut Dei promissa eo Ieantur, non in Dei , sed is bominum est potestate. Praeterea, ut Theologi Lovanienses argumentantur in Iustificatione Censurae suae cap. xi, ait Dominus , Reiam ut in praeceptis meis ambule rἰ non facit autem in praeceptis suis ambulare illos, qui adhuc bene vivere recusant, etiamsi horum plurimi gratiam habeant ineficacem . In iis ergo, ut actu opem rentur, necessaria est uberior gratia , quam non pessundent , donumque speciale per seipsum ab inemeaci distinctum . Denique peremptoria est Augustini sententia, ct frustra contorquetur, in lib. de Gratia &lib. arb. cap. i6. Certum est nos facere cum facimus , sed ille Deit ut faeiamar praebendo vires effieaeissimar voluntati, qui dixit, Faeiam ut

in justificationibus meis ambuletis , ct judicia mea observetis , ct f

ciatis . Gratia enim , quae pendet a voluntatis consensu non est essica.cissima , cum is penumero inessicax reddatur, suoque effectu frustretur. Advertas hoc loco , laudata Ezechielis verba explicari non posse hoc tantum sensu quod in nova lege plures , quam in veteri, ambulent in viis Domini. Quamquam enim lex nova amplior est, ct obser vatur a pluribus ς discrimen inter illam ac veterem non est , quod per se pauciores vel plures sint Iegis observatores, quandoquidem iustitia non est ex lege , neque lex ad persectionem adducit; sed quoniam ialcge nova in pluribus Deus per subministrationem caritatis aufert cor lapideum, largitur Spiritum novum , ct facit ut faciamus . Nam haea est Augustini, aliorumque Patrum, ipsis quoque Propheticis verbisConzordissima, interpretatio. Ouare declararunt Lovanienses Theologi

SEARCH

MENU NAVIGATION