Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

α18 De Τheologicis Disciplinis

an . 388, ct posterioris aetatis Scriptores eruditissimi, quos recensere non vacat. Sed neque huic defuit insensor illustris, quem cloquenti Apostrophe compellat Norisius . Franciscus SuareZ Prolog. V. de Gratia . eap. s. Scripsit Gennadius librum de viris illustribus , & multorum opinione de Ecclesiasticis Dogmatibus rejectum in Appendicem Tom.νi it. Operum Augustini: S illum quidem circa annum 492. Porro si hi tres

Cassianus , Faustus, Gennadius connumerentur a nobis inter Semiis pelagianos , neminem arbitror futurum , qui non fateatur nos aut meisliorem caussam suscipere, aut consentire praecipuis, gravissimisque a Scriptoribus . Aliqui sunt autem sanctitate, atque eruditione percelebres , quos Semipelagianos dici aegre serunt nonnulli; inter quos eminent Vincentius Lirinensis , ct Hilarius Arelatensis . Scripsit Vincentius Commonitorium anno 434. & Semipelagianus probatur a Norisio lib. a. cap. XI. Non aliter sentit Scriptor Eminentissimus de Hilario Episcopo Arelatensi eodem libro cap. 2. Plure S utrumque defendere aggressi sunt: sed cumulatius, nec servata erga Norisium moderatione, Bruno Neusser in Apologia , quam ex Prodromo Velitari retulerunt Bollandistae ad diem in Maii, S Franciscus Macedo in libro , cui titulus Commentatisnes duae, die. Oui nec styli acrimonia , nec rationum vi potuerunt emcere , quinshhseri herent Norisio viri literarum laude celebratissimi, uti dicam sequenti capite tertio . De Hilario tamen invaluit nuper opinio Semipelagiani sinum eiurasse; eaque unde muniatur , ostendam, de horum virorum celebritate dicturus, ut aequum est, non indigne . Gabriel Va- 'tie et censet Semipolagianum etiam Ioannem Chrysostomum : id vero prorsus immerito. E contra Theophilus Raynaudus operam perdidit in disputatione Theologica pro Desensione Valeriani Cene sensi, non ut i pse putat, Cemetiens , qui vixit aetate Fausti Rejensis ; cum Va Ierianus aperte SemipeIastianum se prodat Homilia XI. xvi I. & Xul II. Verum de ipsb, quemadmodum & de aliis obscurioris nominis , necessariu in . non arbitror pertractare . Similiter nec de Arnobio iuniore, pro quo

decertavit Vos ius lib. i. H. Pelag. cap. XI. pag. s69. refutatus a Noriso lib. 2. cap. I s. Diseeptandum orgo erit, ut habeamus etiam rationem temporum, de Ioanne Chrysostomo , de Cassiano, de Fausto, devincentio , de Hilario, & de Gennadio . Quod priusquam facere aggrediar , dicam pauca de in selici exitu Semipelagianisni, & de gloriosis eiusdem oppugnatoribus . Post Augustinum , de quo satis de Hist. Pelag. cap. 4. steterunt adversus Semi- pelagianos Hilarius & Prosper : & S. Patrem adhuc viventem de Massiliensium erroribus certiorem secerunt. Defuncto S. Parente, cum Se mi pelagiani redderentur audaciores , simul Romam ad Caelestinum p r secti siunt , ut is novos Pelagianos reprimeret. Maxime autem enituit

222쪽

Liber Decimusquintus. Cap. I. a Id

Epistolam ad Rufinum anno 429. exagitavit Cassianum libro contra Collatorem circa annum 437. proximo anno 434. respondit ad Capitula Iumniantium Gallorum , ad Objectiones Vincentianas , ct ad Excerpta Genuensium : edidit ipsa occasione Epigrammata plurima, ct celeberrimum carmen de Ingratis . Num scripserit libros de Votatione Gentium , inter Eruditos dissensio est; laudant tanquam genuinum illius Opus Scriptores plurimi et negant Henricus Noris, S Uossius : relinis quit judicium disquisitioni Eruditorum Philippus Labbe . Eu indem Prosperum contra vulgarem opinionem non fui me Episcopum Regii Lepidi probant haud obscure Labbe , ct Norisus, ex quo Episcopum nunquam appellaverint aut Victorius Aquitanus, aut Gelasius Papa, aut Gennadius

Massiliensis, aut Marcellinus Comes, aut aliquis veterum ante Honorium Augustodunensem , qui Gennadii verba transcripsit depravata Amanuensum errore . Episcopum tamen Regiensem , quamvis nullo certo argu mento, agnoscunt poli Honorium Scriptores Itali, Sixtus Senei sis, Posse-Vinus , Barcinius, Ferrarius, Sigonius ζ nec non Thomas Bradu ardinus, Martinus Polonus, Trithemius , & Uossitis . Is animadvertit cum Pontaco in vett. libb. vocari Prosperum aliquando Episcopum Rheginensem, & Regium Italiae interdum dici Rheginum i assert etiam Inscriptionem extantem Regii in aede Carmelitarum , Hic situs es Prosper , quo sancto Praefule Gerus , cte. Consentiunt antiqua Breviaria Regiensis Ecclesiae, & nostrum ad diem et . Novembris . At haec rigidioribus Criticis nequeunt plenissime satisfacere : ac nos dubitatione diltrahimur. Nullatenus tamen assentiri possumus Bellarmino scribenti de Script . Eccl. Prosperum fuisse Episcopum Rhegiensem in Provincia Provinciae, quia subscripsisse invenitur Synodis Ua sensi ct Carpentora flensi. Intersuit enim sis Prosper Aurelianensis Episcopus successor Aniani οῦ non Aquitanus , qui cum Augustino scripserit Epistolam circa annum 429. certe jam aetate grandaevus , non potuit adesse memoratis Conciliis anno sa7. S sa9. celehratis.

Opera Sanctorum Prosperi, & Hilarii Caelestinus Papa scripsit contra Pelagianos Epistolam ad Galliarum Episcopos anno 43 i. Capitula huic Epistolae annexa Caelestini non esse dudum viri docti observarunt, Uosius , Norisius , Natalis Alexander , Presbyteri Balterinii, & Auctor Adnot.in Estium dist. 26. lib. 2. I. 26. Nos tamen aliquando sub Caelestini nomine ea laudavimus exemplo Petri Diaconi, Cresconii, Di nysii Exigui , Vasquesti , aliorumque; quod tuta vel approbatione Caelestini tuerint a Prospero, vel ab alio defensore Augustini concinnataratque ita sanctitati quorumdam Semipelagianorum, qui certo definitioni Pontificis non repugnassent, melius consulitur. Enimvero in illis Capitibus aperte damnantur , qui fidem , piumque animi desiderium,

ac primum honae voluntatis motum negant esse donum Gratiae . Commendat tamen Caelestiniis Augustinianam do trinam . illiusque oppu-

223쪽

De Τheologicis Disciplinis

gnatores compescit. Idem praestitit Gelasius in Epistola ad Picenos Ep stopos scripta Albino Consule, idest , anno 493: itemque Hormina in

Epist. ad Possessorem data sub annum seto Eo vertente scripsit ad Asricanos Episcopos exules in Sardinia Petrus Diaconus . Idem Episcopi in SynodaIi congressu anno set . Semipelagianismum impugnarunt, & Augustini doctrinam Synodica Epistola probarunt & confirmarunt. Tandem proscripta est Semipelagianorum haeresis in secunda Synodo Arauxicana. Hanc celebratam sub Leone primo anno 443. aut 444. fuit olim fere communis opinio , ut liquet ex Praefatione ad opera Prosperi editionis Duaci, ct ex Tom. a. Conciliorum Surii. Verum jam constat habitam fuisse sub Felice IV. Decio Iuniore V. Consule, hoc est, anno sa9. ut observarunt PP. Mauro-Benedicti ni in Append. Tom. x. Op. Aug.Garnerius dissert. a. in Mercatorem, & erudita disputatione Gerariadus Vossus lib. r. H.P cap. r. Confirmavit Concilium Arauxicanum Boian incius II. in Epistola ad Hilarium Arelatensem data anno sῖ , Lampadio , & Oreste Cois tum Synodus Ualentina Imperante Lot hario anno 8 o, ac postremo Tridentinum Concilium Sessione ν I. habita anno Is 6. Atque haec de ortu , fortuna , ct interitu Semipelagianismi.

Vindicatur S. Ioannes Chus omas a nota Semipelagiani I-

QUAMLustas Chrysostomi doctrinam ab omni SemipeIagiano errore .

purgatam apertissime demonstrarunt, ut Ferdinandus Vello sil- Ius Adv. in Tom. i. q. s. Sixtus Senensis lib. V. annot. Io I. AIe-Xander H. Ecc. saec. I v. c. 6: atque praeter alios Scholasticos Ysambertus . par t. q. 23. dist. a. art. 4. L'Herminier Tom. 4. de Gratia pag. Is io&seqq. Isaac Haber t. lib. I. cap. 8. g. 3. & cap. 24. L s. Ant. Boucat. Disiere. Praeambula de Grat . art. 6. & recentiores ceteri. Et si vero loci ambigui eorum Patrum , qui floruerunt ante eXOrtam haeresim PeIagii,

ct praesertim illorum qui ad populum habebant conciones , nequeunt Semipelagianis afferre aliquid adjumenti Oh validissimas rationes productas cap. 7. de Eleeh. Iustorum , atque alibi repetitas; tanta nihilominus mihi est existimatio & auctoritas Ioannis , ut aliorum nerosi S d actisque vindicationibus aliquam & ego addaio , per quam illata illi iri ria veritatis vi, praesidioque propulsetur . nopos Irio : Chrysostomus Semipelagianismum prae cavit potius, quam docuit. Contexam ego S. Doctoris apologeticam argumentationem hoc , pacto. In Semipelagianis quatuor sunt attendenda, aut primarium

ipsorum dogma jam a Catholicis omnibus resutatum; aut principia S

224쪽

Liber Decimusquintus. Cap. II.

doctrinae capita , quibus illud firmare moliebantur; aut ex opposito aris gumenta , qui bim oppugnatum est: aut Canones, quibus invenitur proseriptum. Quid enim aliud, ut dignoscantur Semipelagianismi notae . necessum erit expendere ξ Sanctus autem IoanneSChrysostomus capitale Semipelagianorum assertum rejicit Omnino. sontes, a quo profluit Iutulentum illud dogma, illustrat & clarat: rationem primam, qua exploditur, ipse suppeditat: eadem verba Canonum, quibus damnatur , sunt ex illius verbis exscripta. Igitur Chrysostomus Mini pelagianismum non intrusit, non Buit; sed compressit, & suffocavit. Sina gula se demonstro . Primarius Semipelagianoruin error est , initium fidei, aut honae voluntatis esse ex nobis . Error iste a Chrysostomo euertitur et ait enim Hom. 4. in cam 2. ad Ephes. Ne beneficiorum maenitudo extollat te , vide quomodo te reprimit. Gratia , inquit, per Mem . Deinde ne rursus libertim arbitrium perimeretux , nostra etiam annbtiit : atque iterum illud idem sustulit, diceus, ct Me non ex nobis . Non enim fides , inquit, ex nobis. Nis enim venisset, nisi moeasset, quomodo credere potuissemus t Quare Nec fidei vostrae es , sed Dei: ilia

Iud ipsum donum Dei es, Ne quis glorie ur, ut ποr erga Gratiam graia ibi reddat. Quibus verbis fidelissime ad literam ex Graeco translatis , ait erit ditissimus Habertus, ubinam illa in Chrysostomum tanquam gratiae ad fidem initiantis ignarum , aut inimicum , invidiosa criminatio ξ Certe tanquam spuma in scopulum illisa concidit, Si evanescit. Homilia pariter XIX. in Epist. ad Roman. e X pendens ea verba, Vide ιοnitatem Dei cte. Non dicit cinquit Chrysostomus vide igitur virtutem tuam , aut labores tuos; sed Dei bonitatem, ostendens, quod universum ex superna gratia sit factum, instituensque credentem , ut tremat En Chrysostomum capitale Semipelagianorum assertum verbis

expressissimis refellentem. Momenta vero Semipelagianorum erant, cum hortationes script rarum assirmantium Deum expectare voluntates hominum S extendere tota die manus suas ad non credenteS & contradicenteS , nec non hominum esse praeparare animam suam: tum libertas arbitrii, quam autumabant everti, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates . His, ut in antecedentibus dictum est, respondent Catholici expectare Deum voluntatem deliberatam, divinae vocationi obtemperantem , atque non coacte, non necessitate compulsam , ct inhaerentem mandatis ς donari tamen illi misericordi ter ut velit, ut faciat, ut veniat per gratiam praevenientem , & Spiritus sancti illuminationem , inspirationemque dilectionis: ita ut non tollatur gratia, non denegetur arbitrium : istud quidem , quia non necessitatur , nec cogitur ἔ illa , quia non expectat merita , sed facit. Ouid vero Chrysostomus P Haec ante exortum Semipelagiani sinum diserte tradidit, docens Deum non prae venire voluntates humanas, uti dogmatizabant Manichaei, impellente

225쪽

ais De Theologicis Diseiplinis

necessitate ἰ quandoquidem dum meremur, aut demeremur, opera. mur cum deliberatione atque electione : totum autem opus , ideoque ipsain voluntatis primam in bonum inclinationem praesupponere gra- . tiam moventem . Audi Ioannem , vere Chrysostomum, idest aurei eloquii, Hom. ia. in Epis . ad Hebraeos negantem auxilium praemo Uens , necessitatem inserens voluntati: Non praelenit, Ne perdat liberum arbitrium . Verumtamen audi iterum haec scribentem Hom. ia. in a. ad Corinth. cap. 4. Manifestum essua quemque voluntate veI malitiam, vel virtutem eligere . Verum in nostra voluntate totum post gratiam Dei relictum es. Est ergo apertistina sententia Chrysostomi, Deum expectare quidem voluntatis nostrae deliberationem Sc opus , ac nostrum esse manum aut ad ignem , aut ad aquam extendere, sed nihil, quod pertineat ad veram , ct Christianam virtutem , a nobis fieri nisi post gratiam , licet haec non ita nos praeveniat, ut eVertat liberum voluntatis ἰarbitrium . Quamobrem uti Semipelagiani sinum non iuvant ea loca Scripturarum sanctarum , quae clamant nostra interesse , converti . velle , quaerere , parare animam ς ita errorem illum non alunt, nec

fovent sententiae Ioannis saepe numero splendida oratione dicentis re- serre nostra credere, parere , & persectioris sanctitatis ponere fundamenta .

Iam vero dicendum aliquid de ratione praecipua , qua SemipeIastianus error sub vertitur. Est ea deprompta ex verbis Apostoli in I. ad Corinth. cap. 4. Quid autem habet, quod non aecepisti Iis testatur se fuisse convictum S. P. Augustinus, cum similiter erraret putans fidem , qua in Deum credimus non esse donum Dei, tertio de Predestinat. San- ectorum capite. Ouanti ponderis haec Apostolica verba sint ad revincendum Semipelagiani sinum dixi cap. xi. praecedentis dissertationis , repe- itam in hac quarto, S Ionge melius commonstrat Doctor Gratiae in quinto libri, quem nunc laudavi. Nec sentit oppositum S.Chrysostomus . Expendens Apostolicum testimonium Hom. xi i, Sed esto sis laudandus , inquit, θ' revera habeas donum , ct hominum judicium non e rumpatur : sed neque se oportet superbia esseret , quippe qui non ex te baber, sed a Deo accepist. Ruia igitur te habere semulas qaod non habes ZSed esto babeas, habent or alii tecum . stitur quod acrepisti habes, neque hoc tantum, dr illud, sed quicquid habes r non enim merita bao

Junt, sed Dei gratia . Ruamvis fidem ad eas , a vocatione eam accepisti ἔ quamvis peccatorum veniam adducas, quamvis dona, quamSis virtutes, omnia inde tibi provenerunt. RUd igitur habes, quυο , quod non acceptum babes Argumentum primum ae singulare istud est: eodem convictus fuit Augustinus r eodem Semipelagianos ipse oppugnavit ; eodem usi sunt Canone 6. Patres Arauxicani . Fluit nunc veluti sponte sua argumentationis nostrae pars quarta ἔδt apparet in Chrysostomi Orationibus reperiri ipsa Canonum adversus

226쪽

Liber Desmusquintus. Cap. II. 223

Semipelagianos editorum Uerba, atque vim , auctoritatemque verbo isrum . Dixi modo de Canone sexto Arauxicanor hunc attuli non semel, ' novissime cap. x I. & x il. de H. P. Facias, Lector, ejusdem Canonis cum recitatis verbis Chrysesto mi collationem. Legas ct Canonem alium Arauxicanae Synodi numero tertium . Eccum : Si quis invocatione huis

mana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, eontradicit Esaia Propoetae, vel e solo idem dicturi. Iuventus sum a non quoeπtibus me , palam apparui iis , qui

me non interrogabant. Hoc ergo Canone demonstratur necessitas praevenientis auxilii ex cap. 6s. v. i. Esaiae, & ex io. Epistolae ad Romanos 2O. Inquiramus nunc interpretationem Chrysostomi Hom. i8. in Epistolam ad Romanos . En illam : Non dicit, quod Usi per Ie Deum attrab re potuerim; sed er eorum, qui ex gentibus credebantsi tam dejiciens, O Duriusque quod totum gratia sua perseverit, dieit, Ego palam apparui iis , ego inventus sum . Vides in Chrysostomo vel ipsos Canones Araiaxicanos P Ergo imperitus , aut ad audendum projectus esse debet, quisquis tanquam Semipelagianum rodit & vellicat praeclarissimum Ecclesiae Doctorem , qui pr damnavit Semipelagianismi capitale decre- 'tum; qui explosit fallacia Massiliensium interpretamenta, S elisit argumentationes , antequam proserrentur; qui rationem primam ac Ualidissimam pro necessitate gratiae ad initium fidei promovit: qui praeformavit Arauxicante Synodi definitiones, ct Canones. Haec omnia praestitit Ioannes Chrisostomus . Igitur Semipelagianismum praefocavit potius, quam docuit. Atque haec erat propositio demonstranda.

CONTRARIA OBIECTIO REPELLITUR .

In eandem cum semipelagianis conspirasse sententiam S. Ioannen Chrysostomum nititur probare Gabriel vasqueZ disput. 89. cap. 4. e XIlom. 4 a. in Genesim , ubi docet Deum voluntatem nostram attendere& e X Hom. 2 . in qua ait aliquam ex nobis Funitentiam esse, ac proinde dilectionem & spem , quae tamen de se non sufficiat ad delendum pec- Catum , nisi accedat gratia Dei; quibus similia tradit Cassianus Collat. 2 o. cap. 8. Eamdem doctrinam habet Chrysostomus in Hom. de Danie Ie , & ser m. i. de Verbis Domini. Insuper addit risqueet disp. 9 i. cap. 8. ex Ι Iom. I . in Ioannem haec verba Chrysostomi: Hine admoneri possumus Deum suis in nor benefietis nostras nou praevenire voluntates,stu a uobis Deipi udum esse , m. Urget & Hom. I a. in Epist. ad Hebraeos, ubi parum a principio haec habet: oportet uor eligere primum quae bona sunt, ct tune ipse quae sua sunt introducit ἰ nou enim aute-eedit nostras voluntates, ne laedatur arburium . Possumus addere quae

scripsit Hom. 26. in Genesim de Noe: Quandoquidem quae sua erautomsia contulit, eorum etiam quae a Deo Iaut abunde potitus es . Et in Psi Zo, ea nobis principia . IIom. etiam 8. in Epist ad Rom. tradit fidem

227쪽

a et De Theologicis Disciplinis

dem praecedere, Sc gratiam impetrare. Denique pluribus in locis asis firmat gratiam iis conferri, qui reddunt se gratia dignos, ut Hom. i. de Sancta Pelagia. Profecto quisquis docet a nobis esse virtutem , nos divinis beneficiis non praeweniri, nostrum esse principium honorum Operum , ad nos pertinere ut Velimus & praeeligamus , ct gratiam dari iis, qui praebent se dignos gratia , is per omnia Semipelagianis adhaeret. Adhaeret ergo Semipelagianis Chrysi,stomus. Resp. dist. minorem: Semipelagianis consentit, qui docet virtu.tem esse a nohis deliberate operantibus & volentibus post gratiam . praevenientem , & inspirantem nobis bonam voluntatem indeliberatam; qui docet nos praevenire divina beneficia, qualia sunt augmenta gratiarum, sanctitas ct justitia, incrementa virtutum, aliaque huius. modi; qui docet nos praeeligere & velle , quatenus in voluntate nostra totum post prae moventem gratiam relictum est; qui docet dentisque Deum non antecedere voluntates nostras praemotione necessi tante

atque impellente; nego quod is Semipelagianis adhaereat. Qtu haec

omnia docet excludendo gratiam praemoventem, ac praevenientem, concedo . At Ioannes Chrysostomus gratiam hanc non excludit, ut supra demonstratum est . Ergo quamquam alicubi scribat, nos Ue e , nos praevenire honeficia Dei, nos praeeligere , nos dignos reddi voluntate nostra gratiis uberioribus , inter Semipes agianos immerito cooptatur. Ouamquam Uero haec responsio ex argumentatione nostra redditur

manifesta : singula objecta a Vasquesio , ct etia in aliunde superaddit cursitans repulsabo . Itaque Hom. 4a. in Gen. loquitur Chry stomus de eleemosyna, in qua Deus respicit voluntatem nostram , non censum ς quod probat exemplo mulieris, quae in gazophylacium duo tantum minuta projecit, & Sareptanae viduae , quae Prophetam pavit Eliam . Huic quidem voluntati rependit Deus remunerationes gratiarum : sed hanc voluntatem num sine gratia a nobis es. docet Chrysostomus Z Imo animadvertit Sarepta nam mulierem , ut Eliam paseeret, a Domino habuisse praeceptum & gratiam , & recitatis verbis Scripturae . Praeipiam mulieri vidua ut pascat te , statim ait , Vide spiritur gratiam . . dilecte . Quod si in hac ipsa Homilia ait nos a Deo adjuvari dum enitimur ad virtutum agones ; Ioquitur de gratia cooperante : Opponens

virtutem gratiae iis, qui spectant quidem , sed non adjuWant in ludis

Olympicis decertantes. Hom. a . demonstrat iustificationis gratiam non conserri adultis , nisi eos poeniteat, nisi sperent, nisi diligant. Et haec sunt Semipelagianismi argumenta Essent, si ad paenitentiam non requireret gratiam: sed hanc eodem loco commendat in servo, cui Dominus dimisit debitum , dicens : Sonus Dominus non solum quaπ- rum petiit, sed quantum ne cogitare quidem ausus fuit, dedit. Is enim ejus mos est, ut vincat, idi praeveniat petitiones nostras . Haec frustra requires in Collationibus Cassiani, unde errores scatent Semipelagia

norum a

228쪽

Liber Decimusquintus. Cap. II. 22s

orum , ut dicam proximo capite. In Homilia de Daniele Ioquitur de augmento gratiarum ἰ Daniel enim , puerique alii justi erant, Et illo gratia praevenerat benedictionibus dulcedinis. Hanc tamen Homiliam non eonstat esse Chrysostomi, eruditis pluribus repugnantibus . , augmentis gratiarum loquitur etiam in Hom. 26. de Noe , in i. de Pelagia , & ubicunque de iustis instituit orationem. Etenim eum Noe perfeAut dicatur, non consideratur a Chrysiostomo in principio, sed

in progressit virtutis : atque Pelagiam laudat martyrium patientem , postquam Dominus illi donaverat, ut pateretur . Martyres quidem . fortiter pugnantes gratia Dei consortari verum est: nec gratia coopeis rans tollit praevenientem , quemadmodum subsequens ac perficiens noα tollit cooperantem . Decima septima Homilia in Ioannem sermo est nota de prima voeatione ad fidem , sed de beneficiis collatis Andreae , quem sponte obtemperantem vocationi Dominus constituit Apostolum , & nia miliari consuetudine compleXus est . Hunc tamen locum depravatum contendit Gonetus de Praedest. disp. 2. art. I. f. 6. Sc legendum esse pr vestri, non autem Nou praetentri, uti legitur in Veneta editione anno ii 8 3. sed Iahitur manifeste, ut constat ex proxima antithesi, sed a nobis incipiendum, o c., ct ex Graecis codicibus, quos consulto perleia gens vidi ita habere: τὰ ιν ἔτι ἡ τοῦ ciλλει - , ῶν ἐ-is e δωρεως. &c. In Hom. I 2. ad HebraeoS liquet, ut observatum est supra , eXcludi praemotionem necessitantem ἰ atque, ut adnotavit Habertus , si sermo non de iis, qui sunt in privatione gratiae , sed de iis . qui stant, currunt, Se potestatem habent non dandi in commotionem pedem suum . Quod colligitur ex verbis sequentibus: Diamsi curras ,

etiamsi studium adhibeas , ne tuum exsimes , si quid recte gestum es. Nisi enim caelesti auxilio potiaris, omnia frustra funt. Denique in Epistolam ad Romanos IIom. vi II. dum ait fidem impetrare gratiania, loquitur Chrysestomus de Gratia sanctificante ς siquidem & haec habet eodem Ioco, coedit fides per gratiam attracta. Ouare ex his apparet argumenta omnia, quae adversus doctrinam Chrysostomi proseruntur , vitrea esse, & ficulna: atque inter Cassianum, Hilarium, Vincentium , aliosque Semipelagianos , doctos alioqui, sanctosquαviros, nec non inter complures nullius falsae doctrinae suspectos, ct sapientia praeclaros , extare & eminerti Chrysostomum , aeuantum lenta Iolent inter viburna cupressi.

De sanctis viris, quorum doctrinam fuligo Semipelagiani erroris aspersit.

ΡRAEMiTHNDuM est nihil derogare sanctitati ae virtuti eorum, qui ante eXploratam circa praevenientis gratiae auxilium veterum tradi- To. III. F f tionem,

229쪽

Hs De Τheologicis Disciplinis

tionem , expressasque definitiones Romanorum Pontiscum , aut sanctorum Conciliorum , profundissimas gratiae ac libertatis quaestiones aut ignorarunt, aut non eXacte explicaverunt: aut proprio indulgentes ingenio fallaci sensu , quod cujusvis hominis est, quaedam verha fuerunt 'interoretati. S. enim Prosper Semipulagianos Massilienses in Epistola ad Augustinum servos Dei, ac tales, qui vitae meritis ceteros antecellerent , spiritualium studiorum viros , claros egregiosque in omnium vir tutum studio, & in ceteris Augustinianae admiratores , sectatoresque doctrinae appeIlat. HiIarius etiam illos suinma cuin laude commemorat, & scribit illos, hoc excepto, quod pertinet ad initium fidei, in factis S dictis omnibus Augustini sanctitatem fuisse admiratos . Dum

ergo illos Semipelagianos dixero, non ilIorum personam me accusaturum declaro, non mentis pervicaciam , non voluntarium errorem , sed

solam falsitatem doctrinae , qualem in suis quoque scriptis ante Episc patum editis S. Augustinus deprehendit, & qualem Vasquesus absque ulIa Sanctorum injuria suspicatus est in Chrysostomo, S in Marco Eremita. Quare si forte nobis vel excidit hactenus, vel in posterum defluet verbum aliquod contumeliosum , quod δ pectore nostro utina in non erumpat. ς sancte profitemur dogmata nos adversiri, non Au Et resς quemadmodum aiebat Prosper in Pelagianae pravitatis reliquiis που mediocris virulentia fibram nutriri, cum tamen, ut diximus, sanctitatem Massiliensium debitis laudibus celebraret. His vero praemissis sit

PRomsITIO I. Cassianus non potest a SemipeIagianismo excusari. Probatur i. Testimonio Isidori Pelusiotae Cassiani condiscipuli, ί qui Epist. Io9. loquacem & temerarium appellat, & doctrinae S. Augustini impugnatorem : ex Adone Viennensi, qui in Chronicis ad annum 425 . scribite opera illius a Catholicis cautissime legeuda , maxime de libero arbitrio ct stratia; addit errores illius non ad plenum purgare potuisse, cum vellet, Cassiodorum Senatorem Ra Vennatensem rex Cassiodoro ipsis scribente cap. 29. Divinarum institutionum Cassianum purgatum ab erroribus etiam a Victore Martyritano : ex Thoma Bra duardino, qui lib. a. de caussa Dei cap. 4. Cassiani sententias appellat H reticas , ct Pelagiam veneno prae antes: ex parente Ecclesiasticorum Annalium, qui ad annum 4 3. 1hribit certo falli, qui Cassianum i credunt fuisse omni ex parte eatholicum. His consentiunt omnes sere Scriptores. Non ergo absque magna testimon lorum auctoritate Semi- pelagianismi Cassianus insimulatur. II. Prohatur ex quo in S. Ossicio

Generalis Inquisitionis Hispaniae damnata fuit haec propositio Thomae deIture n.: Cainanus non fuit Semipelviauus . Vide Gongales contro V. I U. art. 9. III. Probatur quoniam S. Prosper adversus Semipelagianos fidem ea tholicam egregie defendit. Illum his verbis commendat in Martvrologio Romana Ecclesia, Truditione pietate insignis asiersus pelagiano

230쪽

Liber Decimusquintus. Cap. III. 227

gἰσποι pro fide eatholicastrenue decertavit . Illius opera dicuntur a Gr-lasio in Concilio Romano eustodienda ct recipienda . Ex illius & Augustini seriptis fabricati sunt Canones Synodi Π. Αrauxicanar. Ipse autem Prosper suum maxime studium contulit in reseIlendo Cassano . Editum adversus hunc librum contra Collatorem , constat ex titulo, constat ex Cassiani verbis passim in hoc libro productis, constat ex cap. a. ejusdem operis, constat ex antiquissimo Corbeiensi Codice praeserente hunc tit Ium: Liber S.Prosperi pro Praedicatoribus Gratia contra librum C lavi Presisteri, qui praenotatur De protetaioue Dei.Haec est Collatio II. habita cum Abbate Chaeremone . Ouod autem Antonius Boueat respondet in hac Collatione non esse sensum Cassiani, ab eoque historice referri sententiam Chaeremonis , refelletur infra ipsius Prosperi expressissimis veris his . IV. Probatur ex decreto Gelasii, qui statim post recepta opustula Prosperi ait, opuscula Cassiani Presisteri Galliarum apoervba . Triplici autem sensu dicitur aliquis liber apocryphus , vel quod non sit auctoritatis di Winae & in Canone Scripturarum sanctarum , vel quod inceristum habeat auctorem , Vel quod doctrinam exhibeat non plane catholicam . Opuscula Cassiani nequeunt appellari apocrypha primo & secundo sensu; non primo, quoniam dicerentur apocrypha etiam opera 'Prosperi, aliorumque Sanctorum , quae ibidem declarantur esse recitapienda & custodien0a : non secundo , propterea quod Auctoris, idest, ipsius Cassani nomen apponitur. Sunt ergo Apocrypha eo quod doctri nam contineant non undequaque Catholicam . Hanc Gelasii Censuram impetere quidam volunt, non Collationes Cassani, sed libros de Institutis Monachorum . Verum si id concedatur , quid inde Z Profecto si

queretur hos quoque libros non esse immunes erroris, ut reVera non

esse demonstrat Norisius lib. a. cap. r. β. Interim. Neque est ulla ratione probabile Romanum Pontificem expungere reIiquos Cassani libros, non illum de Protectione refutatum a Prospero ibidem insignibus Gelasii Iaudibus celebrato . Ipsum vocabulum opuscula Cassiaut videtur appellare non omnia hujus Scriptoris Volumina , sed e grandioribus voluminibus ad refellendum excerpta . U. Probatur ipsius Cassiani verbis.

Cui posteaquam collat. xi ii. cap. scripserat non sesuna actuum , verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, quae sane verba videntur esse catholica, sequenti cap. 9. venena spargen S, ut

autem evidentius elareat c inquit ille etiam per natura bonum , quod beneficio Creatoris indultam es, nonnunquam bonaram Soluntatum prodire principia, quae tamen nisi a Domino dirigantur ad consummatioNem virtutum pervenire non possunt, e solus testis est dicens, GAle adjacet mihi, perficere autem honum non iuvenis . En manifeste Casis anus initium bonae voluntatis a nobis esse autumat, exponens quae di Xerat tertio capite , intelligenda esse aut de gratia conditionis , qualis est facultas arbitrii, aut de eo quod accidit nonnunquam, S inpor-

SEARCH

MENU NAVIGATION