Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a 8 De Theologicis Disciplinis

Insuper obiiciebant verba Apostoli ad Rom. x. 9. Si confitearis ore tuo Dominum Jesum , ct in eorde tuo credideris, salvus eris e &quae ibidem , atque ad Hebraeos X l. proseruntur in fidei commendati nem . Resp. ad I. Sanctus Pater memorati libri cap.XI. num .22. sie dici, Si eredideris, salsus eris, quemadmodum dicitur ad Romanos vi II. 13. Si spiritu fatia earuis mortificaveritis, Sivetis . Utrobique enim unum cxigitur , alterum offertur . Igitur ut facta carnis mortificare donum Dei est , ita donum est confiteri & credere Dominum Iesum. Ceterum credere , mortificare opera carnis , aliaque id genus nobis praecipiuntur , & dona Dei esse monstrantur; quoniania ipse facit ut faciamus , ipse prior elegit nos, ipse Operatur in nobis velle & perficere , ipse denique est electorum suorum virtus, fortitudo , ac praemium. Quod de laudibus fidei dictum est, solvitur a D. Prospero cap. 36. adversus Collatorem e e sotas enim laudat Boismiuum fidem; sed pro boe bono eorum agit gratias Deo . Uideatur idem Apostolus ad Rom. I. g. Opponebant 4. Matthaei vi r. 7. scriptum est: Petite, ct dabitur Cobis: qvierite, 9 invenietis : pulsate, ct aperietur vobis . Ergo petere , quaerere , & pulsare nostrum est e cetera DeuS supererogat. αResp. nostrum quidem esse petere , quaerere , pulsare , at non sine gratia praeveniente atque excitante . Nihil peti a Deo , ut oportet, sine gratia demonstrat S. Pater de Dono Perseu. cap. 23. ex orationibus Ecelesiae, qui hus Dominum obsecramus, ut faciat nos, quae sibi sunt placita, postuIare e stuando enim, inquit, non oratum est in Delesia pro infidelibus, atque inimicis ejus ut erederent a. Ex Apostolo ad Rom. v m. is. Acoepistis spiritum adoptiovis filiorum , in quo clamamus, Abba, Pater: & v. 26. Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus in

xarrabilibus , atque ex divinae scripturae locis consimilibus . Quibus recitatis , & expositis , e tendaut ergo , inquit, quomodo subiuntur , qui putant ese a nobis , non dari nobis , ut petamus , quoeramus, pulsemus : ct hoe esse dicavi, quo gratia praedicetur , merito nostro uis quatur illa , eum accipimus petentes , ct iuvenimus quarentes , aper rurque passantibas . Nec volunt intelligere etiam hoc divini muneris esse, ut oremus, hoe es, petamus, quaeramus, atque pulsemus. A dit praeclarum Ambrosii testimonium , aliaque plura . Atque dicta modo de petitionibus , de quolibet bonae voluntatis motu, vel opere ad iustificationem spectante constanter teneto. Quinto objiciebant nonnulla Scripturarum sanctarum eXempIM, Primum est Davidis , cujus voluntas aedificandi templum bona erat, &Commendatur 3. Regum cap. 8. i 8. nec tamen erat a Domino, qui elegit filium ejus, ut illud aedificaret nomini Domini Dei Israel. Potest ergo similiter esse a nobis sine Deo bona voluntas credendi, quae hona sitae henemeren . Alterum eriςmplum est Cornelii, cujus orationes S cle . mosynae

252쪽

Liber Decimusquintus. Cap. IV. a s

mosynae promeruerunt, ut per Apostolum Petrum instrueretur in fide. quemadmodum fuse narratur in X. cap. Actuum Apostolorum . Tertium est Zachaei, qui dum quaerebat videre Iesum , S ascenderat hac de causiasa in arborem ficus , dictam Arabice Giumum , Syriace fleum Bis 'em , a Dioscoride SFaminum , ab Evangelista Σωωρ is , Beomorum;

audire meruit Lucae I9. s. Hodie in domo tua oportet me manere . Quaristum est Nathanaelis, quem Iesus vocavit ad fidem , quoniam Uerus erat Israel ita , neque dolus erat in illo, ut habetur Ioan. i. 47. Ultimum est Latronis, qui conversus ad Iesum meruit audire, Horie mecum eris in paradiso et Lucae XXI II. 63. Generalis responsio est haec omnia agere gratiam Salvatoris, ut inquit S. Prosper contra Collat. cap. 8. n. 22. Deinde expendamus singula. Non sequitur voluntatem aedificandi templum in Davide minime fuisse a gratia, propterea quod Deus elegerat ad opus istud Salomonem . Patri enim dederat Deus bonam voluntatem, filio concessit etiam operis complementum : cumque ille operetur in nobis velle , ct perficere pro suo heneplacito , uni gratiam inspirat ut velit, alteri etiam largitur ut faciat. S. Prosper citato libro cap. I 2. n. 3 s. id duplici exemplo confirmat . Primum est Apostolorum , qui utique bonam Voluntatem praedicandi Evangelium ex Deo habebant; S tamen eum tentarent ire in Bithyniam , Act. I 6. 7. uon permisit Spiritus Iesu . Alterum est quotidianum in Ecclesia, quae orat pro inimicis suis, idest, infidelibus, etsi horum plures Deus nequaquam elegerit. Atque id, inquit Prosper. Melasia numquid non ex spisitu Dei Deit Paullo supra caussam reddiderat , cur Deus noluerit templum aedificari a Davide , cui honam voluntatem fuerat elargitus : nempe ob typum ac significationem mysterii. Praefigurabat enim Salomon Christum Dominum , a quo Ecclesia , cuius templum figura est, suerat construenda : atque ita sane, ut nullus

alius poneret aedificii fundamentum , idest, initium fidei; sed esset Christus lapis angularis , ct caelestis Ierusalem arctificator. Quantum ad

Cornelium pertinet: respondet S. Pater de Praed. SS. cap. 7. ejus oravitiones & eleemosynas Deo fuisse utique aeceptas , antequam credidisset in Christum: Nee tamen sine aliqua fide donabat, ct orabat; nam quomodo invoeabat, in quem non erediderat Deerat itaque ei fides e plicita in Christum; credebat tamen in Deum , nec sine gratia ReparatoriS . De Zachaeo ita S. Prosper cap. 7. num. 39. Ne lateret eausa B

tur salutis, adjeest, Venit enim filius hominis salvum farere, ct qum rere quod perierat: ut quem agnoscebamus salvum factum, sciremus aquaereute praventum. Sequitur eodem loco de conversione Iatronis r In

latronir quoque justificatione, etiamsi nulla operantis gratiae intelligeres

tur indisia; nonne eum omnibus credentibus etiam ipsum reciperemus

adtractum , disente Domino, omnia mihi tradita sunt a Patre meo , eritam exaltatus fuero, omnia traham ad me fum Inter omnia autem

253쪽

diso De Τheologicis Disciplinis

hune vel traditum esse , vel tractum , etiam ipsius confessio Leet. Duieam aliquandiu bluisbemasset in sum ori tum , repente est mutatus, ct dixit, Domine , cte. De Nathanaele legimus ibidem dixisse Christu in v. 48. Priusquam re Philippus vocaret, cum esses subficu, novi te. 2 Vae Domini viso, inquit D. Bern. in Cantica , nunquid gratia praeparatio non fuit Z Itaque manifestissime credendum est, quod ct illius latronis , quem Dominus ad Paradisi patriam revocavit, ct Cornelii Ceuturiovis , ad quem e fugelus Domini mistbs est, ct Zaebaei, qxi ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natara, sed divinae largitatis donum . Ita Synodus II. Araux. Canone et s. Si quaeras quomodo Cornelius, ct infideles alii antequam converterentur ad Christum aliquod bonum opus facere potuerint virtute pratiae, cum primus gratiar effectus sit ipsa fides et respondeo quod in ipsa fide primum considerari potest sancta cogitatio & collustratio mentis, deinde inspiratio sanetae voluntatis audiendi Evangelium ex desiderio salutis aetemae; ulterius deli heratus assensus, suc actus ipse credendi. Fides ergo dicitur primus effectus gratiar, non quantum ad assensum , sed quantum ad praecedentem illustrationem , atque inspirationem . imo ante emplicitam fidem in Christu in , potest per gratiam excitari in nobis fides in Deum, &sancta cogitatio, quae suffciat ad reserenda opera nostra in ipsum Deum, itaut plura infidelium opera bona sint, in illorum quoque sententia, qui ad omne opus honum cum gratiam, tum relationem in Deum existimant necessariam .

Denique objiciebant Semipelagiani testimonia quaedam Sanctorumae in primis ipsus Augustini; qui Epist. Ioa. quaest. a. num. I 4. scripsit, tune voluisse hominibus apparere ori tum , ct apud eos praedicari δε-

trinam suam , quando sciebat, or ubi Riebat esse, qui in eum fuerant

eredituri. Sed respondet S. Pater de Praedest. SS. cap. IX. num. l8. se haec dixisse sine praeiudicio latentis consilii Dei, aliarumque caussarum .

Quid enim est verius , inquit, quam praescisse Christum qui, 'r quando , ct quibus Aeis in eum fuerant eredituri ὶ Sed utrum praedieato sibi

Christi a seipsis habituri essest fidem, an Deo donante Iumpturi , idest,

utrum tantummodo eos praescierit, an etiam praedestinaverit Deus, quaerere ae disserere tune necessuriam nou putavi. Proinde quod dixi tune

voluisse hominibus apparere Christum, ct apud eos praedicari do Irinam suam, quando Ietebat, θ' abi sciebat esse , qui in eum fuerant credi- ruri , posset etiam sie diei, tunc voluisse bominibus apparere Chri tum , ct apud eos praedieari doctrinam suam, quando Riebat, θ' ubi Riebat

esse , qui electi fuerunt in ipso ante mundi constitutionem. Haec omnia Augustinus & Prosper adversus capitale dogma Semipelagianorum . De speciali dono perseverantiae disputabitur libro XVI II.

254쪽

Liber Decimusquintus. Cap. V. a s I

uaeritur an Semipelagiani gratiam aliquam interiorem ,

ad initium Mei agnoverint necessariam.

IANsrNrus lib. 8. de Η. P. eap. 6. asserit Massilienses etiam ad initium

fidei veram aliquam interiorem gratiam admisisse, S in hoc proprie illorum situm fuisse errorem , quoniam vellent usum & abusum ipsius gratiae relinqui in liberi arbitrii potestate . Ioan. Baptista Gonet eruditus Thom ista disp. a. de Grai. cap. I. aliam a Ian senii sententia putat eorum, qui docent inter Semipelagianos aliquos omnem prorsus gratiam ab initio fidei, & meriti removisse, alios talem admisisse, quaecum esset pure indifferens, & liberi arbitrii determinationem non effice inret , sed expectaret, locum aliquem naturali merito relinqueret: quod docet Franciscus Macedo in mente divinitus inspirata, art. s. S defendit satis erudite ipse Gonet. Haec sententia quatenus ponit distrimen inter Semi Iagianos, nullatenus differt a sententia Ianienti; nam Ianknius lib. . cap. a. idem tradit ἰ imo profitetur se controversiam non m vere de primis Semipelagianis , qui omnem gratiam ad initium fidei Sehonae voluntatis penitus respuebant, quibus accenset Faustiim Sc Cassanum ; sed de alia famone, eorum stilicet, quos contendit gratiam Christi non praedeterminantem admisisse, & in hoc illorum consistere errorem . Quare Gonet recurrendo ad duplicem sectam Semipelagianam non recte difficultatem assequitur, neque hac ratione videtur oppositis argumentis satisfacere . Et multo minus impugnari potest Ian senius testimoniis Cassani, aut aliorum de prima Semipelagianorum factione, ut facit Antonius Boueat dissert. Praeamb. de Grat. artic. 3. Nam Ianknius ultro fatetur Cassianum ad initium fidei nullam veram gratiam reapse admisisse. Discrepat tamen alio ex capite Goneti sententia ab opinione Ian senii, quod is haeresi in Semipelagianam constituit in indifferentia ac potestate liberi arbitrii utendi & abutendi gratiae adjutorio pugnans pro necessitate gratiae inserentis necessitatem . A quo pravo dogmate cum Gonetus S Macedo sint alieni , habent sibi consentientes ex Thomistis, atque Nostratibus satis multos , inter quos Auctor Scholae

Thomisticae vindicatae animad. 26. connumerat Salmanticenses , Conintenssinium , Piccinardum , alios. Fulgentius Bellelli parum ab his discrepat contendens Semipelagianos non denegasse ad initium fidei gratiam Conditoris, sive Adjutorium collatum Adae, sed gratiam Redemptoris tantummodo . Ex adverso nullam veram gratiam praevenientem

initia fidei admissam a SemipeIagianis defendunt qui gratiam per se ei cacem rejiciunt, ut faciunt Medistae omnes . Item aliqui hujus gratiae Propugnatores, ut noster Basilius Poncius Relect. de Grat. necessitate Ii a P. I. Di tiros by Cooste

255쪽

De Τheologicis Disciplinis

dam alii, quorum et rca emcaciam gratiae sententia perplexa est , ct ambigua , ut Honoratus Tournely lib. I. de Gratia pag. 92. Videamus, quae singulos moveant, tum inde isdicium nostrum nec perverse , nec acerbe dicturi. Semipelagianos gratiam aliquam indifferentem ad fidei initia non denegasse pIuribus argumentis posset monstrari. IS. Prosper in Epist. ad Augustinum num . . ita de quibusdam Semipelagianis scribit: xuidam vero horum in tantum a Pelagianissemitis πon declinant, ut eum adeonfitendam eam orsi gratiam, qua omnia praveviat merita eo an-tur , ne si meritis redditur , frustra gratia nominetur : ad conditionem Bane velint uniuscujusque hominis pertinere , in qua eum nihil prius merentem, quia nec exsentem, liberi arbitrii ct xationalis eratia Cremtoris insituat ἰ ut per diseretionem boni di mali ad eoenitionem Dei, ct ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem e atque ad hane gratiam , qua in Cisso renaseimur stervenire per naturatim silicet facultatem, petendo, quaerendo , pulsando , ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo latroeat, quia bono naturae bene usus , ut ad sam Diavantem gratiam initialis gratiae ope meruerit pervenire. Uhi videt tu Prosper hos Semipelagianos redarguere , quod nullam gratiam admiserint, praeter gratiam Conditoris homini primo collatam . Neque enim dici potest per solam gratiam initialem intelligi hoc loco nudam facultatem arbitrii, quia hanc non denegabant nec rigidiores illi Semipelagiani num. 3. deseripti . II. Prosper paucis interiretis omnem dirimit controversam , scribens admisisse quidem gratiam aliquo sensu praevenientem , sed quae subderetur hominum voluntati: Nec eonsiderantse gratiam Dei, quam eomitem, non praviam Bumanorum volunt esse meritorum , etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea secundum suam phantasiam Mn negant esse praeventas. III. Sunt his etiam clariora verbae Hilarii seribentis : Caeteram ad uultum opus vel incipiendum, nedum

perfieiendum quemquam sibis mere posse consentiunt. IV. Idem fatetur

Augustinus de Praedest. SS. cap. i. Pervenerunt etiam , ut praveniri vo-Iuntates hominum Dei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum

vel ineipiendum, vel permundum sibi quemquam sufficere posse eo e

riant. V. SemipeIagiant non solum negabant eta donum Dei initium fidei, sed etiam finalem perseverantiam : at ad finalem perseverantiam non denegabant necessitatem gratiae indisserenter prae moventis. Ergo neque eam negabant ad initia sanctae eredulitatis . VI. Ut constat ex Epist. Hilarii num .6. Semipelagiani moleste ferebant discrimen traditum ab Augustino inter gratiam collatam Adae, sine qua per liberum arbitrium perseverare non poterat, S gratiam nunc praedestinatis praepa ratam , qua Perseverantia ipsa donatur : S in hoe solo volebant a primo homine Omnium distare naturam , ut illum integris viribus volus Digiti by ,

256쪽

Liber Decimusquintus. Calλ V. a s 3

tatis lavaret gratia volentem , sime q*σ perseverare non poterat; horaatem omissi ct perditis viribus credentes tantum non solum erimi proin aras , veram etiam sussulciat ambulanter. Si ergo Massilienses notia denegabant in Adam adjutorium sine quo ad omnia opera se Iutaria, neque illud negabant in hominibus lapsis ad fidem. VII. Auctore eodem Hilario num asserebant Semipelagiani non valere de fide argumentum Augustini petitum ex verbis Apostoli, Quid autem babes, quod non

Oeeipisti & rationem hanc afferebant, cum in eadem uatara remanserit, liret vitiata, qua prius fana ac per festi donata sit. Abominabantur tamen & damnabant, si quis existimaret, quicquam virium in alia quo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit. Fatebantur ergo in

homine lapso virtutem credendi, at in homine primo potestatem quain Iecunque bonum opus perficiendi. Atqui in homine primo nequaquam denegabant ad persectionem , ct consummationem honorum operum adjutorium sine quo , sive gratiam pedisequam, S versatilem . Ergo neque hujus adjatorii necessitatem inficiabantur ad fidem habendam . VIII. illam praedestinationem S gratiam Semipelagiani negabant, ex qua putabant induci fatalem necessitatem , removeri virtutes , & layss curam adimi resipiscentiae, afferri sanctis occasionem torporis: haee autem non arbitrati sunt consequi aut ex praedestinatione, quae pendeata praescientia meritorum, aut ex gratia Molinistice suffciente, & quaest ad nutum voluntatis suspensa . Negabant ergo selam gratiam per se esticacem , ct praedestinationem secundum propositum . IX. Nullibi Iesimus Augustinum adversus Semipelagianos argumentatum fulta abim proportione, quae intercedit inter gratiam ordinis naturalis, S actus supernaturales. Quod sane argumenti genus Obπium erat, atque palmare, si ad initia supernaturalium operum nulIam aliam Semipelagiani gratiam requirebant, quam naturalem . Igitur praeter naturalem gratiam,

dicendi sunt aliquam sirpernaturalem probasse. Haec sunt pro una parte

argumentationes praecipuae .

Pro alia autem parte stant, quae sequuntur . I. Initialis gratia , quam fatebantur Semipelagiani non alia est, quam naturalis facultas pertinens ad conditionem naturae . Non ergo est gratia supernaturalis indifferens . Antecedens demonstratur ex verbis Prosperi n. 3. prolati Praecedenti paragrapho argumentatione l. Quidam vero , M. II. Assi mat idem Prosper, hane fuisse Semipelagianorum assertionem , mamrum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aternam : quantum autem ad arbitrii libertatem , ah bis eam apprehendi, qui Deosponte crediderint , er auxiliam gratiae merito eredalitatis acceperim. Ita in ea dem Epist. num. s. Constituebant ergo aliquod fidei merkum ante superinnaturalis gratiae auxilium. III. Ex eodem Prospero paullo infra vole-bdnt obedientiam priorem esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qμ silvarar, non ex eo eredendum sit stare, quisalvat: iustas hominis Diuiti sed by GOrale

257쪽

as De Theologicis Disciplinis

minis divina gratiae sibi pariat opem , mn gratia sibi humauam subselat

Φοluntatem. Ergo initium salutis in naturali potestate , & obedientia arbitrii gratiam praxedente eonstituebant. IV. S. Pater Augustinus de Praed. Sanctorum cap. I. confitetur, se ante Episcopatum laborasse eoisdem cum Semipelagianis errore et putabat enim, Fidem, qua in Deum

eredimus non esse donum Dei , sed a nobis esse in nobis , ct per illam nos impetrare Dei dona, quibus temperanter, ct juste, ct pie vivamus is

hoc saeculo. En expresse Semipelagianum errorem in eo situm , quod fi Ibs dona supernaturalium gratiarum praecedat. U. Bonifacius secundus Papa in Epist. ad S. Cassarium Arelatensem data ineunte anno spo. ita de S mi pelagianis loquitur . Indicas, quod aliqui Episeopi Galliarum , eum retera jam bona ex Dei aequieverint gratia provenire , fidem tantum, qua in Christum credimus, natura esse velint, non gratia . VI. Impugnans Augustinus Semipelagianos a cap. a. de Praedest. M. usque ad libri postremum probat eos non recedere a damnato dogmate Pelagiano e Gratia seeundum merita nostra datur , quoniam aliquid praecederet ex hominibus propter quod gratiam consequantur, ω non pertinet cinquit ad Dei gratiam, quod eredere eaepimus . Igitur Semipelagiani eatenus ad Pelagianismum declinabant, quatenus ante largitionem gratiarum i cabant in nuda potestate arbitrii initia fidei . VII. Secunda Arauxicana Synodus canone s. & . definit initium fidei non esse in nobis naturaliter, O per naturae vigorem . Igitur Semipelagiani quos canones illi perstringunt, putabant primordia fidei ex vigore , & nativa facultate arbitrii prodire. VIII. Damnata est ab Innoc. X. & Alex. VII. quarta propositio Ian senii: Semipelagiani admittebant gratia interioris nees ratem ad singulos at3us etiam ad initium fidei et Et in Me erant Baretici, quod vellent eam gratiam talem esse, eui poss)t bumana voluntas obsistere ct obtemperare. Quamquam vero haec propositio in postrema parte aperte haeretica sit, collineatque scopo Iansenti propugnantiis gratiam ,

qua evertitur libertas indifferentiae et nihilotamen minus, cum simul declarata sit & haeretica & falsa , non selum videtur damnata quantum ad dogma expressum secunda parte , verum etiam quantum ad doctrinam Semipelagianam delineatam in prima . IX. Tandem , ut pares sint numero pro utraque parte rationes, ex quo nulli bi Augustinus Semi- pelagianos revincat quod gratiam denegarent ad operum bonorum consummationem eamque illi palam faterentur, consequens est ut ad

bene operandum admiserint veram gratiam, non tamen efficacem &adjutorium quo , manifeste ab illis repudiatum . Igitur ex quo Augustinus ubique Semi Iagianos exagitaverit, quod ad initium fidei gratiam negarent, S hanc ipsi faterentur esse in nobis ex nobis , insertur ex Opposito ad initium fidei non admisisse gratiam indifferentem, nec adjutorium sine quo , necessarium juxta Semipelagianos ad opera persi

cienda .

258쪽

Liber Decimusquintus. Cap. v.

In tanta opinionum diversitate Orta ex argumentis partim verosi iam ilibus , partim non recte ponderatis; principio indubitatum est di 1plicuisse Semipelagianis gratiam victricem , S praedestinationem , si We discretionem electorum secundum Dei propositum, S absque operum praestientia. Quod liquet primo ex Epistola Prosp. num. I. ubi dicuntur Semipelagiani asperrimam putasse Augustini doctrinam, objicientes , removeri omnem industriam , tollique virtutes, s Dei rensitatio humanar praeveniat voluutates, O sub hoc praedestinationis vomine fatalem quandam induci necessitatem . Confirmatur ex Hilario stribente, quod moleste ferebant ita dividi gratiam, quae vel primo bomisi data es, vel nune omnibus detur, ut ille aec erit perseverantiam , non qua fieret, ut perseveraret, sed siue qua per liberum arbitrium perseverare non posset: nuue vere sauciis in re Num per gratiam praedestinatis non tale adjutoriam perseverantia detur, sed tale, ut eis ρerseverantia ipsa donetar , non suum ut siue isto dono perseverantes es' non possint, veram etiam, ut per hoc donum noππisi perseverantes sint. Idem demonstratur, quod nollent gratiam sibi subjicere voIuntatem , nec praeviam esse humanorum meritorum , sed comitem, ut satis apparet ex dictis. Quare argumenta Prosperi, & Augustini non selum probant ad initium fidei necessitatem gratiae sufficientis , sed etiam necessitatem gratiae efficacis , quae suum consummat opuS, quae nulla ancipiti causa suspenditur, quae disternit unum ab altero, quae facit ut faciamus: ut constat ex praecedenti capite, R ix. de Η. Pelagiana . Deinde affirmo, fallaciter Ian senium duas ex Epistola Prosperi distinguere Sectas Semipelagianorum , quorum alii nullam reram gratiam admitterent, reliqui praevenientem faterentur , sed pedisequam , atque

a voluntatis nutu pendentem . Etenim Prosyer num. 3. narrat Semipelagianos aliquos reprobasse Augustini dogmata circa praedestinationem S gratiam, S de sendisse obstinationem suam vetustate, idest antiquorum Patrum subobseuris expositionibus : sed interpellati ut sua exponerent sensa , respondebant se nihil invenisse quod placeret, ct de his tacendum esse , quorum altitudiueis nullus attigerit. Addit eo pervenisse pervicaciae, ut definirent fidem nostram aedificationi audientium esse contrariam , ae sie etiamsi vera sit, non promendam . En tibi primam Semipelagianorum factionem non ambiguis interpretamentis, sed verbis Prosperi delineatam . Alii etiam manifestius ad Pelagianas semitas declinantes, non occultabant sensa sua ; sed fide in distinguentes ab operibus asserebant ad initium fidei sufficere naturalem facultatem, &initialem gratiam pertinentem ad conditionem rationalis creaturae, quae gratia est , quatenus Deus instituit hominem capacem diseretionis honi S mali, nihil merentem , quia non existentem : autumantes initia fidei, S uoluntatem ci edendi non excludere gratiam ad hona opera necessa Vi-m, propterea quod putabant adnumerandum non eme alicui operi

259쪽

De Τheologicis Disciplinis

curationis unumquemque regrotum velle sanari . Atque ita seeundum sitam phantasiam constituebant gratiam subditam voluntati, etsi Woluntatem a gratia illa initiali fatebantur esse praeventam. Haec iisdem. re verhis S. Prosper num. 4. ab ea Periodo, stuidam vero, recitata superius . Con Ueniebant itaque Semipelagiani omnes in reiicienda sententia S. Augustini: discrepabant, quod alii non declinabant a semitis Pelagianis circa fidei initia; alii nee gratiam praevenientem, quae ad fi dem requiritur expressis verbis admittebant, nec respuebant, rati ad fidelium aedificationem nec veritatem esse promendam. Ea propter Augustinus contra Semipelagianos duos edidit libros; unum de Praedestinatione Sanctorum ad probandam gratiae neeessitatem ad fidem r alterum de Dono perseverantiae ad demonstrandum hanc esse donum Dei speciale , &a se traditam praedestinationem populis praedicandam. In una Semipelagianorum factione erat Cassianus ς qui Collat. X m. cap. I . niti tur demonstrare nostrum non esse bonae Voluntatis principium exemplo Pauli & Matthaei, & stat m docet oppositum exemplo Zachaei ,

S Latronis, inserens neutrum dicendum esse, neque nostrum esse

principium fidei, neque semper Dei gratia nobis fidei principia inspirari. Ouamobrem S. Prosper cap. V. Contra ColIatorem num. 13. :Pouis plurima testimonia cinquit quibus nune validum , suse infirmum liberum arbitrium demonstretur, quasi quidam sint qui prcpriis viribus .mpleam, quod alii Deere nisi Deo adjuvaste non possunt. Ubi etiari advertendum est Semipelagianos sibi contradicere , Sc nunc videri Catholicos , nunc Pelagianos , ut observat ibidem heatus Prosper . Praeterea indubitatum est Semipelagianos omnes etiam ad initium fidei admisisse gratiam illuminationis , etiam interioris. Primo quia S. Prosper in Epist. ad August. ait, quod haec ipsorum definitio, S pr sessio est, omnem hominem ad credendam ct operauium divinis institutionibus admoneri. Qui ergo Evangelium non audierunt, admoneri debent occulta alia revelatione. Ad haee : etiam Augustinus, cum simi- .liter ante Episcopatum erraret, profitetur etiam tunc existimasse neminem posse credere , si nos pracederet praeosium veritatis. Insuper ut argumentatur Petavius de H. Pelag. cap. ix. num. 2. I. ac a 2. si gratiam internae illustrationis Semipelagiani denegassent, fuissent deteriores Pelagianis , qui tandem gratiam hanc agnoverunt. Tandem etiam The philus Raynaudus in Proloquio ad Valerianum ait quosdam assinXisse Semipelagianis, quod internae revelationis ademerint auxilia. Legatur citato loco Petavius.

Asserendum postremo est, Semipelagianos ad initium fidei non admisisse gratiam , quae ad illuminationem mentis addit inspirationem di lectionis per subministrationem Spiritus Sancti. Quod primum demon stro ex Epistola Hilarii n. a. ubi ait, Semipelagianos probasse sententiam Augustini in Expositione quarumdam Propositionum ex Epist. ad Rom.,

retra.

260쪽

Liber Decisusquintus. Cap. U. as

retractatam tamen Iib. I. Retract. cap. 23. n. p. Ea sententia est: Sed

quoniam Spiritus Santius nos datur, nisi eradentibus; non quidem Deus eligit opera, qua ipse lar itur , eum dat Spiritum Sanctam , at perearitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quisque eredat , ct in aecipiendi voluntate termaueat, nos areipit donum Dei, ides, Spiritum Sosium , per quem μfusa caritate bonum possit operari. Nou ergo elieit Deus opers cujusquam in 'asleuria, qua ipse Monaturus est is dem eligit in praescientia, ut quem crediturum esse prinfiserit, 'fum elegerit, eui Spiritum Sanctum daret, at bona opera

do etiam vitam mersam cossequstretur, M. Audis, ut arbitror, S

mi pelagianos negantes ad initium fidei illam gratiam , quae datur per subministrationem Spiritus Sancti , sive gratiam inspirantem volunt tem honam , & dilectionem , & illam eamdem gratiam , quam ad hona

opera credentium , atque ad vitae aeternae consecutionem fatebantur necessariam : de qua gratia driputatum est de H. P. cap.v. Prop. I. & cap. vl r. cumulatius . II. S. Pater in I. cap. de Praed. Sanct. castigans quae in memorata Expositione non satis eXacte tradiderat, simulque com

monstrans, quomodo fides sit donum Dei e Proinde quod eontinuo dixi inquit Dieit enim e postolus , Idem Deus qui operatur omnia in omnia has , nusquam aurem dictum es, Deus credit invia tu omnibus, ac δε- .nde subjunxi, Ruod enim eredimus nostrum es, quod autem operamur bonum , illius es , qui credentibus dat Spiritum Sanctum e profesti noudicerem, nisi jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri , quae dantur in eodem Spiritu. Strumque ergo vostrum es propter arbitrium voluntaria, ct utrumque tamen datum es per Spiritum fidei,

er earitatis e & paucis interjectis, Quod paullo post dixi, NUDum est

enim credere dr velis ἰ iuius autem dare credentibus O lolentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sauctum, per quem caritas dissu itur in ordidius nostrist verum es quidem, sed eadem regula et e utrumque ipsius es, quia ipse praeparat voluntatem O utrumque nostrum es, quia non fit nisi volentibur nobis- En ergo quod negabant Semipelagiani; ad initium fidei necessariam esse gratiam saninae delectationis, gratiam quae est caritas, gratiam quae praeparat ν Iuntatem .

III. Si admisissent Semipelagiani internam gratiam sanctae delectationis etiam non victricis & praedeterminantis, sed parvam , & ab arbitrio

pendulam, qualem fatebantur necessariam ad hona opera , quibus vita apprehenditur sempiterna ς non recte illos confutasset in Carmine de Ingratis S. Prosper. Is enim cap. X IX. Semipelagianos redarguit, quod admitterent tantummodo gratiam proponentem nobis objectum , nurulam tamen motum animi excitantem, nisi metaphorice , quomodo consurgit amor vel odium, dum videmus, aut audimus res delectabiles , aut horribiles: veluti eum vore loquentis,

SEARCH

MENU NAVIGATION